220 ** Welcome to the CAL FTP Site ** 4.01 Transitional//EN"> act4

Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio. Numeri linearum - notae textuales      

ACTUS IV, SCENA i
CROBOLUS, POGGLOSTUS, TYROPHAGUS

CROB. I Poggloste, poetam affer, qui Tyrophagum meum apotheosi aliqua 1280
tollat in sedes superum. Huic etenim propter astutissimam sapientiam arae, vic-
timae, cultus, immortalitas debentur.
POG
. Visne etiam, ut templum aliquod, vel Capitolium ipsum huc feram humeris meis?
TYR
. Quid vos conamini? Ego mortalis sum, et quidem frutex, caudex, 1285
plumbeus, si tecum verberone vaferrimo comparer.
CROB. Utinam istoc verum diceres! At mihi decrescit iam indies ars ista desu-
etudine, nec tam docte technas texo, quam solebam. Nam aestus amoris ex-
civat mihi iam flumen fallaciarum, perierunt omnia simul postquam amare oc-
cepi, simul maciem iam iam vides per hos membrorum omnium campos, ubi 1290
Troia fuit. Quin nec edere, ut olim, nec bibere possum, venter induruit misere
obstructionibus et oppilationibus. Metuo tabem: au, hei!
TYR. Pudeat te sic lamentari: mihi vero fortunatus contra videris, Crobole,
cui sic omnia succedunt ex sententia, ut si a mane ad vesperum usque plaudas
continuo, haud satis tamen foelicitati gratuleris tuae. 1295
POG. Ego quidem, etiamsi diis hominibusque invisus essem, etiam si crux ipsa
mihi honorifice salutanda esset (quam ego adepturum me spero tandem tot labor-
ibus exantlatis), licet rueret respublica aut periret patria, haud pilo tamen tristior
propterea. Here, vis saltem paulisper experiamur agilitatem meam?
CROB. Qui defuncto Chremylo hero meo liberum me esse credidi, falsus sum: 1300
dominum mutavi solum, servitutis vero durior manet conditio. Novas iniecit mi-
sero compedes Cupido, potens amor pistrinum continet et molam in se: lorarii
sunt spes et metus, qui lacerant alternis vicibus misellam mentem meam; fixus
est animus et transfixus etiam clavo Cupidinis. Interim unum hoc me solatur, quod
trabem ad hanc me ligarunt tortores mei, quam dum complector modo vel ad mor- 1305
tem caedi me sinam non invitus certe.
TYR. At liber, laetus, ludibundus iam sis: superatus hostis est, et tua vicit comoedia.
CROB. In prolusione versati sumus hactenus: pugna manet adhuc, eaque dif-
ficillima
POG. Si pugnandum est, here, habebis me instar omnium fustiferorum, scutiger- 1310
orum armigerorum.
CROB. Captivam detinet senex hic intus Lydiam meam, ac nisi nummis re-
dimatur, non dimittet. Quare mihi haec emenda est etiam, non amanda solum.
Sed convocabo protinus senatum consiliorum meorum. Adsis Ratio (tanquam
Caesar semper Augustus); tum Inventio et Iudicium (veluti duo consules), post 1315
Amor et Odium (tribuni plebis); deinde Confidentia et Circumspectio (aediles,
sive taxatores), cum famulis suis Dolo et Largitione; postremo, universus simul
equestris ordo astutiarum mearum. Deliberate, decernite, pecunias hasce
(quibus egeo) unde promam.
TYR. Quid terram spectas stolide? Non habet haec ut auri, sic ingenii fodinam. 1320
Erige caput.
POG. Hem, aperite, ecquis hic intus est?
CROB. Ita me interturbas, pessime?
POG. Volui quendam convenire ex senatoribus, qui intus consultant. Muti se-
dent. Certe in senatu ipso dormunt, velut aldermanni. 1325
CROB. Et me herum esse non meministi, improbe? Parabitur ob ista tibi a me
crux, et colli-frangibulum. Iterum propone, magne Caesar, negotium, ut deliberet
senatus. Eho, recte narras, placet brevitas imperatoria.
POG. Crucem minitaris? Sepulchrum hoc maiorum meorum. Crucem? Suspen-
dium mihi compendium. Interim nequeo satis tuam lugere sortem, here, qui 1330
amando cerebrum defloccas, et exenteras epar. Exuas istam muliebrem mentem
et aliquod Herculeum aggrediamur facinus.
CROB. Quin tibi dii omnes dignum exitium dent. Quid dictant consules, strepitu
turbatus tuo, ne audire quidem queo. Sed pergite iam nunc.
POG. Aurum, here, (metallum praestantissimum et optime de republica meritum) 1335
e vinclis, e carcere, e custodia avarissimorum hominum liberemus ingenio, viri-
busque nostris. Tum genio suaviter indulgeamus, corda refoccilemus applicatione
vini (quod est cos fortitudinis), mandibulas etiam exerceamus opportet, ne rubigo
eas inficiat. Quid tu ad ista, qui palatum habes sapiens, et ventrem sesquipedalem?
TYR. Tui dentes edentes semper sunt, et lingua lingens perpetuo. Meus venter 1340
vento satur est, haud vino. Sed dicito quaesumus, bona fide, quando fur futurus es,
nunquid non crucem metuis?
POG. Cur metuerem? Moriendum est omnibus semel.
TYR. At ignominiosum est pendere in patibulo.
POG. Certe Alexandro, Caesari, Pompeio, et huiusmodi, qui ex vulgi opinione 1345
veram gloriam metiuntur. Mea vero nobilitas (quae non fama sed virtute fundata
est) nulla maculari potest ignominia.
TYR. Quaeso, Caesar, compesce tribunos plebis. Inter se dimicant.
POG. Heroicos certe geris animos: et dignos vel altissimo gradu in sublimitate
crucis. 1350
POG. Ego nihil duco sordidius, quam in lectulo expirare, et tanquam in tenebris:
splendidius enim est palam in conspectu civium, in corona et consessu specta-
torum, quam in angulo quopiam mori inglorium.
TYR. Pulchre philosopharis: corona solum, et iudices desunt.
POG. Is vero divinius moritur, qui evehitur in altum, et ab hac terrena faece 1355
segregatus affinis coeli est: anima enim eius minus viae conficiet, dum in aethera
volat.
TYR. Mihi vero non placet hoc altum sapere. Nam quid si ad inferos deprimenda
sit anima, non eo longius restabit iter? Sed experire si lubet: tibi si satis succedat,
sequar et ego. 1360
CROB. Aedilium famuli plus possunt quam tota equitum cohors.
POG. Tu pusilli es spiritus, nec habes in te nobilem hunc sanguinem. Tentabo te
in rebus facilioribus. Vis mecum alea ludere paulisper?

TYR. Alia mihi curanda sunt. Sed unde tibi quod pignores? Vel obolum ego
unam praeponerem et corpori et animae tuae. 1365
CROB. Itane? Recte. Sed quid si haec nolit hinc amore ficto fallere? At faciet,
quia me diligit amore vero, nec aliter me, vel libertatem adipisci potest. At quid
si iste vel nolit, vel non possit tot nummos aureos dare? Vah, meticulosus es.
Potest optime: nec dubium est quin velit, cum in ista vitam suam positam putet.
At si hic eam pretio redimeret, quomodo non fient nuptiae illico? Nimirum, 1370
numeratis et acceptis pecuniis, hanc mortuam esse simulabimus, sicque hunc
et hac et nummis fraudabimus. Confecta res est: decrevit senatus. Placet eis,
certum est exequi. Tu, Tyrophage, vale.
TYR. Dii fortunent quod inceptas: ego abeo.
CROB. Eamus, Poggloste.

ACTUS IV, SCENA ii
DROMODOTUS, PARILLUS

DRO. Nunc, Parille, quod incepimus sedendo, finiamus ambulando,
ex quo magis erimus Peripatetici, idque propriissima ratione: nam motus excitat
calorem, calor qui igneae naturae est, partes sublimiores petit, ibique gignit in- 1380genium.
PAR
. Tum istoc quidem opus est, ut aut per motum, aut ad ignem se cale-
faciat: ita frigidus est philosophus. Pertexte, quaeso, si lubet, quod inchoasti.
Ego me morigerum et attentum praebebo ut decet.
DRO. In his igitur contextu nostro, NOSCE TEIPSUM, quoad discretam quan- 1385
titatem plurima; quoad continuam, ponderosa notanda veniunt. Quaedam ex parte
subiecti, quaedam ex parte praedicati. COGNOSCERE hic non est audire, gus-
tare, videre, tangere (nam ista sensualia sunt, et omnibus animalibus conveni-
unt: animalium omnino quatuor sunt general, volatilium, natatilium reptilium,
gressibilium). Sed cognoscere est scire rem per causas (hoc est axioma). At 1390
causa sunt quatuor, quemadmodum sunt in modo venti quatuor; et hae causae
similes sunt quatuor primis qualitatibus; et primae quatuor qualitates proveniunt
a quatuor elementis. Iam has quatuor quaternitates appellant, nonnulli quad-
rangulum naturae. Natura vero non oritur a sensu, ergo neque cognitio.
PAR. Mehercule sic videtur. Nam huius cognitio prorsus sine sensu est. 1395
DRO. Quaeritur hic an omnes causa facit scire. Respondetur, quod non. Nam ex-
ciptere debes privationem: nam privatio causa et principium est per accidens. Nam
absentia rei rem nullam significat. Nam ideo reiicitur a praedicamentis. Nam ma-
teria prima et forma prima sunt constitutivae cause, nam ab istis oritur rerum om-
nium quasi vivificatio, aut prolificatio quaedam. 1400
PAR. Certe haec non stolide, sed solide disputas.
DRO. Praeterea cognoscere, non est fluere phrasibus, et habere tot quot verborum;
sed complecti rem complete et totaliter intus, et in cute, cum omnibus subsisten-
tiis, et inhaerentiis. Percipis ista? Ha? Spero, non superant captum tuum.
PAR. Facis clarissime iam ut sciam, quae nesciebam prius. 1405
DRO. Quod efficit tale, illud ipsum est magis tale. Puer hic glaucos habens
oculos, vultum clarum, auriculas tenues, labra non grossa, ex physiognomiae
regulis ingeniosus et valde disciplinabilis putandus est. Nam sicut ex urina cog-
noscitur morbus, sic ex vultu mens ipsa. Et quemadmodum humor dominans
in corpore manifestat se ex evaporatione per poros et meatus, sic illud intellec- 1410
tuale primogenium facit apparentiam in facie.
PAR. Si ita sit (doctissime magister), optima mei cognoscendi ratio est, vultum
ut meum spectem in speculo vitreo quotidie, sicut facit soror mea. Annon?
Quaeso dic mihi.
DRO. Profecto arguit acute. Tuum non est opponere, Parille: attende iam quae 1415
sequuntur.
PAR. Expecto cupidissime sapientiam tuam avidus auribus.
DRO. Quoniam ergo, quod ad cognoscendum attinet, congregavi eius homo-
genea et disgregavi heterogenea, nunc quid es tu? Num caro? Num sanguis? Num
corpus animatum? Nequaquam. Nam, exempli gratia, cum ego me dico doctum 1420
esse, non intelligo crassitiem istam corpoream, non hoc animal gradiens, bipes,
implume nam capo esse huiusmodi), sed formam meam essentialem, quae sola
dat esse, sed partem eam, quae dicitur νοῦς haec est cognoscenda tibi, cum omnia
potentia et entelechia eius.
PAR. Nunquam credidissem tanta istis sub verbis latitasse mysteria, nisi te
1425
audiisem hodie.
DRO. Sedhic etiam aliud solvendum est dubium: Socratis currit, Socrates non
currit. In istis duobus contradicentibus non ponitur Socrates pro anima Socrates.
Nam anima non movetur localiter. Sed dicendum est improprie hoc dici, Socra-
tes currit. Nam currit quidem, ut animal est, non autem ut Socrates. Sed de hisce 1430
pro nunc: videbis postea.
PAR. Ne Apollo ipse (cuius hoc erat praeceptum) patefecisset ista divinius
nobis; cuius te summum credo vatem esse, ita eadem loqueris, quae ipse (si
adesset) loqueretur.
DRO. Video inesse menti tuae igneum quendam vigorem, ita iudicium das 1435
purum et discretum. Nam defendam hoc adversus omnes, si Apollo conscrip-
sisset commentarios, in quibus de istis disputaret adamussim, non potuisset
hoc dictum ab eo breiver et implicite, explicite et large enodare aliter quam
ego, salva philosophia.
PAR. Saltem nunquam responderet istis rationibus tuis. 1440
DRO. Habeo ego in hac causa sylvam syllogismorum. Quaere dicam audacter,
veniat PAR volet.
PAR. Noster Pedantius non solebat isto modo rationes colligere ex Sylva Syn-
onymorum, aut Floribus Poetarum.
DRO. Ille tecum in punctis grammaticalibus, in nominativo, ablativo, et verbo 1445
nugatur quotidie. Ego te iam altius ad philosophiam tanquam ad polum arc-
ticum elevabo. Nam ibi incipit ratiocinatio, ubi desinit declinatio. Sed haec iam
sufficiant: an omnis saturatio mala, syllogismorum vero pessima. Eamus.

ACTUS IV, SCENA iii
PEDANTIUS, LUDIO

PED. Ferte opem, populares, subvenite mortales et immortales. Itan’ 1451
illudi politioris literaturae professorem? Qua in republica vivimus? Cuius ho-
minis fides imploranda? Qui questus, qui maeror dignus inveniri calamitate
nostra potest? Minos et Rhadamanthus utinam revivescerent, (nam coeteri
dii omnes nectar bibunt otiosi, dum ego, dum ego orator eorum opprimor in- 1455
iuriis). Audi Minos, minis spoliatus sum simil viginti per fraudem, facinus
indignum! Persuasi mihi foelicem fore me. Sed o Solon, Solon, tuum erat
illud, ante obitum nemo.
LUD
. Quod si tu ipse iam per aliquot dies Iupiter esses, credo sic non evaderet
fulmen tuum. 1460
PED. Si ille mea vice Pedantius esset, ego nisi eius iniurias ulciscerer, brevi
tempore inermis forem. Quin si vel rex essem ad tempus, ut haberem cum re-
gibus longas manus, istum ego pestilentissimum latronem repirerem et raperem,
ruerem, prosternerem, Ubi, ubi est? Nunc quoniam (ut nosti) orator sum, quid
si in hunc turbulentissimum civem Philippicas nonnullas conscribam, ad imi- 1465
tationem Ciceronis et Demosthenis: nam nemo reipublicae inimicus, qui non
idem mihi bellum indixerit?
LUD. Tum vero magis hominem affligeres, quam vel Iupiter ipse potest. Sed,
obsecro, ne saevi tantopere, caduca fuerunt illa et fluxa bona, et (ut ipse loqui
soles, praeceptor) contemnenda. 1470
PED. Nae hic vere proprio me gladio iugulat. Non id doleo, nummis me meis
defraudarier, quatenus quidem homo sum, sed quia doctus. Hos enim spoliare,
est aperire fenestram ad omnem nequitiam.
Intrant Tuscidilla, Lydia.
LUD. Sed cohibe, quaeso, istas queremonias: ego reddam tibi divitias tuas. Hem, 1475
illas tibi. Nihil harum te ora vultusque moverunt?
PED
. Video, et taceo: sunt, et non sunt divitiae nostrae. Contemnit Lydia locu-
pletissimum amorem meum. Tamen (ut fatear quod res est) postquam aspexi hanc,
ita sum recreatus, ut mihi deus aliquis fecisse medicinam videatur. Age, loquere,
ut te videam. 1480

ACTUS IV, SCENA iv
TUSCIDILLA, LYDIA, LUDIO, PEDANTIUS

TUSC. Sic est, ut dixi, mea Lydia: servus hic, inops et pecuniae et ingenii,
alter sapiens et honorabilis. Ne negligas.
LYD
. Et ergo certe Pedantium hunc etsi reieci saepe (quod solemus omnes, ubi 1485
amamus plurimum) tamen exosa sum nunquam profecto.
LUD
. Arrige aures: audin’ quae loquuntur? Ultro te appetit, sed ausculta: noli
tu nunc, ubi illa demum vult. Sic par pari referes, quod eam mordeat.
PED
. Ignave, nonne tu nosti legem talionis damnatam esse a philo-
sophis? Quin si adhuc eam possum adipiscier, si quidem hercle mihi regnum 1490
detur, nunquam id prius persequar.
LYD. Sed metuo male, ne (cum repulsam toties tulerit) iam demum frigeat totus.
PED. Frigeat? Quod di deaeque omen avertant! Abrumpe moras, Pedanti, posthaec
est occasio calva. Vix adhuc frigeo, ac ne vix quidem, imo potius incalesco
plus satis magis magisque. 1495
LYD. Credo te hic excubias agere perpetuo, sic semper occurris mihi.
PED. Frequens hic conspectus tuus mihi multo iucundissimus, hic autem locus
ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Lydia, et sicut
corvos cadaver, sic me attrahit odor suavitatis tuae. Vultu tuo ventilor, tanquam
flabello seditionis; tuis in oculis, ac (si fas sit dicere) in osculis etiam lubens 1500
habitarem perpetuo. Te per mare, per terras, per tot discrimina rerum ad Indiam
usque (ubi cum Gymnosophistis disputarem) vel ad Cataiam (quae novis orbis
dicitur) sequerer, certe comes in via facundus, et (tua praefata venia, si lubet,
experiri) certe nuptiis non aliter faecundus. Enimvero possides tu me et totum me
cum membris et membranis omnibus: tibi me (o Musa melliflua) do, dono, dedo, 1505
dico, consecro, et macto etiam ad aram clementiae tuae. Itaque exiguum munus
cum dat tibi pauper amicus, accipito placide, plene, et laudare memento.
TUSC. Testor meam muliebrem honestatem (quam feci semper plurimi), non
audivisse me unquam, quem cum isto possis comparare.
LYD. Tu imperita es, Tuscidilla, nec nosti doctorum technas. 1510
PED. Quia video te fraudes suspicari, altius paulo ista repetam. Cum aulicarum
rerum laboribus, senatoriisque muneribus essem aliquando liberatus, aut omnino,
aut maxima parte, retuli me (te revocante maxime) ad ista studia, quae plenis-
sima sunt amoris, non inania voluptatis. Tu es illa parvula piscicula (remora mea)
quae me ad aulam regiam velis (quod aiunt) remisque properantem consistere 1515
coegisti. Tumque amor meus (tanquam Socratis daemon) insusurravit mihi,
futurum aliquando, ut, sicut gutta cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo,
sic ego nullis quidem meis meritis (nam non audeo id dicere), tamen imbribus
importunitatis emollirem morositatem tuam. Quapropter, vel nunc saltem (qua
nunquam sera est ad bonos mores via) precor, canas palinodiam, sapias ad ex- 1520
tremum, et tanquam canescas in senectute. Scio omne pulchrum (cuiusmodi tu
es) esse difficile. Sed nil tam difficile est, quod non solertia vincat. Sum autem
(ut vides) solertissimus: redama me igitur.
LUD. Quin si cognosceres tu, quam multae, quam bellae sint in aula quae istum
appetunt virgines (vel foeminae potius), non sineres (credo) tam dulcem bolum 1525
eripi tibi e faucibus. Concurrebant omnes undique istum tanquam pompam ali-
quam spectaturae.
PED. Tu audes agere gestum, spectante Roscio? Sine me ista narrare, quibus
ego non interfui solum, verum etiam praefui. Me (dum in curia versabar) prae-
tereuntem demonstrabant omnes digito, insusurrantes, hic est ille (quod, nisi 1530
Demostheni olim, contigit mortalium nemini). Et venustate nostra foeminae
forenses captae sunt, tanquam pisces hamo. Sed in medio tot Harpyarum
honestatem interea custodivi tamen sartam tectam; quippe qui responderim
singulis, voluptatem corporis esse belluinam. Ecce vero iam hoc tibi offero
munusculum levidense, limpidissima Lydia. 1535
TUSC. Mihi huic per omnia similem maritum dii duint.
PED. Gratissima mihi haec est benevolentia tuae; quare gratias ago, habeo sem-
per, referam aliquando. Apte mihi videor ista tria distinxisse. Sed non omnibus
dormio: huic habeo, non tibi.
LYD. Quid attinet reprimere diutius quod nequit celari? Ego te (mi Pedanti) 1540
iam diu quidem amavi plurimum: sed, ut tuam certius fidem experirer, non ausa
sum id profiteri. Nunc cum te tentaverim satis, gaude, habe, accipe tuam tibi.
PED. O aureum flumen orationis! Haec est certe melle dulcior oratio (quod de
Nestore suo cecinit Homerus). Dies est hic festus, et niveo signandus lapillo.
Tibi gratulor, mihi gaudeo. Coniugati nunc erimus nos duo sub eodem iugo con- 1545
iugii, nam Lydia virgo habebit Lydium lapidem (sic enim me nominabant olim
academici, propter sincerissimam normam iudicii). Iamque iuro tibi per tuam
virginitatem (cui me pluribus nominibus devinctum video), non igne, non aqua,
non aere, non terra, non coelo me pluribus locis usurum, quam nostra amicitia.
Nae tu nunc vere virgo Vestalis es; non quia vestibus induta, sed quia sanctis- 1550
simum ignem pectoralem amoris mei foves et refocillas.
LYD. Tibi quod gratum est, mihi et idem est gratissimum.
PED. Eleganter, ut omnia; tres Gratiae sunt in labellis, et videor mihi ore tuo
non mussas, sed Musas loquentes aidire: anhelitus tuus est aurum potabile. Te
dum fruor, in campis sum Elysiis. Caro tua remedium est contra morsus aspidis 1555
(videlicet amoris mei). Denique (ut contraham omnia un compendium, seu epi-
tomen), tu es accumulatissima quaedam cornucopia mea. Quare non dicam
(ut Pamphilus ille Terentianus) valeant, sed certe pereant, qui inter nos dis-
sidium volunt.
TUSC. Sic gestio prae laetitia, ut vix sim apud me. Vos, Venus et Iuno, maturate 1560
hoc matrimonium.
LUD. Aliquid et mihi ex hac re lucri contigit. Nam haec virguncula mitigabit
(uti spero) non nihil istius in virgis et plagis validam valde virilitatem, et matrum
nostrarum minuet querelas contra severitatem eius.
LYD. Ego, ut hoc homine repudiato inertissimum illum Crobolum eligerem, 1565
nunqum faciam. Ad corvos, Crobole!
PED. Hoc quidem esset ab equis ad asinos (ut dicitur). Itaque (si me amas)
illud putridum brutum detestari debes odio plusquam Vatiniano. Esses cum eo
culinaris, mecum eris curialis. Utrum horum mavis, accipe.
LYD. Ego, nisi te, volo neminem; sine quo vitam mihi acerbam ducam. 1570
PED. Ergo quoniam mora trahit periculum (iuxta regulam vulgarem), perfice
haec protinus - Semper acerbae sunt in amore morae (more, more, Eccho re-
sonat in voce ultima).
LYD. Parvulae quaedam restat nobis ista in re difficultas. Nam senex hic intus
decrepitus Charondas, nisi minas accipiat triginta, liberam me non dimittet. 1575
PED. Papae! Iugulasti hominem. Triginta? Hunc solve nodum. Iam animus est
in dubio; scrupulus hic me male habet. Sed nunquid triginta?
LYD. Triginta, nec obolo minus. Nunquid tu Lydiam tuam minoris estimares?
PED. Imo pluris. Sed tibi darem potius quam illi silicernio, qui cernit silices
decrepitus carnifex. Hum triginta. Unde? 1580
LYD. Magna certe res agitur: non solet iste ita diu deliberare, quicquid est
bene coctum dabit.
PED. Homines omnes quicunque qualescunque sint, interrogat nunc Pedant-
tius, numquid authores omnis generis exactissimos, Graecos, Latinos, veteres,
neotericos coemere velint hodie. Hos cum satis iam superque ad contemplativum 1585
usum legendo, scribendo, commentando ornaverim, et annotationibus margin-
alibus tanquam gemmis aut stellis deauraverim, placet nunc ad activum finem
referre. At nullus est praestantior actus, quam hoc ipsum nubere: hoc nummis
effici potest, arte non potest. Asinus onustus auro vel arces ipsas expugnabit,
et ego (si magna parvis componere licet) hanc ut adipiscar, pecuniis meis 1590
impedimenta omnia removebo: dabuntur seni (coniux mea) quae vult.
LYD. Tum ego dabo tibi me in perpetuum, Pedanti.
LUD. Liceat quaeso (suavissima domina) unum quoddam minutum at te petere,
ut quoniam herum hunc meum (plane heroa ac semideum) ita iam violenter
amas, dignetur etiam bonitas tua me quoque pusillum eius quasi appendicem, 1595
ipsiusque umbram dligere pauxillum.
PED. Quem ego adventatem procul conspicor? Cogo hic finem imponere ex
abrupto. Pecuniam istam (mea coniux) parabo sine mora. Tu, Ludio, responde
huic me non esse domi.
LUD. Quid tam praecipitanter a nobis avolat? Ego experiar, quid siet. Vos 1600
introite, valete.

ACTUS IV, SCENA v
GILBERTUS, LUDIO

GIL. Nequeo, quod quaero, invenire nomen; ita multi in hoc codice
meo incarcerati continentur, ut singulis distinctas sedes seorsim tribuere ne- 1605
queam. Sed nunquam desistam donec invenero, quem volo. Hic iam forte
fortuito incidi in alium - Cro. Crob. (quem opportet etiam convenire), amatorem
scilicet lepidum, astutum carnificem Crobolum, qui mea ex officina totus iam
splendet. Augebo numeros pretii, nisi salvat brevi. At iste garrulus, nitidus,
gracilis, spendide vestitus (sed meo sumptu), ubi demum latitat? Pe. Pe. Pe. 1610
(pereat male) Pedantius. Tandem reperi. Nunc si possim convenire hominem
apte, dabit mihi poenas illico, efficiam ut legat hunc paulisper librum char-
acteribus insignitum pulcherrimis. O quam turgent lineae gravidae! Verte
folium.
LUD
. At ego te memoriter hodie (ne inspecto quidem unquam libro) ludam, 1615
ut libitum erit.
GIL. Adhuc plura. Item panni nigri optimi ulnae septem, cum digitis quatour.
Item holoserici trium pilorum ulnae tres, et digitus. Item setini ulnae quatuor.
Atat de setino addenda est figurae binariae cauda, ut fiat ternaria. Textus meus
est difficillimus solutu: hic demum griphi sunt, et crocodolites, meus liber de- 1620
vorat istos academicos libros et in nihilum redigit. Nam ego nuper in academia
cum artem exercerem istam, potui unico hoc meo authores reliquos quoscunque
illorum refutare, sedibusque suis deturbare.
LUD. Hic eo venit, quantum coniicio, bibliothecam universam Pedantii nostri
ut expugnet et auferat. Sed ego me huius opponam furori, quasi aggerem aut 1625
turrem aliquam advorsam in via.
GIL. Ex omnibus debitoribus nostris nulli sunt tam periuri, quam scholares
isti, qui (freti fallaciis suis) non curant argumenta nostra etiam ab authoritate.
Nos ex singulari nostro amore, et mero motu misericordiae permittimus, ut in hoc
registrum et penetrale nostrum veniant, sicque auferunt a nobis non solum laneos 1630
pannos praestantissimos, sed etiam vestes bombicinas, et sericas, sericum Damas-
cenum, sericum rasum, sericum villosum, ed denique quid non? Namque ita laute
vestiti incedunt, ac si essent generosi Templarii. Sed non pretium est persolven-
dum, subducunt se callide. Si pultemus cubiculi fores, respondent, se non esse intus,
curant se abesse peregre, aut imperiose denegant. “Quis tu es? Quid mihi tecum? 1635
Non sum, non possum, non libet esse domi.” Tum, ne a nobis conspiciantur, clam
per posticum et angiportus quosque subrepunt quasi mures. Quod si forte inop-
inantes nobis in platea occurrerint, tanquam si lupum vidissent, ne unum proloqui
verbum possunt. Eorum unus nuper mihi roganti debitum, “Quid opus.” inquit,
“est tanta importunitate? Amplius deliberandum censeo. Quid suspiciose me in- 1640
sectaris? Non sum fugitivus. Vos oppidani nos academicos viperino mordetis
morsu.” Sed eccum percommode puerulum debitoris mei.
LUD. Nemo praeceptorem exeuntem istuc vidit quisquam meam? Miror quo ab-
ierit. Adest intus qui praestolatur eum, a rege nuncius cum nummis multis, iisque
aureis, quem ut reperiam anhelando, sudando, succum huius corpusculi profundam 1645
certe universum simul.
GIL. Vah, consilium validum. Saepe ego, istuc veniens, talibus illusus sum dolis.
Siste gradum, puer: scio ego, quem quaeris, ubi est.
LUD. Dicas igitur statim, obsecro: molestus es istac mora.
GIL. Converte te istuc, quin istac inquam. In illis est aedibus. 1650
LUD. Dic, quod rogo. Scio enim hic habitare. Ludis me igitur, quisquis es. Ubi
iam est?
GIL. Nec tu nosti, obsecro? Quam astute simulat simia!
LUD. Novi certe quodammodo, scilicet hominem esse te, non truncum, non
lapidem, non lutum, non brutum (nisi forte sis oppidanus), neque vero foeminam, 1655
ut suspicior, nec puerum, nisi moribus fortasse.
GIL. O puerum castigandum! Observa me diligentius paulo. Nec dum nosti?
LUD. Non est certe peregrinus (nam ocreatus non es), nec doctus (novi enim
clarissime quosque doctos). Dic igitur quis es.
GIL. Imo doctus sum. Non vides librum hunc? Volumen magni pretii. 1660
LUD. Nugari hic mihi tecum non est otium: apage te.
GIL. Nec meministi caligas istas unde acceperis? Adhuc haud empta sunt: nam
pretium non est solutum.
LUD. O! Credo me somniasse iam diu. Videon’ ego mercatorem nostrum pan-
narium? Salvere te iubeo, oppidanorum nostrorum, qui sunt, quique fuerunt, 1665
omnium optime maxime. Quaeso igitur per tuam honestatem, quae non solet
quenquam fallere (nisi credentes aut debentes), mitte iocos hos, et dicas tan-
dem serio ubi est Pedantius meus.
GIL. Hic est, vide. Hac in pagina cubat, et nimium se recubavit.
LUD. Excitemus eum. Ho praeceptor, expergiscere. Surge, domine, fures in 1670
nos irruunt.
GIL. Utinam adesset! Te castigaret, aut ego illum castigarem probe.
LUD. Tuas vero castigationes in Ciceronem? Non convenit.
GIL. Relinque tandem ista puerilia: abi, investiga praeceptorem. Ego interim
intus eum domi vestrae praestolabor una cum illo nuncio, qui nummos attulit. 1675
LUD. Mane, quaeso, ne facias. Regius ille, quem dixi, nuncius clam venit,
nec vult a quopiam se conspicarier. Si placet itaque, tu ipse quaesitum hunc ab-
eas, ego defessus quiescam interea.
GIL. Video iam alio redeundum esse tempore. Sed non inultum hoc auferet.
Litera scripta manet. Faciam ut huius laboris mei fraudisque suae poeniteat eum. 1680
LUD. Nunc postquam hic abierit, quid non et ego abeo?

Perge ad Actum V