Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio. Numeri linearum - notae textuales  

ACTUS V, SCENA 1
PEDANTIUS, BLETUS

PED. Ubi, ubi ille scelestus est qui me fugavit modo? Nemo virum me
timuisse eum putet. Quin utinam daretur iam rursus mihi, quam ego illum con- 1685
stanter et sobrie refutarem! Sed praetermittam ea omnia, quae de illo flocci-
vendulo flocii faciendo exactore pannario dici possent: alius erit narrandi locus.
Accedo ad rem. Tu, Blete (cui inesse debet et fides et prudentia, cum iam adul-
terior sies), agas quae agenda praecepi, fideliter.
BLE
. Si suspectam habes honestatem meam, habe tibi rursus nummos tuos, 1690
scias me ex ea stirpe, et iis maioribus prognatum esse, quorum nemo unquam
repertus fallax est.
PED. Vide quid sit esse rusticum. Ego orator parum vehemens, dulcis tamen, volui
te currentem incitare calcaribus verborum, suspicax non sum, tum quia mihi vere
generosa mens est, tum quia te amo. 1695
BLE. Et ego te sic amo vicissim, ut vel mille minas tuas per universum terrarum
orbem nudis pedibus deportarem, si iuberes.
PED. Sed non iubeo. Nunc (ut eo revertamur, unde deflexit oratio) dicas praeterea
Lydiae, esse apud me acervos magnos et multos auri tanquam tritici, et dicas
audacter interposito (si opus sit) iuramento. Nam nihil tam incredibile, quin 1700
dicendo fiat probabile.
BLE. Et addam etiam te totum esse aureum, intus et extus. Ego tibi incredibiliter
obsequens ero.
PED. Imo partim aureum, partim carneum esse dicas. Nam si mihi nupserit, nec
habebit aurum sine viro, nec virum sine auro (iuxta Themistocleum illud). Hos insuper 1705
tradas ei aureos et altitonantes versus, festinanti quidem calamo conscriptos, sed e quibus
intelligere possit Musas meas non esse mutas, sed nostras Camoenas amaenas. Audi:

Unam semper amo, cuius non solvor ab hamo:
o deus in quantis
(hic subaudiri vel curis, vel gaudiis) animus versatur amantis.

Reliquos taceo,secreta enim non enarranda continent. Et simul cum aureis tradas ei hunc 1710
aureum annulum, cui emblema insculptum est, COR SAGGITA TRANSFIXUM, cum hoc
dictio, VENUS VENATRIX. Scilicet Venus Lydia est, sagitta amor, cervus cor meum.
Et simul cum annulo apporta haec carmina commentarii loco:

Compede constrictus, teloque Cupidinis ictus
En tuus est Cicero; tu fer opem misero. 1715

BLE. Profecto carmina vere aurea, et plus quam Ovidiana. Si e silice nata sit,
tamen haec legendo tibi in amore obsecundabit. Dato iam eos mihi: nunquid
aliud vis?
PED. Ut peragas ista fideliter.
BLE. Quasi istoc opus sit hortatu. 1720
PED. Et prudenter.
BLE. Obtundis intelligo satis.
PED. Et honeste.
BLE. Nimis monendo immemorem facis.
PED. Pecunias illas et annulum nulli mortali des, nisi Lydiae meae. 1725
BLE. Scio. Nec puto immortales ullos a me eas rogaturos.
PED. Vide ne obliviscare; Lydiae des, inquam, ipsi Lydiae in manus.
BLE. Memine, vale.
PED. Mane. Memento etiam, ut revertare denuo.
BLE. Putasne me abiturum fuga? 1730
PED. Memineris fidem esse praestantissimam virtutem: quae inde nomen habet
quia per eam fit quod dicitur.
BLE. Fiet per me, quod per te iam dicitur.
PED. Agas igitur in hac causa mea sincere, simpliciter, integerrime, perfecte,
adeoque vere. Tu fortasse putas hic tautologiam seu battologiam esse in sermone 1735
meo, sed erras. Nam haec plurima collecta synonyma apertius demonstrant quid
BLE. Iam faveat coeptis aura secunda meis.
BLE. Abeo, trado, redeo.
PED. Nunc quoniam vacat, dum ipste revertitur, ut occultetur quid conor, ad prae-
legendi me munus personamque revocabo. Parille, Parille, exito. 1740

ACTUS V, SCENA ii
PARILLUS, PEDANTIUS

PAR. Hem tun’ hic eras, praeceptor venerande? Quid me vis?
PED
. Parille mi, optimae spei adolescens, volo iam ut praelectione nostrae 1745
vaces aliquantisper: orationem enim Latinam audiendo nos efficies pleniorem.
PAR. Male mihi sit, si quicquam malim: beasti me istoc verbo, namque unum hoc
in votis erat iam diu, instrui ut possem praeceptis institutisque tuis.
PED. Proponam, quod erit et aetati tuae aptissimum, et authoritati meae, cedant
arma togae, concedat laurea linguae. Serio irascor Iuvenali, qui poeticam Cicero- 1750
nis facultatem non laudibus, sed sannis persequitur. In aureo hoc versiculo unum-
quodque verbum est sane efficacissimum, et ita gravidum praegnansque signifi-
cationibus, ut erat equus Troianus principibus Graeciae. De quibus singulis possem
dicere mystice, et tropice, et anagogice, et moraliter. Verum nunc agam pingui
Minerva, pro modulo capacitatis tuae. 1755
PAR. Expectate plaustrum ineptiarum, vincet hic opinionem vestram. Mihi sum-
ma simulanda diligentia est.
PED. Primum cedant est vocabulum violentum, et debet pronunciari emphaticως,
cum maiestate, aptum est imprimis ad stilum grande ac imperatorium, et ab hoc
tanquam a radice (ut loquuntur Hebraei) derivantur verba plurima, accedant, re- 1760
cedant, abscedant, discedant, secedant, et in his similia. Significant autem tantum,
ac si dicerem cedant, vel si quid cogitari possit sublimius.
PAR. Cum videam eum tantopere moveri, ego expediam. Valet idem quod dare
locum, annon?
PED. Id ego idem volui, sed gestu hoc potius exprimendum putavi quam verbis. 1765
Proximum vocabulum, arma, licet desinet in A, non est tamen (quod dignum no-
tatu est) foeminini generis, sed neutius: unde Virgilius, arma virum que cano, et
habet in singulari (ni fallor). Prorsus hic haereo. Sed dicam tamen audacter, et
magistraliter, mea quidem sententia (si bene memini) hoc armum. Quid dicam? Ha!
PAR. Infaustum hercle hoc verbum est, quo hic a tranquilla pace miras in turbas 1770
coniicitur.
PED. Sed potius (nam ante lapsus erat linguae) quod magis credo, et ut placet
plerisque, nullum habet singularem numerum omnino.
PAR. Certe non memini audivisse me unquam armum in singulari, sed nunc
deinceps (tua fretus authoritate) usurpabo: sic enim et reprehensioribus respon- 1775
debo, ipse dixit.\
PED. Est interdum apud priscos grammaticos, sed raro aut nuquam. Tu vero
primum me, deinde Ciceronem, quasi puriores Latinitatis authores sequaris, ut
te omnes Pedantii discipulum possent agnoscere: odi enim ego omnem incon-
gruitatem. 178
PAR. Non ego tui vel minutissimam particulam ingenii unquam potero imitatione
vel assidua assequi, ita superat multis gradibus excellentia tua coeterorum omnium
mediocritatem.
PED. Ne desperes, Parille, labor improbus omnia vincit (ubi improbus capitur, ut
vides, in bonam partem). Nos doctissimi habuimus etiam (sicut nunc tu) infan- 1785
ti nostram. Sed ad ea quae in manibus habemus: verbum tertium, vel potius vox
tertia, toga, est foeminini generis sine omni controversia. Ratio autem haec est,
quia omnes foeminae togatae sunt. Concedat, idem est quod cedat, nisi quod ad-
ditur syllaba una ad complementum carminis, con videlicet (videlicet autem est,
ac si dicerem, videre licet). Laurea et lingua sunt etiam foeminini generis, sed 1790
lingua potissimum. Eho perstrinxi foeminas omnes, praeter meam Lydiam. Sed
de his singulis (quia nolo iis diutius immorari) quaerere Calepinum, qui vobis
est Calliope, sive inter Musas pulcherrima.
PAR. Si ille mihi non satisfecerit, te consulam denuo.
PED. Adde quod hoc in loco etiam figura quaedam est rhetorica (cuius nomen 1795
iam mihi non occurrit) nempe cum unum ponitur pro altero
PAR. Annon synechdoche? Vel potius metonymia?
PED. Recte. Toga enim est insigne gravitatis, et apud Romanos (ut testantur
historiae) multa erant togae, sicut etiam colligitur ex hemisticho hoc Maronis,
gentemque togatam. Inde nos magistri sumus omnes togati et pileati, quia 1800
Romanos antiquos Latinitate imitamur, imo superamus. Notandum etiam est,
haec legi a plerisque sic: concedat laurea laudi, non autem linguae. Sed eun-
dem in finem ista recidunt. Nam, quia omnis laus in lingua constitit (nempe
quatenus vel laudat, vel laudatur), ponitur interdum metonymice laus pro lin-
gua. Haec grammaticaliter ad verbum, nunc philosophice ad sensum, sed 1805
paucis et paraphrastice.
PAR. Me habebis attentissimum; admiror enim elegantias tuas.
PED. Optime, sic enim eris ingenii nostri partus aureus. Cedant arma togae,
concedat laurea linguae. Quasi dicerem, cedant imperatores bellici paeda-
gogis pacificis; cedant bombardae horrisonae fulminibus forensibus; cedant 1810
fures omnes et oppidani nobis literatis, qui sumus oculi reipublicae. Tum toga
est prior tempore: nam nemo aptus est ad arma, antequam togam virilem sump-
serit; et natura: nam arma sunt violenta: omne autem violentum est contra
naturam; et honore: nam suscipiuntur arma, ut in pace vivatur. At pax et toga
confunduntur denique et ordine: nam ordo senatorius togatorum est. Ergo 1815
(ut hoc epiphonemate tanquam sigillo claudam omnia), cedant arma togae,
concedat laurea linguae.
PAR. Moriar, se te quisquam ese possit copiosior.
PED. Copia mea deterret sanos homines a scribendo. Sed unum addo, laurus,
vel laurea dicitur tanquam laudea. Unde laude digni sunt laureati, vel lauri- 1820
feri, ut poetae, ac inde dicti Bacchalaurei, quorum laureatissimi si mecum con-
ferantur, eos ego oceano orationis meae ita madidos reddam, ut erat Marcellus
ille, quando periit in mari. Tu, Parille, cave hoc naufragium.

ACTUS V, SCENA iii
GILBERTUS, PEDANTIUS, PARILLUS

GIL. Salutis impertio tibi plurimum, venerabilis magister Pedanti. 1826
PED. Salutis? Minime vero. Quid agam, quo fugiam, quo me vertam, patres con-
scripti?
GIL. Quid? Ne respicere quidem soles, qui te salutant?
PED. Amicissime Gilberte noster, quaeso ignosce, quod te neglexerim, cum 1830
hercle non noverim. Cur tu ita raro ad nos? Peregrinus iam his in locis et hospes
es (in quo quidem irascor tibi), vel etiam hostis, nam hoc erat nomen hospitis
apud antiquos olim Romanos, ut testatur Cicero in Officiis. Sane humaniter
faceres, si saepius nos inviseres. Propino iam tibi salutem plenis faucibus.
GIL. Potes ex codice meo coniicere, quid velim. 1835
PED. Non quaero quis velis, mi Gilberte, sed cur tu in his regionibus tam insolens
adsis? Perstrinxi hominem hoc vocabulo facete. Nam insolens non solum pere-
grinum significat, sed superberum etiam: et hoc ego volui, siquidem me aggres-
sus est imperiose admodum.
GIL. Quoniam extorquere vis, scias me saepius huc advenisse tecum ut agerem 1840
de gravissimis rationibus: semperque lusa opera est, itaque mirifice gaudeo, prae-
sentem hic te tandem contueri.
PED. Si nihil aliud velis, quam contueri, a capite ad calcem usque perlustra ut
lubet, vultum hunc meum, cultumque corporis (a colo, colis, non tamen sum co-
lonus, aut agricola a colo). Vox eadem, sed mens alia. 1845
GIL. Imo aliud est quod tua mihi opera adferri potest amplius.
PED. Tu iam i intro, Parille, et Dromodotum huc, ut ad me exeat, quamprimum
iubeto, si me salvum aut vivum videre velit.
PAR. Faciam. Valetudinem tuam cura diligenter, vale. [Exit.]
GIL. Nosti manum et stylum hunc? Vides subscriptionem? Hasce merces 1850
nomine meo suppositas anno et die praescriptis agnosco: Pedantius.
PED. O attende, merces suppositas: hoc est, merces illae tuae erant supposi-
titiae, fucatae, fragiles, futiles, non utiles, non solidae, non genuinae. Possem qui-
dem te in ius vocare de dolo malo (sed ego clementiam semper colui, matrem
meam). Officiorum tertio Aquiliu dolo formulas dedit. 1855
GIL. Imo vere ego neminem metuo de dolo. Vendo quales alii solent.
PED. Subscripsi forte de mercibus, sed non de pretio: nec debui sane. Nam
inter ferrei seculi corruptelas recensetur apud poetam, in pretio, pretium nunc
est.
GIL. Doctissime domine Pedanti, apud me poetae non sunt in pretio, sed pe-
cuniae prae manibus solutae. Illarum autem mercium ego pretia scripsi pro- 1860
fecto quam minutissima. Reliqui pannarii obmurmurabant se per me depauper-
andos.
PED. Tu ditior fieres ex eorum paupertate (sed vetat hoc regula Catonis).
GIL. Pannus ille pro togis tuorum discipulorum certe profecto erat quasi donatus.
PED. Donatus? Fuit ille quidem celebris grammaticus, sed, postquam ego florui, 1865
sordet attritus et proiectus, quasi pannus vetus et sordidus in sterquilinio. Itaque
iam non laudasti hanc mercem tuam.
GIL. Non laudare iam volebam mercem sed pretium exiguum, ita ut verissime
dici possit, non digno pretio venditus, sed quasi semidonatus.
PED. Oportuit quidem semidonari. Nam erat semipannus (vox haec nititur 1870
exemplo semicirculi, et apud Ovidium semibovemque virum, semivirumque
bovem). Ideo puerorum meorum togae sunt semilongae (quasi in carmine pes
pyrrhichius, vel potius tribrachys). Pannus tuus imbre aspersus ita contraxit se,
ut novitii oratores in, vel potius pro Rostris dicturi (nam rostra disertus amat),
metu iudiciorum, quasi tempestate perfusi et perculsi, se solent contrahere. 1875
GIL. Ego pannum non conficio, sed ab aliis confectum vendo. Atqui ex serico
illo setino, quod in thoracem emeras, prorsus nihil lucrari statuo: Londini ad
singulas ulnas in pecuniis numeratis constabat - quid? Ha. Errare nolo. S. S. P.?
Ita, recte memini. S. S. P. nempe binos coronatos cum dimidio. Ego tantundem1
hic posui, non obolo plus. Vide, lege. 1880
PED. S. S. P. Mystice et characterice, sive hieroglyphice. Recte. Quoniam
aequum est ut aliquid lucreris ultra sortem (nam sorte sua nemo contentus), ego
tibi pro singulis ulnis resolvam lubentissime et liberalissime S. P. Q. R., quod
tantum valet ac Senatus Populusque Romanus. Ita te reddam ditiorem ipso
Crasso, qui cognomine vel cognomento Dives. Nam Pop. Rom., id est Populus 1885
Romanus, qui tot exercitus alebat, erat illo ditior, et habebat in Capitolio vel
aerario sestertium nescio quot millena millia. Et ego docebo te computare
sestertia ad valores et nomina modernae pecuniae.
GIL. Ego nolo aes Romanum, quod non est pecunia currens hodie, neque un-
quam cogito capere Capitolium. 1890
PED. Capitolium olim captum est saepius: primo a Gallis. Galli per dumos ad-
erant, arcemque tenebant, teste Virgilio. Commemorat autem Cicero meus ali
solitos in Capitolio anseres. Hoc animal imbelle est, sed vigil. Testor ipsum Iovem:
anseris et tutum voce fuisse Iovem.
GIL. Per Iovem ego nolo anseres tuos. Mitte haec, legenda discipulis tuis. Lege, 1895
quaeso, quod me et te attinet, percurre paginam totam. Lege distincte, si vis,
singula.
PED. Quid? Num tu me putas non posse legere?
GIL. Imo etiam intelligere posse scio.
PED. Revera, legere et non intelligere negligere est. Sed ego libentius in libris 1900
impressis quam manuscriptis versari soleo, manu diurna nocturnaque. Deinde -
videam codicem tuuum. Nonne dicturus eram? Ita est. Quid hoc? Quid illud?
Certe scribi quasi scalpens gallina. Quis unquam praeter te aut Sibyllam legeret?
Vah. Facis literas Iudaicas (hoc volo eum esse Iudaeum).
GIL. Ignose vero mihi de scriptione. Nos non sumus scholares. 1905
PED. Ignosce tu mihi de solutione, quia non omnia possumus omnes.
GIL. Satis iocatus es, iam non quaero ut legas, sed ut respondeas serio. Solve
quaestonem meam, solvendo debitum libera nomen tuum. Quid respondes?
PED. Simonides. Hum ha, Simonides -
GIL. Nomen quod ego appello est Pedantius, non Simonides. Age. 1910
PED. Simonides in ardua illa quaestione Hieronis, deliberanda causa unum sibi
diem postulavit, postridie vero biduum petiit, et deinceps duplicavit numerum di-
erum. Haud aliter ego in hac nodoso interrogatione iam diu perplexibiliter contor-
tus cogor a te ·qui es alter tyrannus Hiero) aliquot dies ad cogitandum postulare:
quia quanto diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior. 1915
GIL. Ego nihil moror obscuritates tuas. Dic planissime: numquid non persolv-
endum putas, quod debes?
PED. Scite certe ut omnia meus Cicero: est illud animi ingenii, cui multum debes,
eidem plurimum velle debere, a cuius ego latere ne latum quidem unguem discedere
statuo. Sed tamen omnia tempus habent: non semper fulget Phoebus, nec adest sem- 1920
per regina pecunia.
GIL. Oh! Cares pecunia? At interim ubi fides?
PED. Non est apud Poenos. Nam ii sunt foedifragi. De mea vero fide tota patria
loquitur, loquuntur omnes boni. Sed hoc quidem tempore ultra posse non est esse.
GIL. At creditores mei satisfieri sibi aliter a me volunt. 1925
PED. Ah, ne agas mecum ita severe et Stoice: si scires quantam passa esset
dudum carnificinam crumena mea, redigeres, sat scio, in gyrum rationis hanc
rigidam et plusquam Catonicam censuram tuam.
GIL. Accepisti a me merces optimas: redde nunc nummos.
PED. Optimas ab optimo ipse optimus accepi: concedo omnia. 1930
GIL. Taces autem de reddendo. Quin igitur optimas optimo persolvas tandem
pecunias. Alioquin non es optimus.
PED. Nimium es vehemens feroxque natura. Non te pudet sic urgere iacentem?
Quod defertur, non aufertur, vix optime. Si quid sit in me honestatis (quod sci-
unt omnes non esse exiguum), reddam omnia ante proximum plenilunium. 1935
GIL. At mihi iam eundum est ad nundinas.
PED. At mihi nihil faciendum invita Minerva, id est, si non sit unde. Sed mit-
tamus ista πάρεργα. Quomodo valet uxor tua, matrona gravissima? Audio iam
gravidam esse: Iuno, Lucina fer opem, obsecro.
GIL. Nos, qui uxores et liberos habemus, non convenit dicta pro debitis accip- 1940
ere. Verba non alunt familiam.
PED. Imo certe, si Ciceroniana. Dromodotus meus est vel dromone quovis tardior:
haec etymologia nominis eius.
GIL. Ego ferre nequeo procrastinationes istas. Merces mihi emendae praesenti
pecunia, non sententiis. 1945
PED. “Habes confitentem reum:” tantum tibi debeo, quantum hominem homini de-
bere fas est.
GIL. Omnino hoc tibi vere excidit, fas non est, neque erit. Video mihi deinceps
lege agendum esse.
PED. Eodem revoveeris: necessitas non habet legem. Sed eccum, tandem adest 1950
amicus quidam meus, quicum necessaria negotia intercedunt mihi. Iam ergo, prae-
stantissime Gilberte, salus ipsa te nobis et reipublicae diutissime servet incolumem.
GIL. Heus, edico tibi, nisi nummos paraveris in diem crastinum, in ius te traham;
vale.
PED. Qui non est hodie, cras minus aptus erit. 1955

ACTUS V, SCENA iv
DROMODOTUS, PEDANTIUS

DRO. Quid tibi cum istoc erat commercii? Videtur ex habitu unus ex
brutalibus istis atomis plebeiis et extra nostram intelligibilem sphaeram positus.
PED
. Est unus ex debitoribus meis, quos habeo plurimos pessimae fidei: 1960
quem, quia non satisfacit mihi, obiurgavi mediocriter.
DRO. Mediocriter? Recte: virtus enim est mediocritas inter duo extrema. Sed cur
non amas etiam mediocriter et (significantius loquendo) virtuose?
PED. Respondebo tibi negatione duplicata. Nec, quam amo, est res mediocris, nec
amore meus diffluit extra ripas rationis. Vides hic geminatum esse nec vocabulum 1965
negativum concinne admodum per figuram anaphoram.
DRO. Sed cur me iam accersavisti? Male tibi faciant propterea omnes planetae
nuptiales. Erat acumen meum occupatissimum circa longitudinem, latitudinem,
profunditatem mundanae identitatis, et (nisi tu me avocasse) percurrissem (ordi-
endo ab elemento primo cognoscibilitatis) universam scalam naturae, in qua inest 1970
et occultum occulti, et non occultum non occulti. Sed quid iam? Stantne res tuae
fundamentaliter adhuc? An potius metuis contingentia quaedam (quanquam potest
controverti an ulla sit fortuna omnino)?
PED. Acta iam et transacta sunt omnia, uti spero.

ACTUS V, SCENA v
BLETUS, PEDANTIUS, DROMODOTUS

BLE. Here, nuncium apporto triste, ac dolere te iubeo. 1977
PED
. Dolere vero, verbero? Amatne me Lydia?
BLE. Maxime quidem, aut perbelle simulat.
PED. Tum doleat qui volet, ego laetabor. Nam si appropinquante Phoebo prata 1980
rident (ut ait Virgilius), cur non ego huiusce solis mei radiis amatoriis recreatus
gaudebo similiter? Non potes efficere ego ut doleam.
BLE. Nummos, quos misisti -
PED. Quid ais, perfide?
BLE. Lydiae tradidi in manus simul universos. 1985
PED. Factum pol bene: faciunt haec, ut ridendo fortasse doleam (quod memini
legisse me de quibusdam).
DRO
. Profecto non est id impossibile; nam si forte splen (instrumentalis
pars risibilitatis) extendatur ultra terminum temperaturae, ex eoque ruptura aliqua
sequatur, eius hominis ipsa mors erit ridabunda: licet alii ponant causam in septo 1990
transverso.
BLE. Libera iam est, et persolvit seni quod ille cupierat.
PED. Splen meus in largissimam latitudinem extenditur. Ha, he, he.
DRO. Quid rides ita Democritice? Fugiant procul nimietates omnes a nobis.
Requirit hoc gravitas non solum physica, sed et metaphysica. 1995
BLE. Sed non potest iam tibi nubere: aegrotat enim.
PED. Aegrotat? O Aesculapi, id mihi visus es dicere, abi cito et suspende te.
Nunc ego aegroto.
BLE. Aegrotat, inquam, graviter.
PED. Aegroto, inquam, graviter. Heu, hei. 2000
DRO. Quid ploras Hericlitice, evaporans voces non solum diversas, sed plane
deflentaneas, respectu philosophiae? Aegrotat fortasse illa ex desiderio quodam
impetuoso tui,
PED. Sic ego aegroto ex desiderio eius quodam impetuoso.
BLE. Concrepuit iam ostium ab ea; expectate parumper. 2005

ACTUS V, SCENA vi
TUSCIDILLA, PEDANTIUS, DROMODOTUS, CROBOLUS cucullatus

TUSC. Me miseram! Quid hoc portenti est? Virginem tenellulam perire
tam subito, etiam instantibus nuptiis! Nonne monstri simile est?
PED
. Dromodote, Dromodote; aufer mihi hunc pugiunculum meum cito, 2010
ne mea manu occidam illico. Lydia mortua est.
DRO
. Si mortua est, est mortua. Mater mea etiam mortua est: quid tum
postea? Iam cum coeteris animis separatis in galaxia seu via lactea cohabitat. Et
licet fuistis vos duo relativa actu (quorum est sese simul ponere et auferre, ut sub-
lato uno tollatur etiam alterum), tamen ea proprietas relativorum de vocibus intel- 2015
igi debet, non de rebus ipsis; itaque sublata iam coniuge maritus etiam moritur,
non autem Pedantius.
PED. Necquicquam suades, Dromodote: vitae non pigeat, cum funus amatur? Id
est, cum amor funestus et funebris sit. Mihi ergo res ad restim rediit.
TUSC. Moritura nihil aegre tulit, nisi quod animam non efflaret in sinu viri illius 2020
docti et incomparabilis.
CROB. At quisnam erat ille vir doctissimus, cuius tam crebro tot cum suspiriis
mentionem fecit?
PED. Erat ego (si ita loqui liceret), qui si tot haberem vitas, quot habuit oculos
Argus (habuit autem centum, si credendum Ovidio), eas omnes protinus tenebris 2025
darem Tartareis.
DRO. Fateor annum hunc tibi vere climactericum fuisse, constellationem revolu-
tionemque fati malevolam: sed visne ista valere ad destructionem subiecti?
CROB. Pedanti, occurris opportune nobis, particeps dolorum omnium. Hunc ad te
misit annulum aureum Lydia moriens, cui insculpitur COR SAGITTA TRANS- 2030
FIXUM
. Scilicet tui in extremis non oblita, amor erga te sui hunc tradidit testem
fidelem. Quae etiam expirans ipsa vitam tibi precata est foelicissiam.
PED. O Clotho, Atropos, et tu, fatum (dictum quidem a fando, sed nefandum
fatum, cui irascor ex animo), o fallacem hominum spem, fragilemque fortunam!
Obruta est et mersa in mari mortis antequam me, portum suum, attigeret Lydia 2035
mea, quam defunctam iam in hoc annulo deosculabor perpetuo. Iam cor mihi,
non amoris, sed mortis sagitta transfigitur, et dictum erit nullum de Venere, sed
mors mihi sors. Policraticum Samium scribit meus Cicero fortunatum fuisse
quia annulum (quem in mari amiserat) reperiit in ventriculo piscis sibi venditi:
ego vero omnium infoelicissimus, qui meum annulum reperiendo me ipsum 2040
meamque animam perdidi. Iam vere dicturus sum me amasse perdice, quia
Lydiam ammittendo ipse pereo miser.
DRO. Amice Pedanti, non tu stultus, non tu animal irrationale? Videtur quod sic.
Nam tu vir est cum virga activus, et fles tamen tanquam puer tuus sub virga pas-
sivus. Attende quid philosophus dicit. Nihil generatur quin idem corrumpitur, et 2045
quicquid est in hac sublunari mundiali sphaera, sicut habet esse in actu, sic
habet non esse in potentia. Quapropter ego non magis miror istam a vita (quae est
terminus a quo) ad mortem (quae est terminus ad quem) pervenisse, quam si quis
vestrum ovum hic frangeret.
CROB. O sancte Francisce (qui coeli sacellanus es, et confiteris pro confitentibus), 2050
oro ut huiusce virginis purissimam carnem ne sinas vel corrumpi sordibus, vel
corrodi vermibus.
PED. Lydia mea charissima, charissima inquam, cum respectu amoris, tum respec-
tu pretii etiam non parvi (charitas autem utrumque significat, quod docti sciunt),
quae in hoc minitulo animalculo tuo, in hoc pectusculo Pedantiano videbas, 2055
vigebas, virebas, ne mihi succenseas, obsecro, si vivam adhuc paulisper. Decrevi
siquidem sepulchrum tibi et marmoream statuam ponere (sicut Alexander magnus
in memoriam caballi sui Bucelphali urbem erexit), tum etiam tragoediam conficere
de vita et obitu utriusque nostrum; eaque exibit sub nomine tuo, eiusque tu eris
matrona (cur non enim matrona, sicut patronas). Nuncupabo autem LACHRYMAS 2060
MUSARUM.
DRO. Imo Pedanti, quamdiu imaginativa virtus tua vel de ista, vel circa ista, vel
in ista defixa est, tamdiu anima sequitur temperaturam corporis.
TUSC. Cum illa utinam et ego periissem simul.
PED. Plurimas ego virgines antehac, et non virgines, docui mortem ut contem- 2065
nerent.
TUSC. Vitam se dixit suam vili pendere, te fata modo servent incolumem.
PED. Aegre quidem maneo in vita (siquidem vita haec potius dicenda sit quam
mors ipsa). Mortem nemo quidem bonus reformidat. Non est enim mors iis
terribilis, quorum vivit post funera virtus. Sed (quoniam illa sic voluit) utinam 2070
possem Nestoreos in annos vivere, et vivam certe, at non ad deponendum, sed
ad confirmandum dolorem.
DRO. Hoc autem simile est ei, quod scripsit Aristotles Alexandro de libro
Physicorum, editum eum esse, quasi non esset editus: sic tu vives quas non vi-
veres. 2075
TUSC. Quin etiam noluit ut lugeres.
PED. Nec lugeo: gravis sum, non moestus, multum haec inter se differunt. Quid
si vestram hanc gravissimam monasticum vitam profitear posthac? Possum ieiu-
nare, ut philosophus ille, qui contemplationi deditus quotidie oblitus est prandii.
CROB. Illa iussit tria haec proponeremus tibi, vel ut aulam adires principis, vel ut 2080
longissimas regiones inviseres peregrinando, vel ut aliam amas, ducasque uxorem
quamprimum.
DRO. Imo quampostremum. Nam quandoquidem omne corpus constat ex super-
ficiebus, et superficies ex lineis, et linea ex punctis, qui non vult corpus componi,
cavere debet a punctis. Sic, quoniam amor est punctum quoddam stultitiae, stul- 2085
titia autem est quidditas, quantitas, dimensio, corpus enim miseriae, tu, Pedanti,
si nolis esse miser (adverte, non dico non foelix, sed prorsus miser), amores
amove deinceps, praesertim cum materia circa quam sublata iam sit, et (quia con-
traria successive inesse debent in eodem susceptibili) sapientiae et arti des
operam, mecumque in academiam revertare, ex qua tu postquam exiisti, non est 2090
ulla reperta res, qua suffulciantur Ciceroniani.
PED. Redeam? Non si me tota academia vestra humeris suis reportaret. Ego
hactenus in hoc Tusculano meo, et in negocio fui sine periculo, et in otio cum
dignitate. Artes enim nobiscum et peregrinantur et rusticantur. De illis ac de
meipso cum cogito, venit in mentem mihi, quod de Hannibale referunt hist- 2095
toriae, vincere scis Hannibal, uti victoria nescis: sic illi in eligendo me pruden-
tes erant, in dimittendo plus quam stolidi. Quod ad Lydiam spectat, cum ipsa
sic monuerit, ne me macerem, mortem deinceps eius non lachrymis sed lae-
titiis recolam, quod Thraces olim solebant.
DRO. Nihil facere potes magis naturaliter; nam natura nihil fecit frustram. 2100
Igitur nec tu debes frustra lugere eam quae est irrecuperabilis. Praeterea non
est deliberare de praeteritis, ut notat philosophus in Ethicis. Postremo quod
factum est infectum esse nequit, neque per deorum potentiam, quod Agatho
philosophus proncunciavit irrefragabiliter, teste eodem Aristotele.
CROB. Maxime autem monuit illa, ut obscurum hoc deseras rus, proculque hinc ab- 2105
eas, ne continuos tibi eius memoria maerores novos afferat.
PED. Sapientissime sane suadet. Oculi enim augent dolorem. Sic itaque statuo.
Proficiscar illico hinc aliquo remotissimas in oras, tanquam Ulysses aliquis, qui
mores hominum multorum vidit, et urbes.
Nec quisquam hic me unquam post
hunc diem visurus denuo. 2110
CROB. Ego nunc intus eo, ut Lydiam ad nuptias, epulas ad coenam parem. Nam
iste quamprimum abscesserit hinc, nuptiae conficientur illico.
PED. Vale mortua, longum (adverbum), longum formosa vale Lydia, vale Ve-
nus, vale amor, vosque (circumstantiae factorum illorum) locus et tempus va-
lete. Vale Dromodote, vale Fransiscane. Vale vicina academia. O foelicem illam 2115
academiam, quae Pedantium receperit; miseram illam, quae amiserit. (Exit.)
DRO. Salve philosophia, salve Saturne, fons melancholiae; salve subtilitas,
salve distinctiva contemplatio. Iam ego ad studia mea redeo tanquam lapis ad
universi centrum recurrens naturaliter. (Exit.)
CROB. Vale Franciscane, salve Crobole. Vale, Dromodote, salve tu ipse ego, 2120
mortalium fortunatissime. Vale Pedanti, salve rediviva Lydia. Salva iam omnes
res est, et ego valeo, ut volui, sponsus laetissimus. Vos spectatores salvete
simul et valete: qui doletis verbivendulum hunc illusum, plangite; qui gau-
detis meum gaudium, mecum iam plaudite.

Finis