Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio. Numeri linearum - notae textuales  

ACTUS II, SCENA i
CROBOLUS, TUSCIDILLA

CROB. Quid censes, mea Tuscidilla, nonne conditum suaviter hoc convivium
dedimus? Una cum esca hamum voravit, iamque mea est Lydia. Tu cibos dulces,
ego blanda verba dedi.
TUSC
. Vide, ne mihi verba des obsecro. Ne dicas me cibos dedisse: non 525
sat habes, quod amoris te vias omnes doceo; quin ut te tuamque alam postules?
Ne unum (daemones meos testor) obolum a me sumes unquam, nisi mutuo, idque
sub foenere: reponas mihi (priusquam ulterius progrediare) in hoc concavum
palmae meae, quas iam debes pro comeatu, minas binas. Habebis a me semper
locum et iocum, sed audin’? Potum et focum suppeditabis ipse, si placet. Dicis 530
mihi nugas, “optima Tuscidilla,” et “memoria te colam sempiterna.” Sed ego non
video nummos.
CROB. Ne tantillum unquam (honestissima hospes) tibi orietur a me damni, cog-
nita nostra fides toto foro est, mehi vero mille sunt modi pecunias corradendi.
Nam, ut omittam illam praeclarissimam rapiendi artem (quae domina est et 535
regina reliquarum omnium) ego legalem istam monetam (si desit) cudere
quidem ipse possum. Quin alias etiam plurimas fraudulentas artes teneo ad
unguem: Alchemia mea homines plumbeos in usum meum aureos efficit;
Magia promittendo aureos montes, infert in crumenam nostram argenteos
nummos; Urinariam artem practicando etiam aliquid possum emungere, in 540
qua nihil requiritur nisi lotio et potio. Sed quid ais ad hanc parasiticam nostram
adulationis artem? Quae est ars artium et scientia scientiarum, qua iuvenes
generosos (ut mures aut muscas) capimus, hos ego mea irretitos amicita devoro
prorsus et absorbeo; cibus hi mihi et potus sunt, e quibus etiam (tanquam e
cellis promptuariis) depromo quod lubet. 545
TUSC. Promas igitur tandem quo solvas, quod promittis tam saepe.
CROB. Cedo mihi ergo iam adolescentulum eiusmodi, eum tractabo eruditissime,
primo laudibus in coelum efferam, ac Iovem alterum efficiam, ex quo tentum mei
ardebit amore, ut sicut Iupiter olim Danaae in gremium, sic ille meas in manus
imbrem aureum immittat, tum prodigalitatis eum omnes partes docebo, quomodo 550
epulas luxuriantes paret, spectacula magnifica exhibeat, voluptates quasque
aucupetur, famulos famelicos expleat muneribus, me vero dominum suum ef-
ficiat. Hic si nummi forte deficiant, parabo sodalem aliquem mihi a consiliis, qui
fundos eius omnes haereditarios emat pretio perexiguo. Sic ego et cum illo fundi
et cum isto pecuniarum particepero. 555
TUSC. Novi satis fraudulentum esse te carnificem, itaque urgeo iam ut satisfacias.
Hoc enim praecavere mihi me movet.
CROB. At nimium meticulosa es, viros solum, non foeminas fraudare soleo. Huic
siquidem sexui fidus sum non tantum in speciem, sed intus, et in cute. Atque nunc
tibi ut reddam quod restat, alia iam id aggressus sum via. Nosti hunc futilem 560
paedagogum meum rivalem bene nummosum esse: istum statui astutiis omnibus
ad usus quosque meos penitus corrodere. Sic et ille ad amores hosque persequ-
endos debilior fiet, et ego inimici mei sanguine saginabo. Inceptum est, spero,
haud incommode, exitus acta probabit. Sed quis hic strepitus? Tum domum re-
vertere, ego Pogglostum consequar, ut Tyrophagum agenda cuncta doceam. 565

ACTUS II, SCENA ii
PEDANTIUS, DROMODOTUS, LUDIO, BLETUS

PED. Adeste satellites et stipatores, circumcingite, circumvallate regem
vestrum. Sceptrum meum non metuite, sed defendite. Tibi, Blete, quanquam in-
genio haud nimis polles, tamen vim natura non negavit. Tu autem astes huic, 570
Ludio, tanquam Teucer sub Aiacis clypeo. Nunc si in hoc ardore iracundiae meae
illum uspiam Catilinarium latronem hic aspicerem, ut ego oratorie inveherem in
illum verberibus!
DRO
. Quod si illud individuum vagum mihi iam demonstrativum esset,
eum istoc academico telo vel ad centrum usque terrae deiicerem, et ultra si fieri 575
posset. Sed non potest, nam si forte praeterit ipsum medium, tamen remearet ad
centrum rursus moto quodam naturali reverberativo.
PED. Ausus es, improbe, gigantum more, bellare cum diis? Non possumus spi-
ritus tuos debellare superbos?
LUD. Praeceptor colendissime, idemque dignissime totius nostri exercitus imper- 580
ator, tuo semper sub vexillo lubens militabo: ita es in pace prudens, et in schola
doctus, et in bello fortis, et in acie formidabilis, vel formidandus.
PED. Audin’ tu hunc puerulum, quam apposite quoad sensum, et figurate quoad
phrasim eloquatur? Mehercule amo hunc, ita me imitatur sedulo. Hic, hic est puer
aureus, albae gallinae filius, hunc haeredem scribam omnium librorum meorum, 585
praeter lexicon Nizolii, quod mecum sepeleri volo.
Sed tu, quaeso, qui physiognomon es, de pullis his meis profer iudicium tuum,
velut Zopyrus de Socrate, ut narrat Cicero meus.
DRO. Quemadmodum (ut habetur in libello Praedicamentorum) quaedam in-
sunt, et non dicuntur de; alia dicuntur de, et non insunt in; alia et insunt in et 590
dicuntur de; alia nec insunt in, nec dicuntur de, ita in aliquibus inest ingenium, et
non apparet; in aliis apparet esse, et non est; in aliis nec apparet; in quibusdam
(quo foelici sydere nati sunt) et est, et apparet. Talis hic Ludio puer tuus.
BLE
. Quid hic stamus tanquam asini otiosi? Num huc convenimus ad abi-
gendas muscas? Aut hostis veniat aut nos abeamus: audivit fortasse furcifer me 595
hic adesse, qui sum in omnibus nocturnis vigiliis truculentissimus contra latro-
nes istos.
PED. Agite, quoniam scopulos praetervecti periculorum, esse iam in vado
videmur tranquillitatis, reportate iam domum denuo haec Achillea arma nostra;
et si ego vel st vel hem inclamavero, accurrite rursus pugnaturi tanquam pro 600
aris et focis.
LUD. Iupiter optimus maximus arceat, coerceat inimicos tuos.
PED. Ausculta, obsecro, lepidas pueri elegantias; progredere.
LUD. Iupiter, inquam, iuvet te, Minerva minuat hostes quiscunque, Pallas ad
pallorem terreat, Mars et Mors pessumdent. Tantarra, Bownce.
PED. Euge, nihil supra; id est, i pede fausto. In hoc plures insunt Pedantii. 605
LUD. Nisi interdum blandulis istum delinirem verbis, nunquam abstineret a
verberibus. Nam utcunque fustim ignaviter, virgam certe vibrat utiliter valde.
PED. Ludite.
LUD., BLE.
BLE. Quod si ultra tres plagas saeviat, conquerar matri. Illa iubebit patrem 610
meum: tum pater eum in ius vocabit coram iudice, qui flagellabit crumenam prae-
ceptoris.
BLE. Eamus, inquam, valete.
PED. Nunc si te attentum, benevolum et docilem praebebis (quae tria neces-
sario requiruntur in auditore), exponam tibi cum universim omnes, tum sigil-
latim singulas (quas caelavi te hactenus) causas amoris nostri. 615
DRO. Scio ignorationem causarum matrem esse erroris. Sed vide ne ponas non
causam pro causa, et apparens bonum pro vero bono; nam sicut stella cadens
(licet sit cadens), tamen non est stella, sic bonum apparens (etsi apparens) tamen
non est pronum. Praeambulis istis suppositis, incipe foeliciter.
PED. Primum illud cognitum et perspectum habeas, me non titillantem illam et 620
lascivientem carnis libidinem, sed solam et meram honestatem sequi. Haec pauca
praemissa sint, ut occurratur cuidam tacitae obiectioni.
DRO. Hic processus est methodicus et Aristotelicus, qui in Physicis primo,
quae non sint principa, et in Ethicis quid non sit foelicitas, ostendit, antequam
quid sit. Posito nunc ergo non causativo amoris tui, ordo postulat, ut verum eius 625
operativum dicas. Certa cupiditate sublata tollitur omne originale amoris:
nam nisi supponatur aliqua appetitibus, nulla relinquitur possibilitas unionis
cum obiecto.Hoc vult philosophia.
PED. Laudes, quas mihi tribuis, in optimam partem interpretor. Quod ad alia
attinet, quae dixisti, sic habeto: non odisse me mulieres, quippe qui sciam esse
earum nobis mortalibus usum aliquem necessarium. Amo igitor fateor. Non sum 630
enim e silice natus, aut tygride, sicut apud Virgilium Aeneas iudicio iratae
Didonis, vel potius Didûs, secundum Graecam declinationem: Sappho Sapphûs
per ûs circumflexum. Non autem amo secundum redundantiam iuvenilem, aut
in summo genere, sed (si quid ego iudicare possum) philosophice. Rationes
autem, quibus moveor, sunt quinque, vel potius sex. 635
DRO. Non refert te numero; vide sint irrefragabiles. Sed Pythagoricum hoc
est, religiose et mystice numeros considerare; quorum quidam duodecim causas
(tanquam duodecim figurae Zodiaci) aestimant.
PED. Primo, scias velle me foelicem esse perfecte, quod omnino non fit, absque
hoc additamento vel corollario uxoris. 640
DRO. Quasi vero virtus sola per se non sufficiens sit ad beatitudinem. At uxor
non est virtus ad minimum, fortasse etiam vitium. Foemina est naturae error sive
debilitas, quia natura semper intendit quod est perfectum et optimum. At mas est
praestantior. Ergo —
PED. Secundo, decrevi aedes mihi comparare de proprio, in quibus materfami- 645
lias aliqua non minus necessaria est, quam campana in templo, aut lignum in
foco.
DRO. Revera si oeconomiam spectemus rei familiaris, uxor causa est adiu-
vans aequaliter. Et familia est civitas principium ex quo, ut demonstrat philo-
sophus primo Politicorum. Iam, Pedanti, factus es politicus. 650
PED. Factus? Imo natus: quem natura ipsa finxit oratorem. Bonus autem orator
est civitatis oraculum, teste oratorum oraculo Cicerone nostro. Sed pergam in
cursu instituto. Tertio, si aegrotarem aliquando, uxor est medicinale quiddam;
praesertim in febri, ubi sitis regnat.
DRO. Pestilentissima haec febris est, quae foeminam sitit. 655
PED. Quarto, nobis studiosis uxor medicamen est contra melancholiam et phren-
nesim, quae nobis imminet contemplationi deditis.
DRO. Etiam ut contra plethoram sanguinis interdum, si saeviat. Sed haec esset
impropria praedicatio, si inferius sic praedicaretur de suo superiori.
PED. Quinto, nisi fierem maritus, garrirent plebeii homines Pedantium esse eu- 660
nuchum. Vah! Quod est falsissimum. Vah!
DRO. Haec ratio non est coactiva. Nam multi philosophi, qui non erant mari-
tati, fecerunt tamen opus naturalissimum, id est, generarunt sibi simile. Quod
eunuchis non competit, certe per se, sed bene forte per alium. Causa patet: nempe
propter defectum causae instrumentalis. Ergo non sequitur a non uxorato ad 665
eunuchum.
PED. Sexto, quid est per deos immortales (non possum enim me continere, quin
exclamem) aut ad utilitatem reipublicae commodius, aut ad voluptatem bonorum
omnium iucundius, aut ad gloriam nominis nostri splendidius, quam relinquere
seculis venturis veram et vivam imaginem Pedantii, haeredem virtutum mearum, 670
et istius prolem patris. Denique quid oratori magis necessarium, quam lingua
promptum esse, quae nobis est prora et puppis? Coniugatus vero binas in
promptu habet linguas, unde et bilinguis iure optimo possit appellari. Addam
etiam brevem epilogum, in quo erunt tria haec, repetitio, petitio, pathos. Quare 675
si vel emolumenta nostra, vel reipublicae salutem respicias, valedicas huic
opinioni tuae. Ego quidem, quod at me attinet, sic statuo: vere enim mihi videor
esse dicturus, Hymenaeus meus deus; vel magis emblematice, aut uxor, aut
vexor.
DRO. Aethiopem lavo, hic capere non potest influentiam consilii mei, et amore 680
pungitur, namquam cauda draconis. Unicum hoc iam restat, ut cum impressio
tam profunde facta sit amoris in te (ut omnes partes et similares et dissimilares
laborent in eo), si non possis prorsus et simpliciter, saltem ut attenuate convert-
aris tamen, scilicet signa minora cape; si non secundum quantitatem, at secun-
dum aliquam externam apparentiam, ne vulgus id videat. 685
PED. Prudentiam ut sumam si suades, ea est in animo, quasi sanguis in cor-
pore: Apollo, Pallas, et Mercurius mihi sunt individui comites, quibus cerebrum
meum coelum est. Quare non possum non prudens esse.
DRO. Caute, caute, pro honore universitatis.
PED. Imo et caste etiam. Quid ni? Nihil enim unquam admittam ego indignum 690
oratore aut philosopho. Sed viden’ tu aedes illasce? Ibi habitat, quae in me habi-
tat, quarum parietes sunt me multo beatores, siquidem hi usque quaque Lydiam
complectuntur meam, quae fugit proterve me, sicut Apollinem Daphne olim.
DRO. Et tu sic irrationalis es, ut ames, quae odit te?
PED. O plumbeum pugionem! Quasi non non dixerim Apollinem idem fe- 695
cisse, quem ego praeposui mihi in omnibus imitandum.
DRO. Sic igitur distinguo, idque ex sententia philosophi. Contrarium expetit
suum contrarium, verum est, idque non contingenter, sed catholice. At addendum
est tamen, non quatenus contrarium, sed medii gratia; nempe ut medium perven-
iatur, ut docet Aristoteles in Ethicis. 700
PED. Utinam, ut Lynceus olim, sic ego nunc parietes istos possem oculis pene-
trare, Lydiam meam quo cernerem quod agat. Sed o fors fortuna! Mihi descen-
dendum est in solem et pulverem.
DRO. Iam declinandum est extra Zodiacum rationis. Ego abeo.
PED. Nequaquam: spectator eris mearum pugnarum, dum ego hanc adorior, vel 705
adoro potius.

ACTUS II, SCENA iii
LYDIA, PEDANTIUS, DROMODOTUS

LYD. Postquam intus curata sint omnia, ut oportuit, libet iam paulisper de me-
arum successu rerum cogitare. 710
PED
. Sic igitur aggredior bonis quod aiunt avibus. Etsi delector multum
suavitate sermonis tui (nam non vox hominem sonat, o dea certe), tamen cogor
hic propter angustias temporis reliquum amputare cursum orationis tuae.
LYD
. Factum, o Fortuna, nequiter, quod istum obiecisti iam tam ineptum, tam
importunatum mihi. 715
PED. In tempore venis, quod omnium rerum est primum: adesdum, paucis te
volo.
LYD. Etsi necquicuqm placeat, tamen cum inhumanam esse haud deceat, au-
diam quae loquatur.
PED. Cogitanti mihi saepenumero, et memoria vetera repetenti, perbeati 720
(Lydia virgo) videri solent, qui et amare et amari foeliciter unquam potuerunt,
ita ut simul uno eodemque puncto temporis et amantes et amati esse posse
videantur. Nam (ut Peripatetici perhibent) amor omnis mutuus esse debet,
et reciprocus. Quapropter, ut a thesi ad hypothesin veniamus, o flexanima
mea, flosque foeminarum, te per tuam pulchritudinem (qua nihil unquam vi- 725
dit sol splendidius) oro obtestorque, ut quoniam amor hos regit artus meos,
idem etiam tuum in sinum influat ad arctam magis copulationem nostrum (vel
“nostri”) sic ut et tu in pectore meo, et ego in corpusculo tuo tabernaculum vitae
collocemus.
LYD. Aliam reperias quaeso, quam illudas; ego id agam sedulo semper, ut 730
honesta sim, utcunque tibi videor.
DRO
. Virgo (videtur enim nobis quod sic), fortasse non vides
ad imum et fundum eorum, quae dicta sint; eadem ego dicam planius: primo generaliter,
post specialiter. Generaliter sic: omnis homo (intellige autem non hunc aut illum,
sed ipsam speciem et universalitatem) est animal sociabile et congregabile natura. 735
Hoc tene. Iam specialiter: unusquisque desiderans, optat ipsi desideratae omnem
suam quasi naturalitate, et id ipsum quid hominis communicare. Nunc ad applicati-
onem venio. Ergo hic amicus meus cupit ut sit inter vos non solum sociabilitas ista,
et confusa notio, sed etiam proximior relatio quaedam ad invicem (quae tum ef-
ficitur, cum essentia unius dependet ex altero), ita ut vos duo fiatis relata, non 740
tantum secundum dici, sed et secundum esse. Ad haec tibi etiam approximari
desiderat non modo per contactum virtualem, sed et localem. Praeterea coniungi
et coadunari in unum non contiguum, sed continuum. Ultimo, petit ut ex duobus nu-
mero differentibus fiat unum individuum, idque indissolubiliter combinatum.
PED. Quod si pectus meum fenestratum esset (quod Momus in homine exop- 745
tavit), cerneres tum, cerneres (inquam) fixam, haud fictam fidem, quae si oculis
cerneretur, mirabiles amores excitaret sui, ut ait Plato, sive quis alius.
DRO. Quia nolo te hallucinari circa hunc amorem, quasi profectum ab in-
tentione vana ex parte amici mei, cognoscas nihil eum a te petere, vel contra
vel praeter honestatem. Quod sic arguitur ex sufficienti divisione: tu duplex es, 750
et constans ex duabus partibus, corpore et anima, ac corpus quidem (quod ne-
gari non potest) est amabilissimum (nam haec superficies dealbata candoris
tui valde disgregat visum nostrum). Sed tamen animam (quae est pars simpli-
cissima) simpliciter et propter se amat, corpus per accidens, et animae gratia.
PED. Anima tua omnes omnium amores in se complecitur, pro qua emori 755
nemo unquam bonus dubitabit.
LYD. Praestaret domum reverti me, quam hic irrideri facetiis.
PED. Facetum esse me no eo inficias, sed nunc tamen postquam amor hic
ariete suo murum mentis meae percusserit, agitur serio (serenissima Lydia).
Vis ut tibi lacrymis et singultu convulsiones meas testificer? Ah virgo venefica 760
et incantrix animi mei! Distrahor, divellor, id est, in duas vellor partes, quarum
una est in conclavi corporis tui, altera repetit partem perditam, quam tu possides.
Nam quanto primum illam tuam fascinantem faciem aspexi, statim mens mea
nescio quo correpta, impulsa, abrepta, afflata furore amatorio abiit, exit, evasit,
erupit e perturbato hoc domicilio, ad oras oris tui appulit, ubi formam divinam 765
et certe veram idaeam Platonicam contemplatur. Sola tu potes ab ista me
extasi liberare, si passura sis corpus me meum, quod hic est, coniungi rursus
animae meae, quae illic est.
LYD. Quin potius auferas animam hinc denuo.
PED. At tu me tenes ut viscus, et interficis ut basiliscus. 770
DRO. Sicut ferrum amovere se a magnete non potest, ita istius anima (quam
rapuit ad se attractiva vis vultus tui) recedere iam non valet rursus gradu ret-
rogrado. Amor in isto non accidentaliter sed essentialiter inest, ut evelli salvo
interim subiecto nequaquam possit. Quare non debes te opponere huic ita dia-
metraliter (et tanquam in linea ecliptica) negando quod rogat. 775
PED. Intuere obsecro cum commiseratione quadam evisceratum hoc et ex-
angue corpus Pedantii tui, cuius cor tot patitur dolores, quot sunt in campo
flores. Splen (quod ridere facit) iam lamentabile sonat; iecur pusillum cor-
radit et corrodit aquila Promethei, seu Amor; intestina cupitatibus (quasi
Furiarum taedis ardentibus) incenduntur; ventriculus (sive superiorem sive 780
inferiorem spectes) aestuat ut clausis rabidus fornacibus ignis. Sic undique
amor tui astat, et instat tanquam Hannibal ad portas, ut iam nullum sit per-
fugium, nisi tu des refugium: te peto ut portum, ut aram, ut asylum, denique
ut patronam. Si deseris tu, perimus.
DRO. Vides iam hunc te inexplicabiliter amare, et toto iecore, vel (ut vul- 785
gus dicit) toto corde; sed abusive, nam cogit amare iecur. Quare ostendas
te vicissim huic esse correlativum, cordis enim relatio debet esse. Et qui
tangitur vero amore, debent ratione differre, non autem re: tractabilem vir-
ginem convenit esse primo et principaliter. Deinde doctus hic est, et magis-
traliter facundus. Nam sicut in septentrione ursae septem sunt stellae, sic in 790
istius capite septem sunt scientiae, quarum harmonia aeque est musica, ac
melodia ipsa septem planetarum, secundum Pythagoram.
LYD. Frustra laboratis, meos enim amores iam ante alter possidet.
PED. Proh deum atque hominum fidem! Ante rates causam? et mecum con-
fertur Crobolus, putridae carnis animal, terrae filius, infoelix reipublicae lolium, 795
cui vix dignus est in sentina locus; quem ego docebo, quid sit irruere in alienas
possessiones. Tu interim dum eripis animam isto modo mihi, et furti, et sacri-
legii (nam mens mea res divina est) et homicidii rea es. Sane quod olim dixit
iratus Achilles: corque meum penitus turgescit trisitibusiris. 800
DRO. Quid? Tuum hoc corpus aethereum ut illud lutum terrenum attingat? Ab-
surdum: quin potius sicut ex bovillo cadavere computrescente prodeunt vermes,
sic corruptio Croboli illius (qualis qualis sit) generatio sit Pedantii, de quo quoad
humilitatem vere dici potest (<non> quod sublunaris est, sed quod ad artes attinet)
supercoelestis est. 805
LYD. Mihi abeundum est, cum videam vos irasci tantopere.
PED. Ah! Iam mitesco rursus. Nos cholerici et cito succensemus, et cito placa-
mur. O Phoenix unica orbis terrarum! Respice, non despice Pedantium, et vel uno
verbulo amabili laetitiam instilla febricitanti cordi meo.
LYD. Convalescas ut lubet: me multa manent domi negotia [Exit.] 810
PED. Evanuit vero? Quid putem? Contemptumne me? Non video vel in mori-
bus, vel in rebus gestis, vel in hac mediocritate ingenii quid despicere stulta pos-
sit. Dicam de te, Lydia, ut Hannibal de Phormione, multas vidi delirantes foem-
inas, at quae te deliraret magis, vidi neminem.
DRO. Imo te video delirare, qui vis hanc gravitatem tuam ferri sursum, seu 815
elevari in levitatem amatoriam, cum natura velit omne grave ferri deorsum
PED. Mihi vero sic omnem abstulit animum, ut nesciam ens sim an non ens.
Sequere me.

ACTUS II, SCENA iv
TYROPHAGUS, CROBOLUS

TYR. At quid si fraudes has nostras senserit? 821
CROB
. Quid si loquantur lapides, et videant postes? Hic quovis est obtus-
ior lapide, nec maioris negotii est istum fallere, quam ferire trunctum. Tu me vel
nescire hic quid sit, vel ars nostra quid possit, putas? Hic vanus est, hic Narcissus
est, sui admirator inexplebilis. Cum ergo audierit Leonidam in honore et gratia 825
esse apud regem, eundemque obtinuisse, ut regiam iste prolem erudiat, laetus,
gloriosus facile credet, quod cupit; nullum dolum, nullas fallacias suspicabitur.
Accinge iam itaque te.
TYR. At metuo male, ne viginti minas, quas volumus, crediturus fidei meae
non sit, cum cognitus ei haudquaquam sim: et certi si nosceret, nequaquam cre- 830
deret.
CROB. Vah, ubi est acumen tuum? Quasi vel velit vel audeat negare, quod Leo-
nidae postulatur nomine. Te vero indutum hac tunica satellitis regii, et fide et
honore dignissimum iudicabit. Si non obtinueris, nil pericli, sin adeptus, par-
ticeps praedae eris. Eia igitur, age.
TYR. Si vel viderit semel mores meos venustos, sermonis grandiloquentiam, 835
gestum corporis athleticum, vultum non macilentum et veternosum, sed flori-
dum et ventosum, proculdubio principis in aula me nutritum coniiciet.
CROB. Fac ut sentiat te aulicum esse revera, salutes hominem submisse, cur-
vato corpore, tibia altera porrecta retrorsum longissime, pleno cum complexu
brachiorum compelles magnificentissime, promittas summos quosque honores, 840
donec in officinam perductus fraudum tuarum, e rudi metallo in nummum legi-
timum cudatur.
TYR. Incidisti in hominem capacissimum disciplinae huius. Veterator aut syco-
phanta me nemo doctior: gestit iam animus meus mihi aggredi hominem.
CROB. Intellextin’ tu non relevandam hanc artem nostram alchymicam? Extra- 845
henda est ei quinta essentia.
TYR. Sine modo, ego eum tractabo astute et alchymice.
CROB. Incipe, ad appositum: ostium patet, invitat ultro te domus ipsa. Tu fac
ut dominum hunc suum suppositium evomat illico. Ego te domi meae hospitis
expectabo. 850
TYR. Eo. [Exit.]
CROB. Spero quidem iam id effecturum me, ut et iste sumptus nobis perpetuos
suggerat, et mihi deinceps faciliores sint ad Lydiam meam aditus, si istum istinc
abegero, qui iam nos, ut Argus, observat, inhians puellulae quasi praedae suae:
quem ego nunc ut praedam meam deglutiam. Sentiet stomachi nostri calor 855
quanto superet struthiocameli furnum. Nam certe concoquere hominem, et plane
absumere decrevi.
Pogglostum credo carcere conclusum aliquo, cum iam nusquam appareat. Reviso
quid hic agatur.

Perge ad Actum III