Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio. 

XXI. DE MORA

ORTUNA foro rerum voenalium similis est, ubi saepe (si paululum expectare poteris) minuetur pretium. Rursus, aliquando Sibyllae licitationibus assimilatur, quae primo plenas offert merces, mox partes aliquas consumens integrum tamen pretium postulat. Nam occasio (ut in trito habetur carmine) occipitium nobis obvertit calvum, postquam capillorum in fronte copiam non arripientibus, vel saltem utris ansam praebet primo accipiendam, dein ventrem, qua difficilius comprehenditur. Nusquam certe maior apparet sapientia quam in tempestivis negotiorum auspiciis principiisque eligendis. Non iam levia sunt pericula, si levia videantur, et plura pericula fefellerunt quam vim intulerunt. Quinimo satius est quibusdam periculis quasi media via occurrere quam eorum motus et appropinquationem perpetuo inquirere et observare. Qui enim nimium invigilat, interdum dormitat. E contrario, umbrarum longitudine decipi (ut quidam olim, quando luna horizonti proxima hostium terga irradiabat) atque ita ante tempus tela emittere, aut pericula praemature obviando accersere, alterum est extremum. Nam opportunitatis maturitas vel immaturitas est (ut antea diximus) ad amussim examinanda. Ac, ut plurimum, expedit omnium magnorum negotiorum principia Argo cum centum oculis suis, exitus vero Briareo cum centum manibus suis committere, primum scilicet invigilare, postea accelerare. Etenim Orci galea, quae politicum vere reddidit invisibilem, est consiliorum occultatio et expeditionum celeritas. Cum enim ad executionem ventum sit, nulla occultatio celeritati est aequiparanda, modo globuli e tormento emissi, qui tam velociter pertransit ut ipsam oculorum aciem antevertat.

XXII. DE ASTUTIA

ER astutiam intelligimus sinistram quandam et obliquam prudentiam. Et pro certo est multum interesse inter astutum et prudentem, non solum quatenus ad probitatem, sed etiam quatenus ad mentis vires. Sunt qui chartas pictas artificio quodam miscere sciunt, qui tamen periti lusores non sunt. Sunt itidem nonnulli qui in competitionibus et factionibus regendis multum valent, alias vero infirmi iudicii sunt. Rursus, alia res est personarum naturas et mores callere, alia vero negotia pernosse. Sunt enim haud pauci qui in personarum aditibus et temporibus versuti sunt, neque tamen negotiorum sunt capaces. Quae est constitutio ipsissima hominum qui in personis dignoscendis, non in libris evolvendis, operam collocarunt. Tales magis in pragmaticis quam in consiliis, et non aliter fere usum sui praebent quam in viis quas saepe contriverunt. Converte eos ad homines novos, et artibus suis excidunt. Adeo ut vetus illa regula stultum a sapiente dignoscendi (mitte ambos ad ignotos et videbis) de huiusmodi hominibus non teneat. Quoniam autem astuti similes sunt pusillarum mercium propolis non abs re fuerit officinas ipsorum excutere.
2. Inter astutias numerari potest ut quis vultum eius cum quo colloquitur limatius observet. Quod etiam Iesuitae praecipiunt. Sunt enim complures, iique ex prudentioribus, qui corda habent obscura, vultus autem pellucidos. Verum decet hoc fieri cum modesta oculorum per vices demissione, quemadmodum et faciunt Iesuitae.
3. Altera existit astutia, ut cum aliquid propere et facile obtinere et expedire cupias, personam cum qua agis de alio quopiam negotio sermonem inferendo deteneas et praeoccupes, ne nimium ad obiectiones et scrupulos evigilet. Equidem noveram consiliarium quendam et secretarium qui nunquam ad Elizabetham reginam Angliae ad diplomata manu reginae signanda accessit, quin a principio illam in aliquos de rebus status gravioribus sermonem perduceret, ut hisce intenta ad diplomata minus animum adiiceret.
4. Idem valet subitae prehensionis ratio, si quis rem proponat quando persona cum qua agitur ad alia festinat, neque moram pati potest rem accuratius considerandi.
5. Si cui in animo est negotium aliquod destruere quod alius fortasse quispiam dextre et cum effectu propositurus fuisset, ipse se erga negotium bene affectum simulet, atque ipse rem proponat, sed eo modo ut successum eius disturbet.
6. Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
7. Quoniam autem imprimit fortius quod quaestione erutum est, quam quod sponte oblatum, possis ad inescandam quaestionem insolitum induere vultum, ex quo occasio detur alteri interrogandi quid sibi velit ista oris mutatio?, ut Nehemias fecit, neque ante illud tempus tristis fueram in conspectu regis.
8. In rebus ambiguis et ingratis bonum est initia de iis sermonem inferendi alicui alteri deputare, cuius verba minoris sint ponderis, et maioris auctoritatis vocem in subsidiis reservare, veluti casu fortuito intervenientem, ut interrogetur ille superveniens de eo sermone, qui ab altero iniectus est. Quod fecit Narcissus cum indicaret Claudio matrimonium Messalinae et Silii.
9. In rebus quas a se amoliri quis cupiat, non inutile est vulgi nomen mutuari, ac si quis tali formula utatur, hoc vulgo dicitur, aut increbuit sermo.
10. Noveram quendam qui cum literas scriberet id quod maximi erat momenti postscripto semper includebat, ut rem fere praetermissam.
11. Noveram et alium qui, cum ad colloquium cum alio veniret, id quod maxime ei in sermone curae erat, praeterire solitus erat, et discedere, et rursus redire, et tum demum eius rei mentionem facere ac si illa fere e memoria excidisset.
12. Alii se subito deprehendi procurant tali tempore quo verisimile est partem cui insidiantur superventuram. Ac simul se chartam aliquam in manu habentes, aut aliquid praeter consuetudinem agentes, inveniri volunt, ut interrogentur de iis rebus quas revera ipsa eloqui cupiunt.
13. Astutiae species satis vafra est ea verba proprio nomine prolata sibi excidere pati, quae alium arripere et iis uti quis expetit, ut inde alterum irretiat et subruat. Noveram duos pro officio secretarii tempore reginae Elizabethae competitores,
qui tamen se tamen invicem amice tractabant, quique ipso competitionis suae saepius conferebant. Atque alter ipsorum dicebat fieri secretarium in declinatione monarchae rem esse haud parvi periculi, seque illud genus honoris minus ambire. Alter statim verba illa callide prolata bona fide arripuit, et cum amicis suis nonnullis libere sermones conseruit, dicens se in declinatione monarchae muneris secretarii ambitiosum esse non debere. Prior ille occasione usus est, eaque verba ut ad reginae aures pervenirent, tanquam scilicet ab altero prolata, curavit. quae indignata circa illa verba in declinatione monarchiae, cum ipsa se vigentem reputaret, posterius illius competitionem nunquam postea admisit.
14. Est astutiae quoddam genus quod Anglico proverbio felem in aheno vertere satis absurde dicitur, cum ea verba quae quis apud alium profert, imputat colloquenti tanquam ab ipso prolata. Et, ut verum dicamus, cum talia aliqua verba inter duos agitata fuerint, difficile est probare et verificare ab utro primum incoeperint.
15. Est artificium in usu ut quis in alios spicula quaedam oblique torqueat iustificando seipsum per negativas, utpote dicendo hoc ego non facio, ut Tigillinus fecit Burrhum sugillando, se non diversas spes, sed incolumitatem imperatoris simpliciter spectare.
16. Nonnulli in promptu habent tot narrationes et historiolas ut nihil sit quod insinuare cupiunt, quin id historiola aliqua involvere possent. Unde et se magis in tuto continent, quasi nihil diserte affirmantes, et rem ipsam maiore cum voluptate spargi efficiunt.
17. Bonum est astutiae genus ut quis responsum quod obtinere cupit conceptis verbis proponat. Etenim alteram partem minus haerere facit.
18. Mirum est cernere quamdiu nonnulli occasionem captent dicendi illlud quod proferre cupiunt, et quanto circuitu uti sustineant, et quot alia attingere ut quo volunt perveniant. Res certe hac magnae patientiae, sed multi usus.
19. Improvisa et audax quaestio aliquando hominem deprehendit et detegit. Simile quiddam evenit cuidam qui nomen mutaverat, et in templo divi Pauli obambulans fuit ab alio per nomen suum verum a tergo compellatus, ad quod statim retrospexit. Verum merces hae pusillae et astutiae minores sunt infinitae. Neque male factum esset, si quis earum conficeret uberiorem catalogum, quoniam nihil rebus obest magis quam quod astuti recipiantur pro prudentibus.
20. Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore. Itaque tales videbis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire, ad rem vero examinandam et disceptandam nullo modo sufficere. Attamen saepenumero ex hac re existimationem quandam aucupantur, veluti ingenia quae ad decernendum potius quam disputandum sint aptiora. Sunt qui magis innituntur dolis quos aliis struunt, quam consiliis solidis et sanis. Sed Salomon ait prudens advertit ad gressus suos, stultus divertit ad dolos.

XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT

ORMICA animalculum sibi sapiens, sed in horto nocivum. Et sane fit ut qui sui nimium amantes sint reipublicae laedant. Partire itaque moderate inter amorem tui ipsius et amorem reipublicae, atque ita tibi sis proximus ut in alios non sis iniurius, praesertem in regem tuum aut patriam. Centrum plane ignobile est actionum hominis cuiuspiam commodum proprium. Recte terrestrem naturam sapit. Terra enim suo stat fixa centro, ubi quae affinia coelestibus sunt omnia moventur super centrum alterius, cui benefaciunt. Ad se omnia referre tolerabilius est in viris principibus, quia ipsi intra personam suam non consistunt, sed publico periculo et fortuna degunt. Verum in servo principis aut cive reipublicae res est perniciosissima. Etenim negotia publica universa, quae ab id genus homine expediuntur, ad fines proprios flectitur. Quos necesse est eccentricos saepe esse ad fines domini sive status sui. Eligant itaque principes et status ministros et servos qui hac nota non maculantur, nisi velint res suas accessorii tantum loco esse. Imo quod hunc effectum reddit magis exitiosum, illud est, quod amittitur plane rerum analogia. Satis enim iniquum est si bonum servi praeferatur bono domini. Sed adhuc longe iniquius est, cum exiguum bonum servum antefertur magno bono domini. Veruntamen id saepius factum est per officiarios pravos, veluti thesaurarios, legatos, duces, et alios servos aut ministros infideles et improbos, qui globulo suo pondus addunt finium suorum minutorum, quod eum in transversum inclinet utilitatis domini sui in rebus gravioribus et magni momenti. Et plerunque commodum quod eiusmodi servi ad se attrahunt est pro modulo fortunae propriae, at detrimentum quocum permutent commodum illud est pro modulo fortunae domini sui. Siquidem philautorum istiusmodi ingenium patitur, ut non morentur domum proximi incendere pro re nihilo maiore quam ad assanda ova sua. Veruntamen huiusmodi ministri haud raro apud viros potentes gratia pollent, quia illis iucunda procurant, sibi utilia, atque utriusvis rei causa fortunam domini sui prodent.
2. Prudentia quae sibi uni sapit in plurimis eius ramis res sane depravata. Assimilanda sapientiae soricum, qui domum aliquam pro certo deserent paulo ante ruinam; sapientiae vulpis, quae taxonem e domo expellit quam sibi defodit, non illi; sapiantiae crocodili, qui lachrymas emittit, cum devorare cupit. Verum illud imprimis observationem meretur, quod huiusmodi homines qui (ut Cicero loquitur de Pompeio) sui sunt amantes sine rivale. Saepenumero infortunati sunt: cumque sibi per totam vitam sacrificaverint, in exitu sacrificant inconstantiae fortunae, cuius alas sperabant se pulchre illa sapientia sua praescidisse.

XXIV. DE INNOVATIONIBUS

ICUT partus recens editi informes sunt, sic videre est in novis institutis, quae sunt partus temporis. Veruntamen, ut qui in familiam suam honores primi introducunt, posteris suis plerunque dignitate praelucent, ita rerum exemplaria et primordia (quando feliciter iacta sunt) imitationem aetatis sequentis, ut plurimum, superant. Malum enim in natura humana naturali motu fertur, qui processu invalescit. At bonum, ut fieri amat in violentis motibus, in primo impetu fortissimum. Certe omnis medicina innovatio est, et qui nova remedia accipere nolit, nova mala expectet. Novator enim maximus omnium tempus. Quod si tempus decurso solo res in peius ferat, prudentia vero et industria eas in melius restituere non contendant, quis tandem erit finis mali? Hoc concedi prorsus debet, quod consuetudine firmatum est, etsi minus sit modum, aptum esse tamen temporibus, quaeque uno quasi alveo fluxerunt, foedere quodam coniuncta esse, ubi contra nova veteribus non usquequaque tam concinne coheaereant. Etsi enim utilitate iuvent, novitate tamen et inconformitate turbant. Sunt certe novitates tanquam advenae aut peregrini, quos admiratione plus, minus benevolentia prosequimur. Recte quidem in haec omnia, si tempus quiesceret. Hoc tamen indefesse in orbem agitatur. Inde fit ut importuna et morosa moris retentio res turbulenta sit, aeque ac novitas, et qui vetera superstitiose nimis reverentur cedant in praesentis seculi ludibrium. Prudenter igitur facient homines si in innovationibus suis a tempore exemplum petant. Tempus enim innovat vel maxime, sed tacite, pedetentim, ac sine sensu. Illud enim pro certo habeas, quod novum est praeter spem et expectationem accedere, et huic adiicere aliquid, illi eripere. At cui incremento est novitas, ille fortunae gratias habet et tempori, cui vero nocumento, is novitatis auctorem iniuriarum postulat. Expedit praeterea experimentis novis in corporibus politicis medentis non uti, nisi urgens incumbat necessitas aut evidens se ostendat utilitas, et sedulo cavere ut reformationis studium mutationem inducat, non autem studium mutationis reformationem praetexat. Quinetiam omnis novitas, quam reiicere fortasse non datur, pro suspecta tamen habere debet. Denique, ex Scripturae monito, stemus super vias antiquas, atque circumspiciamus quae sit via bona et recta, et ambulemus in ea.

XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS

ELERITAS nimia et affectata negotia, ut plurimum, perdit. Similis est illi rei quam medici praedigestionem sive praeproperam digestionem vocant, quae corpus implere solet humoribus crudis et secretis seminibus morborum. Itaque negotiorum expeditionem ne metiaris per tempora consulendi, sed per negotii ipsius progressum. Et quemadmodum in cursu minime in passus granditate aut pedum elevatione altiore celeritas constit, sed in motu eorundem humiliore et aequabili, ita in negotiis mordicus rei inhaerere, neque partem negotii nimiam pro una vice una amplecti, celeritatem in conficiendo procurat. Curae est nonnullis illud tantum, ut brevi tempore multum confecisse videantur, aut ut periodos aliquas negotiorum falsas constringant, quo acres in negotiis existimentur. Verum aliud est tempori parcere negotium contrahendo, aliud intercedendo. Negotia autem in eum modum tractata crebris nimirum congressibus plerunque sursum deorsum feruntur magna inconstantia. Novimus virum prudentem cui semper in ore erat cum festinationem nimiam videret manete paulisper ut expediamus celerius.
2. Ex altera parte vera celeritas in expediendis negotiois res est pretiosa. Tempus siquidem negotiorum, sicuti pecunia mercium, est mensura. Emitur igitur negotium magno, ubi nimia est protractio. Spartani et Hispani tarditatis notati sunt: mi venga la muerte de Spagna, veniet mors mea ab Hispania. Tum, scio, cunctanter veniet.
3. Aurem illis praebe facilem quibus primae in informatione negotii partes demandatae sunt, et potius viam illis monstres ab initio quam postea in orationis filo crebrius interrumpas. Qui enim in ordine quem sibi praestituit perturbatur, subsultabit, et prolixior fiet dum memoriam suam recolliget. Quam alias futurus fuisset, si sua methodo perrexisset. Sed interdum videre est moderatorem molestum esse magis quam oratorem.
4. Repetitiones plerunque cum temporis iactura fiunt. Attamen statum quaestionis saepe repetere lucrum est temporis vel maximum. Etenim complures sermones prorsus abs re in ipso partu abigit. Orationes prolixae et curiosae aeque expeditioni negotiorum conveniunt ac toga praeloga, terram verrens, cursui. Praefatiunculae, transitiones bellae, et excusationes, atque alia verba quae ad personam loquentis referuntur, tempus haud parvum devastant. Et licet a modestia emanare videantur, sunt tamen gloriolae captatrices. Sed cave ne in rem ipsam ab initio descendas, cum in hominum voluntatibus impedimentum aliquod reperiatur aut obstructio. Etenim animorum praeoccupatio sermonum semper postulat praefationes, instar fomentationis ante unguentum, quo unguentum mollius subintret.
5. Ante omnia, ordo, et distributio, et partium apta extractio, celeritatis tanquam vita est, ita tamen ut distributio non sit nimium subtilis. Nam qui partitione non utetur, in negotia nunquam commode ingredietur. Qui autem nimia utetur, vix emerget. Tempora prudenter deligere, tempus plurimum lucratur. Atque intempestiva propositio nil aliud quam aerem verberare et tempore abuti. Tres sunt negotiorum partes, praeparatio, consultatio sive examinatio, et perfectio. Harum (si expeditioni consulere in animo est) media sit opus multorum, prima autem et ultima paucorum. Procedendi in negotiis initium sumere ab iis qui scripto comprehensa sunt plerunque expeditionem promovet. Licet enim contigerit ea in totum reiici, nihilominus negativa illa plus valebit ad consilia educenda quam indefinita, quemadmodum cinis magis generativus quam pulvis.

XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE

ECEPTA est opinio Gallos prudentiores esse quam videntur, Hispanos autem prudentiores videri quam sunt. Sed utcunque se res habeat inter gentes, certum est hoc usu venire inter personas singulares. Sicut enim loquitur apostolus de pietate, speciem pietates habentes, sed virtutem eius negantes, ita certe inveniuntur nonnulli qui nugantur solenniter, cum prudentes minime sunt: magno conatu nugas. Res est profecto prudentibus ridicula et satyra digna affectores istos videre, in quot formas se vertant et quali utantur arte quasi prospectiva, qua superficies appareat corpus quod profunditatem aut dimensionem solidi habeat. Alii tam secreti sunt, et in se declarando parci, ut merces suas nisi sub obscura luce ostendere nolit, et videri volunt plus significare quam loqui. Cumque sibi ipsis conscii sint se de iis rebus loqui quas non bene norunt, cupiunt nihilominus videri se illa nosse quae non possunt tuto loqui. Alii vultu et gestu verbis suffragantur, et veluti per signa sapiunt. Ut Cicero ait de Pisone, respondes, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere. Alii se valere putant, si grande quiddam loquantur, idque stilo peremptorio. Itaque nihil morantur, et pro admissis accipiunt quae probare non possunt. Sunt qui quicquid sub captum eorum non cadit spernere aut parvi pendere prae se ferunt, quanquam impertinens et curiosum, sicque inscitiam suam pro iudicio limato obtendunt. Alii distinctionem aliquam semper in promptu habent, et plerunque hominum ingenia subtilitate perstringendo rem praetervehuntur. De quo genere loquitur Aulus Gellius, hominem delirum, qui verborum minutiis rerum frangit pondera. Ad quod exemplum Plato in Protagora per ironiam introducit Prodicum sermonem integrum contexentem ex distinctionibus a principio usque ad finem. Generaliter istiusmodi homines in consultationibus negativae libenter se applicant, et existimationem quandam aucupantur ex scrupulis et difficultatibus proponendis et praedicendis. Etenim cum id quod proponitur penitus reiicitur, nil ultra restat agendum. Sin probatur, nova indiget opera. Quod prudentiae genus spurium negotia prorsus perdit. Ut verbo dicamus, nec mercator aliquis obaeratus, nec decoctor rei familiaris occultus tot artificiis se muniet ad divitias simulandas, quot homines isti, vera prudentia destitui, utuntur ad prudentiae suae opinionem tuendam. Certe homines hac prudentia praediti opinionem vulgi facile aucupari possunt. Sed ad negotia gravia tractanda nemo talium delectum faciat. Etenim ad negotia promovenda satius proculdubio fuerit virum eligere paulo absurdiorum quam huiusmodi formalistam fastidiosum.

XXVII. DE AMICITIA

ES sane difficilis esset, etiam illi qui dixerit, plus veri ac falsi, idque compendio miscuisse, quam illo scito quicqunque solitudine delectatur aut fera aut deus est. Negari enim non potest quod insitum et latens odium seu fastidium societatis, si in aliquo deprehendatur, sapiat nescio quid belluinum. Illud tamen e converso, quod aliquam divinae naturae speciem prae se ferat, falsissimum est, nisi huiusmodi vita solitaria minime ab amore ipsius solitudinis proveniat, sed a studio secedendi ut altioribus contemplationibus quis vacet, id quod in nonnullis ethnicorum reperitur, sed affectatum et fictum, ut in Epimenide Cretense, Numa Romana, Empedocle Siculo, et Apollonio Tyaneo. Sincerum tamen et verum in plurimis eremitarum antiquorum et in sanctis patribus ecclesiae. Interea vero parum perspiciunt homines quod hoc sit quod solitudo nominatur, et quibus finibus circumscribitur. Turba enim non est societas dicenda, et facies hominum nihilo plus sunt quam in porticibus picturae. Colloquia vero absque dilectione cymbalo non praestant tinnienti. Hoc innuit id quod Latino iactatum proverbio, magna civitas, magna solitudo. In magnis enim urbibus amici et necessarii remotius disperguntur, adeo ut minus plerunque familiariter et in consortio vivatur quam in viciniis angustioribus. Quin et ulterius progredi licet, atque verissime asserere meram et miseram esse solitudinem ubi desunt amici veri, sine quibus mundus nihl aliud quam eremus est. Quo etiam sensu si solitudinem accipias, quicunque natura et genio suo ab amicitiis abhorret, huiusmodi affectum a bruto magis quam ab homine mutuatur.
2. Maxime amicitae fructus est levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent. Novimus morbos illos in corpore esse maxime periculosos qui ex obstructionibus et suffocationibus nascuntur. Neque multo secus se res habet in aegritudinibus animae. Sarsam
adhibere possis ad iecorus, chalybem praeparatum ad lienis, flores sulphuris ad pulmonem, castoreum ad cerebri oppilationes deobstruendas. Nulla autem invenitur medicina apertiva ad obstructiones cordis praeter amicum fidelem, cui impertire possis dolores, gaudia, metus, spes, suspiciones, curas, consilia, et quicquid denique cor opprimat, tanquam sub sigillo confessionis civilis.
3. Res est profecto mirabilis si quis secum reputet quam magni principes summi et monarchae istum amicitiae fructum (de quo loquimur) aestiment. Tanti sane, ut eundem et incolumitatis suae et amplitudinis periculo interdum coemant. Principes enim, propter distantiam et sublimitatem fortunarum suarum a fortunis servorum et subditorum suorum, fructum hunc decerpere nequeunt, nisi forte (quo eum melius colligant) aliquos evehant et promoveant qui sint sibi tanquam socii et aequales, id quod saepenumero non sine praeiudicio fit. Linguae modernae istiusmodo personas nomine gratiosorum
vel amicorum regis insigniunt, ac si res esset favoris et conversationis. At vocabulum Romanum eius rei rectius exprimit verum usum atque caussam, illos nominans participes curarum. Hoc enum illud est quod verum ligamen praestat. Atque hoc fecisse manifesto videmus non tantum principes delicatos et imbecillis animi, sed etiam prudentisisimos et maxime politicos ex iis qui regnarunt, qui saepe sibi adiunxerunt aliquos ex servis suis quos et ipsi amicos suos vocarunt et aliis eodem illos nomine insignire permiserunt, non alio utentes vocabulo quam quod inter homines privatae fortunae receptum est.
4. L. Sylla postquam Romanum imperium occupasset Pompeium (postea cognominatum Magnum) ad eam potentiam evexit, ut Pompeius superiorum iam Sylla factum se venditaret. Cum enim amicum quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam partem hoc accepisset et verba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id minime tulit, sed fere disertis verbis eum quiescere iussit, addendo plures adorare solem orientem quam occidentem. Apud Iulium Caesarem Decimus Brutus tanta gratia valuit ut eum Caesar Octavio suo nepoti haeredem substituerit. Atque hic ille fuit qui Caesarem ad mortem suam pertraxit. Cum enim Caesar senatum dimittere in animo habuisset propter mala quaedam praesagia (pracipue somnium quoddam uxoris suae Calpurniae), Brutus eum molliter a cathedra, arrepto brachio eius, levans dixit sperare se eum senatum non tam parvi habiturum ut dimittere illum vellet donec uxor somnium melius somniasset. Et videtur sane tanto favore apud Caesarum polluisse ut Antonius in epistola quadam, quae a Cicerone in una ex Philippicis verbatim recitatur, eum veneficum appellaret, acsi Caesarem incantasset. Augustus Agrippam, ignobilem licet natalibus, ad tantam celsitudinem promovit ut quando cum Mecaenate deliberaret nuptiis filiae suae Iuliae, Mecaenus eum libere monuisset Agrippam aut in generum assumendum aut interficiendum. Nihil esse tertium, quandoque eum ad tantum fastigium perdixisset. Tiberius Caesar Seianum tantis honoribus auxit ut ii duo haberentur tanquam par amicorum. Certe Tiberius in epistola quadam ad eium ita scribit, haec pro amicitia nostra non occultavi. Atque universus senatus aram Amicitiae tanquam deae dedicavit propter arctam inter eos amicitiam. Similis aut etiam illa maioris amicitiae exemplum cernitur inter Septimium Severum et Plantianum. Etenim filium suum natu maiorem filiam Plantani in uxorem ducere coegit, ac Plantanum saepe, etiam cum contumelia filii sui, honoravit. Quin et scripsit ad senatum hisce verbis, ita diligo virum ut cupiam eum mihi superstitem fore. Quod si hi principes Traiano alicui aut Marco Aurelio similes fuissent, immensae naturae eorum bonitati hoc attribui posset. Cum vero viri tam prudentes extiterint, tantoque robore et severitate animi praediti, tamquam impensi amatores sui, liquido probatur eos felicitatem suam (licet vix maior mortalibus ullis obtigerit) veluti mutilam dixisse, nis per hasce amicitas facta fuisset integra et perfecta. Atque, quod maius est, affuerunt his principibus uxores, filii, nepotes, neque tamen haec omnia amicitiae solatia supplere valuerunt.
5. Minime oblivioni mandandum quod Commineus notatum reliquit de domini suo priore duce Carolo, cognominato Strenuo: eum secreta sua cum nemine communicare voluisse, minime omnium ea quae eum prae caeteris angebant. Et ulterius ait eam animi obtractionem posteribus vitae annis intellectum ipsius nonnihil debitilasse et vitiasse. Potuisset certe Commineus, si voluisset, simile iudicium facere de domino suo posteriore Ludovico Undecimo, cui occultatio consiliorum pro tormento fuit. Tessera Pythagorae obscura sed optima, cor ne edito. Certe si quis durum huic rei nomen imponeret, qui amicis destituuntur quibus cogitationes suas et anxietates libere impertiant sunt cordium suorum anthropophagi. At illud plane ad miraculum proxime accedit (quocum claudam hunc de primo amicitiae fructu sermonem), nimirum istam cum amicis communicationem contrarios duos effectus producere. Gaudia enim conduplicat, moerores dimidiat. Nemo siquidem laeta cum amico impertit quin laetatur amplius. Nemo autem tristibus amicum communicat quin contristetur minus. Adeo ut revera eadem virtute polleat super animum hominis quam alchymistae lapidi suo tribuere solent super corpus humanum. Hoc est, quod contraria operetur, sed semper in beneficium naturae. Attamen absque auxilio notionum chymicarum, extat huius rei exemplum insigne in cursu naturae ordinario. Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque naturales, impressiones omnes violentas hebetat et retundit. Idemque prorsus fit in animis.
6. Secundus amicitiae fructus salubris est intellectui, sicut primus affectibus. Amicitia enim serenitatem inducit in affectibus a tempestatibus et procellis. Verum in intellectu etiam noctem abigit et lumen infundit, confusione cogitationum dissipata. Neque hoc intelligendum est tantum de consilio fideli quod ab amicis dari solet, sed antequam de illo dicamus, certum est quicunque animum cogitationibus multis gravatum habet, ingenium eius et intellectum clarescere veluti in diem communicatione consiliorum et discursu cum alio. Etenim cogitationes suas facilius agitat et in omnes partes versat, easdem ordinatius disponit. Illas tanquam in faciem intuetur postquam conversae fuerint in verba. Denique seipso prudentior evadit, indque assequitur horulae magis unius sermone quam diei integrae meditationibus. Recte dictum est a Themistocle ad regem Persarum sermones tapetibus similes esse cum explicentur, per quod imagines distincte conspiciuntur, ubi cogitationes instar sarcinarum quarundam complicantur et involvuntur. Neque etiam restringitur secundus iste fructus amicitiae (qui constitit in obstructionibus intellectus aperiendis) ad eos solum amicos qui consilio pollent (hi proculdubio optimi sunt), sed et hoc sepositio discit profecto quispiam a seipso, et proprias cogitationes in luminis oras educit ingeniumque suum tanquam cotem versus acuit quae ipsa non secat. Ut verbo dicamus, praestat statuae cuidam vel imagini se impertire quam cogitationes suas silentio suffocare.
7. Adde iam (ut fiat sermo de hoc fecundo amicitiae fructu magis perfectus) illud modo dictum, quod promptius occurrit et in vulgarem observationem cadit, fidele intelligo ab amico consilium. Bene asserit Heraclitus in uno aenigmatum suorum lumen siccum optimum. Atqui certissimum est lumen quod ab alio proficiscitur per modum consilii illo siccius est et purius, quod a proprio emanat iudicio et intellectu, siquidem quod affectibus semper maceratur et tingitur. Adeo ut non minus intersit inter consilium amici et consilium cuiuslibet proprium, quam inter consilia amici et adulatoris. Neque enim adulator magis infestus quam quilibet sibi, neque rursus remedium praestantius contra adulationem sui ipsius reperitur quam libertas amici. Consilium duorum generum est, alterum de moribus, alterum de negotiis. Quantum ad prius, optimum ad animi sanitatem tuendam medicamentum eset admonitio amici fidelis. Seipsum ad rationes stricte reddendas compellere medicina est interdum nimis penetrans et corrosiva. Lectio librorum moralium res est paulo hebetior. Observatio propriorum defectuum in aliis, tanquam in speculo, aliquando, ut fit etiam in speculis, minus repondet. Verum (ut diximus) optima medicina (optima ad recipiendum, optima ad operandum) est admonitio amici. Mirum profecto est videre quot errores enormes et plane absurdos commitant aliqui (praesertim ex grandioribus) quia non adsit iis amicus qui monere possit, in damnum haud parvum et existimationis et fortunae suae. Sunt enim (ut ait apostolus Iacobus) tanquam homines, qui intuentur in speculum, et statim obliviscuntur imaginis suae. Quantum ad negotia, vetus est melius videre oculus quam oculum, licet nonnulli hoc cavillentur. Etiam recte dicitur spectatorem saepe plus videre quam lusorem. Quin et certius disploditur sclopetum
maius pallo innixum quam super brachium, etsi quidam tum altum sapiunt ut putent in sese esse omnia. Verum quicquid dici possit in contrarium, certum est consilium negotia dirigere et stabilire. Quod si quis secum cogitet consilium se quidem capturum, sed per partes, in aliis hunc, in aliis illum consulendo, bene habet (hoc est, melius illi fuerit quam consilio omnino non uti), verum in duo pericula impingit. Unum, quod vix fidele consilio reperturus sit. Raro enim nisi a fideli et intimo amico consilium datur, quod non ad dantis fines inflexum et detortum sit. Alterum, quod consilia illa diversis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita) damnosa saepenumero erunt et nociva, ac partim ex incommodis, partim ex remediis commixta, veluti si medicum advoces qui in curatione morbi illius peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus. Quare poterit fortasse valetudinem ad tempus promovere, sed cum periculo ne in summa sanitati praeiudicet. Atque hoc pacto morbum extinguet, et non multo post hominem. Verum amicus, cui status amici sui perfecte cognitus est, cavebit ne in praesens iuvando in malum futurum impingat. Itaque consiliis istis dispersis (ut iam dictum) nolim acquiescas. Distrahent enim potius et seducent, quam dirigent et stabilient.
8. Post nobiles hosce duos amicitae fructus (pacem dico in affectibus et fulcimentum iudicii) sequitur ultimus, qui similius est mala granato, plenus granis compluribus. Intelligo †autem†
auxilium et partipationem in actionibus et occasionibus vitae. Hic autem expeditissima via repraesentandi ad vivum usum multiplicem amicitiae fuerit circumspiciendo et videndo quam multa sint quae per si quispiam exequi commode non poterit. Atque inde apparebit non per hyperbolen sed sobrie dictum esse ab antiquis, amicum esse alterum se, quandoquidem, si quis vere rem reputet, amici officia proprias cuiusque vires superent. Homines mortales sunt. Quin et in medio operum aliquorum quae maxime affectant saepe moriuntur, veluti in in collocatione filii in matrimonium, consummatione conatuum et desideriorum suorum, et similibus. Iam si quis amicum habet fidelem, securitatem praestat de iisdem rebus amici cura et opera post mortem perficiendis. Adeo ut fatum immaturum vix obsit, atque habeat quis (ut loquamur more tribulum aut firmariorum) in desideriis suis terminum non unius, sed duarum vitarum. Homo corpore circumscributur, et corpus loco. Verum ubi amicitia praesto est, vitae munia omnia concessa sunt et sibi et deputato suo. Quot numero res sunt, quas per se quispiam cum dignitate aut decore non possit? Merita sua non potest cum verecundia recensere, multo minus extollere. Non sustinet quis ut se submittat ad supplicandum aut etiam emendicandum. Infinita sunt talia. Verum haec et huiusmodi in amici ore sat decora sunt, ad quae erubescimus in persona propria. Rursus, persona cuiusque multa habet coniuncta quae exuere non potest. Filium alloqui quis non poterit nisi ut pater, uxorem nisi ut maritus, inimicum nisi salva dignitate, ubi amico conceditur loqui prout res postulat, neque ad respectus personae alligatur. Verum haec enumerare infinitum fuerit. Ipse regulam dedi, ubi quis propriam personam in fabula sustinere non poterit. Amicus si desit, satius est ei scenam derelinquere.

XXVIII. DE SUMPTIBUS

PES destinantur sumptibus, sumptus autem honori et actionibus honestis. Sumptus itaque largiores occasionis et rei dignitate commensurandi sunt. Etenim spontanea paupertas debetur quandoque patriae, non solum regno coelorum. Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii. Atque insuper in eum modum dispositi et ordinati ut rationes impensaram exhibitae aestimatione sint minores. Certe qui deminutionem fortunarum suarum pati nolit, necesse habet impensas suas ordinarias ita instituere, ut dimida tantum pars rediturum insumatur, altera reponatur. Qui vero rem augere cupit tertiam partem solam impensis assignet. Haud sordidum est summis etiam viris, si rationes suas diligenter inspiciant. Hoc omittunt complures, non tam socordi quam aversatione quadam ne se contristent si res nimio plus accisas deprehenderint. Vulnera autem nisi explorentur sanari nequeunt. Qui oeconomica sua commode tractare non possunt, iis relinquitur ut quos adhibent ministros et caute eligant et subinde mutent. Novi enim minus audent, minusque astuti sunt. Cui raro rationes suas inspicere datur, eum quae computationi subiacent in certos reditus atque etiam sumptus vertere convenit. Qui impendiosior est in uno sumptus genere, eum sobrie parcum et frugi oportet esse in alio. Exempli gratia, si victu abundantior, vestium elegantia sit moderatior; si in aula sua copiose, in equili contractior sit, et sic de similibus. Qui enim in singulis impensaru generibus est profusior, decoctionem fortunarum aegre vitabit. In perplexa et obaerata re familiari liberandi perinde sibi quis obesse poterit nimia festatione ac dilatione nimia. Praepropere enim venditiones iacturam ex usuris saepe exaequant. Porro autem qui simul et semel sortem asserit de relapsu periclitatur, cum enim praetervectum tantas angustias se sentiat ad ingenium redibit. Qui autem se per gradus extricaverit habitum frugalitatis inducit, eademque opera tam animo quam fortunis medetur. Sane qui res collapsas restituere in votis habet, vel minima quaeque non spernat, atque plerunque minus sordidum est sumptus quamvis minutos praecidere quam minutis lucris se submittere. Caute admodum inchoandi sunt sumptus qui semel inchoati permansuri sint. Sed in sumptibus qui non facile redeunt splendidiorem et magnificentiorem esse licebit.

XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII

ICTUM Themistoclis sibi ipsi applicatum incivile certe fuit et inflatum; sin de aliis atque in genere prolatum fuisset, prudentem sane observationem et pergravem censuram complecti videtur. Rogatus in convivio ut cytharam pulsaret respondit, fidibus se nescire, caeterum posse oppidum parvum in magnam civitatem evehere. Ista certe verba, ad sensum politicum translata, facultates duas, multum inter se discrepantes, in iis qui rerum gubernacula tractant optime describunt et distinguunt. Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos qui usquam fuerunt attente intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint, fidicines tamen sint valde imperiti. E contra autem alii quamplurimi in cythara aut lyra (hoc est aulicis tricis) miri artifices qui tantum abest ut rempublicam amplificare possint ut potius a natura comparati videantur ad statum reipublicae beatum et florentem labefacandum et evertendum. Sane artes illae degeneres et praestigiae quibus saepenumero consiliarii atque rerum potentes et gratiam apud pricipes suos et famam in vulgus reportant haud aliud nomen merentur quam peritiae quisdam fidiculariae, utpote cum sint res magis gratae in praesens et artificibus ipsius ornamento quam ad rerumpublicarum quarum sunt ministri opes et amplitudinem utiles aut accommodae. Occurrent proculdubio et alii consiliarii atque reipublicae gubernatores minime spernendi qui sint negotiis pares possintque res commode administrare, easque a manifestis praecipitiis et incommodis conservare, a virtute tamen illa rerumpublicarum erectrice et amplificatrice longo intervallo absunt.
2. Verum qualescunque demum fuerint operarii, coniiciamus oculos in opus eorum, qualis nimirum censeri debeat vera regnorum et rerumpublicarum magnitudo, et quibus artibus obtineri possit. Dignum profecto argumentum, quod principes perpetuo in manibus habeant et diligenter meditentur, quo nec vires suas in maius aestimantes incoeptis se vanis et nimis arduis implicent, nec rursus easdem plus aequo despicientes ad consilia pusillanima et meticulosa se demittant.
3. Magnitudo imperiorum, quoad molem et territorium, mensurae subiicitur, quoad reditus, calculis. Numerus civium et capita censu, urbium et oppidorum amplitudo tabulis excipi possint. Attamen non reperitur inter civilia, res errori magis obnoxia, quam verum et intrinsecum excipere valorem circa vires et copias imperii alicuius. Assimilatur regnum coelorum non glandi aut nuci alicui grandiori, sed grano sinapis, quod inter grana est minimum. Quod tamen habeat interim intra se proprietatem quandam et spiritum innatum, quo se et citius attollat et latius diffundat, eodem modo invenire est regna et status ambitu quidem et regionum tractu valde ampla, quae tamen ad fines ulterius proferendos aut latius imperandum sunt minus apta. Alia contra dimensione satis exigua, quae tamen bases in quibus maxime monarchiae inaedificentur esse possint.
4. Urbes munitae, plena armamentaria, equorum propagines genrosae, currus armati, elephanti, machinae atque tormenta bellica omnigena, et similia, sunt certe ista universa nihil aliud quam ovis induta pelle leonina, nisi gens ipsa stirpe sua et ingenio sit fortis et militaris. Imo nec numerus ipse copiarum multum iuvat ubi milites imbelles sunt et ignavi. Recte enim Virgilius, lupus numerum pecorum non curat. Exercitus Persarum in campis Arbelae oculis Macedonum tanquam vastum hominum pelagus subiiciebatur; adeo ut duces Alexandri nonnihil ipso spectactulo percussi regem interpellarent atque ut noctu praelium committeret ei auctores erant. Quibus ille nolo (inquit) suffurari victoriam. Ea autem etiam opinione fuit facilior. Tigranes Armenius castrametatus in quodam colle cum exercitu quadringentorum millium, cum spectaret aciem Romanorum quae quatuordecim millia non excessit contra se tendentem, in scommate illo suo sibi placuit. Ecce (inquit) hominum pro legatione nimio plus quam oportet, pro pugna longe minus. Eos tamen priusquam occubuisset sol satis multos ad illum infinita frage profligandum expertus est. Innumera sunt exempla quam sit multitudinis cum fortitudine congressus impar. Primo igitur pro re certissima et exploratissima decernatur et statuatur quod caput omnium quae ad magnitudinem regni aut status spectent sit ut populus ipse sit stirpe et ingenio bellicosus. Atque illud magis tritum quam verum, quod nervi belli sint pecuniae, si desint nervi lacertorum in gente molli et effoeminata. Recte enim Craeso ostentanti aurum respondit Solon at si quis, o rex, venerit, qui melius quam tu ferrum gestet, illi profecto totum hoc cedet aurum. Quare quicunque is tandem sit princeps aut status cuius subditi nativi et indigenae non sint animosi et militares, potentiam suam admodum sobrie aestimet. Atque e contra principes quo dominantur in gentes animosas et martias norint illi satis vires suas, si sibi alias non desint. Quod attinet ad copias mercenarias (quod solet adhiberi remedium cum copiae nativae desint), plena sunt omnia exemplis quibus liquido patet quod quicunque status illis innitetur poterit fortasse pennas ad tempus breve nido maiores extendere, sed defluent illae paulo post.
5. Benedictio Iudae et Issacharis in unum nunquam convenient. Nimirum ut eadem tribus at gens sit simul, et leonis catulus et asinus procumbens inter sarcinas. Neque unquam fiet ut populus tributis oppressus fortis existat et bellicosus. Verum est collationes publico consensu factas minus animos subditorum deiicere et deprimere quam quae ex imperio mero indicuntur, id quod liquido videre est in tributis Germaniae inferioris
quas excisas vocant, atque aliqua ex parte in iis quae subsidia nominantur apud Anglos. Etenim notandum est sermonem iam institui de animis hominum, non de opibus. Tributa autem quae ex consenu conferantur, et quae ex imperio imponuntur, etsi eadem res sint quoad opes exhauriendas, varie tamen omnino animos subditorum afficiunt. Statuatur igitur et et hoc, populum tributis gravatum idoneum ad imperandum non esse.
6. Aspirantibus ad magnitudinem regnis et statibus prorsus cavendum ne nobiles et patricii atque (quos vocamus) generosi maiorem in modum multiplicentur. Hoc enim eo rem ducit, ut plebs regni sit humilis et abiecta, et nihil aliud fere quam nobilium mancipia et operarii. Simile quiddam fieri videmus in silvis caeduis, in quibus si maior quam par est caudicum sive arborum maiorum relinquatur numerus non renascetur silva sincere et pura, sed maior pars in vepres et dumos degenerabit. Eodem modo in nationibus ubi numerosior iusto est nobilitas, erit plebs vilis et ignava. Atque eo demum res redibit ut nec centesimum quodque caput sit ad galeam portandam idoneum, praesertim si peditarum spectes, qui exercitus plerunque est robur praecipuum. Unde succedet magna populatio, vires exiguae. Nusquam gentium hoc quod dico luculentius comprobatum est quam exemplis Angliae et Galliae. Quarum Anglia, quamvis territorio et numero incolarum longe inferior, potiores tamen partes fere semper in bellis obtinuit hanc ipsam ab caussam, quod apud Anglos coloni et inferioris ordinis homines militiae habiles sint, rustici Galliae non item. Qua in re mirabili quadam et profunda prudentia excogitatum est ab Henrico Septimo Angliae rege (id quod in vitae eius historia fusius tractavimus) ut praedia minora atque domus agricolationis instituerentur, quae habeant certum eumque mediocrem agri modum annexum qui distrahi non possit, eo fine ut ad victum liberaliorem sufficiat, utque agricultura ab iis exerceretur qui domini fuerint fundi, non saltem usufructuarii nec conductitii aut mercenarii. Nam ita demum characterem illum quo antiquam Italiam insignavit Virgilius, merebitur regio aliqua:

terra potens armis atque ubere glebae.

7. Neque praetereunda est illa pars populi (quae Angliae fere est peculiaris, nec alibi, quod scio, in usu, nisi forte apud Polonos), famuli scilicet nobilium. Huius enim generis etiam inferiores, quoad peditatum agricolis ipsis minime cedunt. Quare certissimum st quod magnificentia et splendor ille hospitalis atque famulitia, et veluti satelletia ampla quae in more sunt apud nobiles et generosas in Anglia, ad potentiam militarem apprime conducant. Ubi contra nobilium obscura, et magis privata, et in se reducta vitae ratio copias miitares minuit.
8. Danda est omnino opera, ut arbor ista monarchiae, qualis fuit Nebuchadnezzaris,
truncum habeat satis amplum et robstum ad ramos sitos et frondos sustenandos. Hoc est ut numerus indigarum ad subditos extraneos cohibendos satis superque sufficiat. Illi igitur status ad imperii magnitudinem bene comparati sunt, qui ius civitatis facile et libenter largiuntur. Vana siquidem fuerit opinio posses maniplum hominum, utcunque animis et consilio excellant, regiones nimio plus amplas et spatiosas imperii iugo cohibere et froenare. Id ad tempus fortasse facere possint, sed diuturnitatam haec res non assequitur. Spartani parci fuerunt et difficiles in cooptandis novis civibus. Unde donec intra parvos limites dominati sunt res eorum firmae fuerunt et stabiles. At postquam limites suos coepissent proferre et latius dominari quam ut stirps Spartanorum turbam exterorum imperio commode coercere posset, potentia eorum corruit. Nulla unquam respublica sinus suos ad novos cives recipiendos tam profuse laxavit quam respublica Romana. Itaque par erat instituto tam prudenti fortuna, cum in imperium toto orbe amplissimum succreverint. Moris apud eos erat ius civitatis prompte elargiri, idque in supremo gradu, hoc est, non solum ius commercii, ius connubii, ius haereditatis, verum etiam ius suffragii et ius petitionis sive honorum. Hocque rursus non singulis tantum personis, set totis familiis, imo civitatibus, et nonnunquam integris nationibus communicarunt. Huc adde consuetudinem deducendi colonias quibus Romanae stirpes in solum exterum transplantabantur. Quae duo instituta si simul componas, dices profecto non Romanos se diffudisse super universum orbem, sed contra, orbem universum se diffudisse super Romanos, quae securissima proferendi imperii est ratio. Subit mirari saepius imperium Hispanorum, quod tam paucis indigenis tot regna et proficias amplexari et froenare possit. At certe Hispaniae ipsae <fines> pro arboris stemmate satis grandi haberi debent, cum longe ampliorem contineant regionum tractum quam Romae aut Spartae sub initiis suis contigerat. Porro, quanquam ius civitatis satis parce soleant Hispani impertire, quod proximum tamen est faciunt, quippe qui cuiuscunque nationis homines ad militiam suam ordinariam promiscue admittant. Quinetiam summum belli imperium haud raro ad duces natione non Hispanos deferunt. Attamen et illam ipsam videntur non ita pridem indigenarum paucitatem sensisse, eique succurrere cupuisse, ut ex pragmatica sanctione hoc anno promulgata cernere est.
9. Certissimum est artes mechanicas sedentarias, quas non sub dio sed sub tecto exercentur, atque manufacturas delicatas quae digitum potius quam brachium requirunt, sua natura militaribus animis esse contrarias. In universum, populi bellicosi ferari gaudent, et pericula quam labores minus exhorrent. Atque in hoc ingenio suo non sunt admodum reprimendi, si animos ipsorum in vigore conservare cordi nobis sit. Magno itaque adiumento Spartae, Athenis, Romae, aliisque antiquis republicibus fuit quod habuerint non ingenuos sed servos plerunque, quorum laboribus istiusmodi opificia expediebantur. Verum mancipiorum usus post legem Christianam receptam maxime ex parte abiit in desuetudinem. Huic vero rei proximum est ut artes istae alienigenis tantum permittantur, qui propterea alliciendi aut saltem facile recipiendi sunt. Nativorum autem plebs ex tribus generibus hominum constare debet, nempe ex agricolis, famulis ingenuis, et artificibus, quorum opera robur et lacertos viriles postulant. Cuiusmodi sunt fabri ferrarii, lapidarii, lignarii, et similes, non annumerando militiam descriptam.
10. Ante omnia ad imperii magnitudinem confert ut gens aliqua armorum studium profiteatur tanquam decus suum et institutum vitae primarium, et in praecipuo honore habitum. Quae enim a nobis adhuc dicta sunt ad habilitates tantum erga arma spectant. Quorsum autem habilitas, si non re ipsi incubitur ut producatur in actum? Romulus (ut narrant aut fingunt) postquam e vivis excesserat illud civibus suis legavit ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum insurgeret. Imperii Spartani fabrica universa (non minus prudenter quidem, sed diligenter tamen) ad illum fidem et scopum composita est et constructa ut cives sui belligeratores essent. Persarum et Macedonum idem erat insitutum, sed non tam constans aut diuturnum. Britanni, Galli, Germani, Gothi, Saxones, Normanni et nonnulli alii etiam ad tempus armis se praecipue dederunt. Turcae idem institutum lege sua paululum extimulati hodie retinent, sed magna cum militiae suae (ut nunc est) declinatione. In Europa Christiana gens quae illud adhuc retinet et profitetur soli sunt Hispani. Verum res est nam liquida et manifesta unumquemque in eo proficere maximo in quo plurimum impendit studii, ut verbis non indigeat. Satis sit innuisse desperandum omnino alicui nationi esse quae non ex professo arma et militiam colat iisque praecipue studeat et incumbat, sibi veluti ultro obventuram insignem aliquam imperii magnitudinem. Contra autem certissimum esse temporis oraculum nationes illas quae in armorum professione et studiis diutius permanserint (id quod Romani Turcaeque potissimum fecere) miros in imperio amplificando facere progressus. Quin et illae quae bellica gloria per unius tantummodo seculi spatium floruere inde tamen unico illo seculo iam imperii amplitudinem assecutae sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt.
11. Praecepto praecedenti affine est ut status quis utatur eiusmodi legibus et consuetudinibus quae iustas illi causas, aut saltem praetextus, arma capescendi tanquam in promptu ministrent. Etenim ea est insita animis hominum iustitiae apprehensio, ut bellum (quod tot sequuntur calamitates) nisi gravem ob caussam, saltem speciosam, inferre abstineant. Turcis praesto est semper et ad nutum belli caussa, propagatio scilicet legis et sectae suae. Romani, quanquam pro magno decore imperatoribus apud eos fuerit si fines imperii ipsorum protulisset, tamen ob hanc caussam, ut fines proferentur, nunquam bella susceperunt. Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit, ut sensum habeat vividum et acrem iniuriae alicuius vel subditis suis limitaneis, vel mercatoribus, vel publicis ministris illatae, neque a prima provocatione diutius torpeat aut tardet. Item prompta sit ed alacris ad auxilia mittenda sociis suis et foederatis, id quod perpetuum erat apud Romanos. Adeo ut, si forte in populum foederatum, cui etiam cum aliis foedus defensivum intercederet, hostilis impressio facta esset, atque ille <etsi> a plurimis suppetias peteret, Romani omnium primi semper adesssent, beneficii decus nemini praeripiendum reliquentes. Quod vero attinet ad bella antiquis temporis propter statuum conformitatem quandam aut correspondentiam tacitam gesta, non video in quo iure illa fundata sint. Talia fuerunt bella quae a Romanis suscepta erant ad Graeciam in libertatem vindicandam; talia a Lacedaemoniis et Atheniensibus ad constituendas aut evertendas democratias et oligarchias; talia quandoque illata sunt a rebuspublicis ut principibus sub praetextu subditos alienos protegendi et a tyrannide liberandi. Ad rem praesentem sufficiat ut illud decernatur, non esse expectandam statui alicui imperii amplitudinem nisi ad quamvis occasionem iustam se armandi protinus expergiscatur.
12. Nullo omnino corpus, sive sit illud naturale sive politicum, absque exercitatione sanitatem suam tueri queat. Regno autem aut reipublicae iustum atque honorificum bellum loco salubris exercitationis est. Bellum civile profecto instar caloris febrilis est. At bellum externum instar caloris ex motu, qui valetudini imprimis conducit. Ex pace enim deside atque torpente et emolliuntur animi et corrumpuntur mores. Sed utcunque res se habeat, quatenus ad alicuius status felicitatem, magnitudinis proculdubio interest ut quasi semper in armis sit. Atque exercitus veteranus, perpetuo tanquam sub vexillis habitus, etsi res sit magni proculdubio sumptus et impensae, attamen eiusmodi est ut statui alicui quasi arbitrium rerum inter vicinos, aut saltem plurimum existimationes ad omnia, conferat, id quod insigniter cernere est in Hispanis, qui iam per annos centum et viginti exercitum veteranum ad aliquas partes, licet non semper ad easdem, aluerint.
13. Maris dominium monarchiae quaedam epitome est. Cicero de Pompeii contra Caesarm apparatu scribens ad Atticum consilium (inquit) Pompeii plane Themistocleum est. Putat enim qui mari potitur, eum rerum potiri. Atque Caesarem Pompeius proculdubio delassasset et attrivisset nisi inani fiducia inflatus ab illo incepto destituisset. Praelia navalia quanti fuerint momenti ex multis exemplis patet. Pugna ad Actium orbis imperium determinavit. Pugna ad insulas Cursolares circulum in naribus Turcae posuit. Multoties certe evenit ut victoriae navales finem summae belli attulerint. Sed hoc factum est cum aleae huiusmodi praeliorum totius belli fortuna commissa est. Illud minime dubium, quod qui maris potitur dominio in magna libertate agit, et tantum quantum velit de bello sumere potest, ubi contra qui terrestribus copiis est superior nihilominus plurimus angustiis conflictatur. At hodie atque apud nos Europaeos si unquam aut uspiam potentia navalis (quae quidem huic regno Britanniae in dotem cesset) summi ad rerum fastigia momenti est, tum quia pleraque Europae regna mediterranea simpliciter non sunt, sed maxima ex parte mari cincta, tum etiam quia utriusque Indiae thesauri et opes imperio maris veluti accessorium quiddam existunt.
14. Bella moderna velut in tenebris gesta censeri possunt prae gloria et decore vario quae in homines militares priscis temporibus a rebus bellicis resilire solebant. Habemus hodie, fortasse ad animos faciendos, ordines quisdam honorificos militiae, qui tamen iam facti sunt armis et togae communes. Etiam in scutis gentilitis stemmata nonnulla habemus. Insuper hospitia quaedam publica militibus emeritis et mutulatis destinata, et huiusmodi. Verum apud veteres in locis ubi victoriae partae sunt extructa trophaea; laudationes funebres; monumenta magnifica occumbentium in bello; coronae civicae, militares, singulis concessae; nomen ipsum imperatoris, quod postea reges maximi a belli ducibus mutuati sunt; redeuntium ducum bellis prosperi confectis celebres triumphi; donativa atque largitiones ingentes in milites sub exercituum demissionem: haec (inquam) tot et tanta fuerunt, et tam insigni splendore coruscantia, ut pectoribus mortalium etiam maxime conglaciatis igniculos subdere, eaque ad bellum inflammare potuerint. Ante omnia vero mos ille triumphandi apud Romanos non res erat ex pompa aut spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane nobilissimaque instituta numerandos, utpote qui in se haec tria haberet, ducum decus et gloriam, aerarii ex spoliis locupletationem, et donitiva militum. Verum honor triumphi fortasse monarchiis non competit praeterquam in persones regum ipsorum, aut filiorum regum. Quid etiam temporibus imperatorum Romae obtinuit, qui honorem ipsum triumphi sibi et filiis suis de bellis quae praesentes ipsi confecerant tanquam peculiarem reservarunt. Vestimenta autem solummodo et insignia triumphalia aliis ducibus indulserunt.
15. Verum, ut sermones hos claudamus, nemo est (ut testatur sacra Scriptura) qui sollicite cogitando potest apponere ad staturam suam cubitum unum in pusillo scilicet corporis humani modulo. Caeterum in magna regnorum et rerumpublicarum fabrica imperium amplificare et fines proferre reges penes et dominantes est. Nam prudenter introducendo leges, instituta, et consuetudines, quales iam proposuimus et alias his similes, posteris et seculis futuris magnitudine sementem fecerunt. Verum ista consilia apud principes raro tractantur, sed res fortunae plerunque committitur.

XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS

N regimine valetudinis invenire est quandam prudentiam ultra regulas medicinae. Observatio cuiusque propria eorum quae nocent, eorum quae iuvant, optima est medicina ad sanitatem tuendam. Verum tutius est concludere hoc sensi mihi nocuisse, ergo eo non utar, quam isto modo, hoc quod sensi minime offendit, ergo eo uti licet. Etenim vigor iuventutis excessus plurimos tegit, qui tamen in senectute tandem velut debita exigentur. Considera aetatem ingruentem, neque confide eadem perpetuo continuare. Non enim bellum indicendum senectuti. Cave subita aliqua mutatione in regiminis parte quapiam principali. Quod si necessitas urgeat, caetera ad eam mutationem accomoda. Secretum enim est, et naturale, et politicum, tutius est multa mutare quam unum magnum. Examini tamen subiicias consuetudines tuas diaetae, somni, exercitationis, vestium, mansionis, et similium, et, si quid nocumento esse iudices, experire illud paulatim exuere, ita tamen ut, si ex mutatione nocumenti aliquid perceperis, ad consueta redeas. Difficile enim distinguere inter ea quae toto genere sunt salubria, et ea quae corporis tui unici constitutioni conveniunt. Vacuo animo esse et hilari ad horas cibi, somni, et exercitationis est ex optimis praeceptis ad prolongandam vitam. Quatenus ad animi passiones et studia, devita invidiam, metus anxios, iram intus cohibitam, subtiles et nodosas disquisitiones, gaudia et exhilarationes immodicas, tristitiam alte pressam et non communicatam. Amplectere spes, laetitiam potius qam gaudium, delectationum varietatem magis quam satietatem, admirationem et propterea novitates, studia quae animum replent splendidis et illustribus obiecti, veluti historias, fabulas, peragrationes naturae. Medicationem si omnino fugias valetudine utens bona, corpori ingratior accedet sum necessitas ingruerit. Eidem si nimium assuescas, detrahet de viribus et efficacia quando morbus advenerit. Probo potius diaetas quasdam ad certa tempora quam usum medicamentorum frequentem, nisi iampridem transierit in consuetudinem. Diaetae enim huiusmodi alterant corpus magis, perturbant minus. Ne contemnas accidens aliquod in corpore novum et insuetum, sed consilium medicorum circa illud ahibe. Dum aegrotas valetudinem tuam cura maxime. Dum vales corpore tuo utere, nec sis nimis delicatus. Qui enim dum valet corpore tolerantiam imperat in morbis compluribus, qui scilicet non sunt acuti, diaeta sola et corporis regimine paulo exquisitiore curari possit absque multa medicatione. Celsus monitum illud suum nunquam parturiisset ut medicus, nisi una fuisset vir prudens. In praeceptis dat tanquam arcanum tuendae valetudinis et prolongandae vitae, ut quis contraria alternet et subinde mutet, sed cum inclinatione in extremum benignius. Nempe, victu utere parciore et pleniore, sed pleniore saepius; vigiliis et somno largiori insuescas, sed somno magis; quietem et motum sive exercitium repetas, sed frequentius motum, et similia. Ita enim matura simul et fovebitur et robur acquiret. Ex medicis aliqui erga aegrum et eius desideria tam sunt indulgentes ut morbi curam legitimam non urgeant. Alii contra tam regulares et rigidi in procedendo secundum artem circa curam morbi, ut aegri conditionem et naturam non satis respiciant. Medicum elige temperaturae mediae, vel si hoc ad votum in uno aliquo medico non cesserit, adhibe ex utroque genere unum. Atque memor sis advocare medicum corporis tui gnarum non minus quam in arte sua spectatum.

Perge ad Sermones XXXI - XL