Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.  

 

FORTUNAE LUDIBRIUM
sive
BESSILARIUS

Tragaedia

ARGUMENTUM

ELLISARIUS natione Graecus, genere patricius, dux bello clarissimus. trium quippe regum domitor sub Iustiano Augusto floruit. Cui usque adeo acceptus erat ut novum nummum cudaverit red qui in altera parte se, in altera Bellisarii cataphracti effigiem exprimeret cum hac inscriptione BELLISARIUS ROMANORUM DECUS. Sed, quae rerum est humanarum inconstantia, amoris ille ardor paulatim deferbuit. Proceres enim haereseos lue infecti qui virtuti, ut fit, invisere magis quam aemulari solent, verum laesae maiestatis crimen quo se obstrixerant false in eum derivarunt. Iustinianus futilibus hisce haereticorum calumniis nixus de pristinae eum dignitatis fastigio deiicit, condemnat et oculos orbis lumini, furore ipsemet obcaecatus, eruit. Procop. Zonar. Niceph. Paul. Diac., Baron.

PERSONAE

S. SYLVERIUS pontifex
IUSTINIANUS imperator
BELLISARIUS patricius
NARSES patricius
IUSTINUS Iustiniani nepos
SMARAGDUS, HYACINTHUS Bellisarii filii
EUTYCHIUS patriarcha
VICTORIA
VINTARITHI UMBRA Vandalorum regis
a Bellisario olim in bello occisi
CLEANDER tribunus
EUSEBIUS, IOANNES, CLEOBULUS
MARCELLUS, ABLAVIUS, SERGIUS proceres
PAULUS, VITUS, ISACIUS
<CUSTOS CARCERIS>
Chorus 4 puerorum, milites, ephaebi

PROTASIS

SCENA i
VICTORIA, VINTARITHI UMBRA

Post tubae clangorem loquitur Victoria. Stant hinc atque illinc Honor et Gloria.

VICT. O dulce murmur! Martius placet sonus,
Testudo lituo cedat, et fides tubae.
Hoc excitatus aere Mavortis pugil
Bellisarus ense fulminat, hic unus beat blue
Concentus aures.

Ostendit Bellisarium cataphractum dormientem, vibrantem ensem sanguineum.

spacerEcce nectarea stupor spacer 5
Constringit artus compede, et tamen manus
Ferrum coruscat. Pulvis in vultu sedet
Haud indecorus, liquitur sudor genis
Cruore mixtus, fronte regali micat
Totus Gradivus. Bellicum toro latus spacer 10
Sic ille ponit Bistonum fessus nece. blue
I, fide palmae soci punicis Honor
Cognate stellis, dexteram stipa latus.
Comitare fratrem, Gloria, et cura pari
Defende nigras lividae Stygis faces. spacer 15

Coronat caput lauru.

Delphica capillos melius impediet tuos
Daphne trophaeis debita invictae manus.
I perge faelix, magnus Hunnorum pavor blue
Domitorque pariter, perge. Felici tument red
Carbasa Favoni spiritus. Semper tibi spacer 20
Aderit cruentis praeses in ludis dea,
Palmas eadem dextera et clades ferens,.
Sed tibi secundis aderit alitibus.

Intonuit saevum.

spacerspacerFragor
Tonuit sinister, dexter aspirat polus.

Exit. Clangit tuba. Surgit ex fundo theatri Vintarithi umbra. Comitantur eum Livor et Invidia.

UMBRA Quis me profundo Ditis excivit specu blue spacer 25
Clangor? Cruentos buccina accendit duces?
Sed ubi phalangas Marte discordi fremunt?
Quis ductor acies aere florentes movet?

Vidit Bellisarium discumbentem.

Agnosco saeva castra Bellisari, meam
Agnosco cladem. Vultus heu nimium mihi spacer 30
Est notus miste. Dexterae fulmen quoque
Manet sub alto corde suffixum. Brevi
Vices rependam. Cernitis? Meo rubet
Ebria cruore cuspis. Oebalio tamen blue
Securus ostro stertit. Heu! Nescit miser
Quantus satelles stipet invisum latus. spacer 35
Agite, propago Ditis, exosam Stygi
Domate sobolem. Livor Acherontis nepti
Prosterne nimio turgidum fastu caput.
Invidia, tumidae duplica curas deae. red blue

Livor supplantat Honorem, Invidia Gloriam, et fugientes sagittis petunt.

Bene est. Triumpho. Video pyramidem.

Legit titulum pyramidis et disiicit. BELLISARIO DE TRIBUS REGIBUS TROPHAEUM.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerRue, spacer 40
Superba moles. Ipse Bellisarus brevi red
Graviore lapsu corruet. Feriunt adhuc
Oculos triumphi?

Vidit ex altera parte statuam Bellisarii equi insidentis. Legit titulum statuae, BELLISARIO EUROPAE ET AFRICAE TRIUMPHATORI

spacerPluto, quid segnis stupes?
Ad ima sedat Tartara colossus.

Cadit statua cum equo.

spacerspacer Preces
Audivit Erebus. Cecidit, ut Phaeton, tumor. spacer 45

Discernit laurum et discerpit.

Quid hoc? Superbas fronde Phoebea comas
Vincit, mihique tumidus insultat? Meae
Monumenta cladis amplius nunquam feres.
Inane nunquam rursus umbrabit caput
Laurus, furoris meta stat tandem tui. spacer50
I nunc, Olympum vertice elato feri.
Minare frustra barbaris. Adest dies,
Dies cruentus, crine ferali rubens, blue
Cum luce cassus, luce viduatum incoles
Sontum cavernam. Tunc meam planges necem. spacer55
Feralis instat Atropos, filum secat
Vitamque pariter. Sanguinem sanguis petit. Exit.

spacerbar

SCENA ii

Eutychius corruptos sui saeculi mores apud Eusebium deplorat, qui suum dolorem cum illo coniungere vafre simulat.

EUT. Sic est. Rubenti tela iaculatur manu blue
Trisulca rector siderum, totus ruit
Aether in ignes, fulminis nemo tamen spacer60
Formidat ictum. Nemo velorum sinus
Zephyro crepante contrahit.
EUS. spacerspacerspacer Christi ratem blue
Tu Tiphys alter tempera, ponent minas blue
Aeolia fratrum bella. Prudenti mare
Paret magistro.
EUT.spacerspacerspacerspacerspacerLuctor, obluctor, tamen spacer65
Vincor procella. Verberat polum Thetis blue
Aquasque miscet ignibus. Languet manus
Lacera gementis fraena dum puppis regit.
Ars ipsa tantis victa succumbit malis.
EUS. O tecta patriae! Dulce Byzanti solum spacer70
Quam me remordes! Miseret, ah miseret tui!
Sed unde nostrae tanta tempestas, pater,
Incubuit urbi?
EUT. spacerspacerspacerspacerVitia, si nescis, truces
Urbis procellas concitant. Auri sitis,
Venerisque sordes, fusus insontum cruor, spacer75
Belluaque — gelidus congelat linguam stupor —
Belluaque Averni centiceps, crinem nigris
Impexa colubris haeresis piceo decus
Involuit urbis turbine.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO nimium ferax
Nutrix malorum! Nostra Lernaeum genus blue spacer80
Inficiet arva? Candidum Christi gregem
Viperea ferient iacula? Non patiar. Manus
Revellet ista pullulens Hydrae caput.
Sed fare, magne praesul, imperii sacra
Penetravit adita pestis?
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Heu! Nimium lues spacer85
Grassatur, ipsum Caesaris palatium
Stygio laborat toxico. Cancer furit
Per tecta procerum.
EUS.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Caesar immunis tamen
Contagionis permanet? red
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFaxit Deus.
A fonte puro virgines lymphae fluunt, spacer90
Rivique caeno turbidi limum trahunt
A fonte pariter turbido.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTanto caput
Si iactat aestum febris, haud miror pari
Languere membra peste. Tu, praesul, novum
Institue Achillem, cedit Haemonius tibi spacer95
Morum magister, ipse Phillipides. Mone
Contagiosam serpere indies luem,
Afflare proceres.
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerIbo, rumptatur licet
Ulcus nefandum detegam. Meam tamen
Si spernet artem durus, et nequit pati spacer100
Amica medici vulnera, exitum suo
Postea furori tribuat. Interea prece
Regem fatiga caelitum, plora, geme,
Ut aura nostrae lenis aspiret rati,
EUS. Onerabo coelum precibus — (Exit Eutychius.)

bar

SCENA iii blue

Exuit larvam Eusebius.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer— ut furvo diesspacer 105
Antro sepultus exigas. Aulam subi.
Mollia loquendi tempora expecta. Minas
Coniunge graviter precibus. Eloquio potens
Deprome suadae pyxides. Magni vibra
Ciceronis arma, fulmina, surdo canes. spacer 110
Quam iuvat ad Orcum mysta maturans iter!
Non fulminantem Caesaris vultum times?
O stulte! Celsum gloriae nescis iugum
Scandere, dolosas aulici technas miser
Nescis. Ruinam nectis imprudens tuam. spacer 115
Vis esse comptus aulicus, et arcto tibi
Vincire regem vinculo? Semper fluat
Ab ore nectar. Daedalos vincat favos blue
Cecropia linguae suada. Sed aculeum sinu
Semper reconde. Cumque venatu graves spacer 120
Curas levabit gratiam regis pari
Venare cura. Si quis Augusti sinum
Crinesve foedit pulvis, excutias. Aper
Si dente frendet spumeus, regem petens,
Tuere regem lateris oppositu tui. spacerspacer 125
Si Marte tecum ludicro innocuas velit
Ciere pugnas, saepe languescat manus.
Nudumqe praebe, vincat ut princeps, latus.
Si tristis atram nubilat frontem dolor,
Indue colorem noctis. Arridet? Velut spacer 130
Redimitus auro Cynthius, nubes procul
A frontis axe pelle. Sic oculos, manus,
Vocisque laetae pariter ac tristis sonum
Alumnus aulae regis ad nutum movet.
Haec castra rident. Sub tuis, Honor, libens spacer 135
Aquilis senescam miles emeritus, tibi
Consecro libenter capitis incani nives.
Simulare quisquis nescit, indignum reor
Castris honoris. Fronte stat falsa Themis blue spacer spacer
Sinonque corde. Nomen Eusebius sonat blue spacer140
Pietatam, at ipse tetricae callem deae
Asperis rigentem sentibus, saevo magis blue
Detestor angue. Tota relligio mea
Cerebri Minervam nube Panchea colit. blue
Hac duce serenam sortis effingam rotam spacer 145
Invita quamvis abnuat. Si cui favet
Maiae propago, sortis est suae faber. blue

bar

SCENA iv

Virtutes Bellisari extollit imperator, in cuius honorem triumphum parare constituit.

IUST. Turbata tandem Pallas, horrifero necem
Vibrans lacerto fronde dilecta trucem spacer
Redimiere gestit aegida. Tubarum silet red blue spacer 150
Mugitus, aures nullus armorum fragor
Perstringit. Enses conflat in falces Ceres. blue
Pax alma rutilas coelitum linquens plagas blue
Terras revisit, Pacis et laetae comes
Chloris benigne copiam cornu gerit. blue spacer 155
Te duce, superbas Persa compescit minas.
Te duce, ferocis ira detonuit Gothi, blue
Mitisque nostrum Vandalus sensit iugum.
Insonte nuper rubuit Hunnorum chalybs
Heu civium cruore! Sed vindex tuae spacer 160
Sensere fulmen dexterae. Pugilum decus
Murusque patriae, folia quae tandem tuos
Delia capillos vincient?
BELLISARIUSspacerspacerspacerspacerspacerOrbis tremor
Amorque pariter, dextero si quid mea
Egit Gradivo cuspis, Augusti iubar spacer 165
Animavit ictum. Crocea cum laevo canis
Contristat arva sidere, in pluvias ruens
Non sic hiulci rore nectareo sitim
Solatur arvi Iupiter, qualis meum
Solaris aestum, Caesar, et reficis manum spacer 170
Bellando fessam. Manat oceano latex
Phoeboque radius, dexterae vigor mei
A sole magni Caesaris.
IUST. (Amplectens.)spacerAmanti placet
Complexus ulmi Libero, placent mihi blue spacer 175
Astricta colla Bellisari, placet
Pectusque nexum pectori. Pollux suo
Non sic adhaesit Castori, qualis meis
Bellisarus haeret brachiis.
BELL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQualis micat
Pollicis igne Castor, et colum trium spacer 180
Temnit sororum nescius mori, comes
Postquam beatae sortis ascriptus manet,
Acherontis atrum talis indignor specum,
Si blandienti Caesar astrorum decus
Mihi fulget ore.
IUST.spacerspacerspacerspacerspacerSileat Euryalum suo blue spacer 180
Niso iugatum garrula vetustas. Tuba
Nostros amores Fama veraci canat.
Sit gemma flammae testis insolitae, meum
Quae torret usque pectus. En parvum cape
Digiti smaragdum. Lemma, si placet, lege. spacer 185
BELL. Legam. COR UNUM. Verba quam belle sonant!
Egorne COR UNUM duplicem vegetat sinum?
Idemque nostris sanguis in venis calet?
Nimium beasti, Caesar. O liceat meum
Tibi litare sanguinem! Pylii senis blue spacer 190
Transcendat aevum regius sanguis, gelu
Nunquam senectae torpeat.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIactent faces
In te sinistras lividus procerum chorus,
Maculas inurent nomini, invidia crepent,
Cum flamma Nemeae solis accendit rotam bluespacer 195
Citius rigebit terra quam calor meus
Frigescet unquam. Gemma praebebit tibi
Adamantis arma, iacula si livor vibret,
Ferient vibrantem.
BELL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerViridis ut iubar vomit
Viride smaragdus, ridet ut pennas Noti spacer 200
Minasque brumae, sic meus, princeps, sinus
Amoris hyemem sentiet nunquam.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBene est.
Animo triumphum meditor. Haud prius sitim
Humente Nerei rore restinguet suam
Pyroeis trophaeis quam tuis plaudat domusspacer 205
Utriusque Phoebi.
BELL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNon meam regis mei
Spectabo pompam. (Exeunt.)

bar

SCENA v

Iustinus et Smaragdus Hyacinthum literis deditum a librorum ad sylvarum studium avertunt.

IUSTIN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSemper affixus libris?
Nunquamne picta Chloridos vernae toga
Recreabit oculos? Ecce. Paestano rosae blue
Murice renident, terra nativas opes spacer 210
Minime noverca parturit, rident agri
Resonatque dulce garrulum cantu nemus.
<HYA.> Testudo Thaliae, dulce Castaliae melos, blue
Pindi sorores, meque delectat magis.
Hic prata vernis foeta divitiis lego, spacer 215
Flores carpo, nulla quos laedet trucis
Aquilonis ira, mole sideribus pares
Hic specto turres, Martis et mortis minas.
Hic ego remotas peragro securus plagas
Quamvis cubili clausus.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerImbellem lyrae spacer 220
I sequere cantum. Martius tubae canor
Me vocat, aheni castra Gradivi placent.
Blanditur oculis galea, cum cristae rubent
Vertice comantes. Igne cum saevo micat
Instar cometae clypeus, arridet. Patris spacer 225
Trophaea Marte parta languentem iubent
Ponere veternum. Gladius o quando metet
Segetem Gradivi ferream? Quando rotas
Agitabo victor fervidas, lauro caput
Vinctus superba?
IUSTIN. spacerspacerspacerspacerCernis ut tectus sinu spacer 230
Erumpat ignis? Indoles magno placet
Similis parenti. Regius volucrum timor
Aquila columbas degener nunquam parit.
Quid ais? Inertis castra Calliopes adhuc
Demens sequeris?
HYA. spacerspacerspacerspacerspacerspacerOtio docto fruor. spacer 235
Bellator alios capiat invicto deus
Adamante tectus, rore sanguineo chalybs
Infectus oculos pascat. Insontes mihi
Placent scatebrae Cynthii. Placet iugum
Biceps Olympum fulciens Pindus sinu. blue spacer 240
O quae Favoni penna me sistet!
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFibras
Incola fatigat Pythius. Forsan manu
Librum volutat entheum. Cedo.
HYA. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCape
En tibi canorus Mantuae cygnus, decus
Phoebusque vatum.
SMAR. (Legit in Virgilio.)

Venatu invigilant pueri silvas fatigant, bluespacer 245
Flectere ludus equos et spicula tendere cornu.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNonne iam causa cadis?
Marone teste vinceris.
HYA. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSuadet Maro
Saltus odore cingere virentes cane?
Imponis.
SMAR. spacerEcce verba. Si dubitas, lege. spacer 250
HYA. Venatu invigilant pueri silvas fatigant,
spacerspacerspacer Flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
Si Maro per alta montium suadet iuga
Tendere, minaces primus aggrediar feras.
Eamus, aura, saltus, et ferae vocant. spacer 255
IUSTIN. Hyacinthe, longe vota transcendis mea.
Haec mens virentes flore primaevo decet
Iuvenes. Fugaci labitur dies pede,
Reditura nunquam.Fruere dum licet.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPlagas
Laqueosque rapida prende fallaces manu redspacer 260
Fraudes leporibus texere est insons dolus.
Sed ecce ephaebus Caesaris.
EPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerPrinceps diem
Hunc consecravit Caesar invicti duci.
Aulae iuventa vesta mentita refert
Trophaea magni magna Bellisari. Iubet spacer 265
Puerele Caesar agmen augeri nova
Charitum corona.
IUSTIN. spacerspacerspacerspacerspacerNodus haud deerit triplex.
Adeste, socii.
SMAR. spacerspacerspacerCandida Phaebus coma
Innubis adsit. Pompa genitoris vocat.

Perge ad epitasin