Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

XLI. [ = Angl. XLIII] DE PULCHRITUDINE

IRTUS, instar gemmae pretiosae, optima est sine ornamentis inserta. Atque profecto eadem praestat in corpore decoro, licet non delicato, quodque aspectus dignitatem potius prae se ferat quam pulchritudinem. Neque fere repieries eximie formosas virtutibus pollere, ac si natura in hoc magis incubuisset ut non turpiter erraret quam ut aliquid excellens produceret. Itaque conversationibus apti sunt, at excelsos spiritus non gerunt, et urbanitati potius student quam virtuti. Sed hoc in omnibus non tenet. Siquidem Augustus Caesar, Titus Vespasianus, Philippus Pulcher rex Galliae, Edouardus Quartus rex Angliae, Alcibiades Atheniensis, Ismael Persa viri prorsus magni fuerunt et nihilominus perpulchri.
2. In pulchritudine praefertur venustas colori, et decorus ac gratiosus oris et corporis motus ipsi venustati. Ea praecipua pulchritudinis portio quam pictura repraesentare non potest, imo nec effigies ipsa viva primo aspectu. Non reperitur pulchritudo aliqua excellens cui non insit aliquid minus conforme in compagine. Haud facile quis dixerit utrum Apelles
aut Albertus Durerus nugator maior fuerit, quorum alter hominem secundum proportiones geometricas effingere voluit, alter ex compluribus faciebus optimas quasque partes desumendo unam satagebat depingere excellentem. Tales (crede) effigies vix ulli placebunt praeterquam pictori ipsi. Non quin existimem elegantiorem faciem depingi a pictore posse quam unquam in vivis fuit. Sed hoc contingere oportet ex felicitate quadem et casu (veluti musicis sui cantus), non autem ex regulis artis. Videre est facies nonnullas quarum partes singulae examini si subiiciantur vix unam reperies quam separatim probes, quae tamen in consortio satis placent. Quod si verum sit pulchritudinem praecipuam sitam esse in moto decoro, mirum sane non est si provectiores aetate aliquando videantur iunioribus amabiliores. Secundum illud Euripidis, pulchrorum autumnus pulcher. Etenim fieri non potest ut iuvenis per omnia decus tueatur, nisi forte iuventutem ipsam ad supplementum decoris assumas. Pulchritudo est instar fructus hortarii qui facile corrumpitur, nec diu durat, atque saepe iuventutem inducit dissolutam, senectutem auto sero poenitentem. Attamen si bene collocetur, virtutes splendere facit, vitia erubescere.

XLII. [ = Angl. XLIV] DE DEFORMITATE

EFORMES naturam fere ulciscuntur. Sicut enim natura minus illis propitia fuit, ita et illi naturae vicissim adversi, cum sint plerique ipsorum (ut loquitur Scriptura) sine affectione naturali. Est proculdubio consensus inter animam at corpus, atque natura ubi peccat in uno, periclitatur in altero. Sed quia in fabrica animae conceditur homini electio, in fabrica corporis imponitur necessitas. Astra inclinationis naturalis obscurantur nonnumquam a sole virtutis et disciplinae. Consentaneum itaque fuerit de deformitate dicere, non ut signo quod quandoque fallit, sed ut caussa quae perraro effectu destituitur. Quicunque in persona sua aliquid habet quod contemptum inducit, perpetuum habet in se stimulum quo a contemptu se vindicet. Itaque deformes semper audacissimi. In principio, veluti in defensione sua utpote qui contemptui exponuntur. Sed processu temporis ex habitu acquisito iterum deformitas industriam acuit eius generis industriam, ut aliorum defectus et infirmitates sedulo rimentur, unde habeant quod rependant. Praeterea in potentiores suspiciones et zelotypiam versus eos extinguit, veluti homines quos tuto despicere liceat. Competitores autem et aemulos consopit, utpote nihil suspicantes de promotione eorum ad honores, donec ipsos in possessione honorum videant. Adeo ut si rem diligenter introspicias in magnis ingeniis, deformitas ascensum ad honores patefacit. Regis antiquis temporibus (atque hodie etiam in imperiis nonnullis) eunuchorum fidei magnopere inniti solebant. Qui enim erga omnes invidi sunt, uni magis fidi sunt et obnoxii. Attamen fidem illis adhibebant potius ut rimatoribus bonis et susurronibus quam aut magistratibus aut ministris publicis. Similis etiam est ratio deformium. Manet illa regula quam antea posuimus: deformes, si animosi sint, a derisu et ignominia liberare se gnaviter contendent, quod fieri non potest nisi aut per virtutem aut per malitiam. Itaque nil mirum cuiquam videatur si quandoque in viros egregios evadant, qualis fuit Agesilaus, Zangerus Solymanni filius, Aesopus, Gasca Peruviae praefectus. Quin et Socrates illis annumerari possit cum aliis.

XLIII. [ = Angl. XLV] DE AEDIFICIIS

EDES extruuntur ut in iis habitemus, non ut eas spectemus. Pulchritudini igitur praeponatur usus, nisi forte utrunque obtineri possit. Relinquamus fabricas aedium speciosas quae admirationem incutiunt palatiis poetarum incantatis, qui eas extruunt sumptu parvo. Qui domum elegantem aedificat, sed in situ mali, carceri seipsum mandat. Situm autem malum intelligo non tantum ubi aer insalubris, sed etiam ubi aer inaequalis est, quales sunt aedes quae extruuntur quidem in colliculo paululum elevato sed cincto undique more theatri collibus altioribus, ubi ardor solis constringitur, venti autem veluti in canalibus variis aestibus reciprocantur. Adeo ut in huiusmodi situ subito sentias diversitatem non minorem caloris et frigoris quam si in locis diveris habitares. Neque malum situm facit aeris solummodo conditio prava, verum etiam viarum et adituum incommoditas, fora rerum venalium indiga, et (si Momum consulas) vicini mali. De compluribus aliis non loquor, qualia sunt aquarum absentia; sylvarum defectus, quae et focum et umbram praebeant; sterilitas soli, aut quod ex variis glebarum generibus minime commistum sit; prospectus coarctatus; defectus terrae planae et aequabilis; locorum defectus in propinquo, qui venationibus, aucupiis, cursibus equorum idonei sint; mare nimis in vicino aut nimis in remoto; commoditas nulla fluviorum navigabilium, aut etiam incommoditas ipsorum ob inundationes; situs remotior ab urbibus magnis, quod negotiis obest, aut etiam propinquor, quod victui necessaria absorbet et omnia cara reddit; locus ubi quis latifundia ampla possideat, aut acquirere possit, et locus contra ubi pennas extendere nequeat. Quae singula minime eo animo enumeramus acsi domus aliqua his incommodis omnibus vacare possit, verum ut tot ex illis evitemus quod evitare concedatur. Atque rursus, si quis domos plures aedificet, ita rem disponat ut quae in una desint commoditates adsint in altera. Responsum Luculli Pompeio bellulum erat, qui cum in palatio Luculli immensas et luminosas porticus et cameras conspexisset, sic infit: Optime proculdubio hic habitatur aestate, sed quomodo hyemem toleras? Cui Lucullus, Quid, numnam me putas avium prudentiam non assequi, quarum nonnullae hyeme ingruente sedes mutant?
2. Transeundum iam a situ domus ad domum ipsam. Imitabimur Ciceronem, qui libros conscripsit de Oratore et librum unicum qui inscribitur Orator, quorum priores praecepta artis tradunt, posterior perfectionem. Discribemus igitur palatium regium atque eiusdem modulum quendam conficiemus. Prorsus enim mirabilis res est tam vastas hodie existere moles in Europa, quales sunt Vaticanum et Escuriale et nonnullae aliae in quibus tamen cameram aliquam vere magnificam vix reperies.
3. Primum igitur statuo palatium perfectum neutiquam esse nisi duas habeat portiones diversas, portionem convivii, ut loquitur liber Hesteri, et portionem mansionis sive familiae, alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates, alteram ad habititations usum. Intelligo portiones istas duas extrui debere non ut latera domus, sed ut frontis ipsius partes, easque exterius uniformas esse, licet interius longe diversas. Coniungi autum volumus portiones istas per turrim sublimem et splendidam in medio frontis. Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat. Alteram portionem, mansionis scilicet, dividi velim praecipue in aulam et sacellum, utramque amplam et pulchram. Eas vero per universam portionis longitudinem extendi nolim, sed relinqui in exitu coenacula duo, hymeale et aestivale. Atque subter haec omnia (excepto sacello) cellas amplas subterraneas collocari volo, quae culinis privatis, promptuariis, panariis et similibus inserviant. Quantum ad turrim, eam elevari volo usque ad duo tabulata, utrunque quindecim pedes altum, super duas alas frontis, coopertam plumbo aequabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam. Eandem turrim in cubicula diversa distingui volo. Gradus autem turris apertos esse, et in se revertentes, et per senos subinde divisos utrinque statuis ligneis, inauratis vel saltem aenei coloris, cinctos cum statione spatiosa et lata in vertice. Verum cavendum ne locus ubi famuli comedant sit ad imum graduum vel prope: si enim fit, ciborum nidor ascendet tanquam in tubo quodam. Et de fronte aedificii hactenus. Tantum intelligo gradus primos ascensus ad viginti pedes sustolli debere, altitudinem scilicet tabulati inferioris.
4. Ultra frontem aedificii aream spatiosam designo cuius latera tria sint ipsa aedium fronte haud paulum humiliora, atque in quatuor angulis eiusdem areae turres extruantur, altitudinem laterum praedictorum nonnihil superantes, ad gradus quibus in superiora ascendatur capiendos. Quae turres non recipiantur in planum aedificii sed extra promineant. Area autem integra lapidibus latis quadranguli minime substernatur, nam huiusmodi pavimenta calorem molestum aestate et similiter frigus aspersum hyeme immittunt. Sed habeat ambulacra ex eiusmodi lapidibus per latera tantum aedificii quae gramine vestiantur, detonso quidem, sed non nimis prope terram. Latus universum area ex parte convivii occupent spatiosae et speciosae porticus. In quibus singulis porticibus sint in laquearibus tres aut quinque sphaerae concavae (cupulas vocant) pulchrae in longitudine positae ad aequalem distantiam. Sint quoque fenestra ex vitro colorato ubi pingantur columnae, imagines omnigenae, flores, et similia. At latus ex parte familiae simul cum latere tertio regione frontis complectantur cameras praesentiales et alias usus ac decoris ordinarii. atque rursus cubicula. Sintque tria illa latera ita extructa ut exhibeant aedificium duplex, non translucenda, sed ex altera tantum parte fenestrata ut tam matutinis quam vespertinis temporibus praesto sint camerae in quibus sol non intret. At commodentur etiam eo modo ut habeantur ibi cubicula et cameras tam aestivales ad refrigerium quam hyemales frigus arcendum. Invenies non raro aedes pulchras, sed tamen ita vitro et fenestris repletas ut vix locum suppeditent ubi te recipias aut ad solem aut ad frigus evitandum. Quantum ad fenestras prominentes sive arctas, eas probo tanquam res commodas (urbibus sane fenestrae ad planum aedificii et minime proturbantes magis conveniunt propter uniformitatem structurae plateas versus). Sunt enim receptus colloquiis opportuni, atque insuper tam ventum quam solem commovent. Quod enim alias per total cameram pertransisset vix ultra fenestram penetrabit. Rarae tamen sint huiusmodi fenestrae arcuatae, non ultra quatuor, duae scilicet ex utroque latere areae.
5. Ultra hanc quam diximus aream, sit alia interior partis et amplitudinis et altudinis horto per exterius circumcincta, interius autem ambulacris pulchris, arcuatis usque ad primum tabulatum circundata. Pars autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera, convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant) ad umbram et aestivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti. Sit autem caverna illa solo aequa, non omnino depressa, et eleganti pavimento strata ad terrae vapores excludendos. Erigatur autem in medio istius areae fons splendidus aut opus aliquod ex statuis magnificum, pavimentum autem simile sit areae illi antedictae. Huius areae aedificia ex utroque destinentur cameris et conclavibus secretioribus, latus autem transversum porticibus etiam secretioribus. Curandum vero ut alique, tam ex cameris et conclavibus quam ex porticibus designetur ad usum infirmorum, si forte princeps aut quis e grandoribus aegrotaverit. Habeant autem portiones singulae aegris destinatae (ut moderni loquuntur) antecameram, cameram ad cubile, et recameram. Haec autem quae diximus supra secundum solarium collocentur. At latus transversum solarii inferioris versus hortum convertatur in porticum speciosam, patentem, et columnis fultam. Rursus, supra solarium tertium ex omnibus tribus lateribus statuantur porticus elegantes, columnares, et aperate ad prospectum et refrigerium horti excipiendum. Verum ad angulos duos lateris transversi in solario secundo accommodentur et ornentur duo splendida et delicata conclavia (cabinettos moderni vocant) pavimento nitente, aulaeis sumptuosis instructa, vitro crystallino fenestrata, cum cupola elegante in medio. Sint autem conclavia illa rebus curiosis omnigenis et spectatu dignis referta. In supremis quoque porticibus (si fieri posset) optarem collocari iuxta parietes in locis diversis fonticulos quosdam aquam emittentes, qui per secretos tubos iterum transeant. Interior autem pars in solario superiore versus aream formetur in porticus et ambulacra bene munita et obducta ad usum convalescentium. Atque hactenus de aulaeo palati ipsus. Nam de belneis et piscinis non loquor, Superest tamen ut antequam ad frontem aedium pervenias collocentur areae tres, area viridis, gramine vestita cum pariete in circuitu, et iuxta parietem arboribus ordine positis, sata area altera eiusdem amplitudinis sed in pariete cuius sint turriculae extructae aut simile quod eiusmodi elegantiae. Area item tertia quae cum fronte ipsa aedium quadrangulum constituate, quam aedificio certe aliquo circumdatam nolo, neque rursus nudis parietibus cinctam, sed ambulacris supra columnas, non arcus, erectis. In summitate vero plumbo vel lapide quadrato coopertis et ad latera elegantibus statuis parvis aenei coloris munitis clausum. Quatenus vero ad aedificia omnia quae usibus familiaribus inserviunt summoveantur illa ad aliquam distantiam a palatio ipso, ita tamen ut interponantur porticus humiliores et obtectae intra quas ad palatium transire possis.

LXIV. [ = Angl. XLVI] DE HORTIS

EUS ipse primus plantavit hortum. Atque revera inter solatia humana illud horti est purissimum. Etenim spritus hominum maxime reficit et oblectat. Quo sine, aedificia et palatia manus tantum sunt opera, nec sapiunt naturam. Quinetiam notabis secula cum proficiunt in cultura et magnificentia citius pervenire ad aedificorum pulchritudinem quam ad hortorum elegantiam et amaenitatem, quasi elegantia illa hortorum esset res perfectior.
2. Statuo in hortus regalibus assignari oportere hortos pro singulis anni mensibus, in quibus separatim plantae quae illo mense florent et vigent producantur. Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur,
et amaracus iuxta parietem et versus solum satus. Sequuntur pro fine Ianuarii et Februario arbustum chamaeleae Germanicae sive mezereonis quae eo tempore floret, crocus vernus flore luteo et glauco, primulae veris, anemones, tulipa praecox, hyacynthus orientalis, chamairis, fritellaria. Pro Martio omne genus violarum, praecipue purpuereae simplici flore, quae sunt praecocissimae, pseudo-narcissus luteus, bellis, amygdalus, quae tunc floret, malus Persica, et cornus, quae etiam tunc florent, rubus odoratus. Pro Aprili viola flore albo multiplice, parietaria lutea, leucoium, herba paralysis, irides et lilia omnigena, flores roris marini, tulipa, paeonia flore multiplici, narcissus verus, periclemenum sabaudicum, cerasus, et pyrus diversi generis in flore, acanthus, quae tum folia emittit, arbor lelac. Pro Maio et Iunio camacariophyllus omnium generum, praecipue virgineus, omne genus rosarum, moschata tota excepta, quae serius floret, periclemenum commune, fraga, euglostum, columbina, flos Africanus simplex et multiplex, cerasus, que tum fructum profert, ribes, ficus in fructu, baccae rubi idai, vitis flores, lavendula florens, satyrium hortense flore albo, herba muscaria, lilium convallium, malus florens, flos cyaneus. Pro Iulio, cariophyllata omnium generum, rosa moschata, tilia florens, pyra, et poma, et pruna praecocia. Pro Augusto, pruna cinnium generum, pyra, mala Armeniaca, baccae oxyacanthae, nuces avellanae, melones moschatellini, et omnigeni coloris delphinum sive consolida regalis. Pro Septembri, uvae, poma, papaver variorum colorum, mala Persica, melocotonea, nectarinae, corna, pyra hyemalia, cydonea. Pro Octobri et principio Novembris sorba, mespila, pruna sylvestria, rosae serae, malvae arborescentes flore roseo, et similia. He vero quas enumeraverimus plantae climati Londinensi conveniunt. Sed hoc volo ut sit alicubi quasi ver perpetuum prout fert loci conditio.
3. Quoniam autem odor florum spirans in aere (ubi undulat more modulationis musicae)‚ gratior multo est quam si eos decerpas manu, ideo nihil magis confert ad delectationem illam quae ex odore florum percipitur quam nosse eos flores et plantas quae adhuc crescentes, nec avulsae, maxime emittunt auras suaves et aerem odore perfundunt. Rosae tam pallidae quam rubreae dum crescunt odoris sui sunt tenaces, nec aerem tingunt. Adeo ut iuxta sepem earum ambulans nihil odoris percipies, etiamsi hoc experiaris tempore roris matutini. Laurus itidem dum crescit odoris parum emittit, neque etiam rosmarinus aut amaracus. Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti. Ei proxime accedit rosa moschata. Tum folia fragariae marcescentis quae halitum emittunt plane cardiacum. Tum flores vitis qui apparent in racemis noviter protrusis ad instar pulveris, qualis est in caule plantiginis. Tum rubus odoratus. Tum parietaria lutea, quae gratissimum edit odorum sata iuxta fenestras conclavis aut cubiculi in imo solario siti. Tum cariophyllatae, tam minores quam maiores. Tum flores tiliae. Tum periclymeni flores eminus locati. Tum flores lavendulae. De floribus fabae non loquor, quoniam campestres sunt. At ea quae aeream iucundissimo odore perfundunt, sed non nisi calcata aut contusa, sunt tria, pimpinella, serpillum, et mentha aquatica. Itaque ambulacra integra his sunt conserenda ut odorem eorum calcando exprimas.
4. Horti contentum (loquor autem de hortis regiis, sicut feci de aedificiis) haud minus triginta iugerum esse debet, atque illud in tres partes dividi convenit: graminetum in introitu, fruticetum sive eremum in exitu, et hortum praecipuum in medio, praeter ambulacra utrinque ad latera. Mihi quidem placet quatuor iugera gramineto assignari fruticeto, bis quatuor ad ambulacra ad latera, et horto praecipuo duodecim. Oblectamentum ex gramineto duplex est: primum quidem oculis, quibus nihil iucundius est quam gramen subinde tonsum et virescens, alterum quiniam in medio orbita purganda est qua iri possit versus frontispicium sepis magnificae quae hortum praecipuum includat. At quoniam orbita ista longa erit, neque in magnis ardoribus anni aut diei umbra hortis emenda est ambulatione per graminetum exposito sole, ideo ambulacra obtecta, duodecim pedes alta, ex opere lignario utrinque ad latera gramineti extruenda sunt per quae hortuum introire possis in umbra continua. Quantum autem ad schemata et figuras ex varii coloris terra distinctas quae subiaceant fenestris aedificii, nugae plane sunt. Saepius videas in placentis talia. Figura quadrata horto optime convenit, quam undique sepi pulcherrima et arcuata claudi oportet. Arcus extollantur super columnas ex opere lignario pedes decem alti, lati sex. Spatia autem inter columnas eiusdem dimensionis sint cum latitudine arcus. Supra arcus fit sepes continuata pedes quatuor alta ex opere itidem lignario, et haec supra sit turricula in summitate arcus cuiusque extructa, cuius interior capacitas sufficiat avicularum caveae excipiendae. Et supra interstitia arcuum collocentur aliae aliquae figurae inauratae continentes lamellas vitri colorati quibus varie ludant radii solares. Hanc autem sepem intelligo supra aggerem, haud praecipitem quidem sed mediocriter declivem, sex pedes altum, totum floribus consitum, erigendam esse. Intelligo etiam ut haec quadra horti non totam soli latitudinem occupet, sed satis spatii, variis ambulacris conficiendis, utrinque ad latera relinquat, in quae obtecta illa gramineti ambulacra de quibus diximus deducant. Verum ad introitum et exitum horti huiusmodi ambulacra cum sepibus omnino omittenda sunt. In introitu quidem, ne conspectum amoenae illius sepis a gramineto impediat, in exitu autem, ne prospectum fruticeti per arcus intercipiat.
5. Dispositionem soli intra claustrum sepis variandam ad placitum relinquo, hoc interim monens, ut quaecunque ea tandem sit, nimis curiosa et operosa ne sit. Imagines excisas ex iunipero vel alia materia hortensi non probo, puerelia sunt ista. Humiles sepiculae rotundae instar fimbriarum, cum pyramidis parvulis, placent. Columnas etiam et pyramides altas ex opere lignario in aliquibus locis sparsas, sepibus vestitas, recipio. Ambulacra ampla et spatiosa esse volo. Ambulacra angustiora et obtectiora ad latera summovenda sunt, neutiquam vero in pomaerio horti praecipui collocanda. Consulerem etiam ut in medio horti set monticellus pulcher cum tribus ascensus ordinibus et tribus ambulacris eius latitudinis ut quatuor una ambulare possint. Et haec insuper ambulacrae perfecte circularia esse suadeo, absque figuris propugnaculorum. Altitudo autem monticelli triginta pedum esto, atque in vertice domicellus elegans extruatur cum caminis venuste ordinatis et absque multo vitro.
6. Fontes quod attinet, magno sunt illi ornamento et refrigero. Sed stagna et piscinae exulent. Hortum enim insalubrem reddunt et scatentem muscis, ranis, et similibus. Fontes duorum generum intelligio, unum qui aquam salientem verset et dispergat cum crateribus suis, alterum nitidum aquae purae receptaculum, quadratum pedum triginta vel quadraginta, illime, sine coeno aut piscibus. Quod primum, imagines inauratae sed marmoreae quae in usu sunt ornamento esse recte possunt. Sed in eo genere cardo rei est ita aquam regere ut perpetu fluat, nec consistat aut in cratere aut in cisterna, ita ut quiete non sit deoclor, versa aut in viridem aut rubrum aut huiusmodi, neque muscum colligat aut putredinem. Etiam manu purganda est quotidie ut maneat limpida. Itidem gradus aliqui ascensus ad fontem, et pavimentum circa eum elegans decori sunt. Illud alterum fontis genus, quod balneum sive lavacrum dici potest, multum ornatus et curiositatis recipere potest, quibus non immoramur. Veluti, ut fundum sit imaginibus decoratum, latera quodque, simul hinc inde vitro variorum colorum, et huiusmodi corporibus politis et radiantibus splendens, circumdatum etiam clausura humilium statuarum. Sed maximum est illud, cuius in priore genere fontium mentionem fecimus. Nimirum ut aqua sit in perpetuo motu. Aqua scilicet, quae balneo superior sit nutrita, per canales venustos inducta, et rursus per tubas subter terram aequalis dimensionis, ne aqua diutius consistat, educta. Verum quoad curiosas inventiones arcuandi aquas sine earum effusione, et eas effingendi in varias formas (plumarum, poculorum vitreorum canopaeorum, campanarum, et similium), etiam rupes artificiosas et huiusmodi. Sunt illa quidem spectatu iucunda, sed nihil ad salubritatem aut suavitatem.
7. Fruticetum autem, quod tertiam totius horti partem posuimus, velim ut ad similitudinem naturalis deserti prope accedat. Arbores in illo plantari nolo, nisi quod in aliquibus locis erigi praecipio arborum series quae in vertice ambulacra contineant, ramis arborum cooperta, cum fenestris. Subiaceat autem pars soli floribus odoris suavis abunde consita, qui auras in superius exhalent. Alias fruticetum apertum esse sine arboribus velim. Dumeta tamen spargi placet ex rubo odorato, peryclymeno, et vite sylvestri. Terram autem ubique consitam volo violis, fragis praecipue, et primula veris. Hae enim plantae iucundum spirant odorum et in umbra feliciter crescunt. Dumeta autem et ambulacra super abores sspargi volumus ad placitum, non ordine aloquo collocari. Probo etiam cumulos parvos, instar eorum quos talpae erigunt (quales in ericetis campestribus esse solent), alios serpillo, cariophyllatis minoribus alios, alios chamaedri quae florem praebet pulchrum, alios pervinca, alios violis, fragis alios, floribus paralysis alios, bellidibus alios, alios rosis rubris, alios liliis convallium, alios armeriis rubris, alios helleboro flore purpureo, et floribus similibus suavibus et bellis consitos. Pars etiam cumulorum habet in vertice frutices. Ease sint rosa, iuniperus, aquiolia, oxyocantha (sed haec rarior propter odoris gravitatem dum floret), ribesium baccis rubris, uva crispa, rosmarinus, laurus, rubus odoratus, et id genus aliae. Frutices autem ferro resecandae sunt ne deformiter excrescant.
8. Iam solum utrinque ad latera in ambulacra privata, pro quavis diei parte umbrosas, distribuendum est. Ex iis etiam quaedam a ventis asperioribus ita munienda sunt ut in iis spatiare possit quis tanquam in porticu. Quinetiam ob eandam caussam, videlicet ut venti arceantur, ad exitus claudenda sunt. Et haec clausa ambulacra praecipue sabulo substernenda sunt absque gramine, ne in udo ambulatio sit. In plerisque horum ambulacrorum arbores fructiferae omnigenae collocandae sunt, tam ad parietes exteros quam in ordinibus interius. Et hoc in genere observari debet ut terra elevata in qua arbores fructiferae plantantur sit lata, humilis, et molliter ascendens, et floribus suavibus consita sed raris, ne succo defraudent arbores. Ad exitus soli lateralis utrinque monticellos fieri probo ad talem altitudinem parietis exterioris ut in monticello stanti in agros pateat prospectus.
9. Rursus, quoad hortum praecipuum, non negarem in eo confici debere ambulacra quaedam, eaque minime angusta, arboribus fructiferis utrinque consita. Quin et arboreta aliqua, arborum fructiferarum prope consitarum, et umbracula artificiosa et bella cum sedibus ordine elegante locat, verum haec nullo modo nimis confertum. Reliquendus est enim hortus praecipuus apertior, et aere perstabilis et liber. Umbram enim quaeras velim in ambulacris lateralibus, ubi in ardoribus anni vel diei ambules. Hortus siquidem praecipuus comparatus est in temperatiores anni partes, vernas et autumnales. Aetate autem ad matutina et vespertina tempora, aut etiam ad dies nubilosos.
10. Aviara non probo, nisi tantae sint amplitudinis ut cespites graminei substerni queant. Fructibus etiam et arbusculis vivis conserantur, ut aves liberius volitent et se per diversa oblectare et componere possint, utque nulla in area aviarii conspciatur spurcities.
11. Quantum vero ad ambulacra in clivis et variis ascensibus amoenis conficienda, illa naturae dona sunt, nec ubique extrui possunt. Nos autem ea posuimus quae omni loco conveniunt.
12. Horti itaque regii figuram iam delineavimus, partim praeceptis, partim modulo generali, sed minime accurato. Et hac in re sumptibus minime pepercimus. Sed ad principes id nihil est, qui, ut nunc sit, plerunque hortulanos consulunt, atque haud minore sumptu varia parum cum iudicio componunt, addentes etiam quandoque statuas et alia ad magnificentiam et pompam, sed ad genuinam hortorum voluptatem et amoenitatem nihil conducentia.

XLV. [ = Angl. XLVII] DE NEGOTIATIONE

ENERALITER melius est per verba negotiari quam per literas, et per intercessionem personae tertiae quam per seipsum. Literae utiles sunt cum quis per literas itidem responsum elicere desiderat, vel ubi sua intersit exemplaria literarum quas scripsit producere et monstrare. Denique, ubi metuere quis merito possit ne sermo interrumpatur aut per portiones audiatur. Contra, viva voce tractare praestat cum facies hominis reverentiam incussura sit, ut fit plerunque in colloquio cum inferiore aut in rebus quas extremis tantum digitis tangere convenit, in quibus oculus loquentis in vultum et gestum alterius intentus monere possit quousque procedere liceat, et generaliter quando libertatem quis sibi retinere cupit vel dedicendi vel interpretandi ea quae dixerit. In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent verbis emollient ut impense placeant. Tales etiam adhibe qui negotio cui praeficiuntur faveant, id enim industriam acuit. Atque insuper tales qui cum re quam tractant congruitatem quandam habent, veluti audaces ad expostulandum, blandos ad persuadendum, astutos ad observandum et rimandum, protervos et paulo absurdiores ad res quae aliquid iniqui habent transigendas. Tales etiam adhibe qui in negotiis tuis antea tractandis felices fuerunt et obtinuerunt. Hoc enim confidentiam parit, et omnem lapidem movebunt quo veluti praescriptionem tueantur. Melius fuerit hominem cum quo negotiaris primo leviter degustare et quasi ex longinquo, quam ab initio summam rei proponere, nisi forte in animo sit brevi illum aliqua quaestiuncula irretire et opprimere. Praestat cum illis negotiari qui in ambitu sunt quam cum illis qui desideria sua sunt adepti. Si cum alio sub conditione negotieris, prima velut occupatio aut possessio votorum in praecipuis numeranda. Id autem cum ratione postulare nequis nisi aut natura rei talis sit quae praecedere debeat, aut alteri commode insinuare possis illum opera tua in aliis usurum, aut denique habearis ipse pro homine imprimis integro et verace. Omnis negotiatio eo spectat aut ut detegat aliquid aut efficiat. Detegunt se homines vel animum suum communicando vel cum ira commoti sunt nec se bene cohibere possint, vel cum ex improviso opprimuntur, vel cum necessitate quadam adiguntur non habentes quod praetextant. Si quem ad nutum fingere cupias ut inde efficias aliquid, aut inclinationes et mores eius bene cognoscendi ut eum manu ducas, aut fines eius perspiciendi ut suadeas, aut infirmitates eius et ea quibus obnoxius est exploranda ut terreas, aut denique amici eius qui plurimum apud eum valent conciliandi ut eo modo regere possis. In tractando cum callidis et dolosis, verbis eorum minime credendum, nisi fines et intentiones eorum habeas verborum interpretes. Quin et optimum fuerit pauca apud illos loqui, et quae minime expectant. In rebus quibuscunque difficilioribus non expectandum ut quis simul et serat et metat, sed praeparatione opus est ut per gradus maturescant.

XLVI. [ = Angl. XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS

LIENTES sumptuosi minime admittendi, ne dum quis caudae pennas adauget alarum pennas praescindat. Eos autem sumptuosos intelligo non solum qui impensis gravant, sed etiam qui petitionibus molesti et importuni sunt. Clientes communes conditiones alias expectare non debent extra favorem, commendationem, si opus sit, et ab iniuria protectionem. Clientes autem et amici factiosi adhuc magis vitandi qui alicui se applicant non tam ex amore ipsius cui famulantur quam ex odio versus alium concepto, unde saepenumero sequitur animorum illa abalienatio quam videre est inter potentiores. Similiter, clientes illi gloriosi qui in hoc incumbunt ut loco buccinarum sint ad laudes eorum resonandas quibus famulantur haud parum nocent. Etenim negotia futilitate sua corrumpunt. Tum vero honorem domini sui (si quis vere rem reputet) exportant et mercem invidiae invehunt. Est et aliud genus clientum prorus periculosum, qui nil aliud quam speculatores sunt, et secreta familiae rimantur ac rursus aliorum auribus insusurrant. Attamen huiusmodi homines apud dominos suos saepenumero in summo pretio habentur, siquidem officiosi sunt et susurros fere commutant. Clientelae hominum ordinis cuiuspiam, si eiusdem cum patrono ordinis sint, veluti militum versus illum qui praefecturam in bellis gessit et huiusmodi, semper pro re decora habitum est et in bonam partem acceptum, etiam in monarchiis, modo absit pompia nimia et popularitis. Verum clientela omnium maxime honorifica ea est, ut quis patronum se profiteatur eorum qui virtute et meritis clarent, cuiuscunque ordinis sint vel conditionis. Attamen ubi nulla insignis cernitur in meritis dissimilitudo, praestat mediocribus patrocinari quam eminentioribus. Atque insuper, si verum omnino dicendum sit, in seculis aliquanto corruptioribus homines industrii et satagentes usui magis sunt quam vera virtute praediti. Certe in imperando optimum sit eiusdem gradus subditos pari comitate tractare. Paucos enim immensa gratia prosequi ipsos magis insolentes, reliquos malevolos efficiet. Qundoquidem ordinis paritas aequas gratiae conditiones tanquam ex debito poscit. Verum e contra in iis quae favoris meri sunt, prodest cum delectu afficere. Nam eos qui benignius tractantur impense grates reddet, caeteros imprimis officiosos. Neque de hoc merito conqueratur quispiam cum omnia ex gratia, non ex debito prodeant. Recte cavetur ne sub initiis immoderatius aliquem favore prosequaris. Nam quae tractu temporis sequentur vix istis initiis respondere possunt. Fingi (quod aiunt) et regi ab amico aliquo tutum non est. Etenim mollitiem quandam animi prodit, tum vero convitiis et scandalo occasionem praebet. Plurimi enim qui nos ipsos immediate non perstrinxissent amicum illum nostrum contumelii afficere non verebuntur, atque eo modo honorem nostrum vulnerabunt. Attamen plurium potestati subiici, et veluti in partes distrahi, adhuc peius. Hoc enim nos reddet postremae (ut nunc loquuntur) editionis et plenos inconstantiae. Deliberare cum amicis aliquot paucis honorabile est et utile. Spectatores enim saepenumero plus vident quam lusores. Atque (ut adagio dicitur) vallis optime collem monstrat. Amicitia vera in orbe rara admodum, et minime omnium ea quae inter aequales, quod genus apud veteres celebrari solebat. Si qua est, ea reperietur inter superiorem et inferiorem, fortunae quorum altera alteram comprehendere possint.

LXVII. [ = Angl. XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS

USCIPIUNTUR complura negotia et inventa mala, et petitiones privatae bonum corrumpunt publicum. Suscipiuntur etiam complura negotia in se bona, sed animo bono. Intelligo non solum corrupto sed etiam callido, absque ulla perficiendi negotii intentione. Non desunt qui petitiones in manus suas recipiunt et operam avide pollicentur, quibus tamen ut cum effectu procedant curae non est. Verum si animadvertant rem aliorum conatu successuram, ipsi quoque gratiam aucupabuntur, aut certe mercedes aliquam secundariam captabunt, aut denique supplicantis spes dum negotium vertitur in usum proprium convertent. Alii petitiones amplectuntur eo solum animo ut negotiis aliorum quae simul tractantur impedimenta iniiciant vel ut aliquid obiter deferant et informent, cuius alias praetextum idoneum parare non potuerint, de petitione ipsa, cum sibi hoc modo consulerint, nihil solliciti, vel generaliter ut per aliorum negotia negotiis suis pontem sternant. Imo et alii tam male fide agunt ut petitiones suscipiant consilio deliberato eas destituendi, quo competitori aut adversario gratificentur.
2. Certe si quis rem rite perpendat, comitatur omnem petitionem ius quoddam, vel aequitatis, si sit petitio iustitiae, vel meriti, si sit petitio gratiae. Si quem moveat inclinatio propria ut parti iniquiori faveat in caussa iudiciali utatur potius auctoritate sua ut rem componat quam ut obtineat. Si quem moveat inclinatio propria ut favore suo minus merentem impertiat in caussa gratiae, abstineat saltem ab omni calumnia et maledicentia in melius merentem. Petitiones quas ipse non satis intelligis amico alicui fido et sagaci demanda qui referat an eiumodi sint quas salvo honore promovere possis. Verum prudenti et anxio iudicio amicus ille deligendus, alias quidlibet tibi imponet. Supplicantes his temporibus adeo mora et procrastinationibus cruciantur ut veracitas et candor, vel in negotiorum primitus recusando vel in successum eius qualemqualem animo simplici referendo, vel in gratiam non ultra quam par est captando. Res facta sit non solum laudabilis, verumetiam gratiosa. In petitionibus gratiae prima petitionis oblatio nullius debet esse momenti. Eo usque supplicantis fides in re illa patefacienda valeri possit ut si notitia eius aliunde quam per eum haberi non potuissit, hoc fraudi non sit, sed potius remuneretur. Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam. Petitiones sedulo occultare non modicum prodest ad obtinendum. Spes enim iactare competitorum licet alios deterrere possit, alios tamen acuet et excitabit. Verum temporum opportunitates ante omnia in petitionibus valent. Temporum inquam, non tantum respectu eorum in quorum potestate positum est petitiones vel reiicere vel concedere, verumetiam respectu eorum a quibus iuste metuendum ne se illis opponant. In delectu eius cui petitionis tuae curam demandes, respicias magis aptitudinem quam amplitudinem, atque eum potius adhibe qui paucioribus negotiis se immiscet quam qui omnia amplectitur. Denegatae petitionis iteratio concessioni ipsi quandoque aequipollet, modo quis se nec animo deiectum nec male affectum ostendat. Iniquum petas ut aequam feras
regula non male, ubi quis gratia floreat. Alias enim consultius foret gradibus quibusdam ad id quod petis ascendere, et aliquid saltem impetrare. Qui enim in principio supplicantis erga se studium admittere non dubitasset, is in fine et studium supplicantis et beneficium prius collatum simul amittere non sustinebit. Nihil tam leve videtur quam viros praepotentes de literis suis interpellare, cum tamen, si literae illae in caussis minus honestis et iustis volitent, tantum de existimatione scribentis deperat. Non invenitur in rebuspublicis perniciosius hominum genus quam generales isti petitionum concinnatores. Etenim pestes plane sunt et lues negotiorum publicorum.

XLVIII. [ = Angl. L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM

TUDIA et lectiones librorum aut meditationum voluptati, aut orationis ornamento, aut negotiorum subsidio inserviunt. Usus eorum, quatenus ad voluptatem, in secessu et otio imprimis percipitur. Quatenus ad orationis ornamenta, in sermone tam familiari quam solenni locum habet. Quatenus vero ad negotiorum subsidium, huc spectat, ut accuratiore iudicio res et suscipiantur et disponantur. Etenim homines rerum gerendarum gnari ad negotia exequenda idonei fortasse sunt, et in specialibus iudicio non malo utuntur. Verum consilia de summis rerum eorumque inventio et administratio recta felicius a literatis promanant. Temporis nimium in lectione et studiis terere speciosa quaedam socordia est, iisdem ad ornatum mollius abuti affectio mera est quae seipsam prodit. De rebus autem ex regulis artis iudicare scholam omnino sapit, nec bene succedit. Naturam literae perficiunt, ab experientia autem ipsae perficiuntur. Dotes enim naturales instar plantarum sunt sponte provenientium, quae culturam et falcem artis desiderant. Literae e contra generalia nimis praecipiunt nisi ab experientia determinentur. Callidi literas contemnunt, simplices admirantur, prudentes opera earum, quantum par est, utuntur. Neque enim literae verum sui usum satis edocent. Sed haec res prudentia quaedam est, extra eas et supra eas sita, observatione tantum comparata. Libros non legas animo contradicendi et disputationum praeliis concertandi, neque rursus omnia pro concessu accipiendi aut in verba auctoris iurandi, neque denique in sermonibus te venditandi, sed ut addiscas, ponderes, et iudicio tu aliquatenus utaris. Sunt libri quos leviter tantum degustare convenit. Sunt quos deglutire cursimque legere oportet. Sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare et digerere par est. Hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi, alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum, alii autem pauci diligenter evolvendi et adhibita attentione singulari. Invenies etiam libros haud paucos quos per aliquos et vicaria opera legere sufficiat eorumque compendia tantum desumere. Verum hoc fieri nolim praeterquam in argumentis humilioribus et auctoribus minoris pretii. Alias enim libri (ut sic dicam) distillati, instar aquarum distillatarum quas vulgo mercantur, erunt penitus inspidi. Lectio copiosum reddit et bene instructum, disputationes et colloquia promptum et facilem, scriptio autem et notarum collectio perlecta in animo imprimit et altius figit. Itaque si quis in notando segnis sit aut fastidiosus, memoria illi opus et bona. Si colloquiis se non exerceat, requiritur ei ingenium promptum. Sin in legendo parcus sit, hoc solum relinquitur, ut artificio quopiam utatur quo videatur ea scire quae nescit. Historiarum lecto prudentes efficit; poetarum ingeniosos; artes mathematicae subtilitatem donat; naturalis philosophia iudicium profundum parit; moralis gravitatem quandam morum conciliat; dialectica et rhetorica pugnacem reddunt ed at contentiones alacrem, Abeunt (ut ait ille) studia in mores. Quin et vix occurit in intellectu impedimentum aliquod insitum aut naturale quod non studio quopiam idoneo emendari et edolari possit, quemadmodum morbi corporis exercitiis quibusdam propriis levari possint. Globulorum lusus calculo et renibus salubris, sagittatio pulmonibus et thoraci; lenis deambulatio ventriculo; equitatio capitis, et similia. Eodem modo si cui sit ingenium vagum et volucre, mathematicis incumbat. In demonstrationibus enim mathematicis, si mens vel minimum aberret, de novo incipiendum est. Si cuipiam ingenium sit minus aptum ad rerum differentias et distinctiones eruendas, ad scholasticos se conferat. Illi enim cymini sectores sunt. Si quis ad transcursus ingenii segnis sit, nec alia in aliorum probationem et illustrationem accersere et arripere dextre noverit, iureconsultorum casus evolvat. Adeo ut singuli intellectus morbi ex literis medicinas proprias comparare sibi possint.

XLIX [ = Angl. LI] DE FACTIONIBUS

LURIMI opinionem minime sanam foverunt, hanc nimirum, principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directionem, ad factiones quae invaluerunt praecipue respiciendum, atque hanc principalem prudentiae partem esse, cum contra facultas haec prudentiae quam maxime vigeat vel in disponendis rebus quae ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coeunt, vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis. Neque tamen assero factionum debitam considerationem esse negligendam. Humilioris fortunae viri qui in ambitu sint alicui parti adhaerere debent. Verum potentioribus et iampridem honorem adeptis consultius est aequos se praestare in neutram partem propendendo. Quin et et in ambientibus ita caute adhaerere ut videatur quis alteri ex partibus addictus, et tamen parti adversae minime odiosus, viam quandam sternit ad honores per medium factionum. Factio inferior et debilior in coniunctione plerunque firmior et constantior. Et non raro observari poterit paucos qui obstinati et pertinaces sint factionem numerosiorem sed tamen moderatam in fine defatigare et depellere. Factionum altera postquam extincta fuerit, illa quae manet in factiones novas disrumpitur. Veluti factio Luculli et optimatum ad tempus aliquod se in satis magno vigore contra factionem Pompeii et Caesaris sustinuit, verum postquam auctoritas senatus et optimatum deprimebatur, factio ipsius Caesaris et Pompeii in partes propediem scissa est. Similiter factio Antonii et Octaviani Caesaris contra Brutum et Cassium ad tempus aliquod duravit, sed deletis copiis Bruti et Cassii, Antonius et Octavianus cum partibus suis paulo post dissilierunt. Exempla haec (dices) ad factiones bellicosis spectant, sed etiam in factionibus privatis tenet. Itaque in factionibus qui secundas antea tenebant, factione seipsa saepius primas tenent. Contra tamen, haud raro potestate omni excidunt. Complures enim in oppositione tantum valent, qua cessante actutum deveniunt inutiles. Observatu dignum, quod saepe evenit, plurimos nimirum postquam voti compiti sint et in dignitate quam ambierunt collocati, continuo se applicare contrariae factioni, existimantes forsitan se de alterius factionis affectu et studiis iamdudum certos esse, itaque ad amicos novos conciliandos se comparare. Proditor in factionibus plerunque rem obtinet. Postquam enim res diutius tanquam an aequilibro rem suspensae haesissent, tum demum unius alicuius in partes transitio victoriam refert, in eumque gratiae omnes cumulatae. Indifferens illa inter partes processio neutri inclinando non semper ab animo moderato procedit, se a consilio callido, quandoquidem proximus sibi quisquis sit, atque ex utraque factione utilitatem demetere speret. Certe in Italia in suspicionem incurrit Papa, de quo vox illa in vulgus volitat, padre commune. Tum etiam in signum trahitur Papam illum omnia ad familiae suae amplitudinem referre in animo habere. Regibus imprimis cavendum est ne factioni alicui subditorum suorum se ex professo adiungant. Ligae enim confoederationis intra statum quempiam monarchiis semper exitiales. Si quidem obligationem introducunt obligatione ipsa imperii validiorem, atque regem constituunt tanquam unum ex nobis, id quod cernere erat in Liga Franciae, cum factiones manu forti et palam concertant, signum est imperii in regibus labascentis, multumque praeiudicat ipsorum et auctoritati et negotiis. Motus factionum sub regibus similes esse debent motibus (ut astronomi loquuntur) orbium inferiorum, qui suos habent motus proprios, sed interim conversione primi mobilis cum obsequio circumferuntur.

L. [ = Angl. LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO

UI realis solummodo est, ei multa virtute opus duco, sicut gemma quae sine ornamento omni inseritur e purissimis et nitidissimis esse debet. Verum si quis diligenter animadvertat sit in laude quod sit in lucro, obtinet enim proverbium illud, lucra levia crumenam efficere gravem. Siquidem lucra levia frequenter redeunt, cum maiora rarius se offerant. Similiter verissimum est virtutes exiguas magnas conciliare laudes, quia perpetuus earum usus est. Tum in observationem hominum incurrunt, cum e contra virtutis alicuius magnae exercendae raro admodum obtingit. Itaque ad famam et existimationis alicuius multum iuvat et (quemadmodum Isabella regina Castidiana dicere solebat) instar epistolarum commendatitiarum, quae nunquam non praesto sint, haberi possit, siquis formas utetur discretis et decoris. Ad has addiscendas nihil ferme aliud requiritur quam ut eas quis non contemnat. Ita enim in aliorum moribus easdem observat. De reliquo autem nemo sibi diffidat. Si enim maiorem illis operam navabit de pretio decident. Quod in illo potissimum situm est ut tanquam nativae videantur et minime affectatae. Nonnullorum vultus et gestus et externalia instar versus sunt in quibus syllabae singulae mensurantur. Qui poterit magna comprehendere qui se tam pusillis rebus submittit? Ceremoniis decentibus erga alios omnino abstinere perinde est ac si doceas easdem illos erga te negligere, quo pacto teipsum facies viliorem. Praecpue nequaquam omittendae erga illos quibuscum familiaritate minime coniunctus es, neque erga homines ingenio fastidiso. Verum excessus in illis et locutio plane hyperbolica (quali nonnulli utuntur) non solum res molesta, sed etiam fidem et pondus eorum quae dicuntur omnino minuit. Est proculdubio modus artificiosae cuiusdam insinuationis in verbis ipsis inter formulas communes, qui homines revera inescat et mirifice afficit, qui eximie alicui prodest si quis eius viam calleat. Inter aequales de familiaritate sollicitum esse nihil opus est, quare reprime te paululum et dignitatem tuam tuere. At inter inferiores non deerit reverentia. Itaque inter illos benigne te gerere, et cum familiaritate quadam non incongruum est. Qui in sermone aliquo aut re nimius est, adeo ut satietatem inducat, valorum suiipsius minuit. Aliis se applicare bonum est, modo cum significatione quadam fiat hoc non ex facilitate prodire, sed ex comitate et urbanitate. Praeceptum non contemnendum est, cum in alterius sententiam iveris aliquid semper de proprio addere. Exempli gratia, opinioni eius suffragaris? Cum distinctione et non alias fiat. Propositioni eius annuere libet? Fiat sub modo aliquo vel conditione. Consilium eius sequi et amplecti visum est? Novi alicuius argumenti pondus addas, propter quod in partes eius transire videas. Cavendum imprimis ne magister in caeremoniis et formulis habearis. Id enim si fiet, utcunque virtute vera emineas, audies tamen ab invidis, in nominis tui detrimentum, urbanus tantum et affectator. Etiam negotiis damnosum est, si quis formulas nimium affectet, vel in opportunitatibus et temporibus deligendis impense curiosus sit. Salomon inquit qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes nunquam metet. Prudens opportunitates plures faciet quam inveniet. Mores hominum externi vestibus eorum similes esse debent. Non sint nimis concinni, nec corpus coarctantes, sed qui libertatem praebeant ad exercitia et motum quemlibet.

Perge ad Sermones LI - LVI