Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio   

POEMATA MISCELLANIA GULIELMI FORBESII SCOTI


1. AD ILLUSTRISSIMUM HEROEM ET DOMINUM D. IOANNEM SCOTUM EQUITEM AURATUM, REGIS BRITANNIARUM CANCELLARIAE DIRECTOREM, MUSARUM TUTANUM, blue CARMEN EUCHARISTICUM

Ecce renascentes Scoti solertia Musas
Restituit, totoque inspirat Delphica Phoebo
Atria, Pieridum thalamos secretaque divum blue
Templa aperit, patriasque iubet revirescere laurus.
Claraque Pegaseis confert suffragia curis 5
Grampiacaeque tument generosa Daphnide rupes,
Et vatum redivivus honos, et vita Camaenis red
Redditur, et tanto iam vindice, sede relicta
Cyrra loquax vitreis se Forthae miscuit undis. red blue
Scoticaque Aonios devolvunt flumina rivos blue 10
Et Glottam sacer horror agit, Pataraeaque templa blue
Transtulit in nostras heros Tarvatius oras.
Inque Calidoniis sylva meliore pruinis
Pierius frondescit ager, sine numine nondum.
Numina tanta mori prohibet, putrique sepulta 15
Scripta situ et monumenta gravi vitiata veterno blue
Subtrahit ingratis fatis melioribus umbris.
spacerAc veluti faculae Phoebea luce minores
Et vaga fraterno radiascit lumine Phoebe,
Vatibus omne decus patriis vitamque diemque 20
Indulget Phoebumque animat, noctemque profundam
Discutit Aonio coelo, roseaque coruscans
Luce Calidonium nebulis absolvit Olympum.
spacerO vatum sublime decus, cui Pindus et Ascra blue
Parnassusque suo declivis vertice nutant, red  25
Cui sua plectra sacrat Phoebus, reliquisque Camaenis
Praeripis omne decus solus, ceu sidera pallent blue
Lucifero renovante diem, seu flumina pulcra
Vel Dona gemmiferas demittens molliter undas blue
Vel Dea clivosum vomens violentius amnem 30
Vanescunt pelago, et secum sua nomina mergunt.
spacerNec totum te diva Themis totumve Camaena blue
Vendicat, ast variis distinguis tempora curis,
Ac veluti ad cytharam Phoebus modo promptus ad arcum,
Tu Themidem sub rege regis, tu maxima regni 35
Pondera fers humeris gravibusque capacia curis
Pectora sollicitas, populoque oracula pandis.
Nec prius aeois Phoebus sese exerit undis, blue
Serius aut roseos vitreo lavat aequore currus
Quam procerum populique phalanx, quam turba clientum bluespacer40
Ante fores avidis lassat tua limina votis.
spacerNec minus Aonio iuvat indulgere furori
Et Clariam tentare chelin placidosque recessus, red blue
Et Dryadum visis thalamis et florida Tempe, red blue
Inclita qua veteres spectat Tarvatia laurus red spacer45
Dividis et luces et noctis dividis horas, blue
Et Phoebum et Themidem cerebro confundis in uno.
Caerula non aliter declivia flumina Tethis blue
Marmoreo condit gremio ripaque capaci, blue
Arcet aquas, prohibetque suas transcendere metas. spacer50
Sic tibi par semper variae licet undique curae,
Et labor insomnes invitat ducere noctes.
spacerO regni praelustre iubar, sublimius astris
Sordida quid nostrae memoras ludibria Musae?
Quo fato tetigere manus vel numine? Certe spacer55
Vel quia nil oculos Phoebi fugit, et tibi Phoebus
Plectra lyramque sacrat. Cur non (et caetera sive)
Ut tua te magnis aequet clementia divis?
Quicquid erat non ficta loquor: tua numina sensi blue
Nostraque divino strinxisti pectora motu. bluespacer60
Ac veluti ad sonitum armorum crepitante procella
Fulminea, adversosque acres primosque tumultus,
Militis indomitus stupor ingruit ossibus illi,
Arma cadunt, vexilla ducum volitantia tandem
Conspicit, et verae virtutis praemia pensat. spacer65
Et famae melioris iter dein fortis in hostem, blue
Exit, et excusso Martem terrore lacessit.
Haud secus Aoniae sublimis signifer aulae,
Te spectans patriosque duces et sidera gentis
Fergusiae, mollique legens vestigia passu, bluespacer70
Phaebeos conscendo lares, sacrosque recessus
Ingredior, residesque in carmina provoco Musas.
spacerQuid memorem eximium divini pignus amoris, blue
Et veteres gemino spirantes munere Musas,
Scilicet Aonia missum mihi munus ab aula, red spacer75
Quod mea Musa colit bifidi ceu culmina montis, blue
Illa ubi Maeonios hauri stupifacta furores, red blue
Et Senecae flores, et amaeni lumina Flacci,
Et Peleusiacae nimbos et fulmina Musae.
Dia Maronaeis quicquid solertia chartis, spacer80
Ingeniumque potens, venaque undante Thalia
Imputat Arctois cumularunt numina Musis.
spacerTe Claron et Tenedon Pataraeaque templa, deasque, blue
Fluminaque et montes ipsumque hoc munere Phaebum
Indulsisse reor, me iudice praemia vincunt redspacer85
Fontem Hermi, tactusque Midae, pluviasque tonantis. blue
spacerEia age, rumpe moras, magni pete limina Scoti, blue
Ante sacras te siste fores, pudibunda Thalia,
Det faciles tibi terra vias, sua flamina Caurus red
Fraenet et undantes sternat Bodotria fluctus. spacer90
Hinc celebres conscende lares qua tollit Edinum blue
Terrigerum caput, et celsis sese inserit astris,
Hic ubi magna sui peragit mandata monarchae,
Doctave iucundos dat bibliotheca recessus.
Mitte metus omnes, non durum in pectore ferrum red bluespacer95
Non adamanta gerit, dulcis natat ardor in ore,
Nudaque simplicitas operosi nescia fuci. blue
Est comes una viri residetque in pectoris aula
Unica mortales aequans clementia divis.
Nec timide mea verba refer, dulcissime rerum, spacer100
Progenies augusta deum, pro munere tanto,
Et (tua quod superat gratissima munera necnon,
Quicquid in auriferis dives Tagus alluit undis blue
Vota precesque damus) dulci pro pectore, nostram
Sit rudis illa licet non aspernare Camaenam. spacer105
Crede mihi, nec vana fides, favor ille rigentes
Mellificet silices Marpesia marmora franget. red blue
Me tibi, Scote, rapis seu vis magnetica ferrum
O desiderii lux et pars maxima nostri, blue
Spes mea, amorque soli, census, decus, unica vota,spacer110
Atque animae fax una meae vitaeque medulla
Det Deus ore frui, sanctam det cernere vati
Canitiem, frontisque decus det et aemula Phoebo
Lumina, et aetherii spirantia numina vultus. red
spacerIamque vale longum, rerum dulcissime, longum spacer115
Sancte vale et nostrae capias monumenta Camaenae,
Te neque Forbesii pigeat meminisse poetae
Sed subeat pia cura tui, cui nectar in ore blue
Nomen in aure melos Scoti. Dum spiritus artus blue
Hos reget, haud solo persolvam carmine grates spacer120
Sed precibus festis cumulans altaria votis. blue
Denique dum moriar mecum tamen ista voluntas red
Ibit in Elysios, nunquam moritura, penates.

Amplitudini red tuae addictissimus,
W. F.

bar

2. HECATOMOMPHE CAROLO REGI red
Ubi sub Caledoniae persona atheismi incrementum, Christianismi deliquium, ecclesia Scoticana deflet

Aegra diu, quae sana fui, vix tabida morbo
Membra Caledonie relevans moribunda, parenti red
(Hos patriae luctus et tristia funera spectans)
Cygnaeum tibi fundo melos, rex maxime. Pridem
Nympha salutifero fueram gratissima sponso. bluespacer5
Flammeus ille meus puro sol ibat amictu,
Tectaque Mygdonio fundavit marmore, et ore blue
Romphaeum ancipitem praetendens, sidera dextra
Disposuit rutilis specularia pulchra pyropis. spacer10
Proh coelum, et superi flammantia sidera mundi!
Proh pietas! Meminisse piget, sordesco prophanis red
Fraude subacta procis. Papalis purpura longam
Verrit humum, fluidosque sinus mihi ventilat aura, blue
Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae, blue spacer15
Et tetragonus apex tereti de vertice surgit: blue
Syrmata longa latus, mea brachia candida velant
Carbasa, et infausto teritur crux pendula collo,
Purpureae pigmenta lupae. Mihi philtra propinat
Itala mitratus Romae et meretricius ordo, redspacer20
Hausit et e nigro quaecunque Arminius Orco. blue
Foelix, heu nimium foelix, si Scotica tantum
Nunquam pontifices violassent sacra. Malorum blue
Prima mihi lux illa fuit, simul omnis ab illa
Fluxit honor, primam tulit hinc meus orbis eclipsin. spacer25
spacerNec tamen ausa nefas manifestum est Roma, tyrannis
Tempore succrevit, clam bellua prodiit atrox. red
Conscendens gradibus templi sublime theatrum.
Hinc demum sors versa fuit: pro lege libido,
Pro pietate nefas. Hinc vis violenta, voluntas bluespacer30
Regia, et antiqua pro religione furentis
Vana superstitio Romae. Sic semine parvo
Crevit, et occulto paulatim adolevit ab aevo blue
Praesulis imperium, et dominandi insana libido.
Nunc sine presbyteris solus regit omnia, sancta spacer35
Nunc pro lege Dei sese civilibus undis blue
Ingerit et celsas regni moderatur habenas, blue
Et cum Caesarea Iovae est confusa potestas, red
Cum grege posthabito nunc praesulis infula Christo red
Iactabunda volans summa ad fastigia rerum, bluespacer40
Et iura et leges divumque hominumque gubernat,
Et procerum insultans claris cervicibus, arcet
Vulgus, et aurato vestitos murice patres.
Servili subiecta iugo respublica moeret, red
Et sua tot squallens maculis ecclesia plangit red bluespacer 45
Brachia, et insanis bacchatur rauca querelis. red
Nobilitas contempta iacet, vix sanguinis alti blue
Ullus honos, sordet virtus, adulatio regnat, red
Tollit et insignes iactatrix gloria vappas.
Omnia confundit mihi pontificatus, honores, spacer50
Iura, forum, trabeas, delubra, altaria, sacra,
Caelum Erebo, terrasque polo, lucemque tenebris
Miscet, ut Ausonios condat vis ardua ritus. blue
spacerTu quoque tela paras et fulmina torva minaris,
Carole, Belgiacus famulas cui porrigit undas bluespacer55
Oceanus, quem Banna colit, quem vitreus Isis, blue
Et solus tantis foelix Bodotria cunis.
Quid bellum crudele moves? Maternaque tentas blue
Viscera, et ossa patrum patrio scelerare cruore?
Materies feralis ero? Saevi area belli, bluespacer60
Vitam unde et primas hausisti luminis auras,
Virgineumque tuo capiti diadema sacratum est?
Parce tuis saltem cunis. Sim, Carole, nomen blue
Imperio fatale tuo. Miserere parentis,
Deque triumphata ne quaeras matre triumphum. spacer65
Irarum decerne modum. Nascetur in ulnis blue
Scotia cui propriam debebit fracta ruinam?
Hac ego quam genui peperique innoxia iamiam
Adducar captiva manu? Iam vincula stringent
Brachiaque et charos qui te gessere lacertos? spacer70
Ubera nunc odium, nunc improbus hauriet ensis
Grata tibi puero? Propriosque in saeva penates red
In cunas rabiesque ruet? Pia numina testor blue
Atque Themin, rex magne, tuam, si faedera demens
Aut tua tentavi sacrata resolvere iura, red bluespacer75
Sola tyrannis erit iusti mihi causa furoris.
Sum tua quae diris toties concussa procellis blue
Quicquid ero infelix, erro, miserabilis exul,
Quippe tuum mihi semper erit venerabile nomen, blue
Sceptraque sacra mihi. Charis dabit oscula plantis bluespacer80
Prona Caledonie: saltem mihi legibus uti
Et liceat servire Deo. (Mea culpa) paterna
Libertas mihi chara mea virtute colenda est.
Relligio cultusque Dei collapsaque sacra
Sunt reparanda mihi. Vovi, meus error in illo est. spacer85
spacerCarole, da veniam, regum rex maximus ille est
Quem modo mente colo, qui faedera fulmine sancit blue
Celsaque stelligeri qui torquet sidera caeli, red blue
Ille necis vitaeque hominum est atque arbiter aequi, blue
Sustinet ille duas aequato examine lances, bluespacer90
Fasque nefasque pari trutina castigat et ille. blue
Foecundum in fraudes hominum genus odit, ubi una
Vis colitur, iurisque locum sibi vendicat ensis.
Est mihi iam manifesta fides Romana, patescunt blue
Insidiae. Christumque sequar super aethera regem,spacer95
Flectentem in terris regni coelestis habenas, blue
Astraque victrici dextra septena gerentem. blue
Eiiciamque lupam, pellem, catulosque voraces. red blue
Sin moriar, solum per te periisse molestum est.
Congeminat tua culpa malum longumque dolorem bluespacer100
Dum, vice mutata, quae sim fuerimque revolvens blue
Pacifici aeternum plangam sacra ossa parentis.

FORBESIUS ROCANIENSIS red

bar

3. SCORPIACUM SIVE ANTIDOTUM CONTRA INTOXICATOS SCORPIONUM ROMANENSIUM ICTUS red

Aurea pax superas coelo dilapsa per auras red blue
Ferrea Parrasii compescit limina Iani blue
Et fasces Astrea novos laeta induit, auro blue
Picta rotas, puro gemmarum lumine currus
Ardet, Hydaspoeis radiascit temo lapillis, bluespacer5
Expanditque suas foelix concordia pennas,
Arctius aeterno complectens omnia nexu. blue
Inque Calidonio sedem posuere perennem
Numina trina solo. Non Scotos Martius horror
Clangentesve tubae, non tela minacia terrent. redspacer10
Quaeque inhiat nostris meretrix Babylonica damnis
Non patrium intentat iugulis civilibus ensem red
Conscia belligero quae sit fiducia Scoto.
spacerEumenidum periere faces, furialis Enio red blue
Occulit aeternis caput exitiale tenebris, spacer15
Ditat et Arctoas superum clementia terras,
Ostenditque novum fastis melioribus aevum.
Roma dolet, flet maestus Iber, miserosque clientes
Incusat lupa saeva, hominesque polumque deosque
Damnat, et Austriacae metuens furibunda ruinae red bluespacer20
Ipsum Acheronta movet nigrumque infestat Avernum.
spacerO rerum sortisque vices! Tamesina fremebant
Littora Parrasia bellum civile sub ursa, blue
Externasque acies clademque necesque ciebant red
Anxia, sed laetos sperabat Roma triumphos, redspacer25
Callida nativum stimulare in praelia regem
In patriam populumque suum propriosque penates,
Dum neque vi potuit nec aperto perdere Marte. blue
Scotorum invictam per plurima secula gentem blue
Consilium crudele movet, tectimque parabat spacer30
Tingere crudeles civili sanguine dextras. blue
Scilicet externi gens haec ignara triumphi
Ausoneos ridet fasces et Baetica sceptra, blue
Grampiacis solum tellus animosa tiaris.
spacerRoma excors, nondum Scotis cum rege Britanno red spacer35
Sed tecum certamen erat. Submittit habenas
Scotus ovans, rex magne, tibi, te rege superbit
Grampius una tuis adglutinat oscula sceptris,
Indomitumque regis populum soloque tonante blue
Dum minor es uni fasces submittis Olympo. spacer40
Instruis imperium sola ratione, nec armis,
Sed patriis patrium componis legibus orbem.
Celsaque tu populo quamvis oracula pandis
Consiliumque animo libras, tamen aequa monenti
Auscultas, fidique probas consulta senatus. spacer45
Sic coelo terraeque places, periuraque rides
Ausonii consulta Iovis, sua signa minantis
Inferre in patrios tecum, dux magne, penates. red
Sic tua te patrio maiestas commodat orbi. red
Sic surgit tibi laudis apex, sic gratia gentis spacer50
Grampiacae crescit, plausuque accedit Olympus
Caelestique suum sic cum splendore nitorem
Confundit, diadema, tibi, radiansque corusca
Luce Caledonium nebulis absolvis Olympum.
spacerCarole, Scotorum lux et spes una tuorum, spacer55
Caesarias contunde aquilas, Baetimque superbum red blue
Frange, Palatinae repara capitolia terrae, blue
Agnoscatque tuos regalis purpura cives, red
Grampigenasque duces, semper qui milite fido red
Et nunquam timidis cingent tentoria castris. spacer60
spacerSubdola Romanae meretrix quae praesidit aulae, red
Auro picta sinus, auro radiata capillos, blue
Purpureamque trahens sanctorum sanguine laenam,
Discat hyperboreos non circumscribere Scotos
Et sua stuprosae vendat ludibria Romae. spacer65
Improba, quid nostros sperasti ludere sensus?
Eia age, pinge genas maechis et spurca cynaedis,
Pinge labella tuis. Foedos fastidit amores
Scotia casta lupae Christique amplexibus haeret. red
spacerQuin etiam poteras nobis speciosa videri, spacer70
Et placuisse nimis. Primum nam simplice cultu
Progrediris. Pansis demum iactantior alis
Regia, regali stipataque murice, prodis.
Et nunc blanditiis miseris cultoribus addis,
Claraque nunc aliis offers patrimonia. Si quis spacer75
Respuat, hinc paenas et fulmina torva minaris.
Exitiumque cies populo, patriaeque parenti,
Scotia ni famulas tibi porrigat effera dextras, blue
Iam tibi regnandi gliscet vesana cupido. blue
spacerVerte solum meretrix, alio titane calentes bluespacer80
Quaere lares, alias trans pontum quaerito terras, red
Aut Libiae rapidas Austrique tepentis arenas, red
Barbaricosque Getas, et inhospita littora Ponti, red blue
Cultoresque vehas tecum spuriosque Britannos, blue
Principis et patriae communis et aetheris hostes. spacer85
spacerScotia, pange Deo laudes sine sanguine victrix, blue
Te pietas toto faelicem praedicat orbe, red
Solis utramque domum replet tua gloria, Dacus blue
Gallus, Iber, Batavus, Flander, Germanus, et Anglus red
Degere Parrasii malunt sub sidere coeli, spacer90
Inque Caledoniis vitam traxisse pruinis,
Aurea ubi urna tenet caelestis semina mannae, red blue
Thuribulumque auro rutilans et faederis arca,
Scintillatque adamas, radiansque topasius ardet,
Et Thummim atque Urim, variaeque monilia gazae, bluespacer95
Nudaque simplicitas, et sancti conscius horror blue
Numinis, et puro simplex reverentia cultu.
spacerSic eat, et stabili decurrant aurea lege
Saecula. Sic nullam gens haec patiatur eclipsin,
Despiciatque ducem Libiae Romaeque furentis bluespacer100
Rideat insidias, versutaque pectora damnet. red
Longa perennabit nostrae sic gloria gentis blue
Et decus Arctoum, et veteris reverentia sceptri.
Saeclaque pacificum celebrabunt postera Carlum,
Hostilesque ultrix stringat Ramnusia fauces. bluespacer105

PHILOMUSUS ROCANIENSIS red

3a. blue

NOBILISSIMAE LECTISSIMAEQUE VIRGINI ELISABETHAE SCOTAE, FILIAE NOBILISSIMI ET CLARISSIMI VIRI D. IOHANNIS SCOTI SCOTOSTARVATII EQUITI AURATI, REGIS BRITANNICI CANCELLARIAE DIRECTORI, ET REGIO APUD SCOTOS CONSILARIO red

Scota Calidonias inter celeberrima nimphas, red blue
spacerO decus et patriae gloria magna tuae!
Cui Phoebus sacra imivit Daphnide frontem, red
spacerCui dedit et propriae plectra movere lyrae,
Quam Charites Paphiis enutrivere sub antris, bluespacer5
spacerQuamque fovet gremio diva Minerva suo,
Accipe Scorpiacum tibi quod Forbesius offert,
spacerUnica cui Phoebus Pieridesque novem es.
Sol velut exoriens languentes recreat herbas,
spacerCarmina luce tua nostra animare potes. spacer10
Tu regis ingenium, nymphe pulcherrima, laudis red
spacerSat mihi si vates dicar, Elisa, tuus.

MR. GULIEMUS FORBES

bar

4. APOPHORETA PAPAE, HISPANORUM EXEQUIAE, SANCTORUM IUBILATIO, BATAVORUM TRIUMPHUS, SIVE INTERITUS CLASSIS IBERAE red ANNO DOMINI 1639

Di maris et vasti violata sacraria ponti, blue
Quassaque convulsis Neptunia regna cavernis,
Tuque, pater Nereu, pelagoque natantia monstra blue
Pandite sulphureis displosa tonitrua nimbis,
Et late humentes navali indagine campos spacer5
Oceanique sinus clausos, radiansque profundum
Vulcano populante rates, et classis Iberae
Excidium, et claros Batavo victore triumphos. red
Vos equidem multo concretas sanguine, vos et blue
Purpureas hausistis aquas, gens squammea linquens spacer10
Nota elementa metu vitreique cubilia regni red
Languidulam in sicca vitam exantlavit arena. red blue
Proteus ut tepidae liquefacta sedilia cellae
Senserat, et sociae virides ardere capillos blue
Doridos, hinc notas sese convertit ad artes, bluespacer15
“Protinus ignis ero,” dixit, “dum splendet in unda
Mulciber”, et tremula respondet imagine pontus.
Tu qui caeruleo circumvolventia curru blue
Astra diemque vehis, versans per inane rotatu
†Agminis Aeolii celeres,† glebasque maritans bluespacer20
Irroras liquidis mundi topiaria lymphis, blue
Exuito hanc animam curis mortalibus, haustus blue
Indulge aethereos, sancto et spiramine Musam
Imbue. Septiiugae decicornis bellua Romae blue
Sublimi residens solio, cui tetra refulgens redspacer25
Infula, tergemina redimibat tempora mitra, blue
Aeternis odiis furiisque immanibus acta, blue
Concilium deforme vocat, coeuntque profani
Gentis Abaddoniae proceres, Stygiasque paludes blue
Ore ciet, fremituque gravi Phlegetontis alumnos, spacer30
Vipereasque procul Stygia de valle sorores blue
Convocat, et charam sic voce affatur Erynnin: blue
spacer“Fida ministra mihi quae pectoris intima noris, blue
Et primos animi motus sensusque profundos,
Te sine nil nostrae prosunt, mea filia, vires. spacer35
Per te ego subverto magnis cum moenibus urbes,
Per te ego finitimas acuo in fera praelia gentes.
Aequa solo per te fumantia culmina pono, blue
Mutuaque armatos in vulnera provoco fratres.
Tu populum in proceres armas, tu solvere regum spacer40
Ense gulas, nigroque doces vitiare veneno. blue
Tanta tibi est virtus, et cum virtute potestas.
spacer“Dives in Arctoo procul hinc iacet insula ponto, blue
Undique clausa mari, cui Magna Britannia nomen,
Orbis ab orbe, metu Neptuni libera muris, bluespacer45
Hostibus aequoreae quae Tethyos obiicit undas. blue
Divitiis animisque potens, metuenda monarchis
Robore finitimis, duroque asperrima bello,
Quae gentes fert una duas, discordibus olim blue
Acta animis, sed nunc socio cum Saxone Scotus spacer50
Imperio coit, et gentes solidavit in unam
Gratia, quae Thamesin Forthae vincivit amore,
Propitioque polum spargit fulgore Britannum,
Et rosa belligeri foliis bicoloribus Angli blue
Fulva Caledonii distinguit colla leonis, spacer55
Vis ut nulla virum, non ipsi excindere ferro
Caelicolae valeant, populis concordia tanta est.
Tantus amor, tantum communem robur in hostem.
spacer“Hei mihi, quid memorem? Multo cum remige classem blue
Auspiciis, Hispane, tuis spes optima regni spacer60
Scilicet instructam, decumano pondere pontus
Dicitur et vitreis Thetis ingemuisse sub undis, blue Interitus classis Iberae 1588.. blue
Horruit aspectu Tamesis, tremuitque Britannum
Littus, at irato tempestas horrida coelo blue
Ingruit, et Boreas tonuit nigrante procella. spacer65
Consensere ignes, nimbique et fluctus, et ira
Aetheris, et totum ruit implacabile coelum,
Fulminaque infesti Iovis intonuere, furore blue
Gorgonio Pallasque minax atque aegide saeva blue
Horrida, turbato confundit in aequore classem. spacer70
Nec piger ignis erat, torsit Vulcanus anhelos
Flammarum fervore globos (horresco referre),
Correptae mox in cineres abiere carinae. red
spacer“Hanc quoque sulphureo tentavi pulvere gentem spacerIesuiticus
Perdere, et invisum diro cum rege senatum, spacer75spacerspacer pulveris sulphurei
Ardenti miscere rogo, subitoque tumultu bluespacerspacerspacerspacerspacerconatus 1606
Et clandestinis procerum cum principe flammis
Turbine fumantes piceo seu fulminis ictu blue
Spargere candentes vacuum per inane favillas,
Seu solet aethereo lampas decurrere sulco. blue spacer80
Sed rapuere feri piget, heu, conamina venti,
Et tecti patuere doli, frustra omnia, quamvis
Mille per ambages aggressa Britanica nostro
Subdere colla iugo, populumque domare rebellem.
Nec quid inexpertum terrave marive reliqui, blue spacer85
Nec vi nec ratibus, animisve, aurove peperci.”
spacerHaec ait, et gemitu sermonem abrumpit inundans.
Gliscit et ira, simul furibundi caerula monstri
Pectora bile gravi tumuerunt. Livida tabo blue
Triste minabantur quid lumina, qualis in antro bluespacer90
Tartareo excutiens deformia colla colubris,
Brachiaque anguinea iactans villosa caterva,
Qui tribus infernum custodit faucibus antrum. blue
Quamprimum Herculeae collo sonuere catenae, blue
Horrendum latrans, pugnando vincula tentat bluespacer95
Rumpere, captivaque fremens cervice trifauci
Regna Erebi lingua ciet. Hinc exanguibus red blue
Insonuere nigri tenebrosa palatia Ditis.
Haud aliter magnae monstrum exitiabile Romae umbris
Dum voci laxavit iter furibunde tumultu red bluespacer 100
Concilium quatit omne gravi. Dein talia fatur:
spacer“Quo feror? Aut ubi sum? Dira cum gente tot annos blue
Bella geram frustra? Quisquam post talia credat
Quod Deus ipse potest me posse? Quod et aequa potestas? blue
Cumque Deo Christoque mihi commune tribunal? spacer105
Qui plenos animarum in tristia Tartara currus
Trudere, et e regno totidem nigrantis Averni
Tollere, et optato nutu transcribere coelo?
Quin ego tela parem, permixtaque fulmina nimbis,
Improba inexpletis ut luceat insula flammis,spacer110
Cur pelagi spumantis aquis non obruo: ut unda
Tecta sub aequorea iaceat sine nomine tellus?
Mille modis valeam sceleratam perdere gentem blue
Attamen arte prius visum est tentare rebelles. red
Tu modo, Erynni, quantum potes annue caeptis. spacer115
Nulla meis sine te contingit gloria rebus.
Tu sere sanguinei tristissima semina belli, blue
Saxonis in iugulum Scotus ruat, illius Anglus
Solvat et ense gulam. Fac Fortha cruore rubescat
Saxonis et Tamesis Scoti. Fac viribus usa spacer120
Utraque gens propriis civilibus occidat armis. red blue
Quos ego — Sed primos praestat componere motus.
Sunt mihi bis septem praestante corpore mystae blue
Grampigenae, nostri tot propugnacula regni,
Quorum nequitia quis sit prior ambigo. Diris spacer125
Artibus inferni iures transcendere regem,
Luciferum fastu. Pactoli stagna rubentis blue
Aurea, non rutilis Hermus satiaret arenis,
Nulla parit tellus, nec tam crudelia monstra, red
Suspicor, Orcus habet, perversaque viribus. Illi, spacer130
Vota secundabant celeres ad iussa ministri red
Nostra, per infestos hostes, per tela, per ignes. blue
Te votis precibusque vocant, nec gratior unquam
Ullius adventus fuit, o gratissima rerum.
Amplexusque dabunt avidos atque oscula iungent. bluespacer135
Tu genius, numen, tu tutelare deusque,
Tu quoque mitrati nata ordine unica mens es. red
Interea nigro tu pocula plena veneno, blue
Philtraque blanda feres. Haec auxiliaria dona
Accipe, vipereo dextramque armata flagello spacer140
Et facibus stimulisque atris nocturna Cytaeis. blue
Sintque canes Hecatis comites spirantibus hydris blue
Sparge vias, delubra, domos, altaria, templa.
Sunt vires tibi, sunt faecundaque pectora fraudum, blue
Mille nocendi artes promptique ad iussa ministri, red spacer145
Ocyus expedient Acherontica spicula. Saevas
Irarumque faces ingentibus excita monstris. red blue
In furias ignesque ruat dira insula tota.”
spacerPersonat assensu procerum precibusque faventum blue
Regia, voce probant alii, stimulosque frementi bluespacer150
Adiiciunt furiae. Iunctisque draconibus addit
Spumea fraena ferox monstrum, et per inane volatus red blue
Carpit, et ingenti designat nubila gyro.
Innumerae pestes Erebi glomerantur: Egestas,
Livor edax, et dira Fames, Discordia, Luctus, bluespacer155
Luxus, et excusso lasciva Licentia fraeno, blue
Tristis Avaritiae species, Audacia, Morbus,
Et Timor, insomnes longoque examine Curae. red
Plaustra volant circum, vocat agmina saeva sororum blue
Ipsa prior, foedis crinem redimita colubris, spacer160
Ardua pestifero sulcavit nubila tractu,
Igne Iovis rapido lapsisve citatior astris, blue
Qualiter ignivomo dum labitur ore cometes
Aera per liquidum, qui saevos urbibus hostes
Vel miseram diro denunciat omine pestem, spacer165
Corda per attonitas stravit mortalia gentes blue
Horror, et in tanta pavida formidine luctus blue
Impulsae mentes, excussaque gaudia vulgi.
Iamque Lycaonias saltu pervenit ad Arctos, blue
Magna minorque ferae. Voluerunt aequore mergi, bluespacer170
Atque Ariadneae pulla sub nube coronae blue
Delituere faces. Sensit sol magnus eclypsin.
Iam circumfusos pelago spumante Britannos, blue
Orcadas insparsas ponto, Thulem remotam red
Stringit, et extremas pernicibus Aebudas alis. bluespacer175
Tartareique vomit squallentia monstra veneni,
Oris Cerberei spumas et virus Echidnae; red blue
Miscet et occulto Fortham Tamesimque veneno.
Scinditur in varias divisa Britannia partes. blue
Iamque vetus Scotis limes disterminat Anglos, spacer180
Undique fulminei servant ubi castra manipli. blue
spacerInterea ingentes volvit sub pectore curas blue
Sola Calidonie. “Cur distrahor effera?” dixit, red
“Quae secura fui cur in fera praelia trudor?
Scilicet ad sedes animas ductura perennes spacer185
Relligio sensim languet suffusa tenebris,
Diraque divini crevit mihi nausea verbi.
Ingluvies cum fraude mala, luxusque dolique,
Tristis avaritiae monstrum, iugulatio, furtum,
Faeda rapina, poli celsas conscendit ad arces. spacer190
Atque iterum (piget heu) meretrix Romana propinat
Lurida philtra mihi. Semel eructata resorpsi red
Dogmata, et hinc iaceo sortis non certa futurae,
Hosti praeda truci, peregrinis obvia telis.
Undique bella runt circum crepitantibus armis, redspacer195
Sub iuga iam venio Romano praeda tyranno,
Qui ciet arte sua socialis semina belli. blue
Quinetiam et proprium mea stringit in ilia ferrum.
Inque Caledoniam vicinos provocat Anglos.
Tu, Deus, afflictae facilis succurrito genti, spacer200
Palantemque gregem Christi ad praesepia coge,
Hostilesque minas (precor) in sua viscera vertas.” blue
spacerTalia fundebat lacrymans, longosque ciebat blue
Maesta Caledonie quaestus. Sub fluminis alti red blue
Fortha pater thalamo divae bibit aure querelas, bluespacer205
Et fratrem incusat Tamesin, longumque per aequor red blue
Carpit iter finditque cavo freta caerula sulco, red
Et procul ignotis audax erravit in undis, blue
Donec ad humentem Tamesis pervenerat aulam.
Haec ubi Fortha pater placido prior edidit ore, blue spacer210
“Heu frater Tamesi, quae te mala pabula terrae red blue
Aemoniae, quae te mutavit carmine Circe? blue
Haud secus aequoreae variant Aquilonibus undae, blue
Non aliter dubio mutantur flamine Syrtes. blue
Nonne Deus nostras coniunxit foedere dextras, bluespacer215
Foedere quod neque Mars duro rescindere ferro,
Collectis non Tethis aquis, non ignibus Aetna,
Non licet effusis laxetur Erinnis habenis? blue
Queis furiis malesana ruis? Quae culpa? Quis error?
Fraternum cur ense latus, cur milite denso spacer220
Aggrederis iuguloque paras dimittere ferrum?
Fare age, quae nostris iniuria venit ab oris? blue
Certe ego te contra non arma nefaria sumpsi, blue
Nec feror insidiis tacitove invadere ferro.
Hoc pietas prohibet, sancitaque foedera regni. bluespacer225
Hoc regimen commune vetat dum rege sub uno,
Imperioque pari, sancta quoque lege tenemur. red blue
Una fides nobis, Deus unus, et unica tellus,
Arvaque secrevit toto Neptunus ab orbe.
Contulit et vastos in propugnacula fluctus. spacer230
Nos decet externum vultus convertere in hostem. blue
Nos decet Austriacos ferro contundere fastus, blue
Pellere et Hesperium qui finibus imminet hostem, blue
Nos Iovis Ausonii, tumidi nos Tybridis iras
Trudere Tartareas, ira indignante, tenebris, redspacer235
Quique Palatinae capitolia regia terrae blue
Straverat, ausa luat, merito socialibus armis,
Captivo moribundus humum diademate pulsans. red blue
spacer“Talibus officiis animosa Britannia sese blue
Iactet, et astrigerum pulsabit vertice coelum. bluespacer240
Pro pudor! In vetitum ruimus scelus. Anne sepultis
Irarum stimulis odiove ardescis avito?
Iampridem nimium madefacta est sanguine nostro blue
Insula, ne veterum male pullulet Hydra malorum.
Murmura militiae cessent, civilis utrique spacer245
Utraque gens positis sibi consulat anxius armis.
Iustitiae cultusque Deo, iucundus avitae
Libertatis amor, me praesidiaria cogunt blue
Sumere tela manu, nullique nocentia ferro
Arma humeris. Nostris nullus populator ab oris spacer250
Ibit et arma ferant tantum nostra arva coloni, blue
Sentiat et solo tellus de vomere vulnus.
Aequa precor, coelum testor. Tamen impia contra
Si quis signa feret, segnem non sentiet hostem,
Ipse faces, ipse arma feram, naturaque iunget spacer255
Ipsa suas vires, Boreas pater agmina ab Arcto blue
Densa ministrabit, sunt celsi moenia montes.
His ego sustinui Romani fulminis iras blue
Caesareasque minas, saevo cum Saxone Cimbros, blue
Martigenasque Anglos valida virtute fugavi. bluespacer260
Tu tamen, o Tamesi, qui me privare nequibas
Regno, me charo spoliasti rege. Quid ultra
Expetis? Est equidem ille meus, tuus ille, nec ulla
Invidia tangor, sed regem pronus adoro blue
Iure meum, qui iure tuus. Sic rege sub uno spacer265
Vivimus, haud sub lege una, plus limite nondum
Quam Themis aequa suis gentem distinxit utramque blue
Legibus. Ipse meis regor, inviolataque servo
Iura patrum. Propriis tu legibus utere, leges
Ipse meas, virtute mea, virtute meorum, spacer270
Virgineumque colam gentis diadema, per annos red
Indomitae innumeros. Surget leo torvus in hostes, blue
Et mihi successus sin aspera fata secundos blue
Forte negent, illustris ero non segnibus ausis,
Et sua plorabit belli dispendia victor.” spacer275
spacerTalia nequicquam vacuas fundebat ad auras
Fortha pater, nec certa seni responsa dabantur. red blue
Interea vastum bacchatur fama per antrum bluespacerspacerHispanorum insignia.
Turrigeras properare rates. Fluitantia summis blue
Signa volant malis. Arx ardua, sydera, pansis spacer280
Nigrantesque aquilae pennis patuere. “Cruentos” blue
Glaucus ait “iam cerno hostes. Iber arma Britannis
Saeva infert. Libyci iam fraus manifesta tyranni blue
Quam bene Cantabrici norunt sua tempora nautae.
Huc, huc sedulitas, vigil huc industria tendit, spacer285
Pontificum labor. Saevas dii perdite pestes, red
Schismatis authores civilis, vindice flamma blue
Vel cruce, vel pelagus rapidis absorbeat undis.
Protulit hos fructus intempestiva simultas,
Hanc peperit mitrata cohors. Vis ite carinae, spacer290
Ite truces, cuncti rapiant cava lintea venti,
Totaque in invisam descendant fulmina classem.
Hinc cautes, hinc Scilla rapax fremituque Carybdis, blue
Atque omnes, natura, tuas iam collige vires, blue
Aeolus et totas ventus immittat habenas, bluespacer295
Subversamque ferat toto Thetis aequore classem.” red blue
spacerVix ea finerat Glaucus dum spectat ab alta
Rupe rates pulchramque abscondere caerula classem,
Sternebatque viam Nereus crispantibus undis,
Amplexusque dabat ratibus, dabat oscula rostris, bluespacer300
Turritasque suas spargebat rore carinas.
Mox vexilla procul Batavorum Martia fulgent,
Et minor ore leo torvus fera colla iubasque blue
Concutiens. Saeva Mars cuspide ferreus undas blue
Verberat, et tumidos vultus convertit in hostes. spacer305
Contremuere undae, totumque exhorruit aequor. blue
Vela cadunt, classem iacta anchora fudit utramque, blue
Dividitur fretum, terrae loca proxima classi
Eligit Antonius, Batavorum gloria vasti blue
Trompius oceani vada caerula clausit, et una bluespacer310
Agmina navali vallavit Iberica muro.
Iam vigil adversas servat custodia classes, blue
Exercetque vices noctesque diesque, nec unquam
Languida iucundo submittit lumina somno, blue
Concubiasque trahit bellorum fabula noctes. spacer315
spacerIamque dies aderat pugnae, iam lucifer orbem blue
Explicat, et roseos Aurora retexerat ortus, blue
Et tremula titan radiis vibrabat in unda, red
Bellonamque ciet Batavus, Mavortiaque ardens red
Signa locat summis ratium volitantia malis,spacer320
Magnifica veluti dum lux Phaetontis in urbe
Purpureas splendore fores extendit, et alta blue
Atria, et angustas perfundit lumine cellas. blue
Protinus ignavi fugit omnis inertia somni, blue
Admonitrixque operum revocat Matuta labores; red bluespacer325
Cura agitat sua quemque, pecus stabulisque relictis blue
Pabula nocturna carpit rorata pruina, blue
Et volucrum resonant blandis concentibus aurae, red
Artificumque manus fervent, pigmentaque pictor
Miscent. Hyperboreum faber coquit igne metallum. spacer330
Versat, et hoc tereti libratum turbine fusum. red
Huic tenues crescunt parvi discriminis umbrae, blue
Mollibus et fulvum filis immittitur aurum. red blue
Huic et Amiclaei spumis fuscantur aheni blue
Vellera, nunc Tyrio saturantur murice lanae. spacer335
Hic quoque stelligerum radio describit Olympum, blue
Sydera componens, vitreo fallacia mundo
Tentat, et aethereos humanis viribus orbes.
Ille opus aggreditur bifido de monte sororum, red blue
Cingit et aeterna viridantia tempora lauro,spacer340
Hic acuit sub cote enses, flammamque vomentes blue
Ille ponit galeas, vitriarius arida miscens
Nutrimenta piam vocat in certamina Vestam. blue
Haud aliter Batavi quamprimum signa cohortes red
Mavortis manifesta dari sensere, fovebant bluespacer345
Vota animo. Palmae decus, et victoria laeta,
Et belli furialis amor, pugnaeque cupido,
Vindictaeque furor, Mavortia pectora flammant.
Adversisque parant hosti concurrere signis, blue
Accelerantque ferae faciem componere pugnae. spacer350
Pars cadit in tonsas, magno pars altera nixu red
Candida veliferis suspendit carbasa malis: blue
Stant quoque remigiis alii, clavumque gubernat red
Typhis, et impellit remo veloque carinas. blue
Ipse in signifera celsus rate Trompius astans bluespacer355
Ordine disponit classem, seu cornua lunae blue
Prima resurgentis quae non pleno orbe recrevit.
spacerTardius interea classem componit Iberam
Antonius, veluti serpens quem forte viator red blue
Seminecem lacerumve gravi de vulnere liquit.spacer360
Frustra hostem fugiens, lentos dat corpore motus,
At non insolitos sese tamen explicat orbes.
Ore ferox, oculisque minax, pars aegra plicantem
Impedit, immenso saltu consurgere in arcus,
Membraque in intortum sinuosa recolligit orbem.spacer365
Tali remigio se classis Ibera movebat.
spacerParte alia rutilans divinis Trompius armis, blue
Ingens versans animos virtutis amore blue
Accendit comites, caeptisque audacibus iras blue
Excitat attollitque animos ac talibus infit: spacer370
“O socii, iusti vos causam expendite belli, blue
Cogit in arma Dei cultus, qui sidera mundi blue
Torquet et astrigeros coeli qui temperat orbes. blue
Gens inimica polo Christi insidiatur ovili: blue
Sunt caeli patriaeque hostes quos cernitis. Aura spacer375
Militat en nobis, iamdudum militat aether.
Signa Deus coelo praebet manifesta sereno blue
Victrices nos ferre manus. Coeli aurea merces
Atria, et hortatrix animosi gloria lethi.”
spacerHaec ait et comites belli inflammavit amore. spacer380
Nec minus Antonius tumidus exarsit in iras, blue
Hortaturque suos: “Vos, o Mavortia corda,
Viribus hostiles (clamat) subvertite puppes.
Sternat et ignavos nostri praesentia: iamiam
Captiva cervice ferent iuga nostra rebelles, spacer385
Semivirique cadant horrendi fulmine belli.
Quas paenas gens saeva dabit! Mox naufraga classis
Debita caeruleo praebebit nomina ponto.
Ipse suis Neptunus aquis saevoque tridente red blue
Obruet invisas spumosa per aequora puppes. red bluespacer390
Prima nec haec ad nos iniuria venit ab illis blue
Pro scelus! Imperium pridem regale, tiaras,
Et regis diadema sui gens impia sprevit.
Haud equidem obscurum qua piscatoribus arte
Insidiisque malis tam celsa potentia crevit. spacer395
Gens hamos assueta leves nodosaque ferre
Retia, iam nassis, tandem calamisque relictis,
Inclita sceptrigeros calcat respublica reges.
Pro secli opprobrium! Pro nostri dedecus aevi!
Signa ferant aquilas contra, quos humida lina spacer400
Textaque vel lento de vimine nassa deceret. blue
Vos, o vos, iuvenes, sacrataque pectora bello, red
Belligerique duces, Mavortis en aspera dudum
Pugna vocat, quantus pudor est non vincere ferro, blue
Aeternumque probrum vinci, crimenque pavoris spacer405
Absit: posthabita vos famam extendite vita.” blue
spacerOceanum iam rostra secant, iamque undique saevae red blue
Colluxere faces, fervescunt caerula flammis. red
Torquet et ardentes Vulcanus ad astra favillas, blue
Armorumque nitor turbatis errat in undis. bluespacer410
Nubila luce micant pura, totumque profundum blue
Aere renidescit, veluti dum fulgida ponto red blue
Sydera pellucent, coelique ardentis imago blue
Ignea vibratur pelago. Tamen omnibus unus
Clarior exultat, squammis fulgentibus ardensspacer415
Trompius, arcanum radiant sub fronte serena
Lumina pura iubar, rutilantes vertice stellae
Et galeae cristatus apex, plumaeque volantes,
Offuscant splendore diem, solemque lacessunt.
Squammea sub vitreo ludunt examina ponto, bluespacer
Percellitque oculos fulgor, seu nocte sub atra
Si quis forte facem tranquilla accendat in unda, 420
Agmina densa ruunt, pinnisque natantibus astant,
Nec lethum advertunt, oculis prodentibus hosti.
spacerCandida mox levibus tumuerunt lintea ventis, bluespacer425
Primaque in adversam contorsit spicula classem blue
Aeolus. Hesperiae bili fremuere catervae,
Atque omen Batavi faustum agnovere triumphi. blue
spacerInterea classes mundi fabricator Olympo blue
Despicit, instructasque acies atque omnia lustrat, bluespacer430
Iustitiamque vocat, nec quemquam criminis illa
Repperit expertem. “Poenas dent ocyus omnes blue
Quas meruere pati,” dixit. Clementia vultu
Subridens placido, “Batavi non fictile numen
Saxave surda colunt, nec vana idola prophanis spacer435
Ritibus, et vitae gens haec est prodiga donec
Causa agitur Christi, cuius quoque sanguine credit
Humani generis labem et peccata lavari.
Et dudum en Christi dulcis discrimine vitae blue
Hostibus arma parat, reddit. Te sentiat hostem spacer440
Cantaber, atque tuis viresque animosque ministra.”
Annuit omnipotens, nutu tremefecit Olympum, red blue
Imaque concussit solidae fundamina terrae,
Oceanique sinus resonis exhorruit undis,
Et tremuere nigris Acherontica regna cavernis. spacer445
spacerSed quid ego tenui tentem describere versu blue
Singulaque expediam Martis momenta furentis,
Et furias, Bellona, tuas, et fulmina densa,
Raucaque sulphureis vibrata tonitrua nimbis,
Torvaque multifidas tormenta vomentia flammas red blue spacer 450
Et Batavum pugnas aeris stridore cientem,
Cantabricasque rates, piceataque robora passim
Transtra per et remos, aridis fumantia flammis? blue
Deficit ingenium vivax, nec talibus ausis
Sufficiunt vires, humili nec carmine nostra spacer455
Musa valet tantae cumulos depingere stragis.
Haec tuba Barlaei seclis memoranda futuris blue
Martia gesta canat, cui totum Helicona Camenae
Indulsere uni, fontesque amnesque sororum.
Dum Batavos canit ille suos, stat mutus Apollo,spacer460
Mutaque Pieriae deponunt plectra Camaenae. blue
Hoc saltem concede mihi, divine poeta, blue
Dum te Maeonio patrios canis ore triumphos, blue
Et fortes animas, et duri praelia Martis, blue
Nostra Thalia tibi sit quae respondeat Echo. spacer465
spacerIamque morae impatiens Batavus propellit in hostem
Quatuor ex omni delectas classe carinas, blue
Vique viam inveniunt, collisaque robora rostris
Dant sonitum, Nedum ferro iaculisve moventur, blue
Sulphureumque voment tormenta immania plumbum, spacer470
Tela pluunt, faciemque poli radiantis obumbrat blue
Ferrea tempestas, ponto et ferratilis imber. blue
Ingruit, et volucres imitantur fulgura glandes,
Consurguntque nigri spatiosa volumina fumi, blue
Et Tartessiacum involvunt caligine classem. red blue spacer475
Iamque latet coelum, noctisque incepit imago blue
Crescere Baetigenis. Volvit per transtra favillas red blue
Mulciber ardentes, vocalis et horrida clangunt blue
Signa tubae, feriuntque leves stridoribus auras.
Dissonus interea clamor confudit Ibera spacer480
Agmina, et armorum late gravis ingruit horror, blue
Inque repentinos omnis ruit ordo tumultus. blue
Hinc gemitus moestusque vagis ululatus in undis, blue
Remorumque sonus premitur clamore cadentum, blue
Purpureasque ferox multo Bellona carinas redspacer485
Sanguine perfundit, violentaque praelia miscens blue
Caede acri, humectat saevae proscenia pugnae. red
spacerQuae facies belli, duri quae Martis imago? blue
Quos vultus Bellona tulit dum remige cuncto
Trompius irrupit? Diffundat penna cruorem, spacer490
Non mihi suppeditat facundos Ascra liquores, blue
Permessisve suos, non trista funera Phoebus, red
Totve valent trepidae strages memorare Camaenae.
Ipsa melos Bellona suum, pangatque tumultus,
Crudelemque canat lusum, saevosque ruentis spacer495
Agminis incursus, ignito ut fomite pulvis
Sulphureus flammam concepit, fumea nubes
Consurgit, tonitruque gravi penetrale boarda blue
Excutiens, rimaque globus delapsus ahena
Plumbeus: argutas pulsat stridoribus auras, spacer500
Et liquidum volucri distringens aera gyro. blue
Dat magnam late stragem, multoque fragore blue
Emicuit, rupitque diem. Liquisse tenebras blue
Nunc credas Acheronta omnes, noctemque profundam blue
Involvisse rates. Iam littora curva polusque bluespacer505
Clamorem ingeminant. Iures sua spicula torvum blue
Contorquere Iovem, permixtaque fulgura flammis.
Unica nunc diri facies tristissima lethi red blue
Apparet. Pelagi substernitur area telis,
Purpureoque rates findunt spumantia sulco redspacer510
Caerula. Transtra, fori, proraeque, uncique, globique,
Velaque et antennae, simul armamenta, procellis
Horrisonis volitant. Vitrei pennata profundi blue
Agmina diffugiunt, siccoque in littore lymphas
Sanguine concretas vomitant, saniemque cruentam, bluespacer515
Luctantesque animas trepida formidine ponunt. blue
spacerHorror ubique licet, crudus stupor undique totum red
Oceanum involvat, tremeretque exterrita tellus, red blue
Non Morinos tamen indomitos vis ulla metusve red blue
Fregerat, aut tumidos poterat contundere fastus. bluespacer520
Remige sed denso cuneos et cornua firmant,
Instaurantque acies animoso Martia letho blue
Pectoraque obiiciunt. Stimulat vindicta furentes,
Trudit et in propriam rabies armata ruinam,
Letiferosque globos ignitaque spicula torquent. spacer525
Fervet atrox bellum, vitaeque quoque prodiga virtus,
Viribus indomitis manifesta pericula temnit,
Pectoribusque ardent venienti occurrere letho.
spacerNec tantum ingentem senserunt aequora cladem.
Littora sed longe diris pulsata procellis spacer530
Horribili sonitu reboant, urbesque domique blue
Tigna trabesque ruunt. Furiali turbine et ingens blue
Incubuit campis strages, dumeta iuvencae blue
Roscida tondentes, vituli, taurique pecusque
Omne cadit. Telum calido de vulnere pastor bluespacer535
Extrahit, et patrio procumbit arator in arvo, blue
Curvaque sanguineo sparguntur aratra cerebro, blue
Et procul excussum nitrato sulphure plumbum
Sulcat agros, fumatque ignito vulnere tellus.
spacerInterea Mavors desaevit utrumque per agmen, spacer540
Sanguineaque manu vindex Bellona pependit blue
In dubio, veluti rapido dum turbine venti blue
Undique confligunt, caput exerit Atlantaeo
Corus ab oceano, fervent freta concita flabris, blue
Volvit et abstrusas rabies Aquilonis arenas, bluespacer545
Et notus adversa pelagus de parte retundit,
Et celer e roseo vires capit Eurus ab ortu.
Concita sidereos orbes aequare videntur blue
Aequora. Nunc Stygia pelagus depressius unda
Sternitur, et domino ignorat cui pareat aequor. spacer550
Haud aliter Batavae puppes et Baetica classis red
Confligunt, dubiaque diu concurrere sorte,
Parte ab utraque datum est. Tandem propriora triremes
Bella gerunt. Duris stant rostra allisaque rostris,
Et manicis coeunt uncisque rapacibus alvi. redspacer555
Accelerantque rates utrinque, atque ora ruentum red
Sanguinei aspergunt remorum aspergine rores. blue
Iam propior congressus adest, teretesque catenae blue
Vinclaque dura iugant puppes, classesque coercent,
Miscentur, manus districtisque ensibus ardent. spacer560
Crudelemque ferus Mavors ciet undique pugnam.
spacerNon miles severa ducis praecepta vocantis blue
Aure bibit, fremitu premitur sonus aeris acuti. blue
Ense minax ensis, pede pes et cuspide cuspis, blue
Robora roboribus, telis contraria tela, spacer565
Hastae hastis, clypei clypeis, umbonibus umbo, red
Flammis flamma, faces facibus, iaculisque sagittae.
Densatur globus, mediis in millibus ardet
Trompius, in cumulum strages vallemque profundam
Ense ducis crescunt. Seu dum cum grandine nimbi bluespacer570
Praecipitant, rapidus spumoso vortice torrens red
Dat sonitum stabulosque trahit, silvasque pecusque blue
Hyrtaque saxa rotat, volvitque arbusta sub undis,
Haud aliter stricto densantur funera ferro, blue
Fumantesque replent glomerata cadavera puppes, red spacer575
Purpureusque fluit spumantibus amnis in undis. blue
Stat cruor in proris, multaque rubentia caede blue
Lubrica transtra madent. Lethalis ubique vagatur
Ensis, et a nullo revocatur pectore ferrum. red blue
Accipit extructos morientum pontus acervos. spacer580
Talia per densas congessit funera puppes
Ductor ovans stricto patuit via lubrica ferro, blue
Umbriferae sulcator aquae furibundu, aduncas
Mille parat cymbas Morinis pallentibus, et tot
Lassantur tetricae rumpentes stamina Parcae. blue spacer585
Quaque ruit Batavus, pandit victoria pennas
Romphaeum dextra vibrans laevaque sarissam,
Purpureamque trahens caesorum sanguine laenam. blue
Daphnis Honora comas redimibat tempora palmae,
Textaque honoratis fulsit toga mille triumphis. spacer590
Regia sceptra terit pedibus, cava buccina dorso
Pendet, et auratis caput insignita coronis
Martia diffudit frameis insignia longis.
Ipsa triumphatrix comes ibat gloria, calcans
Sub pede iura necis, fatumque Acherontaque, nigrae spacer595
Imperiumque Stygis. Niveo de marmore templa,
Caelatasque acies, statuas, simulacraque pandens
Sanguinei insanum belli inspiravit amorem. blue
Utraque diva duci libavit basia, utrique
Praebuit amplexus avidos, et funera spirans. bluespacer600
Quas victor turbas sub tristia Tartara misit, blue
Sanguineo informes cultu, crudelia manes
Vulnera mirantur, numerumque habitumque virorum,
Quales purpureis Simois volvebat in undis blue
Dum Danaas populabat opes Priameius Hector. bluespacer605
spacerSalve, magna deum soboles. Salve, inclyte Trompi,
I felix, meriti nunquam morientur honores,
Gestaque perpetuo celebrabunt carmine Musae.
Non arx praesidium praebet, non sydera lucem,
Non Morinis celeres aquilae trepidantibus alas blue spacer610
Suppeditant, fuga nulla datur. Stat marmore tecta
Pugna, catenatis ratibus seu ponte pererrant
Caerula. Navali campo fera bella moventur,
Lataque sanguineo substernitur area Marti.
Audaces spes nulla fugae iam reddit Iberos. spacer615
Ipse suis remex, remis lapidumque procellis
Bella movet. Multo tormenta infesta fragore red
Ingeminant, claro tinnituque ensibus ensis blue
Stridet. Inhorrescunt gemitus planctusque cadentum. blue
Tela ubi deficiunt saevus furor arma ministrat. bluespacer620
Fragmina cruda volant. Sedem hic a puppe revulsam
Torquet in adversos robustis viribus hostes. blue
Alter applustre rotat, lacerantque †in bella† carinas.
Ille furens spoliat funesta cadavera telis.
Alter inops ferri proprio de vulnere ferrum spacer625
Extrahit et fluidum manibus lavat inde cruorem.
spacerIam Morinos dolor acer agit, languentque lacerti,
Lymphato trepidantque metu, fugiuntque latentque. red blue
Quisque suae sese ratis in penetralibus abdit.
Nec tamen irarum stimuli furiaeve quiescunt. blue spacer630
Qualiter abstrusis habitans in vallibus horret
Cacus, et ardentes volvit caligine flammas,
Qualiter ignivomis eructans Aetna caminis
Flammarumque globos procul ardentesque favillas blue
Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo, blue spacer635
Haud secus igniferas tabulata per ardua flammas
Sulphureasque vomunt taedas piceumque volumen.
Quot Morini, totidem Batavis Caci esse videntur, blue
Quot naves, totidem Aetnae. Flammasque globosque
Telaque sulphureis Batavi circumlita taedis blue spacer640
Flammivomasque faces torquent. Vulcanius ardor
Accipit indomitas vivaci sulphure vires,
Et cladem fovere Noti. Volat undique victor
Ignis, et omnicremis amplexibus arma virosque
Corripit, undantes volitant per transtra favillae. spacer645
Iamque manus ardent, nigrescunt ora, ruuntque
In mare praecipites. Nant illi gurgite vasto, blue
Invenit et liquidis telum errans vulnus in undis.
Sparsa mari pars tela legit sociisque ministrat, blue
Exercentque alii dextris trepidantibus ictus, bluespacer650
Fortunamque suam per dura pericula gaudent
Instabili tentare freto, nec naufraga virtus
Cessat, nec cupidas maculavit inertia mentes.
Iamque undas superant flammae, laceramque carinam blue
Ille miser fugiens tabulis fumantibus haeret. bluespacer655
Hic super hostiles librat sua brachia tonsas,
Mille modis quaerunt dulci succurrere vitae.
Mille meant remeantque viis, mors una timori est. blue
spacerIam fracti cecidere animi, Morinique paventes
In fletus lacrymasque abeunt, et supplice quaestu spacer660
Pacem orant, divosque vocant in vota secundos.
Aere triumphales edunt stridentia cantus, blue
Sydereique fragor convexa irrupit Olympi.
Vota facit, laudesque canit, gratesque rependit
Victrix turba Deo, resonat plangoribus aether. blue spacer665
Scylla silet suppressa sono, stupet atra Charybdis, blue
Syrenes vario mulcent modulamine fluctus, blue
Haurit et aequoreis haec iubila Glaucus in undis.
Belgica captivae vinclis ad littora longo blue
Ordine ducuntur naves, flagrantque profundo spacer670
Fragmina, odoratis ardescit Belgia pyris.
Papicolae fremunt, quatiturque Hispania luctu,
Concussaeque gemunt septena cacumina Romae.

LAUS DEO

Finis