Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

 XXXI. DE SUSPICIONE

USPICIONES inter cogitationes sunt ut inter aves vespertiliones: nunquam volitant nisi luce crepera. Reprimendae certe sunt, aut saltem caute custodiendae. Mentem enim obnubilant, amicos alienant, et negota interpellant ita ut nec alacriter nec constanter peragi possint. Reges inclinant ad tyrannidem, maritos ad zelotypiam, etiam prudentes ad animi vacillationem et melancholiam. Sunt autem suspiciones defectus non tam cordis quam cerebri. Locum enim reperiunt etiam in fortissimis animis. Exemplo esse poterit Henricus Septimus rex Angliae, quo non fuit alter suspicacior, nec tamen animosior. In eiusmodi vero temperatura minus nocent. Plerunque enim non admittuntur nisi prius discutiantur utrum probabiles sint annon. Verum in meticulosis ingeniis nimio plus praevalent. Nihil certe aeque facit hominem multa suspicari ac parum scire. Itaque rectissime adhibetur remedium ad suspiciones, ut quis inquisitionem urgeat. Fumo enim et tenebris aluntur suspiciones. Quid sibi tandem volunt homines? Existimant cunctos quorum opera utuntur, et quibuscum versantur, angelos esse aut sanctos? Nesciuntne illos ad suos proprios fines aspirare, et unumquemque proximiorem esse sibi quam alteri? Nullus itaque est modus moderandis suspicionibus aptior quam remedia parare ac si suspiciones essent verae, iis vero froena iniicere ac si essent falsae. Eatenus enim suspiciones usui esse poterint ut ita nos comparemus, quod quamvis verum foret quod suspicamur, nocere tamen non possit. Suspiciones quas ex se mens colligit sunt <nihil> nisi inanes bombi. Quae vero externo artificio aluntur animisque hominum installantur susurronum et famigeratorum sermonibus aculeos habent. Optima certe ratio expediendi nos ex impedita hac suspicionum sylva est libera quaedam et aperta illarum declaratio apud eos quos suspectos habemus. Hinc enim fieri non potest quin plus cognoscamus utrum verae sint necne quam antea. Hoc simul reddet eum quem suspectum habemus cautum magis et circumspectum, ne novam praebeat suspicionis ansam. Sed hoc fieri non oportet cum hominibus pravae indolis et degeneris. Hi enim ubi semel se suspectos sentiant fideles postquam nunquam evadent. Diverbium habentur apud Italos sospetto licentia fede, quasi suspicio fidei missionem daret, cum potius fidem accendere deberet ut seipsam liberaret.

XXXII. DE DISCURSU SERMONUM

UNT qui in sermonibus affectant optius ingenii laudem qua in quamcumque partem disputare possint, quam iudicii in veritate enucleanda, ac si laudabile esset invenire quid dici possit, non quid teneri debeat. Sunt qui in promptu habent locos aliquos communes et themata in quibus luxuriantur, caetera steriles et ieiuni. Quod penuriae genus plerunque taedio afficit, et quamprimum notam subierit in ridiculum evadit. Pars sermonis honoratior haec est, ansam sermonis praebere, et rursus eidem moderari ac ad alia transire. Tunc enim quis choream ducit. Bonum sane in conversatione et colloquiis familiaribus subinde variare, et sermones circa res praesentes cum disputationibus, narrationes cum argumentis, quaestiones cum positivis, iocosa cum seriis immiscere. Satietatem siquidem et fastidium parit in aliquo subiecto diutius haerere. Quantum ad iocos, sunt quaedam quae a ioco, velut privilegio, eximi debent: religio, negotia reipublicae, personae sublimes, privatorum negotia maioris momenti, denique casus omnis miserabilis. Nonnullos tamen reperies quibus ingenia sua obdormiscere videbuntur, nisi acutum aliquem et mordacem sarcasmum in quempiam contorserint. Ille habitus omnino coercendus:

Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris.

2. In summa, discrimen servandum inter salsa et amara. Certe qui satyricam amplectitur venam, sicut aliis metum iniicit ab ingenio suo, ita ab aliorum memoria metuere debet. Qui interrogat multum, et addiscet multa, et placebit in multis, praesertim si quaestiones suas ad captum et peritiam respondentis adaptet, siquidem occasionem ei praebebit scientiam suam ostentandi. Ipse autem novis continuo scientiae augmentis dotabitur. Molestae autem ne sint quaestiones. Id examinatori convenit. Etiam qui sermonis familiaris dignitatem tueri cupit, aliis vices loquendi relinquat. Quin et, si qui adsint qui dominari in sermonibus et tempus universum occupare studeant, illos arte quadam abrumpere sciat, et alios ad loquendum inducere, sicult tibicines moderari solent saltantibus. Scientiam si quandoque dissimules eorum quae scire existimaris, putaberis alias ea scire quae nescis. Sermo alicuius de seipso rarus esse debet et cum iudicio. Novi quendam cui saepe in ora erat per ironiam oportet hunc egregie sapientem esse, ita multo de seipso loquitur. Vix occurrit casus aliquis in quo se laudare quis decore possit, praeter unum. Is est, si virtutem alterius laudet, sed eam intelligo virtutem ad quam ipse aspirat. Sermo alios pungens et vellicans parce utendus. Etenim sermones familiares debent esse instar campi aperti in quo spatiari licet, non viae regiae quae deducit domum. Noveram nobiles duos ad partem Angliae occidentalem, quorum alter scommatibus nimio plus indulgebat, sed hospitalis admodum erat. Alter autem quaerere solebat a convivis illius prioris dic, sodes, annon scomma aliquod intercessarat in quempiam factum? Cui conviva forte tale aliquid contigit. At ille, utpote alterius aemulus, satis sciebam eum prandium bonum malis condimentis corruputurum. Sermo cum discretione praestat eloquentiae, et apte loqui et accommodate ad personam cum qua colloquimur, efficacius est quam ornamenta verborum aut methodi captare. Continuata oratio bona, absque interlocutione bona, tarditatem monstrat, at replicatio et interlocutio bona, absque facultate orationem continuandi, penuriam et scientiam minime fundatam prodit, quemadmodum in animalibus videmus quae cursu minus valent, flexu maxime agilia esse, ut fit inter leporarium et leporem. Circumstantiis nimio pluribus orationem vestire antequam rem ipsam attingas taedium parit, iisdem penitus carere abruptum quiddam est et ingratum.

XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS

OLONIAE eminent inter antiqua et heroica opera. Mundus cum adhuc iuvenis esset plures progenuit liberos; nunc senex factus, pauciores. Etenim non immerito colonias novas tanquam liberos nationum antiquorum duxerim. Plantationem populorum probo in solo puro, intelligo ubi populus non destruitur ut populus inferatur. Hoc enim cum sit, extirpatio prorsus est, non plantatio. Plantatio regionum non absimilis est plantationi sylvarum, in quibus de utilitate capienda nihil cogitandum ante annum vicesimum, verum fructus uber et locuples in fine operis expectandus. Illud certe quod praecipue colonias, alias bene successuras, evertit, fuit sordida illa et avida lucri captatio sub initiis coloniarum. Verum est lucri segetem acceleratam, non negligendam, modo cum bono coloniae coniuncta sit, sed non ultra. Indignum quiddam et infaustum est, cum faex populi, exules, et damnati in coloniae seminarium sumuntur. Quin et coloniam ipsam corrumpit et perdit. Huiusmodi enim homines profligati instar erronum degent, nec operi accingent, sed otio se dedent. Quin et scelera perpetrabunt, fruges consument, et coloniae fastidio afficientur. Ac tum demum nuncios et literas in patriam mittent in plantationis praeiudicium et dedecus. Populus qui in coloniam sumatur praecipue sint artifices generum sequentium: hortulani, aratores, fossores, fabri ferrarii, fabri lignarii, piscatores, aucupes, chirurgi, pharmacopolae, coci, pistores, cervisarii, et huiusmodi, In regione ubi plantare instituis circumspice primo quod genus esculentorum et poculentorum terra ex sese sine cultura edat, veluti castaneas, iuglandes, nuces pinus, olivas, dactylos, pruna, cerasa, mel silvestre, et similia. Dein disquire quid genus victualiorum solum proferre possit celeriter intra annum, veluti pastinacas, caricas, brassicas, cepas, raphanos, melones, pepones, cucumeres, artiplices de Hierusalem, maiz, et alia. Quantum ad triicum, siliquam, hordeum, et avenam, nimiam grana haec poscunt culturam. Attamen a fabis et pisis etiam inchoare licet, tum quia minore opera indigent, tum quia non minus cibi loco quam panis inserviunt. Etiam ab oriza multiplex provenit seges, quae et cibi quoque copiam facit. Ante omnia, magna copia transportanda pannis biscocti, farinae ex avena, pollinis, farinae omnigenae, et similium, ut sub initiis praesto sint donec panis confici possit. Pecudes et aves delige eas quae a morbis praecipue immunes sunt et prae caeteris prolificae, quales sunt porci, caprae, galinae, galinae Indicae, anseres, columbae domesticae, cuniculi, et similes. Praecipio autem piscationibus incumbendum, tum ad sustentationem colonia, tum ad lucrum exportationis. Commeatus in coloniis adeo parca manu fere distribuendus ac in oppidis obsessis esset, hoc est pro rata. Maxima autem pars soli quod in hortos aut segetes convertitur horreis publicis assignetur, in quibus fruges reponantur et mensura certa distribuantur, ita tamen ut supersint nonnullae fundi portiones in quibus industria singulorum se exerceat. Circumspice insuper quas merces nativas regio illa producat, ut exportatio earum in loca ubi maxime in pretio sunt sumptus levet, ut usuvenit in nicotiano apud Virginiam, modo non sit (ut iam dictum) in praeiudicium intempestivum coloniae ipsius. Sylvae in regionibus desertis ut plurimum abundant. Itaque ligna ad aedificia, naves, aut eiusmodi usus apta inter praecipuas merces numeranda. Si inveniatur vena ferri et rivuli ad molendina ferraria idonea, ferrum e mercibus quaestuosis est in regionibus sylvosis. Salis nigri confectio per calorem solis, si clima ferat, digna res est quae tentetur. Etiam sericum vegetabile, si adsit, merx est lucrosa. Pix cuiuscunque generis, ubi proveniunt pinus et abietes, semper praesto est. Quin et pharmaca et ligna odorata si reperiantur haud parvum commodum praebent. Etiam cineres quibus ad sapam utuntur non modicum utilitatis afferent. Similiter et alia quae perquiri possunt. Verum fodinis ne confidas nimium, praesertim a principio. Fodinae enim fallaces sunt et sumptuosae, et spe pulchra lactentes colonos reddunt circa alia socordes. Regimen coloniae committatur uni cui tamen assideant consiliarii aliquot, atque muniantur auctoritate ad exemplum iuris miitaris, sed aliquantulum restricta. Ante omna, hunc sibi decerpant homines fructum vivendo in eremo, ut Deum semper eiusque cultum prae oculis habeant. Rursus, colonia a numerosiore concilio (intelligo in regione, matre coloniae residente) non pendeat, nec ob contributiones exiguas multitudini nimiae subiiciatur. Sed sit numerus eorum qui negotia coloniae procurant et ordinant moderatus. Sintque potius ex nobilibus et generosis quam mercatoribus. Hi enim lucro praesenti plus satis inhiant. Sit plane immunitas a vectigalibus et portoriis donec colonia adoleverit, neque tantum immunitas a solutionibus pecuniarum concedatur, sed etiam libertas merces in quascunque velint partes exportandi, nisi gravis aliqua caussa obfuerit. Coloniam populo ne farcias aut super oneres alios post alios mittendo, sed potius informationi diligenti intende quot capita de tempore in tempus minuantur, eaque numero conveniente pro rata suppleas, ita tamen ut coloni bene victitent nec penuria affligantur. Magnum iampridem salubritati complurium coloniarum detrimentum intulit aedificatio iuxta mare et fluvios in locis paludinosis et aquosis. Itaque, etsi ab huiusmodi locis incipiendum propter vecturae et aliarum rerum commoditatem, paulatim tamen in superiores regionis partes et ab aquis remotiores ascendendum. Interest etiam sanitatis coloniae ut salis sat bona copia convehatur quo cibi, quos verisimile est putridos aliter saepe futuros, condiantur. Si coloniam plantes ubi barbari sedes suas habeant, neutiquam eos nugis tantum et tricis concilies, sed iusticia et modis gratiosis demerere. Nihil tamen de praesidiis minuendo quae ad securitatem pertinent. Neque etiam benevolentiam eorum aucupare auxiliis contra hostes suos, sed auxiliis defensionis non incommodum erit subvenire. Interest etiam aliquos ex indigenis saepe in regionem unde colonia migravit mittere ubi viderent conditiones hominum suis multo praestantiores, idque sub reditu inter suos divulgent. Postquam colonia adoleverit et robur acceperit, tempestivum erit mulieres submittere ut colonia ex sese propagetur, nec semper ab externis pendeat. Super omnia flagitiosissimum est coloniam semel deductam deserere et destituere. Praeterquam enim quod dedecori est, nil aliud est quam proditio mera profusioque sanguinis complurium hominum miserorum.

XXXIV. DE DIVITIIS

IVITIAS cognomine magis proprio vocare nequeam quam ut eas appellem impedimenta virtutis. Sicut enim se habent impedimenta ad exercitum, ita divitiae ad virtutem: necessariae siquidem sunt, sed graves. Quinetiam cura illarum victoriam saepe disturbat. Divitiarum magnarum nullus est usus praeterquam in iis expedendis, caetera in opinione versantur. Idem dictat Salomon, ubi multae sunt opes, multi qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernat divitias oculis suis? Possessio divitiarum nulla voluptate dominum perfundit quantum ad sensum. Est sane custodia ipsarum. Est etiam potestas donativi aut distributionis. Est et fama, et inflatio ab ipsis. Sed non datur solidus ipsarum usus qui ad dominum pertingat. Annon vides ficta illa pretia quibus gemmae et huiusmodi rariora aestimantur, et quam inania opera suscipiantur ad ostentationem meram, ut usus aliquis divitiarum magnarum videri possit? Sed dicet quispiam usum earum vel in hoc maxime cerni posse, quod dominos ex periculis et calamitatibus redimant. Ut ait Solomon, substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus elevatus in imaginatione sua. Sed caute Solomon, quod imaginatione, non reipsa, tales sunt. Plures enim, sine controversia, divitiis suis magnis voene runt quam redempti sunt. Divitias magnas ne secteris, sed quas parare possis iuste, impendere sobrie, erogare hilariter, et libenter dimittere. Neque tamen contemptum ipsarum, instar monachi alicuius aut a seculo abstracti, foveas, sed de usu distingue, sicut Cicero optime de Rabirio Posthumo, in studio rei amplificandae apparebat non avaritiae praedam sed instrumentum bonitati quaeri. Ausculta etiam Salomoni, nec praeproperae opum accumulationi inhia: qui festinat ad divitias non erit insons. Fingunt poetae Plutum (qui divitias sonat) a Iove missum claudicare et tardigradum esse, a Plutone autem currere et pedibus celerem, innuentes divitias bonis artibus et iusto labore partas tarde accedere, sed per mortem aliorum advenientes (veluti ex haereditatibus, testamentis, aut similibus) praecipitanter ruere. Nec minus poterit fabula ea de Plutone intelligi, si Plutonem pro Diabolo accipias. Cum enim opes a Diabolo fluunt (veluti per fraudes, oppressiones, iniusticiam, et scelera) rapido cursu feruntur.
2. Viae ad ditescendum variae, et pleraeque earum foedae. Parsimonia inter optimas censeri possit, neque tamen ipsa omnino innocens est. Opera enim liberalitatis et charitatis coarctat. Soli cultura, quasi ad divitias maxime genuina, utpote quae benedictio magnae matris telluris sit. Verum lenta est haec via. Attamen ubi homines insigniter opulenti se ad agriculturam et lucra rustica submittunt, divitias in immensum coacervant. Noveram ex proceribus Angliae quendam cui maximi reditus proveniebant e re rustica supra subditos caeteros quoscunque aetatis meae. Dives erat armentis, ovibus, sylvis tam caeduis quam grandioribus, lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis. Adeo ut terra ei instar maris erat, merces perpetuo importans. Recte a quodam observatum se magno cum labore ad exiguas, et nullo fere ad magnas divitias pervenisse. Postquam enim res alicuius nummaria sic increverit ut nundiarum et mercatuum opportunitates praestolari possit, atque eos contractus superare quibus ob summae magnitudinem perpauci admodum homines apti sunt, atque etiam in laboribus aliorum participare qui minus pecunia abundant, fieri non potest quin supra modum ditescat. Lucra ex professionibus honesta certe sunt, et duabus rebus promoventur maxime, diligentia et fama bona propter probitatem in negotiando. At lucra ex contractibus maioribus plerunque naturae magis ancipitis, cum quis scilicet aliorum necessitates et angustias obsideat, servos et ministros alienos in damnum dominorum corrumpat, emptores alios, qui in maiore forte pretia consensissent, artificiose et vafre summoveat, et huiusmodi fraudes exerceat. Quae omnes merito damnandae sunt. Quantum vero ad emptiones animo non retinendi sed rursus divendendi, illae ex utraque fere parte molunt, tam venditorem quam emptorem prementes. Societates locuplent affatim si cautus adhibeatur delectus eorum quibuscum societas initur. Foenus ex certissimis lucri generibus est, licet ex pravissimis, utpote quod hominem panem suum comedere faciat in sudore vultus alieni, atque in Sabatto operari non cessat. Attamen certum licet sit non caret rimis suis secretis, siquidem notarii et institores ad commodum proprium homines fortunarum dubiarum quandoque extollent. Primum esse in inventione aliqua nova aut privilegio inundationem quandam opum interdum largitur, sicut contigit primo sacchari excoctore in Canariis. Itaque si quis se peritum dialecticum praestare possit ut addat inventioni iudicium, magna haud dubie efficiet, praesertim si tempora sint propitia. Qui lucra tantummodo certa captat, aegre ad magnas divitias assurget. Contra, qui totus in incertis est vix fortunarum dispendia vitabit. Bonum igitur fuerit incerta lucra certis munire, ut damnis subveniatur. Monopolia et mercium coemptiones ad revendiditonem, ubi lege nulla prohibentur, ad divitias viam sternunt facilem, praesertim si quis prospicere possit quae merces in aestimationem venturae sint, atque eo modo se illis abunde instruat. Opum acquisitio per servitium regum aut magnatum dignitatem quandam habet. Tamen si assentationibus et servilibus artificiis sese ad omnes nutus flectendo parentur, inter vias vilissimas poterit numerari. Quantum ad venationem testamentorum et legatorum (quemadmodum Tacitus Senecam insimulat, testamenta et orbos tamquam indagine capi), adhuc peior est hae res, quanto cum hominibus conditionis humilioris rem habemus quam in servitio.
3. Fidem illis nimiam ne adhibeas qui prae se ferunt contemptum divitiarum. Etenim opes despiciunt qui desperant. Neque invenies usquam tenaciores ubi incipient ditescere. Ne sis in minutis tenax. Divitiae alas habent, et aliquando ex sese avolant, aliquando emittendae sunt ut ampliores congregent. Opes suas moribundi relinquunt aut usui publico aut liberis, cognitis, et amicis. In utroque genere legationes paulo moderatiores melius cedunt. Divitiae magnae haeredi relictae aves rapaces undique ad eas convolare invitant, nisi haeres fuerit aetate et iudicio confirmatior. Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra,
quae ab intus cito corrumpentur et putrefient. Itaque dona tua magnitudine ne metiaris, sed commoditate, et ad debitam mensuram redigas. Neque opera charitatis in mortem usque differas. Etenim si quis recte rem aetimet, qui id facit ex alieno potius donat quam e proprio.

XXXV. [= Angl. XXXVI] DE AMBITIONE

MBITIO choleram refert, quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit, nisi obstructionem patiatur. Quod si obstructione concludatur adeo ut libere permeare non possit, fit adusta, et inde maligna et venenosa. Similiter ambitiosi, si in ambitu et petitione sua repulsas non patiantur sed semper sint in progressu, polypragmones potius sunt quam periculosi. Sin in cupiditatibus fraenuntur et subinde frustrentur, malevolentiam et invidiam in corde fovent, et iniquo prorsus oculo tum res tum homines intuentur, ac tum demum in sinu laetantur cum res male cedant. Qui autem animi affectus cum servis regum aut rerumpublicarum pessime congruit. Bonum itaque principibus fuerit (si ambitiosis utantur) ita rem disponere ut perpetuo directi, nunquam retrogradi sint. Quod quia sine praeiudicio fieri non potest, melius esset ab huiusmodi ingenii hominibus omnino abstinere. Etenim si ipsi cum servitio suo non assurgant, operam dabunt ut servitium suum cum ipsis corruat. Verum, quia modo diximus ambitiosos non adhibendos nisi urgente necessitate, operae pretium fuerit iam dicere quibus in casibus necessarius sit eorum usus.
2. Imperatores et duces in bello boni, utcunque ambitiosi sint, omnino recipiendi. Etenim utilitas ipsorum ut praeficiantur caetera compensat. Militem autem deligere qui ambitione vacet perinde est acsi calcaribus eum spolies. Quin et alter usus ambitiosorum est, ut umbellae loco principibus sint contra invidiam et periculum. Nemo enim eas partes subibit nisi sit instar columbae occaecatae, quae ideo in sursum volat quia circumspicere non potest. Est etiam alius usus ambitiosorum non parvus, ut praegrandibus alas amputent, et eorum potentiam labefactent. Quemadmodum Macronem Tiberius adhibuit ad deiiciendum Seianum.

3. Quandoquidem igitur in casibus memoratis necessarii sint, superest ut ostendamus qua ratione sint froenandi et coercendi ut minus ab illis impendeat periculi. Perniciosi minus sint si natalibus ignobiles quam si nobiles, si ingenio paulo truciores et asperiores quam si gratiosi et populares, denique si nuper honoribus admoti quam si veteratores facti sint et in honoribus suis muniti. Signum infirmi animi in principibus a plerisque ducitur si gratiosos
et intimos sibi adiungant. Attamen, si verum dicendum est, non aliud reperitur remedium praestantius contra potentiam nimiam procerum aut magistratuum. Siquidem quando iuvandi et nocendi potestas penes gratiosum residet, vix fiet ut alius aliquis ex proceribus magnopere potentia turgeat. Alia ratio ambitiosos coercendi non mala est, si per alios aeque ambitiosos et protervos librentur. Sed tum opus est consiliariis aliquibus moderatioribus, qui partes medias teneant, ne factiones omnia pessundent. Etenim absque illa saburra navis vacillabit unus. Saltem allicere poterint principes et animare aliquos humilioris conditionis qui ambitiosorum veluti flagella sint. Quantum ad ingenerandam illam in ambitiosis opinionem, ut se ruinae proximos putent atque eo modo contineantur, si meticulosi fuerint, bene forsitan cedet; sin animosi et audaces, praecipitabit conatus et machinationes eorum, neque est sine periculo. Quid si necessitas flagitet ut revera deiiciantur, neque id simul et subito facere tutum foret. Optimum erit favoribus et repulsis eos alternis excipere, unde attoniti et confusi haereant nescientes quid expectent, et veluti intra sylvam ambulent.
4. Ex ambitionibus minus est nociva cupiditas praevalendi in rebus maioribus quam se immiscendi rebus omnibus. Istud enim confusionem consiliorum parit et negotia destruit. Etiam minus periculi incumbit ab ambitioso in negotiis acri quam eo qui gratia et clientelis pollet. Qui inter strenuos et negotiis pares eminere studet magnum profecto suscipit privinciam. Verum hoc publico utile est. Qui vero illud machinatur, ut viros cordatos deprimat et ipse solus inter ciphras numerus sit, seculi alicuius lues est et calamitas. Honor tribus insignitur commodis, potestate bene merendi, aditu facili ad viros principes, et fortunarum propriarum in melius evectione. Qui optimam ex his tribus fovet intentionem cum aspirat, vir probus est. Princeps quoque qui huiusmodi in servis suis intentiones dignoscere valeat et distinguere, princeps est prudens. Verum in genere, praeoptandi sunt principibus huiusmodi servi qui officio magis ducantur quam ambitione, quique negotia amplectantur et ament potius ex conscientia bona quam ex ostentatione. Denique distinguant principes cum iudicio inter ingenia quae sese omnibus negotiis ingerunt et animum promptum seu alacrem.

XXXVI. [ = Angl. XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS

ATURA occultatur saepenumero, interdum vincitur, raro extinguitur. Vis naturam efficit magis impetuosam cum recurrit. Doctrina et praecepta affectus naturales reddunt minus quidem importunos, sed non tollunt. Verum consuetudo sola ea est quae naturam plane immutat et subigit. Qui victoriam de natura sua reportare cupit, sibi nec nimis magna nec parva nimis pensa constituat. Priora enim animum deiicient propter frustrationes crebras, posteriora non multum attollent etsi saepius praevaleat. Atque sub initiis exerceat se adminiculis quibusdam, ut natatores recentes vesicis aut iuncis. Deinde cum impedimentis, ut saltatores solent calceis gravioribus. Etenim perfectionem in re qualibet inducit si exercitatio difficilior sit quam usus. Ubi natura admodum potens est, et proinde victoria difficilis, opus erit per gradus quosdam procedere, qui tales sint. Primo, naturam sistere ad tempus aliquod, more illius qui cum irasceretur literas alphabeti priusquam quicquam faceret recitare solebat. Secundo, naturam moderari et ad minores portiones deducere, ut si quis abstinentiam a vino exercens a maioribus haustibus ad minores deveniat. Postremo autem naturam penitus sub iugum mittere et domare. Verum si quis eo animi robore et constantia polleat ut se subito eximere et vindicare poterit, hoc optimum fuerit:

Optimus ille animi vindex laedentia pectus
Vincula qui rupit, dedoluitque semel.

2. Neque antiqua regula reiicenda ut naturam, adinstar bacilli, in contrariam partem flectas, quo recta tandem deveniat. Verum intellige hoc, ubi extremum illud alterum in vitium non ducat. Insuper et hoc advertas, ne habitum superinducere contendas nixu continuo, sed intermisso. Nam intermissio impetum redintegrat et adauget. Et si quis dum tyronem agit perpetuo se exerceat, eveniet ut errores non minus quam facultatem imbibat. Neque huic malo succurritur nisi per tempestivas intermissiones. Praeterea victoriae in naturam non nimium cito triumphum accinas. Natura enim ad longum tempus sepultus iacebit, et tamen occasione data reviviscet, id quod contigit puellae apud Aesopum ex fele in mulierem conversae. Quae civiliter admodum in mensa sedebat donec mus in conspectu eius forte curreret. Itaque occasiones tales aut omnino evites aut iisdem frequentius insuescas quo minus moveant. Indoles cuiusque naturalis optime deprehenditur in consuetudine familiari. In hac enim nulla intervenit affectatio. In perturbationes siquidem illae praecepta et regulas penitus excutiunt. Denique in casu aliquo novo et insolito, quia tum e consuetudine deseritur. Felices dixerim quorum indoles naturalis cum vitae suae genere congruit. Alias vere dicere possint, multum incola fuit anima mea. In studiis, quicquid a natura tua alienum reperis stata tempora tibi praefigas ad eiusdem exercitationes et meditationes. Sin autem cum genio tuo convenerit, de statis horis ne sis sollicitus. Cogitationes enim tuae sponte illuc convolabunt prout negotia et studiae caetera permittent. Natura cuiusque ex vi innata aut bonas aut malas herbas producit. Itaque sedulo et tempestive illas irriget, has evellat.

XXXVII. [ = Angl. XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE

OGITATIONES hominum sequuntur plerunque inclinationes suas, sermones autem doctrinas et opiniones quas imbiberunt, at facta eorum ferme antiquum obtinent. Itaque, ut bene notat Macchiavellus (licet in exemplo scelerato) minime fidendum est aut naturae violentiae aut verborum grandiloquentiae nisi corroborentur consuetudine. Instantia eius haec est: in facinore aliquo audaci et crudeli patrando non acquiescendum esse, aut in naturae alicuius ferocia, aut in promissis constantibus, nedum iuramentis, sed commitendum esse scelus esse viris sanguinolentis et iamdudum caedibus assuetis. Sed Macchiavello de fratre quopiam Clemente, aut Ravillaco, aut Iauregua, aut Baltazare Gerardo, aut Guidone Faulxio nihil innotuit. Verum tenet regula eius, naturam aut promissorum fidem et ferociam viribus consuetidinis haud aequipollere. Solummodo superstitio nostris temporibus eo provecta est ut primae classis sicarii lanis obfirmatis minime cedant, atque decreta votiva, etiam in re sanguinaria, consuetudinis vires exaequent. In aliis quibuscunque consuetudinis potentia clare elucescit. Adeo ut miraculi instar sit audire quot professiones, protestationes, promissa, verba grandia iactitent plurimi, et tamen, istis omnibus posthabitis, pro more consueto agere acsi imagines essent et machinae plane inanimes, solis consuetudinis rotis impulsae et actae. Videre etiam licet consuetudinis tyrannidem in aliis multis. Indi (loquor de gymnosophistis et veteribus et modernis) se leniter super pyram componunt, atque hoc modo seipsos igne sacrificant. Quin et foeminae cum maritis in rogum immitti properant. Pueri Spartani antiquis temporibus flagris caedi sustinebant super aram Dianae vix eiulatu aut gemitu ullo emisso. Memini sub initiis reginae Elizabethae rebellem quendam Hibernum supplicantem deputato ut torque lignea, non fune, suspenderetur, quia illud magis in more rebellibus erat. Inveniuntur monachi in Russia qui ad poenitentiam complendam tota nocte hyemali in vase aqua repleto non recusabunt sedere donec glacie constringantur. Plurima denique exempla adduci poterint plane stupendas consuetudinis vires tam super animum quam super corpus prodentia. Quandoquidem igitur mos, veluti summus sit humane vitae moderator et magistratus, curae sit imprimis ut mores bonos asciscamus. Certe consuetudo validissima, cum a pueritia incipit, haec educationem appellamus, quae nihil aliud est quam a teneris annis imbibita consuetudo. Ita videre est in linguis ediscendis linguam ipsam magis commode se applicare omnibus expressionibus et sonis, artus quoque magis agiles et flexiles ad omnes posituras motus esse in pueritia aut adolescentia quam postea. Verissimum enim est opsimathes istos novam plicam non bene admittere, nisi fuerit in nonnullis hominibus quibus animi nondum fixi, sed eosdem apertos ad omnia praecepta conservarunt, quo continuo emendationem reciperent, id quod rarissimum est.
2. Verum si consuetudinis vires, cum simplex solummodo sit et seiuncta, tantae sint, multo magis consuetudo copulata et coniuncta, et in collegium coacta, excellit. Isthic enim exemplum docet, relevat societas, emulatio stimulat, gloria animos extollit, ita ut in huiusmodi locis vires et influxus consuetudinis tanquam in exaltatione sint. Certe multipicatio et (ut chymicorum vocabulo utar) proiectio super naturam humanam consistit in societatibus bene institutis et disciplina salubri informatis. Etenim respublicae recte administratae, quin et leges bonae, alunt virtutem in herba, sed semina ipsius non multum promovent. Verum infelicitatis orbis hoc habet media maximarum virium applicentur quandoque finibus minime expetendis.

XXXVIII. [ = Angl. XL] DE FORTUNA

EGARI non potest quin accidentia et casus externi ad hominum fortunas vel promovendas vel deprimendas plurimum possint. Gratia alicuius ex magnatibus, opportunitas, aliorum obitus, occasio virtuti cuiusque congrua. Veruntamen fortunam suam fingere cuique praecipue in manu propria est. Faber quisque fortunae suae inquit comicus. Atque inter externas caussas illa frequentissima, stultitiam unius alterius fortunam promovere. Nemo enim ita subito evehitur ac occassione errorum alterius. Ut inquit adagium, serpens nisi serpentem comederit non fit draco.
2. Virtutes apertae et conspicuae laudes pariunt. At insunt virtutes quaedam occultae et latentes quae pariunt fortunam, nimirum facultates nonnullae se expediendi quae nomen non habet. Hispanum vocabulum (desemboltura) eas quadam ex parte innuit. Silicet cum non inveniuntur in natura alicuius obices aut impedimenta, sed rotae animi ad motum rotarum fortunae versatiles sunt. Ita enim Livius (postquam Catonem Maiorem his verbis descripsisset, in illo viro tantum robur corporis et animi fuit ut quicunque loco natus esset fortunam sibi facturus videretur). Illud diserte notat, quod ei fuisset ingenium versatile. Quare si quis limis et adductis oculis aspiciat, videbit fortunam. Caeca enim licet sit, haud tamen prorsus invisibilis. Etenim via fortunae similis est galaxiae in aethere, quae concursus sive coacervatio complurium stellarum minutarum seorsim invisibilium sed coniunctim luminosarum. Eodem modo complures virtutes sunt exiguae et vix in notam incurrentes, sive potius facultates et consuetudines appositae quae fortunatos reddunt. Itali ex ipsis nonnullas notant quales quis minime putaret. Cum hominem innuunt, cui prosperam fortunam spondent, inter caeteras eius qualitates adiicient quod habeat poco di matto. Neque sane inveniuntur aliae duae qualitates magis ad hanc propitiae, quam si quis habeat modicum ex stulto et non nimium ex honesto. Itaque quibus patria aut principes sui nimio plus chari exstiterunt, iidem nunquam fortunati fuerunt neque profecto esse possunt, quando enim cogitationes suas extra seipsum quis collocaverit viam suam bene inire nequit.
3. Fortuna praepropera magna molientes et nonnihil turbulentos reddit. At fortuna exercita ea est quae efficit prudentes et cordatos. Fortuna proculdubio, saltem propter filias suas, honorem meretur, confidentiam scilicet et existimationem. Etenim has duas parit fortuna prospera, alteram intra nosipsos, alteram in aliis erga nos. Eaeque vicissim pariunt animos et auctoritatem. Viri cuncti prudentes, quo invidiam suarum virtutum amoliantur, omnia providentiae et fortunae imputare solent. Ita enim decentius et liberius eas sibi assumere possint. Quinetiam maiestatem homini quandam addit, si videretur numini curae esse. Sic Caesar dum animaret gubernatorem navis in tempestate, dixit Caesarem portas et fortunam eius. Sic Sylla nomen Felicis elegit, non Magni. Atque illud observationem non praeteriit, eos qui ex professo sapientiae et artibus propriis nimium tribuerunt in fine infortunatos evasisse.
4. Narratur de Timotheo Atheniensi, postquam in reddendis rationibus praefecturae suae, hanc clausulam ad ravim usque inseruisset, atque in hoc nullae erant fortunae partes, deinceps illi nihil cessisse prospere. Sunt certe quorum fortuna similis carminibus Homeri, quae maiore cum facilitate fluunt quam aliorum poetarum versus, id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis ad fortunas Agesilai aut Epaminondae comparata praedicat.
Hoc vero ut fiat sine dubio in nobis ipsis maxime situm est.

XXXIX. [= Angl. XLI] DE USURA SIVE FOENERE

LURIMI invectivas quasdam ingeniosas in foeneratores commenti sunt. Dicunt miserum esse Diabolum in Dei partem involasse, decimas scilicet. Foeneratorem maximum esse Sabbathi violatorem, aratrum siquidem suum non cessare Sabbathis. Foeneratorem fucum esse, de quo Virgilius,

Ignavum fucos pecus praesepibus arcent.

Foeneratum legem primitivam post lapsum hominis latam pessundare, quae fuit in sudore vultus tui comedas panem tuum, minime vero in sudore vultus alieni. Foenoratores pileis luteis indui oportere, quia Iudaizant. Rem esse contra naturam ut pecunia generaret pecuniam. Et huiusmodi alia. Ego vero hoc dico tantum, foenus esse inter concessa propter duritiem cordis, cum enim necesse sit hominibus ut pecunias mutuo dent et accipiant. Sintque tam duro corde ut eas gratis commodare nolint, reliquum est ut permittantur usurae. Alii nonnulli in medium adduxerunt callidas quasdam et suspectas propositiones de argentariis et excambiis publicis, detectione fortunarum hominum singulorum, et aliis huiusmodi artificiis. Verum pauci de foenere disseruerunt solide et utiliter. Optimum fuerit proponere nobis ante oculis foenoris commoda et incommoda, ut bonum vel ponderetur vel separetur. Quinetiam cavere imprimis ne, dum foenore feramur in melius, intercipiamur et incidamus in peius.
2. Incommoda foenoris haec sunt. Primum, quod mercatorum numerum minuit. Nam si ignavia haec pecuniae in foenus erogatio e medio tolleretur, nummi non delitescerent prae socordia, sed magna ex parte in mercaturam impenderentur. quae instar venis portae cuivis regno est ad opes introducendas. Secundum, quod mercatores inopes reddit. Sicut enim colonus terram colere ita fructuose nequit se reditum solvat nimis gravem, ita mercator tam commode et lucrose mercaturam suam exercere vix potes si foenore sumptis negotietur. Tertium, incommodum duorum priorum appendix quaedam est portoriorum et vectigalium publicorum imminutio quae fluunt et refluunt pro modo commercii. Quartum, quod thesaurum et pecunias regni sive reipublicae in paucorum manus reducit. Cum enim foeneratoris lucrum certum sit, caeterorum incertum, eveniet in fine ludi, prout sit saepe in alea, ut maxima pars pecuniae promo cedat. Illud autem pro inconcusso tenendum, florere rempublicam imprimis cum pecuniae dispergantur, non concerventur. Quintum, quod terrae et praediorum pretium deprimit. Etenim pecuniae insumuntur vel in mercaturam vel in praediorum coemptiones. Foenus autem utrique obviare videtur. Sextum, quod omnes labores, molimina, et inventa nova quaecunque enervat et hebetat. In quibus pecunia minime sibi deesset nisi a torpedine ista impediretur. Postremum, quod tinea est et teredo facultatum quam plurimorum hominum, id quod tractu temporis egestatem publicam parit.
3. E contraria, commoda foenoris haec sunt. Primo, quod utcunque usurae in aliquibus mercaturae noceant, in aliis nihilominus prosunt. Certissimum enim est maximam mercaturae partem a iunioribus mercatoribus exerceri foenore sumptis pecuniis. Unde si foenerator pecunias vel exigat vel non emittat, secutura necessario est magna mercaturae clades. Secundum est, quod nisi prompta haec a foeneratoribus pecuniarum mutuatio hominum necessitatibus subveniret, in extremas angustias cito redigerentur, quandoquidem cogerentur res suas (sive bona mobilia fuerint sive praedia) nimis vili pretio vendere. Itaque, ubi foenus rodit tantum, distractiones praeproperae penitus absorberent. Nam quantum ad oppignerationes aut ea quae a iureconsultis appellantur mortua vadia, huic certe malo remedium vix exhibebunt. Siquidem aut ea prorsus non accipient homines sine foenore, aut si accipiant, solutione ad diem minime praestitam summo iure agent. Memini pecuniosum quendam, virum durum, rure agentem, qui solebat dicere In malam crucem abeat ista foeneratio. Impedimento est quo minus pignorum et obligationum poenas exigere possimus. Tertium et ultimum hoc est, nugas meros dico si quis existimet mutuationem pecuniarum facilem, non admisso foenore, fieri posse. Neque rursus quis animo comprehenderit innumera quae sequentur mala, si contractus illi, mutui dati et accepti, convellantur. Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret. Respublicae omnes, pro diversa tamen ad sortem ratione, eas tolerarunt. Adeo ut opinio illa in Utiopiam protinus releganda.
4. Dicamus iam de reformatione et norma usurarum, quibus nimirum modis incommoda earum optime evitentur, commoda retineantur. Patet iam conferendo inter se commoda et incommoda usurarum (quod modo fecimus) duo esse quae reconciliare oportet. Prius, ut retundantur dentes foenoris ne nimium mordeat. Secundum, ut viris pecuniosis aperiatur via qua ad pecunias mercatoribus praestandum invitentur, ne commercium intercidat aut languescat. Hoc autem fieri non potest nisi in foenore duas proportiones introducas, minorem et maiorem. Si enim foenus ad unicam tantum proportionem, eamque minorem, redigas, mutuo accipientem aliquantulum levabis, sed mercator pecunias non facile reperiet. Atque insuper notandum est mercaturam, cum sit omnium maxime lucrosa, foenus ad proportionem bene magnam ferre posse, alios contractus minime.
5. Ut his duabus intentionibus satisfiat, hac via insistere licet. Duae sunto foenoris proportiones. Prior omnibus permittatur, posterior cum licentia aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicae locis ubi mercatura fervet, concedatur. Primo igitur (si nos audias) reducatur foenus ad partem vicesimam sortis pro mutuatione in annum. Ea proportio edicto promulgetur, ut libera sit omnibus. Pro ea accipienda princeps sive respublica mulctae omni renunciet. Hoc ab obstructione aliqua generali, aut difficultate maiore, mutuationem conservabit. Hoc innumeris mutuatoribus ruri et alibi degentibus solamini erit. Hoc magna ex parte praediorum pretia adaugebit. Quandoquidem annuus valor praediorum hic apud nos in Anglia excedet illam foenoris ad hanc proportionem redacti, quantum annuus valor sex librarum excedit illum quinque tantum. Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inventa acuet et excitabit, eo quod plurimi huiusmodi inventis potius se dedent quam lucro tam exili, quale diximus, ex usuris acquiscere, praesertim cum lucro iampridem maiori ex iisdem assuevissent. Secundo, certis quibusdam hominibus commodandi mercatoribus notis, et non aliis quibuscunque hominibus, licentia concedatur. Hoc autem fiat additis cautionibus quae sequuntur. Sit proportio (etiam haec de qua loquimur) illa paulo remissior quam antea solvere solebant. Hoc pacto universi, tam mercatores quam alii, reformatione hac recreabuntur. Princeps autem sive respublica exiguam aliquam summam percipiat pro licentis singulis. Reliquum lucri foenorati cedat. Si enim lucrum foenoratoris leviter tantum minuatur, eum nullo modo a foenore exercendo deterrebit. Exempli gratia, si quis antea decem aut novem libras pro sorte centum librarum quotannis accipere solebat, is autem octo potius libris contentus erit quam foeneratorem exuet, aut certa cum incertis commutabit. Sint isti quibus licentia scilicet conceditur numero minime definiti, sed tamen ad urbes aliquas et oppida quae mercatura florent restringantur. Ita enim praetextu licentiarum opportunitatem non habemus pecunias aliorum pro suis commodandi, nec novem aut octo librarum proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit. Nemo siquidem pecunias suas procul a se mittere, aut in manus ignotas concredere, praeoptabit.

XL. [ = Angl. XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE

UVENIS annis poterit esse senix horis, si temporis iacturam non fecerit. Sed hoc raro contigit. Generaliter iuventus similis est primis cogitationibus quae secundis sapientia cedunt. Etenim inest cogitationibus iuventus quaedam non minus quam aetatibus. Attamen inventio iuvenum vivacior est quam senum, atque imaginationes in mentes eorum illabuntur melius et veluti divinius. Ingenia praefervida, et quae cupiditatibus violentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad res gerendas donec meridiem aetatis suae attingerint, ut videre est in Iulio Caesare et Septimio Severo, de quorum posteriore dictum est iuventutem egit erroribus, imo furoribus plenam, qui tamen in serie imperatorum universa fuit propemodum celeberrimus. Sed ingenia sedata et composita etiam in iuventute florere possint. Cuius rei exempla cernuntur in Augusto Caesare, Cosmo duce Florentiae, Gastono de Fois, et aliis nonnullis. Ex altera parte calor et vivacitas si in senectute inveniantur temperamentum optimum constituunt ad negotia. Iuvenes ad inveniendum magis idonei sunt quam ad iudicandum, et executione potius quam consiliis validi, et ad negotia nova melius adhibentur quam ad consueta. Etenim experientia senum in iis quae sub experientia eorum cadunt eos dirigit, sed in rebus novis eos seducit. Errores iuvenum negotia saepenumero pessundant. Verum errores senum non ultra fere procedunt, nisi ut plus fieri potuisset aut citius. Iuvenes in rebus gerendis et tractandis maiora amplectuntur quam comprehendere valeant; plura movent quam componere rursus sciunt; ad fines advolant gradibus et mediis non bene pensitatis; praecepta quaedam absurde persequuntur in quae casu inciderunt; extrema remedia a principo usque tentant; denique, quod errores conduplicat, errores agnoscere aut revocare detrectant, similes equis male domitis qui nec se sistere nec vertere volunt. Senes plus satis obiiciunt; in consultationibus nimium morantur; pericula plusquam expedit reformidant; poenitantia praepropera vacillant; atque negotia raro admodum ad periodum iustam deducunt, sat putantes mediocritate quadam successus frui. Bonum certe fuerit in negotiis mixturam adhibere et senum et iuvenum. Illud enim in praesens utile erit ut virtute utriusque aetatis defectus earum corrigent. Utile etiam futuro, ut iuvenes perdiscant dum senes moderentur. Postremo accidentia externa melius compescit, quia senes auctoritate, iuvenes gratia et popularitate pollent. At in moralibus iuventus fortasse primas tenebit, ut senectus in politicis. Ex rabbinis quispiam super textum illum (iuvenes vestri videbunt visiones, et senes vestri somniabunt somnia) sic infert, quod iuvenes propiore ad se aditu Deus dignatur quam senes, quia visio revelatio clarior et manifestior est quam somnium. Et sane quanto quis magis de mundo bibit, tanto plus toxico eius inficitur. Tum senectus potius in facultatibus intellectus quam in virtutibus voluntatis et affectuum proficit. Sunt qui in iuventute admodum praecoces sunt, sed currentes anni cito marcescunt et eveniunt evanidi. Tales sunt. Primo, qui ingenia nacti sunt fragilia, quorum acies facile redunditur, qualis fuit Hermogenes rhetor, cuius libri subtilissimi sunt, verum ipse paulo post stupidus evasit. Secundum genus eorum quibus naturales quadam facultates insunt quae magis iuventutem decent quam senectutem, qualis est oratio fluens et luxuriosa quae in iuvene laudatur, in sene non item. Ita Cicero loquitur de Hortensio, idem manebat, neque idem decebat. Tertium eorum qui sublimius nimium efferuntur et magnanimitate praediti sunt supra quam aetas provectior ferre valeat, qualis fuit Scipio Africanus, de quo Livius ita praedicat, ultima primis cedebant.

Perge ad Sermones XLI - L