Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio 

LI. [ = Angl. LIII] DE LAUDE

AUS virtutis reflexio est, atque, ut fit in speculis, trahit aliquid e natura corporis quod reflexionem praebet. Si a vulgo proficiscentur, ut plurimum, reflexio illa prava est et falsa, et vanos potius ac tumidos quam vera virtute praeditos comitatur. Sub captum siquidem vulgi, virtutes complures quae excellunt non cadunt. Virtutes minores ab iis extorquent, mediae admirationem quandem vel stuporem illis incutiunt, sublimes autem in sensum aut perceptionem eorum prorsus non veniunt. Sed apparitiones virtutem et species virtutibus similes illos afficunt quam maxime. Sane fama fluvio similis est, quae levia et inflata attollit, gravia et solida mergit. Quod si viri etiam iudicii profundiores et dignitatis cum vulgo concurrunt, tum id quod Scriptura dicit contingit, nomen bonum instar unguenti fragrantis. Omnia undique replet, neque facile evanescit. Etenim odores unguentorum durabiles magis sunt quam florum. Laudum tot conditones fallaces sunt ut laus merito in suspicionem venire possit. Laudes quaedam ab adulatione sola prodeunt. Quod si adulator sit vulgaris attributis quibusdam utetur communibus et quae omnibus competere possint, non quaesitis aut appositis. Adulator callidior si sit, vestigia premet adulatoris principalis, intelligo tuiipsius, et in quibus tibi places aut teipsum excellere putas, iis adulator inhaerebit maxime. Sin adulator sit impudens et perfrictae frontis, tum demum in quibus conscius tibi sis defectus tui, et ad quae maxime erubescis, ea adulator tibi vel praecipue imputabit et affigit per vim, spreta conscientia. Laudes nonnullae a voluntate bona cum reverentia coniuncta proficiscuntur. Quae sane laudum formula principibus et viris quibuscunque dignioribus debetur laudando praecipere. Cum scilicet apud illos praedicando quales sint, humiliter moneas quales esse debeant. Sunt qui laudibus quandoque onerantur animo malitioso ad conflandam invidiam et odia concitanda, pessimum genus inimicorum laudantium, ut ait ille. Adeo ut apud Graecos in proverbium exierit, ei qui in malum suum laudaretur pustulam mari continuo adnaturam, sicut apud nos vulgo dicitur cum quis mentiatur, metuendum ne eius linguae scabies propediem oboriatur. Illud asserere licet, laudes moderatas, tempestive irrogatas, et minime vulgares honori vel maxime esse. Dictum est Salomonos, qui benedicit proximo suo voce grande de nocte consurgens maledicenti similis erit. Etenim vel hominem vel rem aliquam ad coelum usque evehere contradictionem irritat, et derisui exponit. Veruntamen ut seipsum laudare, servato decore, vix conceditur nisi in casibus admodum raris, ita vocationem suam et munus quod gerit, aud studia quibus se addixit, laudare quis cum venia possit, imo cum specie quadam magnanimitatis. Cardinales Romani (qui theologi sunt, et fratres, et scholastici) verbum usurpant extremi contemptus et convitii erga negotia civilia. Vocant enim negotia civilia (velut belli, legationum, iudiciorum, et huiusmodi) Hispanico vocabula sbirrarias, quod sonat munera lictorum et scribarum, ac ai artes illae memorate magis eiusmodi homines quam in fastigio cardinalatus positos decerent. Et tamen (se res rite penderetur) speculativi cum civilibus non male miscentur. Sanctus Paulus cum de seipso gloriatur illud nonnunquam interponit, ut stultus loquor. At cum de vocatione sua verba facit nihil veretur dicere magnificabo apostolatum meum.

LII. [= Angl. LIV] DE VANA GLORIA

LEGANTER quidem Aesopus, musca sedens super radium rotae currus ita secum: "quantum pulverum moveo!" Similiter existunt quidam futiles et vani qui, cum aliquid vel sponte procedit vel manu potentiore cietur, si modo ipsi vel minimam rei partem attigerint, continuo putant se machinam totam vertere. Gloriosi semper factiosi. Etenim nulla ostentatio sine comparatione sui est. Quin et violenti ut sint necesse est, ut quae verbis iactitarunt revera praestent. Neque taciturni omnino esse possunt, ideoque opere ut plurimum destituuntur, sicit Gallis in proverbium abiit, beaucoup de bruit, peu de fruit, strepitus multum, fructus parvum. Attamen sine controversia huiusmodi ingeniis in civilibus aliquando uti protest. Si fama excitanda sit vel opinio late spargenda, sive virtutis sive potentiae, istiusmodi homines buccinatores egregii sunt. Rursus, sicut prudenter notat Livius circa tractatus Antiochi et Aetiolorum, mendacia reciproca et ex utraque parte quandoque magno usui esse possunt. Veluti cum quis inter principes duos negotietur ut eos ad bellum indicendum principi tertio concitet, atque hoc ut efficiat unius copias apud alterum supra modum et veritatem vicissim attolat. Quin et hoc fit quandoque ut qui inter privatos tractet apud utrunque existimationem suam augeat artificiose insinuando se apud alterutrum plus posse quam revera potest. Atque in his et huiusmodi haud raro accidit ut aliquid ex nihilo producatur. Mendacia enim opinionem ingenerare sufficiunt. Opinio autem rem et substantiam progignit. In ducibus et viris militaribus gloriosum esse non inutile est. Sicut enim ferrum acuit ferrum, ita per gloriam hanc animi invicem accuntur et excitantur. Insuper in actionibus magnis quae sumptibus et periculo privatorum suscipiuntur, ingenia iactabunda vivacius negotia impellunt. Qui enim ingenio sobrio sunt et solido plus habent saburrae quam veli. Rursus, in existimatione doctrinae et literarum cuiuspiam, non volitabit fama illius per ora virum neque bene alata erit, sine plumis aliquibus ostentationis. Qui de contemnenda gloria libros scribunt, nomen suum inscribunt, inquit ille. Socrates, Aristotles, Galenus (magna nomina) ingenio iactabundo erant. Certe gloria vana ad propagandam perpetuam memoriam magnopere iuvat. Neque virtus ipsa tantum humanae naturae debet propter nominis sui celebrationem, quam sibiipsi. Fama siquidem Ciceronis, Senecae, Plinii Secundi ad hunc usque diem vix durasset, aut saltem non tam vegeta, nisi coniuncta fuisset cum aliqua vanitate et iactantia in seipsis. Iactantia enim instar vernicis videtur esse, quae ligna non solum splendere fact, verum etiam durare. Atqui dum haec de vani gloria dissero, minime eam qualitatem intelligo quam attribut Tacitus Muciano, omnium quae dixerat feceratque arte quaddam ostentor. Haec enim ex vanitate neutiquam procedit, sed ex arte et prudentia cum magnanimitate quadam coniuncta. Et in aliquibus hominibus qui natura veluti comparati eam sunt. Res est non solum decora, sed et gratiosa. Excusationes enim decorae, concessiones tempestivae, quin et modestia ipsa bene temperata nihil aliud sunt quam ostentationis artes. Neque inter artes hasce reperitur aliqua felicior quam illa de qua loquitur Plinius Secundus. Hoc est, liberaliter et copiose id in aliis laudare in quo ipse emineas. Nam ad hunc modum ille, ingeniose satis, In alio laudando tibiipsi ministras. Is enim quem laudas aut superior tibi est aut inferior. Si inferior et tamen laudandus, tu multo magis. Si superior, neque laudandus, tu multo minus. Gloriosi prudentibus derisui sunt, stultis admirationi, parasitis praedae et escae, sibiipsis et gloriae vanae mancipia.

LIII. [ = Angl. LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE

ONORIS et existimationis vera et iure optimo acquisitio ea est, ut quis virtutes et facultates suas dextre et absque detrimento revelet. Nonnulli enim in actionibus suis proci famae sunt, et veluti venatores. Quod genus hominum sermonibus plerunque celebratur, sed interiorem animi reverentiam vix assequitur. Alii contra virtutem suam inter monstrandum obscurant. Ex quo fit ut opinione minores sint quam merita ipsorum postulant. Si quis rem suscipiat simulque perficiat quae prius intenta fuerat, at tentata quidem sed deserta, aut ad exitum forsan perducta sed minus commode et feliciter, is honorem adipiscetur maiorem quam si quid perfecisset gravioris sane difficultatis et momenti, sed in quo alterius tantum vestigia et non ultra premeret. Si quis actiones suas ita inter se commitat et contemperet ut in aliquibus earum singulis factionibus vel populi combinationibus satisfaciat, harmonia erit tanto perfectior. Honoris sui minime fragilis dispensator est, qui rem quamvis suscipit in qua dedecoris plus fuerit votis excidere quam obtinuisse honoris. Honor, qui comparativus est et alium praegravat, reflexionem habet maxime vividam, instar adamantis aut carbunculi cum angulis multiplicibus sectis. Itaque enixe hoc agas ut competitores tuos, si modo possis, etiam in iis in quibus ipsi summe gloriantur superes. Servi et amici familiares, prudentes modo sit et cauti, existimationi cuiuspiam non modicum prosunt. Ita Q. Cicero omnis fama a domesticis emanat. Invidia, quae honoris veluti tinea et teredo est, optime extinguitur si quis id sibi praestituere videatur ut meritum potius quam famam, et successus suos prosperos magis providentiae divinae et felicitati cuidam tribuat quam artibus aut virtutibus propriis.
2. Gradus honoris imperialis sic vere et optime ordinantur. Primo loco statuendi conditores imperiorum, quales fuerunt Romulus, Cyrus, Iulius Caesar, Ottomannus, Ismael. Secundo loco legum latores, qui etiam vocabantur conditores secundi aut perpetui principes, quoniam legibus suis etiam post mortem imperia administrant, quales fuerunt Lycugus, Solon, Iustinianus, Eadgarus, Alphonsus Castilianus cognomine Sapiens, qui Septem Partitiones edidit. Tertio loco liberatores vel servatores patriarum suarum, qui bellis intestinis diutinis finem imposuerunt aut patrias a servitute aliengenarum vel tyrannorum liberarunt, veluti Augusti Caesar, Vespasianus, Aurelianus, Theodoricus, Henricus Septimus rex Angliae, Henricus Quartus rex Galliae. Quarto loco propagatores sive propugnatores imperii, qui bellis honorificis fines imperii protulerunt, vel defensione strenua et nobili invasoribus restiterunt. Ultimo loco patres patriae, qui iuste imperant et temporibus felicibus quamdiu vivunt cives suos beant. In his ultimis duobus exempla non adduco, quandoquidem tanto numero sint. Honorum qui subditis competere possunt gradus hi sunt. Primo statuendi participes curarum. Ii nimirum quorum humeris praecipuum pondus rerum suarum principes imponunt vulgo appellamus manus regum dexteras. Secundo, duces belli, regum suorum intelligo locumtenentes, qui operam eis egregiam in bellis praestant. Tertio, gratiosi. Eos volo, qui non ultra hoc potes sunt, quam ut principibus solatio sint et populo innoxii. Quarto, negotiis pares, qui magnos sub principibus gerunt magistratus in quibus iuste et prudenter versantur. Est et genus quoddam honoris quod raro contingit, et tamen inter maximos reponi merentur. Hic est eorum qui se morti et periculis devovent et sacrificant propter bonum patriae, quod fecerunt Marcus Regulus et duo Decii.

LIV. [ = Angl. LVI] DE OFFICIO IUDICIS

EMENISSE debent iudices esse muneris suis ius dicere, non autem ius dare, leges inquam interpretari, non condere. Aliter deveniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi quam vendicant ecclesia Romana, quae praetextu interpretationis Scripturarum etiam addit aliquid quandoque et immutat, et pronunciat quod non invenit, atque specie antiquitatis introducit novitatem. Iudicem opportet esse potius eruditum quam ingeniosum, venerabilem quam gratiosum, magis deliberativum quam confidentem. Ante omnia, integritas iudicum quasi portio est virtusque propria. Maledictus sit (inquit lex) qui terminum terrae movet antiquum. Sane qui lapidem fines distinguentem transponit culpa non caret. Verum iudex iniustus ille est qui praecipue terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam. Una certe iniqua sententia plus nocet quam exempla plurima. Haec enim rivulos tantum inficiunt, illa autem fontes. Ita ait Salomon, fons turbatus et vena corrupta est iustus cadens in causa sua coram adversario. Officioum iudicis relationem habere possit, partim ad litigantes, partim ad advocatos, partim ad scribas et ministros iusticiae subtus, partim ad principem vel statum supra.
2. Primo quantum ad caussas et litigantes, sunt (inquit Scriptura) sui iudicium vertunt in absynthium. Sunt etiam certe qui illud vertunt in acetum. Iniusticia enim illud reddit amarum, mora acidum. Iudex strenuus hoc praecipue agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis perniciosa est quanto apertior, dolus quanto tectior atque occultior. Adde etiam lites contentiosas quae evomi debent ut crapula curiarum. Iudicem decet viam parare ad iustam sententiam, qualem Deus parat valles exaltando, colles deprimendo. Eodem modo, quando ex alterutra parte videt iudex manum elatum, veluti in prosecutione importuna, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum disparitate, et similibus, tum elucescit virtus iudicis in aequandis iis quae sunt inaqualia, iut iudicium suum veluti in area plana fundare possit. Qui fortiter emungit elicit sanguinem, cumque torcular vini premitur fortius vinum prodit acerbum, acinum sapiens. Itaque caveant sibi iudices ab interpretationibus legum duris et illationibus alte petitis. Neque enim peior est tortura quam tortura legum. Praecipue in legibus poenabilus curae iis esse debet ne quae in terrorem latae sunt vertantur in rigorem, neve in populum superinducant imbrem illum de quo Scriptura pluet super eos laqueos. Etenim leges poenales, si severe executioni demandentur, sunt similes imbri laqueorum cadenti super populum. Itaque huiusmodi leges, si vel dormiverint diu vel temporibus praesentibus minus quadrent, a iudicibus prudentibus in executione earum reprimantur.

Iudicis officum est ut res, ita tempora rerum &c .

In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio meminisse misericordiae, et cum severitate exemplum, cum pietate personam intueri.
3. Quantum ad advocatos qui caussas agunt, patientia et gravitas in caussis audiendis iustitiae est pars essentialis, et iudex nimium interloquens minime est cymbalum bene sonans. Non laudi est iudici, si primus aliquid in caussa inveniat et arripiat quod ab advocatis suo tempore melius audiere potuisset, aut acumen ostentet in probationibus vel advocatorum perorationibus nimis cito interrumpendis, aut anticipet informationes quaestionibus, licet ad rem pertinentibus. Iudicis partes in audiendo sunt quatuor: probationum seriem ordinare; advocatorum et testium prolixitatem, repetitionem, aut sermones extra rem moderari; eorum quae allegata sunt medullam et quae maioris momenti sunt recapitulare, seligere, et inter se componere; et demum sententiam ferre. Quicquid ultra haec nimium est, et oritur aut a gloriola et loquendi aviditate, aut ab audiendi impatientia, aut a memoriae debilitate, aut a defectu attenionis sedatae et aequabilis. Saepenumero mirum est visu quantum advocatorum audacia apud iudices valeat, ubi contra iudices ad imitationem Dei (in cuius tribunali sedent) superbos comprimere et humiles erigere deberent. Sed etiamnum magis mirum est iudices advocatis quibusdam prae caeteris immoderate et aperte favere. Quod necesse est ut merces advocatorum augeat et multipicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad iudices aditus inducat. Debetur advocato a iudice laus aliqua et commendatio, cum caussae bene aguntur et tractantur, praesertim si causa sua cadat. Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur et simul opinionem eius de caussa sua prosternit. Debetur etiam reipublicae reprehensio advocatorum moderata, ubi callida nimis praestant consilia, aut supina apparet negligentia, aut levis informatio, aut indecora importunitas, aut impudens defensio. Advocatus autem illud tribuat iudici, ne illi obstrepat aut se rursus in caussam agendam callide insinuet postquam iudex de re pronunciaverit. E contrario autem iudex se caussae mediae et nullatenus peroratae non ingerat, nec clienti occasionem praebeat ut advocatos suos vel probationes ad plenum non auditas conqueratur.
4. Quantum ad scribas et ministros, sedes iustitiae veluti locus sacratus est, ubi non tantum sedes ipsa, sed et subsellia et praecinctus sedis scandalo et corruptelis vacare debent. Etenim (ut ait Scriptura) non colliguntur uvae ex spinis, neque iustitia suaves suos fructus edere potest inter vepres et dumeta scribarum et ministorum rapacium et lucris inhiantium. Curiarum asseclae pravi sunt quatuor: primo seminatores litium qui curias tumescere faciunt, populum tabescere. Secundo, qui curias contentionibus circa iurisdictionem implicant, neque vere sunt (ut habentur) amici curiae, sed parasiti curiae, curias inflando ultra terminos propter micas e compendia propria. Tertio, ii qui possunt censeri tanquam curiarum manus sinistrae, homines qui curiarum processus legitimos diverticulis et versutiis distorquent, iustitiamque in lineas obliquas et labyrinthos trahunt. Quarto, expilatores et exactores foedorum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum quo, dum ovis tempestatem fugiens se recipit, velleris partem amittit. Contra, scriba antiquus in anteactis curiarum peritus, in actis ipsis concipiendis cautus, et in negotiis curiae solers digitus est is curiae egregius, et saepe iudici ipsi viam monstrat.
5. Quantum vero ad principem aut statum, iudices ante omnia in memoria fixum tenere debent versiculum ultimum duodecim tabularum Romanorum, salus popula suprema lex, et pro certo ponere leges, nisi sint in ordine and eum finem, res esse captiosas et oracula male inspirata. Itaque bene succedit cum rex aut status saepius cum iudicibus deliberat, et rursus cum iudices principem et senatum saepius consulant. Ille cum inter deliberationes policitas interveniat quaestio iuris, hi cum in subiecto legali interveniant considerationes status. Contingit enim haud raro ut res in iudicium adducta versetur circa meum et tuum, et nihilominus consequentia eius ad rationes status penetret. Intelligo autem ad rationes status pertinere non solum si quid ad iura regula impetenda spectet, verumetiam si quid innovationem aliquam minus tutam, aut exemplum periculosum, introducat, aut si manifesto portionem aliquam populi maiorem gravet. Neque quisquam infirmi iudicii existimet iustas leges adversus politica vera aliquid antipathiae habere. Sunt enim haec duo veluti spiritus et nervi quorum alter in alteris moventur. Recordentur enim iudices Salomonis thronum leonibus utrinque suffultum fuisse. Sint sane leones, sed leones sub throno caventes ne aliquid ex iuribus regalibus impetant aut convellant. Postremo, ne sint iudices tam ignari iuris et praerogativae suae ut cogitent non sibi relinqui, tanquam muneris sui partem principalem, sanum et prudentem legum usum et applicationem. Etenim in animum revocare poterint dictum illud apostoli de lege humanis legibus maiore, nos scimus quia lex bona est, modo quis ea utatur legitime.

LV. [ = Angl. LVII] DE IRA

RAM penitus extinguere velle ostentatio quaedam Stoicorum est. Meliora nos nacti sumus oracula, irascimini et nolite peccare, sol non occidat super iracundiam vestram. Limites irae apponendi sunt, et quousque et quamdiu. Dicemus primo quibus modis inclinatio naturalis aut etiam habitus irae temperari possit et leniri. Secundo, qualiter particulares motus irae reprimi possent, aut saltem citra nocumentum cohiberi. Tertio, quibus modis ira excitari possit aut sedari in aliis.
2. Quantum ad primum, non alia se ostendit via quam ut serio in animo revolvas mala et calamitates irae, et quam vehementer vitam humanam perturbat et infestat. Hoc autem tempestivum fuerit maxime, si pone nos respiciamus quamprimum impetum irae resedent. Eleganter Seneca, iram ruinae similem esse, quae in aliud cadendo seipsam comminuit et frangit. Hortatur Scriptura ut animas nostras patientia possideamus. Certe quicunque patientia excidit de anima sua possessione deiicitur. Hominis non est apes imitare,

animasque in vulnere ponunt.

2. Ira sane, si quis recte attendat, res humilis est, in infra dignitatem hominis. Hoc liquebit si illos intuamur in quibus ira regnat, qui plerunque ex infirmioribus sunt: pueri, mulieres, senes, aegroti. Itaque cum irasci contigerit, caveant homines (si modo dignitatis suae velint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur, sed cum contemptu coniungant, ita ut superiores potius videantur quam inferiores. Quod non difficile factu foret, si quis iram suam paululum regat et inflectat.
3. Quantum ad secundum, caussae et motiva irae praecipue tres sunt. Primo, si quis pronus sit ad sensum iniuriae. Nemo enim irascitur nisi qui se laesum sentiat. Itaque teneri qui sunt et delicati, ut subinde irascantur, necesse est. Tot se offerent quae illis molestiam exhibebunt, quot a naturis robustioribus vix sentientur. Secundo, si quis curiosus et perspicax sit in interpretatione iniuriae illatae, quatenus ad circumstantias eius, ac si contemptum spiraret. Opinio enim contemptus iram excitat et acuit plusquam laesio ipsa. Itaque, si homines ad ista ingeniosi sint, iram miris modis incendent. Ultimo, opinio contumeliae sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat. Cui rei accedit remedium praesentaneum ut quis utatur (quod Consalvus dicere solebat) tela honoris crassiore. Sed in omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere horam vindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare. Ira autem, ut citra noxam erumpat, utcunque hominem obsederit, duo sunt quae maxima cavenda. Prius est acerbitas verborum, praecipue aculeatorum et ei quem ferimus propriorum. Communia enim maledicta mordent minus. Atque rursus, secretorum revelatio. Hoc enim societati quemvis ineptum reddit. Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit.
4. Quantum ad excidandam aut sedandam iram in aliis, fit hoc maxime per temporum electionem prudentem. Cum subtristes homines sunt aut aliquantulum morosi, tempus est iram incendendi. Deinde, ut antea diximus, decerpendo et inculcando quicquid contemptum arguere aut aggravare possit. Rursus, ira sedatur per contraria hisce. Primo, deligendo tempora serena et ad hilaritatem prona in quibus negotium aliquod ingratum et ad iracundiam provocans aperias. Prima enim impressio plurimum valet. Deinde ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae, timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.

LVI. [ = Angl. LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM

ALOMON inquit nihil novum super terram. Itaque, quemadmodum Plato opinatus est, omnem scientiam nihil aliud esse quin reminiscentiam. ic Salomon pronunciat, omnem novitatem nihil aliud esse quam oblivionem. Ex quo cernere possis fluvium Lethes non minus super terram quam sub terram decurrere. Astrologus quidam abstrusus et parum notus asserit nisi in caussa fuissent res duae constantes (una quod stellae fixae aequalem inter se distantiam perpetuo servent, altera quod motus non diurnius non variet), ne momentum quidem temporis individuum aliquod durare potuisset. Illud certum est, materiam in perpetuo fluxu esse, neque unquam consistere. Atqui magna illa lintea sepulchralia quae omnia oblivione involvunt duo sunt, diluvia et terrae motus. Quatenus ad conflagrationes et siccitates magnas, illae populum penitus non absorbent aut destruunt. Fabula Phaetontis brevitatem conflagrationis ad unius tantum diei spatium repraesentavit. Atque triennalis illa a pluvia cessatio tempore Eliae particularis tantum fuit, et multos superstites reliquit. Incensiones illas loqueris quae per fulmina et fulgura apud India Orientales fiunt. Angustae quidem sunt, nec magna spatia occupant. Pestilentias etiam praetereo, quia nec illae totaliter absorbent. Verum in memoratis illis duabus calamitatibus (diluviorum et terrae motuum) insuper notandum est reliquias populorum quas emergere contingent plerunque homines rudes et montanos esse, quique temporum praeteritorum memoriam posteris tradere non possint. Adeo ut oblivio non minus omnia involvat quam si nulli prorsus superstites remanerent. Si quis attente introspiciat Indorum Occidentalium conditionem, probabile reperiet eos populum iuniorem esse et recentiorem quam populos orbis veteris. At longe verisimilius est desolationem illam quae illos olim invaserat minime per terrae motus factam (contra quam narrabat sacerdos Aegyptius in colloquio cum Solone de insula Atlantide, eam scilicet a terrae motu absorptam esse), sed potius per diluvium particulare. Terrae motus enim in illis regionibus raro eveniunt. Verum e contraria parte tam immanis plane et vasta habent flumina ut fluvii Asiae, Africae, et Europae prae illis instar rivulorum sint. Quin et Andes ipsorum, sive montes, nostris longe sunt altiores. Unde credibile est reliquias stirpis hominum apud eos post tale diluvium particulare conservatas fuisse. Quantum vero ad observationem Macciavelli, nimirum zelotypiam et aemulationem sectarum ad extinguendam rerum memoriam multa molitam, qui Gregorio Magno notam inurit ac si pro viribus suis antiquitates omnes ethnicorum supprimere annixus fuerit, non video certe huiusmodi zelos aut notabile quidpiam efficere aut diu durare, id quod liquet in successione Sabiniani, qui antiquitates easdem statim resuscitavit. Tum vero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen et suas nanciscuntur periodos.
2. Vicissitudines sive mutationes in globo superiori fusius in hoc sermone tractandae non sunt. Forsitan annus magnus Platonis, nisi mundus ante dissolutioni esset destinatus, aliquem sortiri possit effectum, non in renovandis corporibus individuorum (id enim fumus et vanitas eorum est, qui opinantur corpora coelestia accuratiores in hec inferiora habere influentias quam revera habent), sed tantum in summis et massis rerum. Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
3. Leviculum quiddam est quod olim inaudiveram, neque tamen prorsus contemni volo, sed in observationem aliquam venire. Ferunt a Belgis notatum esse singulis septenis lustris similem annorum temperaturam et tempestatum coeli velut in orbem redire. Exempla gratia, magnas glacies, inundationes magnas, magnas siccitates, hymes tepidas, aestates frigidiores, et similia. Vocant autem huiusmodum circulum annorum Primam. Hoc autem ideo recenseo quod, oculos in praeterita coniiciens, huiusce rei inveni congruentiam, haud exactam sane, sed non multum discrepantem.
4. Verum transeamus a naturalibus ad humana. Maxima apud homines vicissitudo est illa sectarum et religionum. Hi enim orbes animis hominum maxime dominantur. Religio vera super petram aedificata est, reliquae fluctibus temporum agitantur. Dicamus igitur de novarum sectarum caussis atque consiliis aliquid circa eas inspergamus, quatenus humani ingeni insinnitas tantis revolutionibus moras iniicere aut remedia exhibere poterit.
5. Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur. Quae omnia tenuerunt Mahometes cum legem suam promulgavit. Secta nova licet pullulet, duobus si destituatur adminiculis, ab ei non metuas, non enim late se diffundet. Primum est imperii sive auctoritatis stabilitate et oppugnatio. Nihil enim magis populare est quam principatus et politias convellere. Alterum est porta luxuriae et voluptatibus apertae. Haereses enim spectulativae (qualis fuilt olim Arrianorum, et hodie Arminianorum) etsi in hominum ingenia miris modis operentur, statum tamen rerumpublicarum non magnopere concutient, nisi ex occasione motuum civilium. Modi tres sunt quibus novae sectae plantantur: miraculis, eloquentia, et gladio. Equidem martyria inter miracula numero, quoniam vires naturae humanae excedere videntur. Idem etiam facere licet de excelsa illa et admirabili vitae sanctimonia. Certe non alia melior via est ad sectarum et schismatum ortus repellendos quam abusuum reformatio, dissidiorum minorum pacifacatio, leniter a principio procedere, et a sanguinariis persecutionibus abstinere, schismatum denique coryphaeos favoribus potius et dignitatibus mollire atque allicere, quam violentia et saevitia exacerbare.
6. Mutationes et vicissitudines in rebus bellicis haud pauci sunt, sed praecipue in tribus versantur, in sede belli, in genere armorum, et in disciplina militari. Bella antiquis temporibus movere videbantur ex oriente potissimum in occidentem. Etenim Persae, Assyriae, Scythi (qui invasores erant) omnes orientales fuerunt. Verum est Gallos fuisse occidentales, sed de duabus tantum ipsorum incursionibus legimus, una in Gallo-Graeciam, altera contra Romanos. Attamen oriens et occidens coeli climata non determinant. Neque enim belli motus ab oriente aut ob occidente aliquid certae observationis recipiunt. Sed meridies et septentrio natura fixi sunt, atque raro in omni memoria invenitur meridionales interiores invasisse septentrionales, sed e contra. Unde manifestum est tractum mundi septentrionalem natura ipsa magis esse bellicosum, sive hoc ascribi possit huius hemispherii stellis, sive amplitudini continentium ad partes septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere occupant, sive (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis. Nam hoc ipsum absque alia causa quacunque corpora indurat, spiritus inflammat, ut liquet in populi Auracensi, qui ad ulteriora Austri positi omnibus Peruviensibus fortitudine longe praecellunt.
7. Imperio aliquo magno labascante et viribus fracto pro certo bella expectes. Etenim imperia magna, dum in vigore sunt, copias nativas provinciarum enervant et destruunt propriis cohortibus domi fidentia. Cum autem et illae deficiunt, omnia ruunt atque aliis gentibus in praedam cedunt. Hoc evenit in declinatione imperii Romani atque etiam in imperio occidentali post Carolum Magnum cum aves singulae plumas suas repeterent. Atque simile quidpiam etiam imperio Hispano contingere possit, siquando viribus decideret. Ex altera parte accessiones magnae ditionum et uniones regnorum similiter bella suscitant. Etenim cum status aliquis in potentiam maiorem insurgit, similis est fluvio intumescenti qui inundationem statim minatur, ut videre est in imperiis Romanorum, Turcarum, Hispanorum, et aliorum. Attende, cum mundus nationibus barbaris minus abundet, sed civiliores fere sunt, qui uxores temere non ductunt, nec liberos progignent nisi modum familiam alendi, aut saltem victum parandi, praeviderint (ut sit in omnibus prope nationibus hodierno die, exceptis Tartaris), non ingruit periculum ab inundationibus aut migrationibus populorum. At cum populorum greges magni sunt, qui perpetuo sobolem suscipiunt, de fortunis et sustentatione sua in futurum minime solliciti. Necessarium est ut in seculo uno aut altero portionem aliquam multitudinis suae exonerent et novas sedes quaerant, et sic alias nationes invadant. Quod populi septentrionales veteres sorte facere solebant, sortes dantes quae pars domi maneret, quae autem alio migraret. Cum gens aliqua prius bellicosa ad mollitiem et luxuriam degenerat, de bello certa esse possit. Status enim tales plerunque dum degenerant opes accumulant, adeo ut praeda invitet, et declinatio virium animet gentes alias ad eosdem invadendos.
8. Quantum ad armorum et telorum genus, illorum mutationes sub observationem vix cadunt, attamen et haec ipsa periodis et vicissitudines suas sortiuntur. Pro certo enim est tormenta aenea apud urbem Oxydracarum in India tempore Alexandri Magni cognita fuisse, eaque a Macedonibus tonitrua et fulgura et operationes magicas habita et appellata. Similiter indubitatum est usum pulveris pyrii et tormentorum igneorum Chinensibus ante annos bis mille innotuisse. Conditiones telorum et mutationes in melius hae sunt. Primo, ut ad distantiam maiorem feriant. Id enim periculum ab hostili parte anticipat, quod certe tormenta et sclopeta maiora praestant. Secundo, ut impetus eorum fortior et validior sit. In quo genere tormenta ignea, arietationes omnes et antiquas machinas item superant. Tertio, usus eorum commodior et facilior sit, id quod etiam tormentis igneis maioribus competit, quae omnibus tempestatibus idonea, vectura levia et mobilia sunt, et his similia.
9. Quod ad militiam attinet, antiquis temporibus numerum praecipue curabant. Virtuti et animis militum in bellis gerendis fidebant. Dies saepius et loca praeliandi constituebant, et aequo Marte experiebantur. Denique in acie instruenda et ordinanda imperitiores fere erant. Postea numerum praeoptabant commodium potius quam vastum. Locorum opportunitates, diversionum artificia, et similia captabant. Postremo, in acie ipsa instruenda peritiores evadabant.
10. In reipublicae alicuius adolescentia arma florent, aetate media literae. Ac dienceps, ad moram aliquam duo illa simul florere solent, devexa autem aetate artes mechanicae et mercatura. Literae vero suam habent infantiam, quando leviusculae sunt et puerilies. Sequitur earum adolescendia quando luxuriantur et iuvenile quiddam sapiunt. Succedit aetas virilis quando solidiores et exactiores deveniunt. Postremo senectus earum obrepit, cum siccae et exhaustae sunt, manente tamen garrulitate. Verum consultum non fuerit in rotas hasce vicissitudinum nimis longum oculos figere, ne vertigine corripiamur. Quatenus vero ad philologiam, quae in hoc argumento ut plurimum versatur, nihil aliud est quam narratiunculatum et observationum futilium congeries, ideoque scripto huic minime congruit.

Finis