220 ** Welcome to the CAL FTP Site ** 1

Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio   

ILLUSTRI ET EXCELLENTI DOMINO
GEORGIO DUCI BUCKINGHAMIAE,
SUMMO
ANGLIAE ADMIRALLIO

HONORATISSIME DOMINE,

Salomon inquit, nomen bonum est instar unguenti fragrantis et pretiosi, neque dubito, quin tale futurum sit nomen tuum apud posteros. Etenim et fortuna et merita tua praecelluerunt, et videris ea plantasse, quae sint duratura. In lucem iam edere mihi visum est Delibationes meas, quae ex omnibus meis operibus fuerunt acceptissimae, quia forsitan videntur prae ceteris hominum negotia stringere, et in sinus fluere. Eas autem auxi et numero et pondere in tantum, ut plane opus novum sint. Consentaneum igitur duxi affectui et obligationi meae erga illustratissimam dominationem tuam, ut nomen tuum illius praefigam, tam in editione Anglica quam Latina. Etenim in bona spe sum volumen earum in Latinam (linguam scilicet universalem) versum posse durare, quamdiu libri et literae durent. Instaurationem meam regi dicavi, Historiam Regni Henrici Septimi (quam etiam in Latinum verti), et portiones meas Naturalis Historiae principi. Has autem Delibationes illustrissimae dominationi tuae dico, cum sint ex fructibus optimis quos gratia divina calami mei laboribus indulgente exhibere potui. Deus illustrissimam dominationem tuam manu ducat.

Illustrissimae dominationis tuae servus devinctissimus et fidelis,

FR. S. ALBAN.

I. DE VERITATE

UID est veritas? inquit Pilatus derisor, nec praestolari voluit reponsum. Certe sunt qui cogitationum vertigine delectantur, ac pro servitute habent fide fixa aut axiomatis constantibus constringi, liberi arbitrii usum in cogitando non minus quam in agendo affectantes. Cuiusmodi quidem sectae philosophorum licet defecerint, supersunt tamen ingenia quaedam ventosa et discursantia, quibus eaedem omnino venae, licet non pari cum antiquis copia sanguinis, repletae. Verum nec difficultas sola laborque quem homines subeunt in veritate invenienda, nec quae ex ea inventa cogitationibus imponitur captivitas, mendaciis favorem conciliat, sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor. E recentiore Graecorum schola quidam, rem ad examen vocans, haeret attonitus dum excogitare nequit quorsum mortales amarent mendacium ipsius mendacii causa, cum nec voluptati sit, ut mendacia poetarum, nec utilitati, ut illa mercatorum. Sed nescio quomodo veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas huius mundi fabulas ineptiasque non tam magnifice et eleganter ostendit quam taedae lucernaeque nocturnae. Ad unionis forsan valorem pervenire poterit veritas, quae per diem speciosissima apparet. Sed ad pretium adamantis aut carbunculi, qui lumine vario pulcherrime spendent, nunquam ascendet. Mixtura mendacii voluptatem semper auget. Ecquis dubitat si e mentibus hominum tollerentur opiniones vanae, spes blandae, aestimationes rerum falsae, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi reliquerentur deiecti et marcidi, atrae bilis et languoris pleni, ac sibimetipsis ingrati ac displicentes? Patrum unus magna cum severitate poesin appellat vinum daemonum, eo quod phantasiam vanis impleat, licet poesis mendacii tantum umbra sit. Veruntamen non est mendacium mentem pertransiens quod officit, sed mendacium quod a mente imbibitur, nempe eius generis de quo ante diximus. Verum utcunque in depravatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, veritas tamen (qua sola se iudicat) docet veritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, veritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et veritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.
2. Prima in operibus sex dierum creatura Dei fuit lux sensus, postrema lux rationis, quin et opus eius Sabbatho, quod deinceps perpetuo exercet, est spiritus sui illuminatio. Primo inspiravit lumen in faciem materiae vel molis indigestae; postea in faciem hominis; quin et usque semper lucem inspirat in faciem electorum. Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornavit, blue elegantissime dixit, suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas. Suave ad arcis fenestram stanti praelium comissum eiusque varios eventus inferius spectare. Sed nulla voluptas aequiparari potest huic ipsi, nempe ut quis stet super clivum excelsum veritatis (collem certe inaccessibilem, ubi aer semper liquidus est et serenus), atque inde errores, homines palantes, caligines, et tempestates in convalle subiacente conspiciat, modo prospectus iste cum misericordia coniunctus sit, non cum timore aut superbia. Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.
3. Iam vero, ut a theologica et philosophica veritate ad veritatem aut potius veracitatem in civibus negotiis transeamus, agnoscent vel ipsi qui eam non exercent apertam et minime fucatam in negotiis gerendis rationem praecipuum esse humanae naturae decus; mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim vilius fiat. Nam flexuosi isti et obliqui motus serpentum sunt, qui super ventrem suum gradiuntur, non pedibus incedunt. Non est vitium quod tanto hominem pudore obruit, quam si falsus vir perfidus inveniatur. Itaque acutissime Montaneus, rationem scrutatus cur mendacii vocabulum pro tanto haberetur opprobrio et contumelia, si res recte perpendatur (inquit), qui dicit hominem mentiri, eadem opera dicit eum adversus Deum audacem esse, adversus homines timidum. Mendax enim Deo insultat, homini se incurvat. Certe quam flagitiosa res sit falsitas et perfida nullo modo exprimi potest melius quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) devocabuntur iudicia Dei in genus humanum. Praedictum enim est Christum in adventu suo secundo non reperturum fidem super terram.

II. DE MORTE

ETUUNT homines mortem, ut pueri tenebras. Quemadmodum autem metus in pueris augeretur fabulosis quibusdam terriculamentis, ita et ille alter. Sane mortis meditatio, prout mors stipendium est peccati, et ad aliam vitam transitus, pia est et salubris. Metus vero eius, ut est naturae debitum, res est infirma et inanis. Inest tamen nonnunquam piis meditationibus fermentum aliquod vanitatis, necnon superstitionis. Praecipitur in libris nonnullis religiosorum qui tractant de mortificatione, ut recogitet secum homo quantus sit dolor cum vel minimus digiti articulus torquetur, atque inde aestimet quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur et dissolvitur, cum tamen mors saepenumero transeat minore cum dolore quam sentitur in tortura membri. Partes enim maxime vitales non sunt maxime sensitivae. Nec abs re dictum fuit ab illo, qui locutus est ut philosophus tantummodo et homo animalis, pompa mortis magis terret quam mors ipsa. Gemitus et singultus, membrorumque convulsiones, oris pallor, amici flentes et atrata funera, cum similibus, haec sunt quae mortem ostentant terribilem. Observatione plane dignum est nullam esse animi passionem tam debilem quin superet et in ordinem redigat timorem mortis. Ideoque mors non est hostis adeo formidabilis, cum tam multos habeat homo circa se athletas qui in certamine illam vincant. Ultio de morte triumphat; amor eam parvi facit; honor ambit; metus ignominiae eligit; maeror ad eam confugit; metus anticipat. Imo legimus quod postquam Otho imperator seipsum interfecisset ipsa misericordia (quae affectus est omnium tenerrimus) multos provocarit ad commoriendum ex mera animi compassione erga dominum suum, ut fidissimos asseclas. Quin et addit Seneca fastidium et satietatem: cogita quam diu eadem feceris. Mori velle non tantum fortis aut miser, sed etiam fastidiosus potest. Nec minus observatu dignum est quantillam mutationem in animo generoso et forti appropinquans mors efficere valeat: eosdem enim gerunt homines illi spiritus usque ad supremum momentum. Mortuus est Augustus Caesar voce certe urbana: Livia, coniugii nostri memor, vive et vale. Tiberius inter dissimulandum: ita enim de illo Tacitus, iam Tiberium vires et corpus, non dissimulatio, deserebant. Vespasianus cum scommate, exonerans enim super sella, ut puto, Deus fio. Galba cum gnoma, feri, si ex re sit populi Romani, protendens simul collum. Septimius Severus inter expedienda negotia: adeste, si quid mihi restat agendum. Pariter et alii. Certe Stoici nimium insumpserunt operae in solatia mortis. Etenim grandi suo contra eum apparatu effecerunt ut terribilior videretur. Rectius ille, qui finem vitae extremum inter munera ponit naturae. Aeque enim est naturale hominibus mori ac nasci, atque infans forsan non minorem sentit dolorem ex hoc quam ex illo. Qui moritur inter prosequendum magnum aliquod desiderium ita se habet ut vulneratus, sanguine adhuc fervente, qui plagam vix sentit. Itaque mens in aliquod bonum fixa et intenta a doloribus mortis se subducit. Verum enimvero super omnia suavissimum canticorum est illud, nunc dimittis, cum quis fines suos et expectationes honestas assectus fuerit. Hoc item in se habet mors, ut bonae famae ianuam aperiat et livorem extinguat: extinctus amabitur idem.

III. DE UNITATE ECCLESIAE

UM religio sit praecipuum humanae societatis vinculum, par est ut et ipsa debitis verae unitatis et charitatis vinculis astringatur. Dissidia circa religionem mala erant, ethnicis incognita. Nec mirum, cum religio ethnicorum posita esset potius in ritibus et cultu deorum externo quam in constanti aliqua confessione et fide. Facile enim coniicere cuiusmodi fuerit illorum fides, cum praecipui ecclesiae ipsorum doctores et patres fuerint poetae. Inter attributa autem veri Dei ponitur quod sit Deus zelotypus. Itaque cultus eius non fert mixturam, nec consortium. Quamobrem pauca quaedam de unitatis in ecclesia dicimus: scilicet, quod sint eius fructus, qui limites, quibus denique modis concilietur. Unitatis fructus praecipui (praeterquam quod Deo summe placeat, id quod ante omnia poni debet) sunt duo. Alter respicit eos qui extra ecclesiam sunt, alter quos qui intera. Quod ad priorem attinet, certum est longe maxima in ecclesia scandala esse haereses et schismata, ut quae etiam corruptelas morum superent. Quemadmodum enim in corpore naturali vulnera et solutio continuitatis genere peiora sunt quam humores putridi, similis est corporis spiritualis ratio. Adeo ut nihil reperiatur quod aeque homines ab ingressu in ecclesiam absterreat, aut iam receptos expellat, ac unitatis violatio. Itaque temporibus quibus illud increbescit, ut alii dicant, ecce in deserto, alii ecce in penetralibus, hoc est, dum quidam Christum quaerunt in haereticorum conciliabulis, quidam in facie ecclesiae externa, opus est prorsus ut illa vox aures hominum quasi perpetuo feriat, nolite exire. Doctor ille gentium, cuius vocatio et missio, propria et demandata, ei imposuit ut eorum qui extra ecclesiam fuerant curam gereret, inquit si ingrediatur coetus vestros infidelis quispiam aut idiota, et vos variis loquentes linguis audiat, annon vos insanire praedicabit? Neque sane multo melius se habet, cum athei et homines profani tantas in religione lites et opinionum dimicationes intueantur. Siquidem haec res ab ecclesia illos avertit, et in cathedra derisorum sedere facit. Levius quiddam videatur quam ut in tractatu tam serio citetur, deformitatem tamen rei egregie depingit: insignis quidam iocandi artifex in catologo librorum bibliothecae cuiusdam fabulosae inter caeteros cum hac inscriptione librum ponit, Saltationes Florales et Gesticulationes Haereticorum. Nemo enim est ex iis qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum et gestus deformitatem exhibeat, unde fieri non potest quin homines carnales et politici degeneres subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur. Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos qui intra sunt redundat, is uno verbo pax est, quae innumeras benedictiones complectitur. Etenim fidem stabilit, charitatem accendit. Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim distillat, laboresque scribentium et legentium controversias vertit in tractatus pietatis et mortificationis.
2. Quantum ad terminos et limites unitatis, vera proculdubio et iusta eorum collocatio magni prorsus est ad omnia in religione momenti. Duo autem in iis statuendis videntur fieri excessus. Hominibus enim zelo fervidis omnis pacifationis mentio est odiosa. Numnam pax, Jehu? Quid tibi cum pace? Vade post me. Quasi pax nihil esset ad rem, sed sectae et partes. Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines. Uterque excessus vitandus. Quod fiet, si foedus inter Christianos, ab ipso Servatore nostro descriptum, in clausulis illis quae primo intuitu inter se opponi viderentur perspicuam et planam interpretationem sortiatur, qui non nobiscum est, contra nos est, et rursus, qui contra nos non est, nobiscum est. Hoc est, si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita. Hoc vero plurimis videri possit triviale quiddam, in quo quis actum agat. Verum si hoc ipsum minore partium studio fieret, maiore etiam consensu reciperetur. In hac re consilii nonnihil impertiri visum est pro captus nostri tenuitate. Videndum est, ne homines ecclesiam Dei lacerent per duo controversiarum genera. Primum est cum controversiae materia levior est, nec tanta contentione quanta circa eam excitatur digna, contradictione sola inflammata. Quemadmodum enim acute et elegantere notum est ab uno ex Patribus, tunica Christi inconsutilis fuit, ac vestis ecclesiae versicolor. Unde praecipit, In veste varietas sit, scissura non sit. Differunt enim haud parum inter se unitas et uniformitas. Secundum est, cum materia quidem controversiae pondus habet, sed ad nimiam subtilitatem et obscuritatem redacta est; adeo ut ingeniosa quaedam res esse videatur potius quam solida. Videmus quandoque fieri ut quis doctus et intelligens homines imperitos de aliqua quaestione inter se litigantes audiat, atque perspicue advertat eos idem re ipsa sentiri et in unum convenire, quibus tamen ipsis nunquam dissidendi finis. Quod si hoc nonnunquam eveniat in exigua illa iudicii disparitate quae inter homines esse potest, annon credere par est Deum in coelis, qui corda scrutatur et novit, nos homines fragiles in aliquibus de quibus controversiam movemus idem revera sentire, et in ambobus benigne complacere? Huiusmodi controversiarum natura et character optime a D. Paulo exprimitur in monito illo ac praecepto quod circa illud adhibet, devita profanas vocum novitates, et oppositiones falso nominis scientiae. Creant sibi homines oppositiones quae revera nullae sunt, easque in nova vocabula effingunt et cudunt, quae tam fixa sunt et invariabilia ut, ubi sensus vocabulum regere debeat, vocabulum imperet sensui. Sunt etiam, ut controversiarum, ita unitatis species duae quae adulterinae censeri possunt. Altera cum pax ignorantiae tantum implicitae innititur. Coloribus enim omnibus in tenebris bene convenit. Altera quae consuta est et sarcita ex positionibus ex diametro inter se contrariis in capitibus nimrum fundamentalibus. Veritas enim et falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis quam in somnis vidit Nebuchadnezzar: adhaerare sane possunt, incorporari non possunt.
3. Iam, quatenus ad modos per quos conciliatur unitas, cavendum est hominibus ne dum unitatem religionis procurent et muniant, leges charitatis et societatis solvant et demoliantur. Inter Christianos duo tantum recipiuntur gladii, spiritualis nempe et temporalis. Uterque autem suum habet locum et suo perfungitur munere in religione Christiana propaganda et protegenda. Sed neutiquam arripiendus est gladius tertius, qui est Mahumetis aut illi similis: hoc est, ut religionem bello propagemus, aut cruentis persecutionibus vim conscientiis inferamus, exceptis casibus scandali aperti et insolentis, blasphemiae, aut machinationis adversus statum civilem, ne dum ut foveantur seditiones, animentur coniurationes et rebelliones, gladius in manus populi transferatur, et similia. Quae omnia manifesto tendunt ad maiestatem imperii minuendam et auctoritatem magistratuum labefactandam, cum tamen omnis legitima potestas sit a Deo ordinata. Hoc enim nihil aliud est quam alteram ex tabulis legis in alteram allidere, et in tantum homines ut Christianos allidere ut interim obliti videamur quod sint homines. Lucretius poeta, cum sibi ante oculos poneret Agamemnonem filiam propriam immolantem, exclamat

tantum relligio potuit suadere malorum.

Quid tandem dixisset, si et Laniena Parisiensis aut Coniuratio Pulveraria in Anglia innotuisset? Certe septies factus esset magis Epicureus et atheus quam fuit. Nam quemadmodum gladius temporalis non temere sed magno cum iudicio in casu religionis stringendus est, ita monstri simile est eum in manus populi tradi. Sibi habeant hoc Anabaptistae et huiusmodi Furiae. Certe insignis fuit illa blasphemia, cum diceret Diabolus ascendam, et ero similis altissimo. Sed adhuc maior blasphemia fuerit si quis Deum introducat dicentem descendam et ero similis principi tenebrarum. Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat et praecipitetur ad crudelia et execrabilia scelera principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi? Videtur quidem hoc perinde esse ac siquis descendentem faciat Spiritum Sanctum in specie non columbae sed vulturis aut corvi, aut ex navi ecclesiae erigeret vexillum piratarum et assassinorum. Quocirca iustum est, et id ipsum necessitas temporum flagitat, ut ecclesia doctrina sua et decretis suis, principes gladio, omnesque literae seu religiosae sint seu morales, caduceo suo in barathrum inferni damnent et detrudant in secula huiusmodi facta et doctrinas iis auctoritatem aliquam tribuentes, ut magna ex parte iam pridem factum est. Certe optandum esset ut in omnibus circa religionem consiliis ante oculos hominum praefigeretur monitum illud apostoli, ira hominum non implet iustitiam Dei. Atque, ut verum dicamus, optime et prudentissime observatum est ab uno ex Patribus, profundae sapientiae viro, nec minus ingenue et sincere ab eodem prolatum et evulgatum, eos qui conscientias premi iisque vim inferri suadent sub illo dogmate, cupiditates suas subtexere illamque rem sua interesse putare.

IV. DE VINDICTA

INDICTA agrestis quaedam iusticia est quae, quo magis humana natura serpit, eo fortius legibus severis est evellenda. Etenim iniuria allata legem tantummodo violat, at reposita legem auctoritate sua plane spoliat. Certe in vindicanda iniuria aequalem se quis inimico suo sistit, in remittenda vero superiorem: regium enim est ignoscere. Equidem memini dixisse Salomonem, honori est homini offensas praeterire. Quod iam praeteriit in integrum restitui non potest, at prudentes sat habent praesentia et futura curare. Nugantur igitur et se frustra conturbant qui praeteritarum rerum satagunt. Iniuriam nemo iniuriae ipsius causa infert, verum ut ex ea lucri aliquid aut voluptatis aut honoris sibi conciliet. Cur igitur cuipiam succenseam quod se potius quam me diligat? Quod si quis ex malignitate mera sit iniuriosus, quid tum? Etiam spina et rubus pungunt et lacerant, quia natura sua. Vindictae praecipue excusationem merentur in iis iniuriis de quibus lege cautum non est. At simul prospiciat quis ut genus vindictae eiusmodi sit quod non sit legi obnoxium. Alias ipse sibi poenam conduplicat, inimicus vero lucrum facit. Sunt qui inter sumendam vindictam cupiunt ut laesi intelligant unde malum illud sibi ingruerit. Nempe generosior est iste affectus. Siquidem videntur illi non tam ipsa ultione delectari quam ut laesum facti sui poeniteat. At vili ingenio praediti et maliciosi instar sagittarum sunt quae per tenebras volant. Magnus dux Florentiae Cosmus acutissimum telum vibravit in amicos perfidos aut incuriosas. Legimus (inquit) et mandatum habemus ut inimicis nostris ignoscamus, at nuspiam legitur astringi nos ad ignoscendum amicis. Verum spiritus Iob loquitur meliora: Numnam (inquit) de manu Dei bona accipiemus, neque mala itidem quandoque sustinebimus? Quod etiam aliquo modo de amicis dici par est. Hoc certissimum est, hominem qui vindictae studet sua vulnera refricare, quae alias, sibi relicta, sanari et consolidari potuissent. Ultiones publicae maxima ex parte prospere cedunt, quales erant propter caedem Caesaris, caedem Pertinacis, caedem Henrici Quarti magni illius Galliae regis, et aliorum complurium. At in vindictis privatis hoc minime tenet. Quin potius homines vindicativi vitam fere agunt veneficarum, quae ut aliis sunt exitiabiles ita ipsae plerunque exitum infaustum sortiuntur.

V. DE REBUS ADVERSIS

RANDE prorsus sonabat Seneca more Stoicorum cum diceret bona rerum secundarum optabilia, adversarum mirabilia. Certe si miraculum recte ponatur illud quod naturam superat, cernuntur miracula maxime in calamitatibus. At priorem illam sententiam magniloquentia superat alterum ex eius dictis, et excelsius quiddam est quam ethnico conveniat, vere magnum habere fragilitatem hominis, securitatem Dei. Sane hoc dictum in poesi fuisset tolerabilius, ubi transcendentia ista magis probantur. Ac ut verum dicamus, poetae hoc intactum non reliquerunt. Eadem fere res est quae adumbratur in portentoso illo antiquorum commento quod mysterio videtur non carere, imo et statum Christianum non obscure referre, nimium de Hercule, qui dum ad solvenda Promethei vincula proficisceretur (in Prometheo autem figura naturae humanae repraesentatur) Oceani longitudinem in poculo figulino emensus est, ubi ad vivum Christiana constantia depingitur, quae in fragili carnis testa per mundi fluctus undique circumfusos navigat. Verum ut a granditate verborum ad mediocritatem descendamus, rerum secundarum praecipua virtus est temperantia, adversarum fortitudo, quae in moralibus reputatur pro virtute maxime heroica. Quin et res prosperae ad veteris Testamenti benedictiones, adversae ad Novi beatitudines pertinent, quae et reipsa maiores sunt et clariorem divini favoris revelationem exhibent. Attamen etiam in veteri Testamento, si lyrae Davidis aures praebeas, plures invenias threnos quam exultationes. Spiritus autum sancti calamus diffusius tractavit Iobi afflictiones quam faelicitatem Salomonis. Res prosperae non sine plurimis timoribus et molestiis transeunt, adversae itidem suis solatiis et spe non vacant. Videmus certe in acupictis melius placere cum imagines coloris lucidioris sunt, stamen autem telae coloris magis opaci, quam cum stamen ipsum spendidius est, imagines autem tenebrosiores. Iudicium igitur capi potest quid cordi magis volupe sit ex eo quod oculos magis delectat. Habet certe virtus simile quiddam odoramentis quibusdam pretiosis, quae fragrantissima sunt aut incensa aut tusa. Nam fortuna prospera potissimum vitia hominum indicat, adversa virtutes.

VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE

ISSIMULATIO est artium civilium compendium quoddam et pars infirmior. Etenim et ingenium acre et robur animi constans ad hoc requiritur, ut quis sciat quando verum proferendum sit atque id facere audeat. Itaque inter inferiores politicos reponuntur, qui magni sunt simulatores.
2. Quod discrimen bene apud Tacitum Caesarem Augustum inter et Tiberium adnotatum est. Etenim de Livia sic ait, quod esset cum artibus mariti et simulatione filii bene composita, artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens. Idem alibi hisce verbis Mucianum inducit Vespasianum ad arma contra Vitellium sumenda hortantem: non adversus Augusti acerrimam mentem, nec adversus Tiberii cautissimam senectutem insurgimus. Quare hae facultates artium civilium et simulationum sunt prorsus distinguendae. Esto igitur ut sit faelicis ita quisquam acuminis tantaeque perspicaciae, ut distinguere queat quae palam facienda, quae occultanda, quae tanquam in crepusculo producenda, temporum etiam et personarum ratione pensistata (quae revera artes sunt politicae et civiles, ut Tacitus eas recte appellat),
huic dissimulato impedimento erit. Quod siquis ad hunc iudicii et discretionis gradum ascendere non valeat, ei relinquitur, tanquam tutissimum, ut sit tectus et dissimulator. Ubi enim in singulis non datur eligere, ibi in omnibus caute insistere tutissimum est. Caecutientibus enim lente movendum. Sane ubique reperias homines rerum tractandarum peritissimos omnes fere candorem, ingenuitatem et veracitatem in negotiis prae se tulisse. Verum simul erant tanquam equi bene docti et domiti, qui subito se sistere et se vertere norant. Quod si necessitas quaedam ingruat dissimulationem profundam postulans, tunc quidem opinio et fama de bona fide et veracitate eorum praeconcepta eos reddit prorsus invisibles.
3. Consilia et mentem tegendi aut velandi gradus sunt tres. Primus est taciturnitas, cum quis sensus animi sui premit, adeoque relinquit in aequilibrio ut in quam partem propendeat nemo facile coniecerit. Secundus dissimulatio in negativa, cum quis ex composito signa quaedam et indicia iacit se non eum esse qui revera est. Tertius simulatio in affirmativa, cum quis aperte fingit et praetexit se eum esse qui revera non est.
4. Quantum ad primum horum, taciturnitatem scilicet, ea est certe virtus confessoris. Atque profecto vir taciturnus multas audit confessiones. Quis enim garrulo et loquaci pectus suum recludet? Quod si quis famam habeat viri taciturni, facile aliorum animos reserabit, sicut aer clausus apertum sugit, atrque veluti delicta confiteri non ad aliquem finem collimat qui ad res civiles tendit, sed and conscientiam sublevandam. Ita certe homines taciturni ad multarum rerum notitiam simili de causa perveniunt, dum homines non tam impertire quam exonerare animum suum cupiant. Ut paucis dicamus, mysteria silentibus debentur. Praeterea, si verum loquamur, etiam in animo, aeque ac in corpore, deformis et invenusta est nuditas, neque parvam addit reverentiam consiliis et factis hominum si minus pateant. At loquaces et futiles etiam leves sunt et creduli. Qui enim eloquitur quae scit effutiet etiam quae nescit. Ponatur igitur pro certo habitum taciturnitatis virtutem esse politicam et moralem. Sed et illud addendum est, bonum esse homini ut vultus suus linguae officium non praeripiat. Nam revelatio animi ex vultu aut gestu magnus est defectus, et quaedam quasi proditio, eo magis quod saepenumero plus notatur et fidem facit quam verba.
5. Quantum ad secundum, dissimulationem scilicet, ex necessitate quadam illa taciturnitatem sequitur. Adeo ut qui tectus esse vult dissimulator aliquatenus vel nolens evadat. Etenim astutiores sunt homines quam ut patiantur aliquem in aequilibrio se continere absque aliqua in alteram partem inclinationis suae declaratione. In quaestionibus subtilibus eum obsidebunt, et allicient, et excutient, ut, nisi obfirmato et absurdo silentio se quis muniat, necesse ei fuerit se nonnihil prodere. Quinetiam si hoc non fecerit ex silentio ipso, aliquid coniecturae capient non minus quam ex verbis. Quod vero ad aequivocationes et oracula verborum attinet non poterunt illa diu valere, ita ut nemo tectus esse queat nisi aliquem dissimulationis gradum sibi indulgeat, quae nihil aliud est quam silentii quaedam appendix aut limbus.
6. Quantum vero ad tertium gradum, nimirum simulationem et professionem falsam, illam magis vitiosam et minus politicam duco, nisi forte dignus vindice nodus inciderit. Itaque perpetua consuetudo simulandi vitium est, aut ex ingenii lubricitate quadam vel timiditate ortum, aut etiam ex animi constitutione quae vitio aliquo magno imbuta est. Quod, quia occultare oportet, simulationem etiam in aliis adhibere et exercere efficit, ne forte habitus ipse intercidat.
7. Commoda simulationis et dissimulationis tria. Primum est quod oppositionem amoliatur et homines imparatos aggrediatu. Ubi enim consilia cuiuspiam evulgata fuerint, adversari veluti tuba excitantur. Secundum est quod in hominis potestate relinquit ut pedem referat et se absque existimationis suae iactura de negotio subducat. Si quis enim se manifesta declaratione obstringit, is cuneis quasi impactis includitur: aut pergendum est ei, aut turpiter desistendum. Tertium est quod ad aliena consilia detegenda viam aperiat. Etenim ei, qui sua consilia profert, non facile quis se adversarium profiteatur, verum assentabitur potius, et libertatem loquendi in libertatem cogitandi vertet. Itaque habetur apud Hispanos satis malignum adagium, dic mendacium, et veritatem erues, perinde ac si simulatio clavis esset ad secreta reseranda. Tria etiam sunt simulationis et dissimulationis incommoda, ut ex aequo res compensetur. Primum quod illa timiditatem arguant, id quod omnibus negotiis plumas vellit ne perniciter ad metam advolent. Secundum quod in ancipites cogitationes animos complurium coniiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent et studio suo rem promoturi, unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet. Tertium est (idque maximum) quod praecipuo ad actiones organo hominem privet, nimirum fide. Optimum fuerit temperamentum si quis veracitatis famam obtineat, taciturnitatis habitum, dissimulationis usum tempestivum, et facultatem simulationis, ubi opus fuerit.

VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS

AUDIA parentum occulta sunt, nec minus dolores eorum et metus. Illa certe verbis assequi nequeunt, hos autem proferre nolunt. Certe liberi labores humanos suaviores, verum infortunia amariora, reddunt. Curas vitae multiplicant, sed memoriam mortis mitigant. Aeternitas sobolis etiam brutis communis est, sed illa memoriae, meritorum, et operum, propria est hominibus. Atque videre sane est opera nobilissima et fundationes ab orbis profecta, quibus effigies animorum exhibere curae erat, cum corporis imaginibus destituerentur. Adeo ut posteritati maxime studeant qui posteritate carent. Qui honores in familiam suam primi introducunt erga liberos indulgentissimi sunt. Intuentur siquidem eos non tantum ut continuationem speciei suae, sed ut rerum a se gestarum haeres, ideoque ut liberos et creaturas. Gradus affectuum in parentibus erga liberos diversos saepe dispares sunt, aliquando inique, ac potissimum in matre. Unde Salomon dicit, filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitiae est matri suae. In domo foecunda et liberorum plena cernere quandoque est unum aut alterum ex senioribus pluris aestimari, atque ex iunioribus in deliciis esse, atque ex iunioribus in deliciis esse, sed in medio fortasse aliquos quasi oblivione transiri, qui nihilominus haud raro optimae indolis evadunt. Illiberalitas parentum erga liberos suos error est plane noxius. Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint. Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant. Invaluit tam apud parentes quod paedogogos et famulos mos quidem ineptus aemulationes inter fratres serendi et alendi, durante eorum pueritia. Quae saepenumero in discordias evadunt post aetatem virilem, et familias turbant. Itali non magnum ponunt discrimen inter liberos et nepotes aut cognatos, sed, modo sint e massa sanguinis, non multum pensi habent utrum sint e corpore proprio editi necne. Atque si verum dicendum sit, in natura non multum interest; adeo ut saepe videamus nepotem avunculo magis similem aut cognato quam parenti proprio, prout sanguis casu quodam derivatur. Curent parentes in tenera aetate filiorum suorum cui vitae generi illos destinent. Tum enim maxime sunt flexibiles et cerei. Neque in hac electione respiciant nimis inclinationem filiorum ipsorum, quasi illud melius arrepturi sint ad quod maxime videntur propensi. Verum est, si affectus aut aptitudo puerorum sit erga aliquod studium insignis, non expedire ut quis naturae aut indoli repugnet. Sed ut plurimum praeceptum illud sanum est, optimum elige, suave et facile illud faciet consuetudo. Fratres iuniores plerunque sunt fortunae filii, sed raro aut nunquam prosperum sortiuntur exitum quando exhaeredantur seniores.

VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU

UI uxorem duxit et liberos suscepit, obsides fortunae dedit. Sunt enim magnorum conatuum impedimenta, sive ad virtutem tendat quis sive ad improbitatem. Certe praestantissima (ut alibi diximus) in usum reipublicae opera et merita a viris profecta sunt prole carentibus, qui tam affectu quam fortunis rempublicam connubio sibi iunxerunt et dotarunt. Attamen rationi videatur magis consentaneum ut qui liberos relinquunt maiorum futurorum temporum curarunt, ad quae satis norunt charissima illa sua pignora oportere transmitti. Sunt tamen qui, licet liberis careant, tamen memoriae suae incuriosi sunt et cogitationes vitae tantum curriculo terminant, et tempora futura ut ad se nihil pertinentia ducunt. Imo et alii nonnulli uxorem et liberos tantum in rationibus expensarum habent. Quinetiam reperiuntur aliqui fatui avari qui gloriantur fere se liberis carere, ut habeantur tanto ditiores. Audiverunt scilicet aliquos dicentes talis quispiam est ditissimus, alios autem subinferentes at liberis compluribus oneratur quasi divitiarum hoc esset decrementum. Verum coelibatus caussa maxime frequens est libertas, praesertim in quibusdam animis sibi complacentibus et phantasticis, qui omnis restrictionis sensum nacti sunt tam acutum ut cingula et periscelidas fere habeant pro vinculis et compedibus. Viri coelibes optimi sunt amici, optimi erga servos domini, servi etiam erga domini optimi, at non semper subditi optimi. Sunt enim ad fugam expediti, atque revera transfugae fere omnes suint eius conditionis. Vita coelebs ecclesiasticis bene convenit. Non enim facile quis irriget solum si prius stagni alicuius receptaculum interveniat. Iudicibus et magistratibus res est fere indifferens. Si enim faciles sint et corruptelis dediti, servum aliquem videas uxore multis modis ad huiusmodi lucra captanda deteriorem. Quod ad milites attinet, reperio certe duces apud exercitus suos concionantes illis in memoriam redigere solere charitates uxorum et liberorum. Reperio etiam nuptiarum contemptum apud Turcas milites vulgares reddere viliores. Sunt certe porro uxor et liberi disciplina quaedam humanitatis, et caelibes, etsi saepenumero magis sint munifici et charitativi quia fortunae eorum minus exhauriantur. Sunt tamen ex altera parte magis crudeles et sine visceribus (idonei qui sint severi inquisitores), quia indulgentia et teneritudo affectuum suorum non tam saepe evocatur et excitatur. Naturae graves et consuetudine ductae, ideoque constantes, sunt plerunque uxoriae, ut de Ulysse perhibetur: vetulam suam praetulit immortalitate. Mulieres castae sunt plerunque superbae et protervae, merito pudicitiae suae elatae. Inter vincula praestantissima castitatis et obsequii uxoris erga maritum illud censeri debet, si virum suum uxor prudentem putet, quod nunquam faciet si sum inveniat zelotypum. Uxores iuvenum dominae sunt, mediae aetatis sociae, senum nutrices. Adeo ut adsit ansa ad uxorem ducendam aetatibus singulis. Inter sapientes tamen numeratus est ille, qui interrogatus quod esset tempus opportunum nuptiarum? respondit iuvenibus non adhuc, senibus non omnino. Saepe fit ut mariti deteriores bonas habeant uxores, sive hoc fiat quod hoc modo pretium addatur mariti benevolentiae per vices, sive quod uxores in patientia sua glorientur. Hoc autem nunquam fallit, si huiusmodo mariti ab uxoribus ipsis expetiti et electi fuerunt contra consensum amicorum. Tunc enim animus iis semper adest ut stultitiae suae poenitere non videantur.

 

IX. DE INVIDIA 

X affectibus nulli sunt qui existimantur fascinare praeter amorem et invidiam. Uterque acria progignit desideria, uterque se perniciter efformat in phantasias et suggestiones, atque uterque facile inscendit in oculos (praecipue quando obiectum adest). Quae omnia ad fascinationem faciunt, si modo fascinatio aliqua sit. Videmus etiam Scripturam invidiam, oculi mali nomine, insignire, atque astrologos malos astrorum astrorum influxus malignos aspectus vocare. Ita ut agnosci ab omnibus videatur in invidia eiusque operatione eiaculatio quaedem et irradiatio ex oculis. Quin et nonnulli tam extiterunt curiosi ut notaverint tempora quibus ictus et percussio oculi invidi plurimum obest tum praecipue esse cum persona in quam invidia torquetur spectatur in gloria et triumpho. Etenim hoc mucronem invidiae acuit, atque insuper illis temporibus spiritus personae invisae prodeunt maxime in exteriora, unde ictui occurrunt.
2. Verum, missis istis rebus curiosis (licet non indignis quae in considerationem veniant, sed loco idoneo), tractabimus hac tria: qui sint ad invidendum maxime proclives, qui sint invidiae maxime obnoxii, et quae sit differentia inter invidiam publicam et privatam. Qui virtutis ipse expers est, invidet virtuti alterius. Etenim animi hominum se pascunt et delectantur aut bono proprio aut malo alieno. Quique primo alimento caret, satiabit se secundo. Et qui nullo modo sperat se ad virtutem alterius pervenire posse, ipse fortunam eius libenter deprimit, ut minor intercedat disparitas.
3. Vir curiosus et se alienis rebus immiscens ut plurimum invidus est. Etenim de rebus alienis multum inquirere, neutiquam eo spectare possit, quod operosa sedulitas suis rebus conducat. Itaque fieri non potest quin huiusmodi vir scenicam quandam voluptatem capiat aliorum fortunas spectandi. Neque qui rebus propriis tantum intentus est segetem invidiae multam reperiet. Invidia enim passio est cursitans et plateas terit, nec domi se continet: non est curiosus quin idem sit malevolens.

4. Viri natalibus nobiles invidiae erga novos homines notam subeunt. Etenim mutatur invervallum. Et simile est hoc deceptioni visus, cum res retrocedere videantur, aliis se promoventibus.
5. Deformes, et eunuchi, et senes, et spurii invidi sunt. Etenim qui conditionem suam emendare nullo modo potest, conditionem alterius pro viribus suis labefactabit. Nisi forte hi defectus in generosa et heroica ingenia inciderint, quae defectus proprius naturales in honoris sui incrementum vertere nitantur. Scilicet, ut fama hoc arripiat, eunuchum aut claudum tam magna perpetrasse, miraculi nimirum honore affectato, id quod event Narseti eunucho, et Agesilao, atque Tamberlani, qui claudi fuerunt.
6. Eadem fere ratio est hominum qui e calamitatibus resurgunt. Sunt enim plerunque temporibus infensi, atque alienas calamitates tanquam suarum molestiarum redemptiones gustant.
7. Qui in plurimis excellere contendunt, levitate et gloria vana moti, necesse est ut sint invidi. Ubique enim occurrunt obiecta invidiae, cum fieri nequeat quin aliqui in tot rebus illos superent. Qui fuit character imperatoris Adriani, qui poetas, et pictores, et opifices alios in iis scilicet operibus quibus ipse praecellere gestiaebat, capitali quadam invidia prosequebatur.
8. Postremo propinqui, et collegae, et una educati ad invidendum aequalibus, cum evehuntur, proni sunt. Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam vellicat. Quinetiam in aliorum notam haec fortunae collatio magis incurrit. Invidia autem autem a fama et sermonibus semper reflectitur et conduplicatur. Unde invidia Cainis erga fratrem Abelam malignior fuit, quia cum sacrificium Abelis magis acceptum Deo fuit, nemo inspexit. Atque haec de iis, qui ad invidendum proclives sunt.
9. Quantum ad illos qui invidiae magis aut minus obnoxii sunt, primo iis qui eminente virtute praediti sunt minus invidentur cum promoventur. Promotio enim eorum videtur ex debito. Debiti autem solutioni nemo invidet, sed largitioni supra meritum. Atque etiam invidia non sine comparatione est; ubi autem nullus comparationis gradus, nulla invidia. Itaque regibus non invidetur, nisi a regibus. Illud tamen observatione dignum est, personis indignis sub primum honoris sui ascensum maxime invideri, postea vero minus, ubi contra personae dignae et meritis insignes invidiam tum demum experiuntur, postquam fortunae eorum diutius duraverint. Etenim, licet virtus eorum eadem maneat, tamen minus sit illustris. Recentes enim oboriantur homines qui eam obscurant.
10. Nobiles genere minus invidiae expositi sunt cum honoribus cumulantur. Etenim nihil aliud videtur quam debitum maioribus suis repensum. Praeterea parum fortunae eorum additum videtur. Invidia autem, more radiorum solis, in clivo ardentior est quam in plano. Itaque eandem ob causam qui per gradus evehuntur minorem subeunt invidiam quam qui per saltum.
11. Qui cum honoribus suis coniunctos habent labores magnos, curas, et pericula, invidia minus laborant. Etenim existimant homines eos honores suos caro pretio emere, et misereri potius ipsorum nonnunquam incipiunt. Misericordia autem semper fere sanat invidiam. Itaque notabis plerunque ex viris politicis et honore fulgentibus magis sanos et sobrios semper querimonias fundere qualem vitam traducunt, canenes illud quanta patimur, non quod ita sentiant, sed quo invidiae aciem retundant. Verum hoc intelligi debet de negotiis quae huiusmodi viris imponuntur, non de iis quae ipse ad se attrahunt. Nihil enim invidiam magis suscitat quam ambitiosum et immodicum negotiorum monopolium. Nihilque e converso invidiam extinguit magis quam si quis in summis honoribus constitutus aliis officiariis inferioribus nihil detrahat. Hoc enim modo quot illi ministri sunt, tot se tegit umbraculis ab invidia.
12. Super omnia, illi invidiam in se concitant maxime qui fortunarum suarum amplitudinem insolenter et tumide ostentant, nunquam sibi placentes nisi dum potentiam suam iactent vel per pompam exteriorem, vel triumphando de adversariis aut competitoribus suis deiectis. Ubi contra viri prudentes sacrificare quandoque invidiae ament, de industria interdum permittentes se vinci in rebus quae minus eius cordi sunt. Nihilominus illud verum est, potentiae ostentationem apertam et indissimulatam (modo absit arrogantia et gloria inanis) minore invidia laborare quam si callide et quasi furtim se notae subtrahat. Etenim hoc cum fit nihil aliud facit quis quam ut fortunam insimulet, quasi ipse sibi esset conscius indignitatis sui, unde alios ad sibi invidendum stimulat.
13. Postremo, ut huic parti finem imponamus, quemadmodum in principio diximus invidiae actum aliquid habere in se ex veneficio, ita non alia est invidiae curatio quam quae solet esse veneficii et incantationis. Hoc est sortis translatio (ut vocant) et in alium remotio. Ad quem finem prudentiores ex honoratis semper in scenam introducunt aliquem in quem invidiam, in se alias incursuram, derivent, quandoque in ministros et servos, quandoque in collegas et socios, aut in alios quosdam eam reiicientes. Neque ad hunc usum unquam desunt personae aliquae violentae et temerariae quae, modo potentiam et negotia agitent, ea quovis periculo mercari non dubitent.
14. Iam vero, ut de publica invidia loquamur, ea saltem aliquid in se habet boni, ubi in privata invidia nihil prorsus inest boni. Publica enim invidia instar salubris ostracismi est, qui viros magnos supra modum excrescentes coercet, unde etiam praevo est viris praepotentibus ne se nimium efferant.
15. Hec invidia, quae mala contentatio modernis linguis appellatur (et in titulo de seditionibus plenius tractabitur), est in regnis et rebuspublicis contagioni non absimilis. Etenim sicut contagio in sanas partes serpit easque corrumpit, ita etiam, quando invidia statum occupaverit vel optima reipublicae mandata et instituta, in odium vertit et graveolentiam quandam. Itaque parum proficitur intermiscendo actiones gratas et populares odiosis. Etenim hoc ipsum inbecillitatem et invidiae metum arguit, quae tanto magis nocet ut fit etiam in contagionibus quae, si tibi ab iis metuas, facilius irruunt.
16. Ac publica ista invidia magis in regum officiarios et ministros involat quam in reges ipsos. Attamen ecce regulam quae vix fallit: si invidia quae ministro incumbit sit magna, caussa autem parva, aut si invidia quasi generalis sit et omnes status ministros complectatur, tunc invidia (etsi occulto) regem aut statum ipsum petit. Atque haec dicta sint de publica invidia aut contentione mala, atque de eius differentia ab invidia privata, quam priore loco tractavimus.
17. Addemus etiam in genere de affectu invidiae hoc insuper, eum inter omnes affectus esse maxime importunum et assiduum. Etenim aliis affectibus excitandis subinde praebetur occasio. Recte autem dictum est invidiam festos dies non agere, quia semper materiam se exercendi reperit. Unde etiam observatum est amorem et invidiam maciem hominibus inducere, id quod alii affectus non faciunt, quoniam non continui sunt. Est etiam invidia affectuum vilissimus et pravissimus, quam ob causam proprium est attributum Diaboli qui dicitur invidus homo, qui zizanias inter triticum nocte seminavit. Quemadmodum etiam semper evenit ut invidia callide et in tenebris operetur ad praeiudicium cuiusvis rei optimae, veluti tritici.

X. DE AMORE

MORI plus debet scena quam vita. Etenim in scena amor semper comoediae praebet argumentum, quandoque etiam et tragoediae. At in vita humana multum plerunque affert nocumenti, nunc ut Syrenum aliqua, aliquando ut Furiarum. Observare licet neminem ex viris magnis et illustribus fuisse (quorum extat memoria vel antiqua vel recens) qui adactus fuerit ad insanum illum gradum amoris. Unde constat animos magnos et negotia magna infirmam hanc passionem admittere. Excipere tamen oportet Marcum Antonium, imperii Romani duumvirum, et Appium Claudium decemvirum, legislatorum inter Romanos principem. Quorum prior fuit revera homo luxuriosus et voluptatibus deditus, alter autem vir fuit prudens et austerus. Unde quivis perspiciat amorem (quanquam rarius) aditum reperire posse non solum in cor apertum, sed et bene munitum, si diligenti custodia non asservetur. Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato. Mira res videbitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat praeterquam amori. Neque haec hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur. Cum enim verissime dictum sit adulatorum principem, quocum caeteri adulatores minores conspirant, esse unumquemque sibi ipsi profecto amator, aliquid amplius est. Nunquam enim fuit quisquis adeo superbus qui seipsum tam absurde magnifecerit quam amator personam amatam. Recte itaque receptum est illud diverbium, amare et sapere vix Deo conceditur. Neque aliis tantummodo manifesta est haec phrenesis, personae autam amatae minime; sed et amatae potissimum, nisi amor sit reciprocus. Certissimum enim est amorem semper rependi aut amore mutuo aut contemptu intriseco et secreto. Quo magis cavendum est hominibus ab hac passione, quae non solum alias res perdit, sed et seipsam. Quae alia infert damna, belle illa exprimit poetarum fabula, eum scilicet qui Helenam praetulit Iunonis dona et Palladis amisisse. Quisquis enim amatoris affectibus nimis indulget, et divitiis et sapientiae nuncium remittit. Habet haec passio aestus suos in ipsis temporibus quibus animus maxime mollis est et infirmus, nimirum in rebus prosperis aut adversis, quanquam hoc posterius minus forsan observatum fuerit. Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem, unde evincitur esse stultitiae proles. Optime illi qui si amores omnino nequeant extrudere, eos tamen in ordinem redigunt, et a rebus seriis vitaeque negotiis segregant. Si enim illis amor se immisceat, turbat omnia, hominesque eo compellit ut fines suos recta petere non possint. Quicquid in re sit, viri militares amoribus dediti sunt, opinor non aliter quam vino. Poscunt enim plerunque pericula compensationem voluptariam. Inest ingenio humano motus quidam arcanus et tacita inclinatio in amorem aliorem, qui si non insumatur in unum vel paucos, naturaliter se diffundit in plures, atque homines reddit humanos et charitativos, quemadmodum videre licet nonnunquam in monachis. Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.

Perge ad Sermones XI - XX