Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

EPITASIS

SCENA i

Bellisarii victorιae per nobiles aulae adolescentulos adumbrantur. Prodit in scenam chorus.

IUST. Ephaebe, parvum mittat in scenam chorum spacer 270
Iustinus.
IUSTIN. spacerAdsum. Prodit in scenam chorus

Iustinus dat singulis argumenta.

ARGUMENTUM LUDORUM

Gelimer Vandalorum rex a Bellisario victus aegre fert. Chorus puerorum ex 4 devictis provinciis conflatus, a Bragada, Euphrate, Tybri et Arethusa, blue Africae, Persidis, Italiae, et Siciliae fluviis protegitur. Mars omnes ad Bellisarii triumphum cohonestandum educit. Ingreditur Bellisarius curru triumphali sublimis, a 3 regibus et 3 ducibus exercitus trahitur. Stipant eum Mars et Pallas. Praecedit Hunnorum genius cum captivis qui Bellisarium lauribus efferunt. Intrat Gelimerus, tenet altera many spongiam, altera cytharam.

GEL. Quis me per auras Pegasus dorso feret? blue
Findam protervos alite planta Notos.
Sistis iubente rege? Bellerophon novus
Fodiam cruentum calce ferrata latus. spacer 275
Committe habenas Phoebe purpureas. Cinis
Tumulabit astra rursus, et rursus poli
Phaeton ruina corruet? Mundi libens red
Condar sepulchro. Quid loquor? Ubi sum? Fugae
Spes nulla superest. Hostis a tergo premit. spacer 280
Mucrone pectus induam? At ferrum manu
Extorsit, eheu, ira Bellisari. Comes
Salveto luctus. Tu cythara flebis meos
Conscia dolores sola, chordarum sonus
Lugubre cordis murmur imitetur. Genis spacer 285
Dum gutta praeceps volvitur, bibes meas,
Spongia, scatebras.

Intrat chorus puerorum ex 4 diversis nationibus.

AFER Proh dolor! Fumat superante flamma blue
Magna Carthago. Libyen contendit
Fulminis ritu soboles Gradivi spacer 290
spacerScipio Graius.

PERSA Luget Euphrates, lachrymasque tristi
Prodigas fundit taciturnus vena.
Luget indignans famulo subire
spacerVincula collo. spacer 295

ITALUS Romulae turres Tyberisque lymphae,
Vosque terrarum domini Quirites,
Maesta formosis laniate mecum
spacerPectora palmis. red

SICULUS Hybla Vertumni redimita gemmis blue spacer 300
Quae thymo pingis redolentum pectus,
Melleum posthac genus e superbis
spacerPelle viretis.

Intrant 4 fluvii qui tegunt pupillos suos.

BRAGADA Bragadae salve generosa pubes. blue
Quo fugis? Nostra latitabis umbra spacer 305
Carbasi vestis teget una binos
spacerHospite tecto. Tegit Afrum veste.

EUPHRATES Quid rubent fletu duo frontis astra?
Mitte singultus, puer, et renide.
Si quid Euphratis latebrosa possunt spacer 310
spacerFlumina, vinces. Tegit Persam.

TYBRIS Tuque flaventis Tyberis voluptas,
Quid iuvat salso tenuare malas
Imbre? Mellitam recubans in ulnis
spacerCarpe quietem. Tegit Italum. spacer 315

ARETHUSA Pande stellatam, mea vita, frontem. blue
Pandit humentes Arethusa vestes,
Ut superfuso lateas amictu
spacerTutus ab hoste. Tegit Siculum.

Intrat Iustinus Martis habitu.

MARS spacerspacerspacerspacerspacerLuce quid festa gemit spacer 320
Captiva pubes? Ite, laetitia solum
Coelumque resonet. Martius tubae canor
Accendat animos. Talis arridet sonus.

Cantus et tripudium.

Alter dum Macedo vicit Euphratem
spacerScipio novus Africam. spacer 325
Victoris igitur urbanitatem
spacerFestiva voce concinam.
O vincla florum,
Nexus amorum,
spacerSplendida captivitas. spacer 330
O iugum lene,
Dulces catenae,
spacerspacerspacerspacerspacerDucis humanitas! Io triumphe, Io &c.

Hannibal alter vicit Italiam blue
spacerRomanis formidabilis, @@@@@
Novus Marcellus vicit Siciliam spacer 335
spacerCunctis tamen amabilis.
O vincla florum,
Nexus amorum!
spacerSplendida captivitas.
O iugum lene, spacer 340
Dulces catenae!
spacerspacerspacerspacerspacerDucis humanitas! Io triumphe, Io &c.

Surgunt omnes.

IUST. Puerile ridet agmen. At verbis
Tua pingere trophaea nemo sat digne potest.
BELL. Aequare vestrum, Caesar, in belli duces spacer 345
Amoris ignem quisquis aggreditur, poli
Infida radit nubila Icaria male
Subnixus ala.
IUST. spacerspacerspacerMassicus diem liquor blue
Celeret morantem, volitet innubi rota.

Exeunt. Manet Narses.

bar

SCENA ii

Narsen tanta Bellisari gloria offensum placat nonnihil Cleobulus.

NARS. O dura fata! Ferream Lachesis colum! blue
Ergone domitor Totilae, Gothici pavor, spacer 350
Cadesque nominis Italum vindex, iubar
Toties benigna Caesari fulgens coma
Dum lacera gemeret pinus imperii, iacet?
Niveis superbi fama Bellisari volat spacer 355
Librata pennis, plausibus fremunt viae
Ludis, triumphis? Lucida moritur mea
Sub nocte Lethes palma. Quis nigrae ferat
Immite vulnus sortis?

Intrat Cleobulus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer
CLEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIncerta color
Quid sede fluctuat? Genas pallens ebur spacer 360
Cur occupavit? Fare, quis cruciat dolor?
NARS. Cleobule, nostri dulce dimidium, vale.
CLEO. Quo tendis?
NARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerAltae rupium latebrae, domus
Nemorum virentes, hospite invitant sinu.
Huc tendo.
CLEO. spacerspacerVirides forsitan iuvat lares spacer 365
Catulo sagaci cingere? red
NARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Haud sinit dolor
Figere fugaces spiculo lento feras,
Cum fossus ipse vulnus aeternum gero.
Spelaea nemorum sector et rupes meis
Resonent querelis, laxet ut vitreas dolor spacer 370
Lachrymis habenas, tutus ut lateam, procul
Seiunctus aulae turbine.
CLEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn igitur tibi
Sordescit aula?
NARS. spacerspacerspacerSordet.
CLEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAugusti favor
Forsan refluxit.
NARS. spacerspacerspacerspacerVulnus o reficias!
CLEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNimis
Te forte pungit pompa Bellisari.
NARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStylo spacer 375
Exulcerare quid cicatricem iuvat?
Lenire vulnus si nequis, saltem tua
Non ingravescat dextera.
CLEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLata patet
Cum plaga fronte, facile sanatur. Fibras
Ubi caeca fodit cuspis, eximii stupet
Ars ipsa medici.
NARS. spacerspacerspacerspacerVulnus immani nimis spacer 380
Panditur hiatu. Quam feres igitur gravi
Plagae medelam?
CLEO. spacerspacerspacerspacerspacerFacilis in promptu est tui
Medicina morbi.
NARS. spacerspacerspacerspacerspacerProme, quid celas?
CLEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAmor,
Mihi crede, te sanabit.
NARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Armari solet
Amor sagittis, cote quas acuit puer spacer 385
Nimium cruenta. Vulnerat, carpit fibras,
Amare quorsum praecipis?
CLEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCastus iecur
Si mucro pungit, vulnus innocivum feres.
Si bellicosum amare Bellisarum velis
Quam dulce vulnus senties!
NARS.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAmo ducem. spacer 390
Sed cur eburnis aureus volat rotis
Smaragdus? Astra cur triumphali sonant
Accensa plausu? Num rubuit eius chalybs
Plus ense nostro?
CLEO. spacerspacerspacerspacer Sensit imperium manum
Utriusque, Caesar columen agnoscit duplex spacer 395
Patriae ruentis. Totilae nondum furor red
A te subactus excidit. Spirant tuae
Monimenta dextrae. Palma Bellisari viret
Narsetis etiam laurus haud metuit nigrum
Livoris ictum. Crescit et rutilis coma spacer 400
Minatur astris. Ambo labentem simul
Fulcite patriam. Stet humeris iamiam ruens
Suffulta vestris Thracia. Infoelix movet
Haeresis Averni castra. Quis lateri latus
Opponet, umbras nemore si captas?
NARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTibi, spacer 405
Amice, cedo. Testor aeternos tamen
Ignes Olympi patriae Naresetem salus red
Retinet in aula. Bella si superis movent
Erebri phalanges, chalybe decumbent meo. (Exeunt.)

bar

SCENA iii

Marcellus et Ablavius de Iustiniano interficiendo inter se coniurant. Eusebius et red Iohannes rem suspectam indicare statuunt.

MAR. Semperne tetricos soli substristi dies, blue spacer 410
Amice, ducam? Semper ingrato meus
Sudabit ensis Caesari? Libyae seges
Nostri cruoris imbre luxuriat, rubet
Euphratis unda discolor procerum nece.
Bosphorus inundat civibus, Tybris quoque spacer 415
Adhuc cruento volvitur segnis vado
Frustra laborans Thetidis in gremio suos
Sopire luctus. Vicimus, parum tamen
Victis acervis dispares. Merces ubi
Tanti laboris?
ABL.spacerspacerspacerspacer Spolia, si nescis, lupas, bluespacer 420
Scurras, cinaedos vestiunt. Illi nitent
Procerum cruore.
MAR. spacerspacerspacerspacer spacerPatimur haec? Nimium grave.
Quin vincla tandem Morphei excutimus? Pigro
Solvere veterni pectus adstructum gelu
Certamus?
ABL. spacerspacer Ingens ira vindictam sitit, spacer 425
Torret medullas. Sed quis egregii viam
Aperiet operis?
MAR. spacerspacerspacerspacerspacerEnsem sequere, si sapis, meum.
ALB. Inhospitale Causaci licet iugum
Scandat, dolosum Daedali quamvis iter
(Ubi mille fraudes, mille Maeandri) subit, spacer 430
Non tauriformi turpe Pasiphaes genus blue
Me terret ore. Mille per cuneos licet
Imbelle tumidi Caesaris petat latus,
Sequar fidelem, mille per mortes, ducem.
MAR. O Marte dignum pectus! Aeterno manus spacer 435
Sociemus foedere ambo. Hic nodus tuam,
Libitina, falcem temnat. blue
ABL. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer An alios placet
Accire coeptis conscios?
MAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Paucos placet.
ABL. Imbelle maculae citius illaqueant pecus,
Catuli fideli voce si plures latrent. spacer 440
MAR. Resonatque sylva, voce si plures latrent.
Tacitis agendum est canibus. Arguti nocent.
Haec me manebit cura.

Exeunt. Intrant Eusebius et Ioannes.

EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDiscessit? Bene est.
“Tacitis agendum est canibus, arguti nocent?”
Ita est. Nocebunt, erimus arguti canes. spacer 445
IOAN. Quid vis amicum prodere? blue
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEt patrem quoque,
Modo per ruinam patris assurgam. Meum
Vides amicum? Mucro (si nescis) mihi est
Pylades, Orestes, Nisus, Euryalus, bonus blue
Lateris Achates.
IOAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerDulcis o salve comes, spacer 450
Me comite dignus! Iam places. Quin illico
Aperimus ambos Caesari?
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNondum satis
Mitescit uva. Siste. Liventem brevi
Carpes recamum. Forsan Ablavius mihi
(Ut putat) amicus, aulicos simili lue spacer 455
Contaminatos candide aperiet. Fide blue
Tunc ergo Pelasga, lucida magis vitro
Contagiosum Caesari aperiam gregem.
Sed ecce cardo regiae strepit domus. blue

Intrant Iustinianus et Eutychius.

Pastor cruentum nudus aggreditur lupum. spacer 460

bar

SCENA iv

Eutychius de corruptis aulicorum moribus et haeresi grassante questus, non aequas imperatoris aures habet. Intrant colloquentes.

IUST. Quid aures semper obtundis? Nimis
Es mihi molestus.
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesar afflictae, precor,
Miserere pinus. Aquilo balistas vibrans
Latera carenae pulsat, inimicam bibet
Iamiam solutis naufraga tabulis Thetin spacer 465
Nisi iubar oris exeras, niveae velut blue
Gemella Ledae flamma.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis Aquilo nigris
Bacchatur alis? Quisve numboso furor
Laxatus antro vexat imperii ratem?
EUT. Haeresis, Averni sanguis, est Aquilo, tuum spacer 470
Qui vexat alnum.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerSomnias. Nullas adhuc
Video procellas.
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerSi vides proceres, tuae
Tot cernis aulae turbines.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerProcerum chorus
Est mihi fidelis.
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNumini quisquis parat
Inferre bellum, fidus haud manet diu spacer 475
Regibus Achates.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerImpio coeli donum
Ecquis lacessit Marte? Quis Aloei nepos red blue
Imponit Ossae Pelion?
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuisquis Stygi
Dare nomen audet, hic Gygantaea manu
Rescindere arces certat aethereias.
IUST.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaeret spacer 480
Tibi sanguis, albis tempora pruinis rigent.
Ubi vita senio decolor languet cutis,
Tremuloque genua poplite labascant, suo
Mens quoque vacillat pondere. Haud pestem time,
Me (purpuratum Cynthiae testor chorum) spacer 485
Lernaea nunquam pestis infecit.
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUtinam
Inficere posthac trepidet! At vereor pede
Ne serpat caecus cancer. Informis lues
Lethi propinqui nuncia, haud reges timet.
Quae picta regum rore Sidonio toga blue spacer 490
Defendit agmen febrium? Nunquid pari
Craesusque et Irus fingitur luto? blue
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNimis
Te cura nostri torquet. Exanguem procul
Metum relega. Iacula cum lucis vibrat
Succinctus arcu Phoebus aurato, sinum red spacer 495
Polus recludit sordidum, gestit lutum
Dulci feriri vulnere. Exudat statim
Humor malignus, volitat ad nubes vapor.
At pura Phoebi lampas haud ullam trahit
Ex faece tanta limpidae lucis notam. spacer 500
Sic ubi renidet Caesaris vultus, chorum
Lustratque procerum noxio infectum lue
Regale nunquam pestis Augusti iubar
Contaminabit.
EUT. spacerspacerspacerspacerAuream Phoebi comam
Quoties tenebris tristis obtendit vapor? spacer 505

Aperit caput.

Per te cruentum regis aeterni latus
Plagasque totidem nectaris fontes, rubros
Mundi pyropos, obsecro, excedat tua
Haec pestis aula. Quid iuvat, Caesar, trucem
Fovere gremio viperam?
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTuum est sacris spacer 510
Vacare precibus, regimen imperii mihi
Relinque. Exit.
EUT. (Flexit genua.)spacerSuperis igitur effundam preces.
O quae beato cingeris divum choro
Mater pudica, naufragae portus rati,
Cynosura pelagi, dulce fluitanti iubar spacer 515
Expande puppi, dumque trepidante manu
Clavum gubernet, dextera dexteram rege. red
Iube procellae dormient, plaga freti
Iramque pariter Caesaris. Sic tibi ferant
Veris tributum virgines, halent tuis spacer 520
Sic serta templis, flosculi aeterni parens. (Exit.)

bar

SCENA v

Convocatur concilium coniuratorum in quo partim et se invicem animant ad tale facinus aggrediendum, partim quid sit faciendum deliberant.

MARCELLUS Fixum est. Tyrannus occidet. Stygii suum
Expectat alnus hospitem. Quamvis caput
Adamante condat, centuplex quamvis sinum
Thorax fideli muniat squammea, tamen spacer 525
Facilem reperiet mucro fulmineus viam.
Sed cur moratur fida sociorum cohors?

Intrat Sergius.

Salveto Sergi, quae tenet socios mora?
SERG. Nescio. Sopori forsan indulgent, solet blue
Bromius amicos tradere quieti. Faces
Gestio supinis subdere flagrantes toris. spacer 530

Intrant Ablavius, Paulus, Vitus, Isacius.

MARC. Nimium calescis. Ecce turmatim ruunt.
Devota Marti pectora, haud unquam diem
Amaeniorem Cynthii sparsit coma, blue
Natale dudum pulsa Libertas solum spacer 535
Tandem revisit, candidas torquet rotas, spacer
Demitque nostris ferreum collis iugum.
Agite, Gradivi lumina, ex manibus deam
Nunquam relabi sinite. Num firmum satis
Sibi spondet animam Sergius?
SERG.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFracta labet spacer 540
Compage mundus, feriet impavidum gravis
Mundi ruina Sergium.
ABL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuamvis tremat
Olympus ipse fulmine, rubentem Iovis
Exosculabor dexteram.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRursus serat blue
Medea bellum, ferreum vomat globum spacer 545
Irata tellus, fluctuet densis seges
Ahena iaculis, mille prosiliant Styge
Erebi catervae, faxo trepidanti fuga
Repetat Avernum Ditis umbrosi cohors.
PAUL. Quid fando tempus ducimus? Gestit chalybs spacer 550
Bibere cruentum corde Caesareo merum.
Eamus.
IS.spacerspacerAnimi siste furibundi minas.
Truculenta nondum venit in casses fera.
MARC. At veniet. Hodie lustra sylvarum parat
Claudere Melampo, Caesar hinnulei fibris blue spacer 555
Nemus volucris destinat. Quid si plagis red
Claudamus ipsum Caesarem?
ABL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNobis foret
Optima praeda.
PAUL. spacerspacerspacerspacerNulla cervicorum agmina
Fruiticante quamvis vertice sibi umbram creent
Praedam coaequant regiam.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLicet trucem spacer 560
Gestio ferire dente fulmineo suem,
Venatio tamen Caesaris magis placet.
IS. Etsi comantes arrigens leo iubas
Inerme nostris praebeat telis latus,
Tamen superbas regis exuvias †toris†spacer 565
Praefero leonis.
SERG.spacerspacerspacerspacerNectimus fando moras.spacer
Pridem excitasse decuit e lustro feram,
Dormimus omnes.
MARC. spacerspacerspacerspacerspacerGnossia nondum latus
Armat pharetra Caesar, intentat caprae
Inimica nondum iacula. Resupinus toro spacer 570
Cum fessa ponet membra, sylvarum loquax
Suadebit umbra carpere quietem. Chorum
Tunc ego virentis nemoris educam sinu,
Qui texat orbes orbibus, terram pede
Quatiens soluto. Dumque proferimus manu spacer 575
Mentita regi dona, lethiferum dabit
Non ficta cuspis vulnus.
OMNES spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerArridet dolus.
SERG. Bellisarius etiam veniat in laqueum. Nimis
Tumescit.
MARC. spacerspacerAltos spiritus, fateor, gerit,
Ideoque nostris forsan incoeptis comes spacer 580
Aderit benignus. Laudis accensum face
Tentabis animum.
SERG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVena quo pacto micet
Tentabo.
MARC. spacerZephyro vela faelici volant. Exeunt.

Perge ad catastasin