Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio. Numeri linearum - notae textuales    

ACTUS III, SCENA i
PEDANTIUS, TYROPHAGUS

PED. Itan’ quid est hoc? Ain’ vero? Repete, obsecro. 862
TYR
. Maiestas (inquam) regia, cum Leonidae (discipuli olim tui)
scientiam et mores vidisset, caepit hunc amare, teque laudare palam, e cuius
schola prodiit. Iamque te accersivit, ut sobolem committat suam tibi educandum 865
similiter docte et pie, quo prosit patriae. Ego satelles praestiti quod mandatum
erat paratissime.
PED. Sciebam me oratorem, non amatorem, ad curiam me natum, non ad cur-
rum esse. Quid dico, natum? Ab aliquo deo factum, ad quem tanquam ad mer-
caturam bonarum artium omnes confluunt. Nam ex ludo meo innumerabiles 870
oratores (tanquam ex equo Troiano) prodierunt. Iam ego in foro, in curia, in
oculis civium, in luce reipublicae versabor.
TYR. Quamobrem et ego (ornatissime literassimeque vir) regis mei nomine
per tuam bonitatem (quae est in mortalium rebus gloriosissima), perque sci-
entiam ipsam (quam omnes admirantur) obsecro, ne recuses praestare quod 875
petitur, neve privatum otium anteponas utilitati totius reipublicae. Insuper (audi
in aurem) ditesces ad satietatem usque.
PED. Verum enimvero, generose, si existimes me lenociniis istis pecuniarum
capi posse, toto erras coelo, ut dicitur. Sed tamen, cum illam Ciceronis mei
sententiolam mente revolvam, non nobis solum nati sumus, video me quodam- 880
modo pedibus ire in sententiam tuam.
TYR. Bene mehercules facis, et Leonidae etiam tuo gratissimum, qui adventum
tuum expectat avide, ut ingenio fruiatur et suavitate morum tuorum.
PED. Video te esse hominem probum et prudentem, non est enim quod dicis
pingue et crassum, sed acutum et honestum etiam. Nam laudas me, quod ego 885
(cum verecundior sum) nollem fieri; sed laus sequitur fugientem.
TYR. Invidiosum esset non laudare eum, cuius laus ab ultimis academiis ur-
bibusque in regalem curiam penetravit.
PED. Accipio responsum: iamque te complector istam ob virtutem tuam, ac si
tantum facultas mea posset quantum voluntas cupit, effunderem protinus in te 890
pelagus beneficiorum meorum.
TYR. Gravissime magister, humanitas tua iam me audacem facit. Unum hoc
igitur petam, ut (quoniam tu apud principem gratiosus futurus es) mei etiam
apud eundem memor ut fies. Te certum est brevi ei a consiliis, tractaturumque
negotia maxima huius reipublicae, unde facile poteris mihi interdum optime 895
opitularier.
PED. Quoniam, quae accepimus utenda, maiori mensura reddere iubet Hesi-
odus, ego imitabor agros fertiles, qui multo plus reddunt quam acceperunt:
sic semina haec benevolentiae tuae in istius pectoris fundo radices agent altis-
simas, proferentque tibi messem magnam amoris nostri, nostri (inquam). Sic 900
enim magnates reliqui vestri (socii mei) loquuntur, annon?
TYR. Licebit tibi deinceps regio loqui more, postquam regi familiaris factus
fueris. Praestolatur iam rex adventum meum: ain’ igitur venturum te?
PED. Dicito regi (amico meo) summo salutem meo nomine plurimam, meque
eius in gratiam et patriae meae causa facturum quae velit, illud modo teneat 905
memoria antiquum quidem (sed et ita verum, ut nesciam antiquiusne an
verius), honos alit artes.
TYR. Leonidae autem de viginti minis (quibus ei sine mora utendum est ad
usus gravissimos) quid vis ut respondeam?
PED. O Leonida, tu es planta mea frugifera, et ego bonus hortulanus irrigavi 910
te praeceptis fructuosissimis, qui profers iam non solum solia, id est, verba,
sed etiam fructus, id est, facta ad meam utilitatem.
TYR. Ita sapienter et suaviter loqueris, ut doleam, mihi abeundum esse tam
cito. Nam certe Leonidas nummos expectat istos iam diu.
PED. Quandoquidem bis dat, qui cito dat, habebis illico quos ad eum deferas: 915
nolo ut tarde eveniant. Mihi autem priusquam me dem itineri, componendae sunt
res domesticae, sive (ut Graeci loquuntur) oeconomicae, tum etiam comparandae
vestes aulicae. Nam splendidae vestes sunt nobilitatis testes. Sequere me.

ACTUS III, SCENA ii
POGGLOSTUS
solus

Dii vostram fidem! Quanta in foro furum turba! Quamque pauci sunt qui ho- 921
neste vivunt! Latrocinatur iam omnes, et quod omnibus convenit, mihi quoque
natum est. Nam humani nihil a me alienum puto. Sed illud me angit maxime,
ita multos esse nostri ordinis, ut ne vivere quidem inde singuli possimus. Furum
alii sacri, alii profani; alii docti, alii indocti; alii generosi, alii pauperes; alii 925
senes, alii iuvenes; alii publici, alii clancularii; alii violenti, alii vafri. Ego his
singulis (prout libitum est) utor ad placitum. Sed est genus quoddam hominum
tenax admodum, qui recondunt cupide domi, non autem circumferunt pecunias
suas secum, ne forte cogantur interdum nobis miseris opitularier. Quod ego
deinceps tractabo crudelissime, ut discant conferre bona sua in commune. 930
Utinam iam hic nummi hominum omnium, et divitiae totius orbis una essent
in crumena positae, eaeque sub mei censura pollicis et cultri caderent: quam
ego illiam lubens artificiose amputarem!

ACTUS III, SCENA iii
TYROPHAGUS, POGGLOSTUS

TYR. Quam ego amo te amabilissimum marsupium! In tua salute 936
sanior sum; quod tu contines me continet. Vos nummuli animuli mei, vindi-
cavi iam ego vos e servitute duri domini in liberatatem et lucem virtute mea.
POG
. Deteriores fiunt homines, cum agimus cum iis humaniter. Sed
contestor carcerem ipsum (patriam meam) non passurum me deinceps iniurias 940
istas malevolorum, qui ne tangere unquam vel spectare sinunt nummos me suos.
Adhibebo posthac leoninam vim; nunc revertor ut videam, herus meus num-
quid interea temporis lucrifecerit, ut cum eo etiam (pace eius) participem: ego
siquid forte capio, mihi id omne reservo, eo ut fundos aliquando emam. Tyro-
phagum (quem ut convenirem emisit me) dicam domi non esse, quem ne quae- 945
sivi quidem; nec quis, qualisve sit, vel scio, vel curo.
TYR. Nimis me delectat species haec honorifica vestra, qua teneor etiam cum
festinandum sit. Sed ibimus hinc iam reliquentes hoc littus avarum. Equidem
onus suscepi in me gravissimum.
POG. Liberabimus te hoc onere, et in collegam tuum conferemus. 950
TYR. Collegam mehercule facetum, gaudeo incidisse me in hominem tam ur-
banum. Num ad urbem obsecro? Ego tecum una.
POG. Imo mihi in longinquas regionas peregrinandum est, quare hoc a te
volo viaticum.
TYR. Utinam ego tibi quid bene facere possem, videres homo periucundae 955
consuetudinis. Sed cur patriam deseris? Muta istam mentem, et mecum ad
aulam principis revertere, ibi ego te ex honoribus et praemiis augebo maxime.
POG. Tu fontem videlicet habes domi, non est itaque cur mihi rivulos istos de-
neges. Age, dato marsupium.
TYR. Certe festivissimus es, ita simulas quasi serio ageres. 960
POG. Expedi, inquam, si sapis: mihi enim abeundum est.
TYR. Profecto si fur esses revera, non posses aptius.
POG. Acturus sum, uti spero, aptissime: quare nisi apposite respondeas mihi
quod rogo, ego machaeram istam aptabo ventri tuo, velut vaginae, idque statim.
TYR. Ego satelles sum regius, vide quid facias. 965
POG. Ego rex ipse sum, fac quod iubeo.
TYR. Unicum hoc verbum patere me proloqui. (Patibulum.) Iam abstinebis
opinor.
POG. Et ego uno vicissim utar verbo. (Gladius.) Iam reddes quod requiro,
annon? 970
TYR. At satis iam iocatus es, perterrefecisti profecto me. Quaeso quanti hunc
emisti gladium? Num licet spectare?
POG. Age, sic urgeo. Responde breviter daturusne es?
TYR. Gratissimum nobis feceris, si agis alia ratione.
POG. Hic homo nugas nectit, sis animi forti, Poggloste, et vel homicida sis, 975
modo crumenicida.
TYR. Miserum me! Quid audio? Quo fugiam? Crobole, Crobole!

ACTUS III, SCENA iv
CROBOLUS, TYROPHAGUS, POGGLOSTUS

CROB. Quaenam hae sunt Furiae ante fores? Quis evocavit Crobolum? 980
TYR
. Ego, here. Sceleratus hic, quem vides, me maximis et indig-
nissimis affecit iniuriis.
CROB. Hem, Tyrophage, quid agis? Tu servum meum . . .
TYR
. Tu tales alis servulos? Occidere me voluit.
CROB. Tu amicum meum ausus es tractare male, pessime? 985
POG
. Tu amico tuo potius quam servo credis? Tum ego amicus tuus
posthac, non servus ero.
CROB. Dic igitur, quam hic admisit in te culpam?
POG. Rogitas? Irrisit, maledixit, me servum aiebat esse miselli hominis et ne-
quam; se vero (quia satelles esset regius) posse quemvis impune occidere, et 990
nisi ego opem tuam et gladii mei implorassem, mactasset me carnifex. Tamen
(ut plerunque solent isti nebulones) me iam accusat, quem ille nunquam aequ-
abit virtute.
TYR. Ego te, os impudens, pro tribunali iudicis accusabo, ni taceas. Non tu
ferro stricto marsupium petiisti meum? 995
POG. Quid si tibi largiar petiisse me (quod tamen adhuc non concedam), non
tu supplicantem repulisti inhumaniter?
CROB. Tu soles supplicare vi et armis, improbe?
POG. Interroges hunc ipsum, numquid me non iocatum fuisse dixerit. Tu me,
here, censes furem esse? 1000
CROB. Non hunc aggressus, ut nummos eius eriperes?
POG. Eripere? Nihil minus: spectare fortasse volui.
TYR. Aegre ferrem profecto, te linceis illis oculis et milvinis manibus meam
in crumenam penitus introspicere.
POG. Hoccine praemium est honestae vitae, sic immerito suspectum haberi? 1005
Si voluissem ego per fraudes et iniurias crescere, non ita tenuiter nunc viverem.
CROB. Si quid huic intentabas mali, id in me machinatus est.
TYR. Quod ignosco iam tibi, huic acceptum referas.
POG. Ego vix tibi possum ignoscere, ita perverse restitisti. 1010
TYR. Sed cave deinceps istos aculeatos iocos. Viden’ crumenam hanc meam
(quam amas) ut e fibula pendet more latronis?
POG. Latronis vero? Quaeso igitur gaudeat simile simili. Aedepol ita eam
amo, ut vel a reste penderem eius causa. Patere precor ut cultro meo eam hoc
solvam suspendio. 1015
TYR. Beneficium tuum male collocabis, et in ingratum. Nam si tu eam prae-
cideris, ne pendeat, faciet illa te pensilem propterea.
CROB. Satis iam in utramque partem. Tu retineas tibi hoc quicquid est num-
morum, sed audin’? Nec omne, ne solus, nec semper. Te autem tortoribus et
lictoribus tradam meis, egestati nimium et ieiunio, ut discas deinceps con- 1020
tinentes habere digitos. Te, Tyrophage, non possum sic dimittere, potus si-
quidem (gluten amicorum) ante degustandus.
TYR. Optime. Ibi etiam hoc ornatu me exuam. Eamus.

ACTUS III, SCENA v
PEDANTIUS, DROMODOTUS, LUDIO

PED. Ego istos, quos narras emunctae naris iudices, non flocci facio, 1026
nec tantillum curo, denique contemno, imo despuo. Non etiam academic vestri in
vestitu iam aulicos imitantur, qui sunt mecum neque ingenio neque authoritate
comparandi? Deinde, cum fueris Romae Romano vivito more, ubi vivere ca-
pitur pro vestiri, pronunciare, vesci, bibere, et huiusmodi: et aula est veluti 1030
Roma, et ego aulicus quasi Romanus.
DRO
. Abunde satisfecisti huic obiectioni: nam ego de istis acci-
dentalibus et extrinsecis habitualibus minus laboro, modo motus tuus philo-
sophicus sit uniformis, nec unquam irrregularis, gravitatem habeas immobilem
semper, quasi stella fixa, non ut coeteri planetae vestri aulici, quorum rotatio 1035
est erratica, aliquando directa, aliquando stationaria, aliquando retrograda. Tu
nihil unquam committas tale, quale deordinet compositionem vestram philo-
sophicam.
PED. Ego suadebo semper salutaria reipublicae. Conscribam historias rerum
gestarum, legatis respondebo facunde, nobiles tractabo comiter ut familiares, 1040
foeminas autem aulicas ad lusum et risum provocabo. Haec me ad altissimum
dignitatis gradum perducent.
DRO. Quod ad documenta aulicalia attinet, me audi. Primum, dissimulandum
est profundissime (hoc est enim in aulico totum in toto, et totum in qualibet parte).
Secundo, debes (sicut genus subalternum) et subiici superioribus, et praedicari 1045
de inferioribus. Tertio, in omnibus quae dixerint nobiles, quantumvis manifeste
falsis (puta coelum quiescere, et terram moveri) tu sis tamen veluti vox ad pla-
citum, quae fingentis arbitrium sequitur. Insuper, quemadmodum sol in signi-
fero iuxta diversitatem signorum, per quae discurrit, aliter atque aliter operatur,
sic te oportet in illo signifero aliter; si in Scorpionem incideris, aliter; si in 1050
Virginem, aliter; si in Capricornum, aliter actiones tuas vel intendere vel remit-
tere. Praeterea quod ad praedam attinet, sis sane vel ipsum genus generalissimum,
capacissimum, rapacissimum, manusque habeas quasi voces contradictorias,
quarum altera continet omnia (scilicet protendens), altera nihil (scilicet prae-
stans). Ultimo, parasitos etiam conquiras tibi, qui te ex inani, et nullo, et non 1055
ente immensum, infinitum, transcendens efficiant.
PED. Est hoc aliquid quod dicis, tamen in hoc aliquo non insunt omnia. Neque
enim docuisti manum deosculandam esse in salutationibus, neque erigendos esse
sparsos capillos, idque saepius, quobus ego os sublime dabo, coelumque videre
iubebo, et erectos ad sydera tollere vultus. Num non Proteus olim plures in se 1060
formas transtulit (de quo pene ubique legitur apud poetas) quam ego vultum meum,
et maxime quidem barbam, et potissimum superiorem eius hanc partem bicornem,
quae barbare dicitur Mustaches. O barbariem, barba comptula et calamistrata in-
dignum! Adde etiam, quod hunc habiturus sum purum pedissequum, qui sandalia
mea (pantofles dicta ἀπὸ τοῦ πάντα φέρειν) mecum undique circumferet. De- 1065
nique ita graphice me geram, ut ipsissimum speculum Tuscanismi se videre quis-
que dicat in hoc vultu Itali. Haec singula maximi sunt momenti, et studiis dig-
nissima nostris.
LUD
. Ego, eruditissime praeceptor.
PED. Ah! Vide; Ludio suaviloquens puer, quanquam sum revera eruditissimus, 1070
et erudientissimus praeceptor tuus, taman iam, iam inquam, postquam in excel-
siorem et sublimiorem sedem honoris ascensurus sum, istu potius me affari modo
debes, honorande Domine, Maecenas dignissime, placeat modo amplitudini
tuae? Hae sunt enim voces illae rhetorum amplicficativae. Perge.
LUD. Ego, honorande Domine, mique Maecenas dignissime, omni officio vel 1075
potius pietate erga te tibi satisfaciam semper, in quo mihi ipsi tamen nunquam
satisfacio.
PED. Ciceronianissimum puerum! (Adhibendum est et superlativum et supra-
latinum vocabulum ut huic satisfaciam.) Vides tu iam quid sit ex epistolis Tullii
familiaribus colligere phrases plusquam familiares? In isto videre potes qualem 1080
me absente, Parillum meum efficias: volo ut elegantias selectissimas, purpur-
atas sententiolas, gemmeas metephoras tanquam stellas, denique tropicas eum
locutiones doceas.
DRO. Tropicum Cancri dicis, an Capricorni? Vah, hoc est in superficie repere,
non ad rem pervadere medullitus, et penitissime. Vos habetis formalitates istas 1085
phrasium, sed non estes materiati, neque gustatis unquam de modalibus.
PED. Proh dii immortales! Tune solus doctus? Egone me didicisse aliquid non
gaudeam? Tune solus doctus? Quid si ne doctus quidem? Quid si stultus etiam?
Sermo tuus scatet barbarismis et soloecismis.
DRO. Non possum dicere tam large quam tu, sed stricte si agas mecum, et dia- 1090
lecticorum pugnis, emittam in te ex arcu ingenii mei sagittam syllogisticam,
tribus plumis seu propositionibus compactam.
PED. Video te Cimmeriis tenebris occoecatum esse, et egere multum candela
ingenii mei.
DRO. Tuum ergo caput candelabrum est. 1095
PED. Quid ego tibi multa? Diogenes Cynicus es. Compara dolium tibi.
DRO. Carcer amoris est dolium tutum dolorificum. Sed ut probem te idiota esse,
responde: non tibi videtur sol bipedalis?
PED. Tu videris pecus, non decus. Non est enim oratio calamistrata; tractas
argumenta illotis manibus, scilicet, sermone Duncico ac Dorbellico. Denique 1100
foenum es, ego vero ambrosia. Quin et mihi etiam philosophari placet, sed
paucis, ut Neoptolemo Ennii, apud Ciceronem.
DRO. Miseret me brutalitis tuae. Habes pluralitatem verborum, sed nullitatem
philosophiae. Concludam inevitabiliter contra te, absurditates sunt tanquam
meteora, et imperfecte mixta, quae conflantur ex vaporibus istis verborum. 1105
Ergo verbosior, absurdior. Quid ad haec? Aut nega aliquam propositionem,
aut distingue de aliquo termino, si possis.
PED. Ad argumentum tuum postea, nunc breviter in continuato dicendi genere.
Hem. Gravi et iniquo animo maledicta tua paterer, si me, si te, tuamque -
DRO. Non patiar te sic subterfugere: responde breviter. 1110
PED. Nosti regem praestolari adventum meum. Tamen, quoniam nolo ut
cristas tollas, sic habeto. Ratio tua est languida et enervata: tum etiam in ea
latet quiddam, quod non patet. Praeterea propositiones tuae sunt scopae dis-
solutae. Denique non est syllogismus. Postremo repete.
DRO. Haec etiam sunt mera crepitalia, et tintinnabula verborum. Ad rem et 1115
rhombum quid ais? Si non possis huic respondere, agam aliter.
PED. Es tu quidem acer in disputando. Ego mallem cedendo vincere.
LUD. Imo vero (dignissime Domine) vinci, labi, errare, decepi, et malum et
turpe est, tuamque id dedecet sublimitatem. Hic ut a te palmam ferat? Certe potes 1120
eum (si libeat) vel in cineres redigere aestu et ardore facultatis tuae.
DRO. Si haberes ingenium mollificabile, aut ductile, quod iam congelatum est
et incrassatum ignorantia, perducerem ego te ad inscrutabilia quaeque fossilia
philosophiae.
PED. Quia triumphas ante victoriam, sic rursus classicum cano: cur non potus 1125
facit poti in genitivo, sicut cibus cibi? Sed, si placet, ista sicco pede praetereo.
DRO. Revera contrapositio ista inter nos non est ex consequenti, cum tu rhetor-
culus mihi physiologo subalteratim non contradictorie opponaris. Idcirco (cum
nullum violentum sit perpetuum) desistam iam te taxare tam terribiliter, prae-
serrtim cum iam promotus sis in favorem principis, quasi in tertiam regionem 1130
aeris. Quod unum si iam Lydia tua sciret, mitesceret fortasse statim, et te rem
expetibilem duceret.
PED. At illam ego nunc ducam (vel diis hominibusque invitis); etenim urgebo
illam literis regiis mandatoriis. Sed videon’ illam exeuntem? Ipsa est. Iam vi-
deor in quartam regionem aeris ascendisse. 1135
DRO. In quartam regionem aeris? Ausculta obsecro. Occurrit enim mihi iam ex
tempore substantialis quaedam subtilitas: scilicet in ignem, qui certe ex mente
commentatoris, nihil est aliud quam aer inflammatus.

ACTUS III, SCENA vi
LYDIA, PEDANTIUS, DROMODOTUS, LUDIO

LYD. Nae fortuna ludis me miris miserisque modis. Haec eadem de nuptiis 1140
quoties cogito, toties fluctuat magis mens mea incerta spe.
PED
. Ecce ergo tibi stabilimentum mentis tuae, in quo acquiscere
possis, tanquam opportuno aliquo divorsorio.
LYD. Tibi vero nulla sit quies, qui me ubique vexas.
PED. Itan’? Tam atra verba e tam lucidis labiis? Quousque tandem, Lydia, 1145
abutere patientia nostra? O virgo (quae virga es mihi), aperi tandem fores
mansuetudinis tuae, ut vel iam demum intrare possim in palatium regale cor-
dis dignissimi. Nam quod precatus saepe sum a diis immortalibus, ut tecum
una multos modos salis comederem, id nunc votis opto ardentioribus. Etenim 1150
coruscus candor coloris tui cordiolo meo gravem securim inflixi amoris amaris-
simi. Quare (deliciae generis humani, ipsaque Suadae medulla) te per Cupidi-
neam stultitiam meam, perque gratiam tuam supplex ad genua abiectus tua ob-
secro quam humillime, ut tandem post tot tempora nubila, candidum candidatum
tuum (est hoc forense vocabulum) digneris non lividis, sed Lydiis oculis intueri. 1155
LYD. Utinam te oculi mei vel expirantem iam cernerent.
PED. Pergis evomere virus acerbitatis tuae? Solem e mundo tolleret, qui tolleret
e vita Pe dantium. Aliquando (ut Furiae) sic tuae tibi occurrent iniuriae, eruntque
tibi tortores serpentibus horridiores, quae vitae perda es, et montes monstrosi
mali iamdudum in me ardentes iacis. 1160
LUD. Honorande Maecenas, dicax haec et convitiatrix est foemina, ut videtur.
Visne igitur (quoniam non decet hoc nobilitatem tuam) ut ego illam Ciceroni-
anis et Terentianis maledictis onerem?
DRO. Puella, vides hunc radiis nocturnis tuis factum esse pene lunaticum: nam
tu es luna ad eum, et facis fluxus et refluxus in mari mentis eius. In quo animad- 1165
vertere potes infinitatem quandam amoris coniunctam cum universitate doloris.
Quod si iam ex istis duobus concretis compacti et coagulatis inter se generetur
destructiva aliqua privatio spirituum vitalium? Num tu sic organicum hoc reipub-
licae membrum causares mori amore tui? Itaque noli amplius nauseantem sto-
machum habere adversus eum, qui te veluti confortativum et restaurativum suum 1170
appetit.
LYD. Ego nec tu quid dicas, nec ille me amet necne, scio.
PED. Si hic sit status controversiae nostrae, iam in manibus est victoria. Quan-
tum ego te amem, parietes ipsi medius fidius loquantur, cuius sane suavitatem
sitio, sicut Tantalus undas olim (nota est fabula, et habet plurima allegorica), 1175
et nisi ineptum putarem id in tali disputatione facere (quod cum de republica
discerptetur, fieri interdum solet), iurarem per Iovem, deosque Penates ardere me
studio incredibili, tui reperiendi, et ea sentire quae dico. Sed quia scio te delectari
conclusis, sic concludo. Sumne ego animal rationale? Tum certe te amo, tu es
mea meta, scopas, foelicitas, summum bonum, et denique finis ultimus. 1180
DRO. Audi nunc pauca super haec commentative, sed summatim. Cum appel-
lat ille te finem suum, primum fatetur te esse quiddam prius honore. Nam finis
est praestantior iis quae sunt ad finem. Deinde testificatur se naturaliter et
proprie, adeoque intrinsece, et cum quadam intentione devota te semper re-
spicere. Nam sicut philosophus amet philosophiam finem suum, et rhetor elo- 1185
quentiam finem suum (nec in coeteris est contrarium reperire), sic ille ipsis-
simam ipsitatem; illam et egoitatem tuam, ut ultimum perfectivum suum,
quatenus in quantum, et in eo quod finis es, et in summa finis finium.
LYD. Novi satis amores vestros: uno momento et incalescitis, et frigetis denuo.
DRO. At amor huius non capitur confuse, sed supponitur immobiliter, et habet 1190
immutalitabitem inhaesivam fidelitatis in se.
LUD. Tu alios inconstantes censes, cum ipsa maxime sis. Nam levius quid
ventos mulier. Quid muliere? Nihil.
PED. Favete, Musae praesides, tuque princeps Apollo. Dicendum est enim iam
de re in orbe terrarum maxima, de constantia mea. Mehercule (o philosophia 1195
ipsa, et eloquentia mea), non sum rotundus, sed quadratus, et amor meus est im-
mutabilis (ut prudenter iam modo notatum erat ab hoc viro gravissimo). In cuius
rei testimonium, si iam hoc corpus meum in Phalaridis tauro succensis ignibus
torreretur, tuam ob gratiam dicerem certe, “quam suave est hoc!” Quin etiam prius
erit glacies flammiger ignis, et tenebrae densae vaga sydera poli, prius ponderosum 1200
grave volabit in altum, ut aliger, et quassabit vanos ventos levis pluma, prius
oderit Iupiter vaccam Iom, nec me amabat prudentiae parens Pallas, quam ego te
derelinquam.
LYD. Esto: an itaque cuivis me ut dem, qui amat me?
DRO. Nec hoc volumus: id enim esset efficere quidlibet, ex quolibet, secundum
1205
sententiam absurdam, quod quidem produceret monstrifica effecta.
Sed hic (salva interim reverentia tua) in omnibus est aequipollens tibi. Habet et
corporis, et animi, et fortunae bona. Corporis: est enim (ut vides) pulcherrimus
quidam quasi μικρόκοσμος. Animi: nam et speculatione (quae nullum patitur
ligationem sensuum) et praxi (quae non sinit eum dormire per totam vitam) tan- 1210
quam sole et luna decoratur. Fortunae: quia deorum sunt omnia: sapientes
(qualis hic est) amici sunt deorum, et amicorum omnia sunt communia. Ergo
huius sunt omnia.
LUD. Dignissime Maecenas, contemnas tu istam licet, rex tibi dabit coniugem
praestantia dignam tua. Te vero mentis inopem, quae oblatum hoc respuis aurum, 1215
hic tibi omnia tanquam virgula divina suppeditasset.
PED. Hactenus in apologetico, nunc ad encomiasticum genus veniendum est.
O Helena mea! Nam sicut huius causa recuperandae omnem olim Menelaus
Graeciam excitavit, sic ego, hanc ut adipiscar, Latinitatem omnem Romanae
gentis eduxi in aciem. Quanquam laus proprio sordet in ore, tamen, dum sciam 1220
me habere licentiam poeticam, aggrediar, complectarque brevi, et multo brevius,
quam res tanta dici potest. Non sum ego unus e multis, sed prae multis unus.
Nam licet stultorum plena sint omnia, semper tamen excipe Pedantium, quam
dicunt uno ore omnes esse naturae miraculum. De virtutibus meis si dicerem,
dies me deficeret: artes non pauciores sunt in meo cerebro, quam in hoc capite 1225
capilli (id est capitis pili). Quis in grammatica congruus? Nonne Pedantius? Quis
in poetarum hortis floridus? Nonne Pedantius? Quis in rhetorum pompa potens?
Nonne Pedantius?
LYD. Hei! Nonne, nonne, no, Pedanti.
DRO. Habe hunc maritum. Est quidem macilentus, sed eo magis generativus: 1230
habet gracilem et nervosum tibiam, sed grossum et nervosum femur. Prima nocte
gignet masculum incontingenter.
LUD. Si scires, quales iste gignere liberos posset, nunquam eum recusares.
Merus Ciceronianus et Terentianus erit istius filius primo die, et plorans librum
postulabit eadem qua natus est hora. 1235
DRO. In primo instanti post, etiam antequam sugat lac maternam, quod est
infantis causa nutriens et conservans vitae, et augmentationis quantitivae prin-
cipium materiale.
LYD. Num mater tua chartis vesci solita, ut tu libros e mammas eius sugeres?
DRO. Certe si chartam comedat mulier, signum est eam habere morbum 1240
istericum, qui ex hepatis obstructione oritur, et facit manducere carbones et
non nutriva.
LUD. Domi soror mea nimis pallet, et saepe lingit cineres misella. Dixit me-
dicus eam opus habere marito.
DRO. Quid si ego iam huiusce divisibilis anatomiam seu sectionem facerem 1245
(est enim cum omnibus inhaerentiis suis totum integrale)? Ostenderem sic omnes
nervos, cartilagines, et musculos artis complicatos in eo, maxime autem hu-
morem crystallinum eloquentiae in oculo animi. Tum tu nihil haberes prius
Pedantio, qui nunc nihil habes posterius. Cognoscere potes eum ad magna et
excelsa natum, primo, quia nasum habet Persicum; deinde, quia rex (qui est 1250
primum agens in hoc nostro politico corpore) animam filii sui huic traditurus
est doctrina farciendam. Quapropter (quandoquidem nullum habes aliud per-
ceptibile instrumentum praeter sensum et intellectum) sit hic tibi, quoad sensum
tibi proprium, obiectum perpetuo; quoad intellectum, agens intellectus, tu
autem patiens vicissim. Ita qui hactenus iam diu fuit in sensu, nunc tandem 1255
veniat in intellectum. Mea causa hunc respice.
LYD. Eo quidem minus gratus hic mihi acceptusque est, te quod habet tam
ineptum adiutorem sibi.
PED. Vides me (splendidissima Lydia) splendidiorem esse, quam consuevi:
scilicet Pedantius tuus deinceps in strepitu forensi versabitur generosissime, 1260
regius consilarius, sed tuus tamen maritus, si diis placet.
LYD. Quiescas quaeso tandem, hocque responsum feras, non posse me animum
inducere meum te ut amem. Quare ne sis amplius mihi molestus.
PED. Molestus? Iam te non stultam, ut saepe, non improbam, ut semper, sed de-
mentem et insanam rebus addicam necessariis: quae (si eo me aestimarem quo 1265
deberem pretio) non digna es quae calceos meos mundes. Cave ne princeps meus
te cane peius et angue oderit. Sed quid ego colloquor diutius cum hac Amazone,
quae nullas habet mammas misericordiae, delectata nimirum arcu crudelitatis.
Habeas, vales, vivas cum illo pediculoso nebulone.
LYD. Tandem spero liberatem esse me importunitate tanta stolidi huius, ex quo 1270
coetera faciliora erunt omnia: ut sciat haec Crobolus meus, quamprimum curabo.
DRO. Nihil est omnino in hac habitabili zona nostra mihi tam e regione, et ex
diametro oppositum, quam foemina. Nam nos, qui in physicis intermundiis
atomos naturae spectamus, mundanas istas muscas, vanitates meras et absur-
ditates putamus, et tanquam extra horizontem intelligentiae nostrae positas. 1275
Hoc vitium est nobis addere corallarium ad declarandum iudicium meum, si
quis forte novitus perplexus sit super ista re. Nunc abibo, et docebo Parillum.

Perge ad Actum IV