Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ITER BOREALE

Quid mihi cum Musis? quid cum Borealibus oris? 1
Quo feror incerto, certo pro tempore, cursu,
Non animo solum sed corpore? mens mihi gestit 
Scribere nescio quid, quod (si vere loquar) ipse
Nescio quo pacto feci, sed scribere gestit, 5
Scribere (si dici possit) qui carmina dictat,
Et per iter fundit, nec certa, nec ordine certo, 
Quod nullo fieri pacto mihi posse putabam.
Nam cum decanum, Oxonia comitabar euntem,
Dr. Matthewes, Deane of Durham
Officio, sed amore magis, rediturus eodem 10 BCRW

Quo via caepta die, o sum longius ire coactus,
Quam vel ego statui, vel ferre negotia possent.
Nam vel amore viri, quo non charior alter,
Vel comitate viri, quo non festivior alter, 13a
Vel domini Blencow, quo non fallacior alter,
Dr. Blincow (Blinco B, Blenco W)    
Vanis promissis, ficto sermone trahebar 15 Provost of Oriel Colledge BCRW,
Ultra propositam tam longo in itinere metam, who promised to returne the next day
Nulla recusandi mihi facta licentia, posthaec at the †rothel† add. B

Nulla excusandi, nec dicta forte salute,
Nec facta venia, positis nec in ordine rebus,
A non ingratis discessi ingratus amicis. 20
Hinc volui, ut potui, Musa lenire loquaci
Taedia longa viae, nullo discrimine, quicquid
In buccam venit, fudi, quasi fundere sat sit,
Tempore pro tali, tales extempore versus, 
Et longum longo describere carmine cursum. 25
Prima defessos accepit nocte Northampton,
Northampton BCRW
Quae vult pura quidem (quamvis impura) videri
Sed tota in verbis, nam moribus hic ut ubique
Vivitur impuris: si nomen forte requiris
Templi, respondent, Nicolai, sive Ioannis, 30
Mariae, aut Thomae, non audent dicere Sancti.
Maries, Johns C
Unum quod veteri fuerat cognomine dictum 
Allhallowes timide, vel non omnino loquuntur.
Non impura modo vox illa, sed impia vulgo est,
Proque die Sabaoth scelus est ibi dicere Sunday. 35
Sabbath not Sunday C
Hic ad decanum multi venere rogatum
Ut velit ille loqui; loquitur non praedicat illic,
Speak not Preach C 
Qui populum instituit; qui dicit praedicat errat.
Proxima se nobis offert Leicestria, magna
Leicester BCRW
Sed dispersa tamen; seges est ubi multa fuisse 40
Temporibus priscis veterum monumenta videmus.
Hinc male dispositam, positamque in rupe Notingam
Nottingham BWCR
Venimus. Bic poteras de vivo cernere saxo
Excisas aedes, poteras hic cernere diros
Tanquam ex inferno spirantes undique fumos. 45
Non magis horrendum, credo, dat Avernus odorem.
Nos veluti canis ad Nilum bibimus fugimusque,
Atque adeo Mansfield contendimus. haud habet illa
Mansfeild BR, Mawnsfielde
Quod quis miretur, nisi sit mirabile, plusquam in Sherewoode CW

Sexcentos illic, idque una nocte morari, 50 600 Carriers BW, 600 Carriers horses inned
Quos a portendo dicunt, quia nil nisi portant. there one night R | Packhorses CW

Prima in Eboraci comitatu nos Rotherama  
Accipit, haec solis caruit lusoribus, illic
Quovis excellunt simul hospes et hospita lusu.
Wakefeild in viridi, viridi, viridis, viridino 55
Wakefield in a green B,
Hospita ab hospitio mihi saepe vocabitur, illic Wakefield R, Wakefeilde
Accipimur dapibus lautis et piscibus, illic 56
a on(e) the Greene CW
Implemur veteris Bacchi, pinguisque ferinae,
Atque in quo multis uno sint omnia potu
Tam forti, ut vere dicatur Martius esse.
March beere BCW
Non procul a Wakefeild, viridi, viridis, viridino, 60
(Nam sic cantus habet) iacet Aberfordia, villa
Aberford BCR
Parva (sed in parvis satis est habuisse volentes).
Hic habitat proprio viduata Philemone Baucis,
A tenant of small colledge B, tenant
Sola quidem, neque sola tamen, comitata duabus to Oriell Colledge W
 
Filiolis venit, pulchras dicam anne modestas, 65
Nescio; mixta rosis te lillia cernere credas.
Mites autumni fructus, poma et pyra promunt
Et Bacchum Cereris, non Bacchum e vitibus ortum,
Strong beere C, ale and not wine R
Pocula magna, putes divinum opus Alcimedontis,
Dumque unam pellunt, facta est sitis altera maior. 70
Sed domino Antonio referenda est gratia nostro,
Dr. Blencow C
Pro quo, tam laeto facta est ea gratia vultu.
Nil Tadcaster habet Musis et carmine dignum,
Tadcaster BCRW
Praeter magnifice structum sine flumine pontem.
Proxima quae sequitur, domus archipraesulis Ebor, 75
Bishops Thorp BCRW
Thorp sibi nomen habet, tam re quam nomine sedem.
Praesulis esse putes, lauto est ita splendida vultu.
Hic est ad tempus data causa quietis, in ipsis
Hic fundamentum posuit decanus arenis
Sandes B, Sandys, Archb. of York C
Tutius et melius, quam si confideret illis 80
Rupibus horrendis, quae sunt Aquilonis in oris.
Namque ut sunt durae, firmas vix credo futuras.
Est in Eboraco, quod laudes, quodque requiras.
Yorke BCRW
Urbs bene magna quidem, sed non bene structa, nec aedes
Sunt satis ornatae, nec publica structa viarum;  85
Quamquam intra Petri non paucas septa videmus
Claras et claris instructas usibus aedes,
Sed quae canonicum minime referantur ad usum.
Nam pro canonicis multi sine canone degunt.
Septima lux oritur, cum nos in septa ferarum 90
Hunting with the Archbishop B
Et nemorum saltus educit episcopus Ebor Edwin Sandys R
Venatum, solus decanus defuit, ille
Sive invitus iit, sive invitatus Eborum.
Nos primo excepit saltus, qui nomine Rider
Rider park BW saltus. 1. Rider R
Dicitur. hic cursum sine cursu fecimus, ante 95
Quam sequimur, cecidisse feram vox certa sonabat.
Linquimus, inde nuces (quibus ante vacavimus) omnes
Consequimur, quo nos clamor vocat; ecce iacentem
Cernimus, et proprio faedatum sanguine damam.
Hinc alium petimus saltum Thorp nomine dictum, 100
Thorpe B 2. Thorp R
Longum iter, et frustra factum, nam fallimus illinc […]pe parke W
Spemque diemque simul, rara est aut ulla voluptas,
Non puto tam damis, quam dumis esse refertum.
Restabat saltus, qui Rest, tam nomine quam re
Rest by Lawood B 3. Rest R
Dicitur: hic requies datur, et non parva voluptas. 105
Non hic, ut reliquis in saltibus, una videtur,
Aut fortasse duae, concurrunt agmine facto, 
Hinc atque inde ferae, et maiores undique cervi.
Nos canibus missis cursu praevertimus unam,
Quae bene magna fuit, quam dixit se dare velle 110
Decano praesul si non ingratus abesset.
Nec potuit licet ingrati tam immemor esse
Praesul decani. Vidit cervicibus altis
Maiorem, servumque iubet sibi tendat ut arcum,
Et sermone prius decano dedicat illam 115
Quam videt esse suam, nam frustra est missa sagitta: 
Solvimus inde canes, cursu superaverat omnes
Illa canes; fugere canes fessi, aut quasi nollent
Decano absenti praedam donarier ullam:
Sola illi fortuna favet, quam nec valet arcus, 120
Nec superare canes, luto defixa iacebat.
Sic fera natura infoelix, quia territa vivit
Non expectato perit infoelicior ense.
Sc et decano absenti, et minus inde merenti,
Dama datur casu, pro cervo maxima magno. 125
Iamque dies extremus adest, cum nos aliunde
Cogit iter, lautaque iubet discedere mensa.
aspice, conveniunt ex omni parte ministri,
Ut nostro dicat decano quisque salutem.
Nempe archipraesul prius invitarat ut illic 130
Illius adventum celebrent Aquillonis in oras.
Egerat et pariter cum decano ante, ut ab illo
Possit haberi ad tam numerosum concio clerum.
Hic vidi, vidisse iuvat, meminisse iuvabit,  
Praesulis ad mensam plus quinquaginta ministros, 135
50 ministri  
Quorum quisque Dei mysteria pandere posset.
Hinc nos invitat proprias Bourcherus ad aedes,
Mr. Bouser B, Bouserus  
Nomine vir magnus, sed maior amore, suumque R, Sir Ralphe Bowrcher W

Haeredem mittit, qui nos per fluminis alti
Deducat ripas, et dulcia pascua prati. 140
Ad mare quisquis iter quaerit, sibi quaerit et amnem
Pro duce, nos vero iucundus dirigit amnis
Ad largum hospitii fontem, et sine fine benignum.
Singula quid referam? Structa est, instructaque laute
Ipsa domus, labor est quid quaeras dicere. Sunt hic 145
Omnia, quaeque essent satis, etsi multa deessent.
Quid quod et hic pictis iuvat impallescere hortis?
Hic viget, a stomacho sumpto qui nomine gaudet,
Maw CR
Lusus et ursinus, iugulum qui scinde vocatur;
Loadam, alias Cut throate C Lodam R,  
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. 150 Loadem alias Cut throat, a play at Cardes W

Non ego te, Topcliffe, dignarer carmine nostro, Topcliffe BCR
Ni bene dilutum vinum, et bona pruna dedisses,
Quanquam nota tuo satis es de nomine Musis,
Quarum rima fuit sedes in culmine rupis.
iamque mihi vere Boreales cernere partes 155
Sum visus, nil terra prior distabat ab Austro;
Sola Northallerton gelido mihi nata sub Arcto
Northallerton BCRW
Creditur, in lectos ita duros cogit et arctos. 
hic vidi, vidi? Imo tuli mala, quae mihi fama  
Garrula fortassis, sed vera loquetur in Austro. 160
Nam primo ingressu, pleno est data copia cornu
Ut cives, armenta boum cum cornibus altis
I thinke he means a market of beasts B
Implevere forum, veluti dictura salutem.
Proxima respondent primis, nam quae domus una
Visa parata viris, bobus hanc stabulum esse putares; 165
Panis equinus erat, vel equino pondere maior,
Carbonem redolet potus. Coquus omnia praestat
Caetera, quae proprium tulerat decanus in usum.
Perdices, quas attulimus sub nomine pulli,
Harrison horrisonus stertens male devorat omnes. 170
Harrison that sung the base R 
Inde imus cubitum. Mens hic mihi gestit iambos A hard bed B
Fundere, et in lectos magis execrabile carmen. 
Quis cladem illius noctis, quis damna loquendo
Non vocet ardentes furiarum in carmina taedas?
Durus erat lectus, quid dico durus? In imo 175
Mollius ossa cubant, credo, non pauca sepulcro.
Non ullus labor est lectos ibi sternere, nulli
Cedunt, nec referunt vestigia corporis usquam.
Quanquam illo contentus eram nisi (quod magis urit)
Naribus afflasset tetrum pulvinar odorem. 180
Hic ego quam volui, quod fingitur Endimioni,
Mortiferum induci somnum, ne forte quietem
Dirus odor raperet mihi cunque quiete salutem!
Sed somnum prohibent pulices mihi, quique videntur
His magis audaces (ita stant ad vulnera) vermes. 185
In multam noctem vigilamus, surgimus ante
Solem, nox tamen est longe longissima visa;
Optavi talem soli illa nocte quietem,
Ut citius surgens lustraret lampade terras.
Sed quid plura? ¶ies malui tres carcere claudi, 190
Quam tali in lecto noctem dormire vel unam.
De nos inde via cogebat episcopus ille
Tmesis R The bishop […] by the
Devius ire suam, cui dat Dunelmia nomen seaside out of the Way caused us to go out of
Nempe in secretam terrae discesserat oram, oure way B
Quae nec iter multis, nec multis causa videndi. 195
Noverat (et certe est sapiens) iam tempus adesse,
In quo consilium propria ius dicat in urbe
Atque ideo praeses comes Huntingdonius adsit,
Cui dedit imperium princeps Aquilonis in oris.
Quid? Quod et in Scotiam faciens hoc tempore longum 200
Walsinghamus iter, fuerat venturus ad illum,
Non facerent quaestum, facerent haec omnia sumptum.
Nos sequimur quamvis fugientem ad littora, littus
Praestat ei sedem, quae trunci dicitur antrum.
Stockden BR, Stockden a house of
Lautius accepit quam sperabamus, et ipse 205
the Byshops of Durham CW
Obvenit, et multis procedunt undique servi.
Filius imprimis mage doctor, quam bene doctus.
Miramur molem, miramur corporis artus,
Inflatumque nimis vultum; decanus et ipse
Cum simul ambo sedent, referunt pullum et petasonem. 210
Nec solum in nato praeposterus ordo tenetur
Ante sit ut doctor quam doctos, fecit id ipsum.
In natis; natas quas credas iam modo natas,
Vidimus uxores, iurares esse puellas,
Ni patris ad dextram, primaque in sede sederent. 215
Nil vulgare facit, nil non mirabile; Gallam
Duxit in uxorem gallinam, noluit Anglam:
Sed quid miramur facta haec emblemate digna?
Ille quidem totus fuit emblematicus. omnis
Pars domus inventis illius splendet, eadem 220
Picturas fingit, qua scribit Pallade versus.
One of his verses in the picture † with
Unam qua valde delectabatur, et in qua
thee was ambited shee† B
Ipse sibi nimium placuit, quam Pallade dextra
Se finxisse putat, proponi iussit in aula;
Parturiunt montes, nascetur ridiculus sus. 225
Fingit nempe sui cacanti insidere Papam,  
Foedatosque illis, qui caudam forte trahebant,
Vili (quo melius nil pictum) stercore vultus.
Spectatum admissi risum teneatis, amici?
A porco mage quam de porco ficta videtur 230
Fabula, nam quid habet Musis et Apollone dignum? 
Multa essent dicenda mihi, sed plura tacenda,
Illius in nugis inopem me copia fecit.
Hac veluti scaena recreati, prorsus ab illo
Ridendo mage quam risum faciente comoedo 235
Maturamus iter, vix passus mille, relicto
Stockden, occurrunt ex omni parte coloni
The deanes tenants B
Qui dominum terrae decanum habuere, salutant
Quoque modo possunt, gratum advenisse loquuntur,
Hinc alii atque alii veniunt ex urbe frequentes. 240
Imprimis praebendarii, qui lege tenentur
Canonicum obsequium decano offerre creato.
Expectata diu tandem Dunelmia prodit,
Durham R  
Clara quoad templum cathedrale in monte locatum.
Namque urbem quotusquisque est qui vidit in urbe. 245
Longa nimis, neque lata satis, sunt strata, forumque
Scindunt, non secus ac mathematica linea centrum,
Nec nisi de summo poteras decernere templo.
Circa urbem fluvius sinuoso flectitur arcu,
In se qui rediens tantum non efficit isthmum. 250
Decani domus ascensu quasi regia primo
Deanes house B
Magna est ad speciem, sed multo maior ad usum.
Omnibus officiis magis ampla sit, an magis apta,
Difficile est dictu; molles habet illa recessus,
Quam vellem reditus aequales aedibus essent. 255
Intrat tota cohors, illa se iactat in aula
Harrison, et mensam summa cum laude secundam
Ornat; maiori cum maiestate seder
Haud credo, possit fundator nobilis Ursae.
Mr. Furze Dr. Beare in Oxon. R,
Bellamy postridie, qui dicitur ante fuisse 260 Thomas Furse of the Beare in Oxford CW
Aemulus imperii (licet aemulus impar Achilli)
Instituens populum, legit quasi clericus alte;
Spem tamen is nostram longe superaverat omnem,
Quae nulla est, poterit facile expectatio vinci.
Hinc omnes imus decani invisere sedem, 265
Quae dicta antiquo, sed falso nomine, Deer Park;
The Deanes house called Deare park
Nempe interregni spoliarunt tempore, quando B,
Derepark belonging to the Deane
Regnum inter sese decano absente tenebant, of Durham CW
Qui praebendarii minus a praebendo vocantur.
Quodque magis miror (quid enim sibi cornua quaerant?) 270
Abstulerant damas, quae cornua cunque gerebant;
Quamquam terra ferax et robore consita firmo
Et viridi prato, et placido spectabilis amne; 
Quod delectat, habet, quodque et referatur in usum,
Non tam iucundus, non tam foecundus in Austro 275
Est locus. Hic non est quod dicunt copia cornu,
Quae tamen esse potest sine cornu copia summa,
In medio posita est, quae paulo distat ab urbe
Clara domus, iucunda situ, iucundior usu;
Sive etenim placidi delectant murmura fontis, 280
Seu spectare placet florentis gramina prati,
Seu cupias suaves inspiret ut aer odores
Seu peragrare iuvat sylvas, seu scandere colles,
Natura locus omnia sensibus omnibus offert.
Iamque dies aderat solis, quo tempore primum 285
The Deanes first sermon B
Possedit proprii decanus pulpita templi.
Magna adventantis fuit expectatio, maior
Laus hominis (de quo quasi de Carthagine praestat
Nulla quidem quam pauca loqui). Superaverat omnes
Ante alios, iam nunc coepit superare seipsum. 290
Ille quidem foelix tam divite sede, sed illi
Plusquam foelices tam docti divite vena.
Nec minus interea (mage quod pars maxima spectat)
Corpora pascit eis, quod vix conceditur uni.
Praestat utrumque simul; patet omnibus aula domusque 295
Interior, curam levat hac in re bene magnam
Harrison, accipiens cum summo quemque decoro.
Nos procul a patria, vastis Aquilonis in oris
Coepit amor post quinque dies non parvus eundi
Oxoniam, Oxoniam longeque diuque relictam. 300
Sed nos, sed noster, sed fallacissimus ille
Blencowe (ne gravius quid dicam) fallit, iterque
Doctor Blenco
Praetendit verbis quod non intendit habere;
Decanus, non dico rogat, iubet, imperat, orat,
Et tenet invitos, mensem maneamus ut unum, 305
Etsi mens esset (quod dicunt) mensis eundi.
Se quamvis habeat multos multoque habiturus
Quoque die plures videatur, se tamen inter
Illos absque suis solum putat esse futurum.
Nec tam gratus erat (quamvis gratissimus) illas 310
Illius causa quod venissemus in oras,
Quam fuit iratus quod in illis linquere terris
Ante volebamus quam fundamenta locasset.
Nos illi morem gerimus, tempusque diei
Longum excercitio nunc hoc nunc fallimus illo. 315
Hic vetus Harrisonus iugulum ad nos scinde vocavit, Loodum B, Harrison called
Seque gerit similem sibi semper, namque vocabat them to Lodam CW
More suo chartas, sine more renunciat omnes.
Saepe Novum Castrum voluit Blencowus adire,
New Castle BRW
Saepe recusavi; dominus mihi Iocche timorem 320
A Scottish outlaw BCRW
Fecerat, hunc referunt passim et sine lege vagari,
In lectisque homines somno iugulare sepultos.
Praecipue, mihi crede, aliis puer ille placebat
The boie that song the Scottish song B
Qui stans ad mensam placide cantare solebat
Atque Scoto Scoticos Scotice magis edere cantus. 325
Posthaec Dunstallus (Tall Dunsum dicere possis)
Tunstall the Vice Deane BW,
Praedicat, in tanta tenuem pinguedine sensum Tunstall Vice-deane of Durh. C,
Miror, certe habuit (nisi me sententia fallit) Dunstall R
Tam tenuem, ut tantum possis non dicere nullum. 
Vox maior quam vis dicendi, verba profecto 330
Pondus habent, sed pondus iners, et ponderis expers;
Scilicet audaces facit ignorantia stultos;
Textum ex undecimo Matthei sumpserat, illum
Come to me all ye that labour
Nempe locum, quo Christus eos quicunque laborant and I will refresh you B
Seque sui cernunt peccati pondere pressos, 335
Convocat ut levet et pondus grave leniet illis.
Plumbeus hic asinus, vel si quid durius isto,
(Namque favere nimis videar, cum sic loquar) illos
I †inerve† (i. e. interpret?) it as
Esse laborantes dixit, quicunque labori hee tooke all of them that labour of (as?)
Dant operam, pariterque hortatur cuique laborem. 340
laborers so hee did not take
Si natura neget, daret indignatio versum. them that are heavie loden as porters B
Cum plumbo gravior, pluma leviora loquatur,
Hoc tamen hoc uno est visus satis esse modestus
Quod vel avaratiae, vel turpis crimina vitae
Cum notat, ad pectus sese ferit; haud putat illum 345
Posse movere alios, qui non moveatur et ipse.
Hic vicedecanum cum sese intelligit esse
Illius officii non unum perdit iota,
Nec sane perdet, decani nomine salvo,
Quod reliquum est, totum me iudice semper habebit. 350
Iamque Lougherus adest et cui dedit ipsa iuventus
D. Louher, Mrs. Yong B, D.
Nomen — digna quidem cui se daret ipsa iuventus.
Dr Losher R, Dr. Loher [et Dna.
Tam bene de rebus multis et ab omnibus audit,
Young] C, Doctor Loher W
Non alio multis est Wallia nomine clara,
Quam quod eos tulerat, doctorem nempe Lougherum 355
Et dominam Yongham. multis e millibus unum (D. Yongham R
Haud quenquam invenies, qui non his cedit utrisque,
Tam sunt egregiis, et honestis moribus ambo.
Nobis Oxoniam nova spes est facta videndi
Illorum adventu, sed spes est irrita; semper 360
Fit nova causa morae. magis est mora longa molesta
Quam via longa fuit, finis spes magna levabat
Taedia longa viae, finis spes nulla levabat
Taedia longa morae, fit spes minor, et mora maior.
Suadit ἀμνησίαν simplex Holydaius, in eius 365
Holidaie praebendarius B, Holyday R,
Simplicitate tamen subtilia multa latebant. Mr Hollyday a praebend of Durham CW
Graecula Romanis miscebat, sacra profanis.
Sed tamen est illi cur ignoscamus id unum,
Certe erat ad captum quod derivabat ab illis,
Quodlibet est Graece praeterquam Graeca loquutus. 370
Hunc sequitur cui lingua fluit melle atque butyro
Nanton B, Naunton R,
Mollius, inter eos velut inter luna minores Mr. Nawnton a praebend of Durham CW
Excellens stellas; Borealis Tullius ille,
Naunton, dicendi princeps, princepsque docendi.
Huic inimica fuit nimia expectatio, docti 375
Nomine famosus, docti vix rettulit umbram.
Nempe locos in communes nimis expatiatus
Dixit de quovis quod possis dicere textu.
Inde vicem caepit decanus habere secundam, The Deane B
Anseribus miscetur olor, apis Attica fucis, 380
Et de more suo tantum supereminet omnes
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
Sed quid apis mel dulce valet, quid cantus oloris,
Cum sese in lucem profert non garrulus anser
Ignavumque pecus, verum Iunonius ales 385
Robsonus ostentans plumas pavonis et alas?
Robson of Cam(bridge) the bishops
Quam vellem misereri hominis! sed vanus in illo the bishops chaplen B, Robson

Atque ingens animus magnum quid nescio spirat,R, A bachelor of divinity in
Tam male tam misere naturam torquet et artem Cambridge CW
Ut neque naturam videatur nosse nec artem. 390
Quicquid alit color est, sed plane decolor; affert
Flores, sed flores ornatu et flore carentes.
Mercurium e ligno et duro quasi marmore fingit,
Qui studet invita Cicero novus esse Minerva.
Hunc Dunelmensis tamen omnis praesulis esse 395
Delicias dicunt, et dicunt non male, namque
Praeter delicias nihil est quod dicere possis.
Browne minor ad speciem, re maior, lenior illo Mr Browne MA Oxon B, Browne R,
Fertur, sed fertur multo quoque plenior illo A Master of Arte of Oxford W
More fluentis aquae, tacito quae murmure cursum, 400
Quando est plena, facit, quando est tenuissima, spumat.
Bunnius Oxoniae qui dulcia mella putatur
Mr Bunny that was of Magdalen colledge Oxford
E Magdalenae mammis hausisse videtur,
praebend B, Bunnie R, Mr Bunny a
Inter canonicos longe doctissimus omnes.  Praebend of Durham CW
Inde capellanus decani prodiit Eubank 405
Mr Eubanck that prayed for the Deane in his
Nec bene multa quidem, sed nec male cuncta loquutus. sermon B, Ubank R, A follower
Frigidus in calido fuerat, ieiunus in amplo of the Deane of Durham CW
Textu, quam suadet, fervens dilectio frigit.
His text above all things have fervent love B
Iamque iterum discessuros nova causa moratur,
Returne of the Embassador
Fama reversuri Scotorum a rege legati, 410
out of Scotland B
Nollet ut ante suis decanus ab aedibus irem
Quam Walsinghamo, domino mihi iure colendo,
Dixissem (fateor quam me debere) salutem.
Nulla mora est mihi iusta magis, quam quae datur inde,
Nulla molesta minus; caepit Dunelmia tandem 415
Ipsa placere mihi, dedit haec occasio causam,
Cur de praeterito minor esset tempore cura.
Vix ter caelestem cursu confecerat orbem
His driving into Durham B
Phaebus, et Oceani radios immerserat undis,
Cum tolluntur equis comes Huntingdonius, atque 420
Decanus noster magna comitante caterva
Ut dominum Walsinghamum comitentur in urbem.
Hic ut praeriperet reverendus episcopus omnem
Richard Barnes R
Gratiam, in Aurora clam se subduxerat, inque
Finibus extremis, pluvialibus obvius Austris. 425
A nona ad quartam consedit sordidus horam;
Abiectos mores non mutant regis honores.
Serior occurrit, sed multo gratior illo
Nostra cohors, oleum et operam sic perdidit omnem.
Magnus erat numerus noster, sed maior eorum 430
Qui sese comites domini fecere legati.
Inter eos primus comes est Essexius, inde
Robertus comes Essex R
Custodes ambo praefecti finibus illis
Qui Scotiam attingunt, dominus Scroope, et ferus ille
Foster, quem dicunt bene custodir seipsum. 435
Hinc ambo fratres, et clari insignibus ambo
Milites aurati, Russelli vera propago
Illius comitis cui dat Bedfordia nomen. 
Accedunt istis, queis purpura fulget et aurum
Mildmaius, doctusque libros tractare Nevillus 440
Et generosa satis pubes Aquilonica, Lowther,
Widdrington, Barnston, doctique equitare caballos,
Musgravii, spoliisque Scoti Fenwickus opimis,
Flammeus ipse satis natura, sed magis illi
Flammam auget, patris ut mortem ulciscatur in illos 445
Illo qui puero patrem trucidasse feruntur. 
Mitto alios, mittoque horum cuiusque catervam,
Nec numerare licet, nec si, numerare referret.
His urbem Walsinghamus simul intrat et implet
Non satis est toti Dunelmia tota cohorti. 450 Mr. Heathe's house neare Durham called

Ipse quod iturus Domino promiserat Heathus  the keeper R, Mr. Heath W
Illius hospitio, nocte una gaudet, ab urbe
Cui bene magna domus vix passus mille iacebat.
Postera lux oritur Matthaeo dicta diemque
7ber 21 R
Occupat in proprio proprio de nomine templo 455
Doctor Matthaeus; cupit hunc audire legatus,
Atque adeo hospitium senis Heathi mane reliquit.
Decanus nunquam non creditur optimus esse
Et primum placet et postremum perplacet idem.
Est semper similisque sui. duri atque rebelles 460
Catholici qui dicuntur quo nescio iure
Hunc auditum veniunt ex urbe frequentes.
Alternis vicibus dominum accepere legatum
In mensa comes et decanus, solius autem
Utitur hospitio decani, nosque cubili 465
Depellit nostro, pulsi depellimus ipsi
Harrisonum, dominumque domus, domini esse videmur.
Ut primum ingreditur decani tecta legatus,
Gratulor adventum longo sermone, quod ille I was apointed to speak before hym B

Quo solet, accepit, vultu laeto atque benigno, 470
Et bene multa licet mihi se fecisse sciebat,
Se maiora tamen multo debere fatetur,
Quodque erat officii pro signo ducit amoris.
Totos quinque dies illa consistit in urbe,
Vel quia defessus, vel (quia mage credo) 475
Decani domus aula minor pro tempore visa.
Nuntius hinc atque inde venit velocior Euro
Quoque die, nova semper habens, quaecumque geruntur
Vel Scotici regis, vel in aula principis Anglae.
Arcana imperii mitto, neque nota cuique 480
Nec noscenda viro. Scotia est quasi fabula vulgo
Quod fieret nostris inimica et inhospita tellus.
Tempore decano facturo verba secundo,
Pulpita praeripuit patris decus, o decus, inquam
Emmanuell octor bullatus, transque marinus, 485
Barnes B. of Durham C,
Scilicet ignotum nolebat episcopus esse, Dr Barnes R
Se non doctorem, doctorem gignere posse:
Sed neque natus erat doctor puer ille, creatum
Basiliae dicunt, et dicunt iure creatum,
Non solet ex nihilo genuina creatio dici. 490
Nec tamen est veritus quicquam cordatus asellus
Davidis tractare lyram, tractare prophetas,
Metaphorasque loqui, quas non intellegit ipse,
Et quasi de caelo cherubinus hosanna sonare.
Spectante modo verum cedente perito, 495
Et tamen obtinuit (quo sensu dicere parco)
Quod voluit, possit, nimirum ut dicier “hic est.”
Ulterius non ulla potest nos causa morari,
Cogimur innumeris de causis cedere tandem,
reditus versus Hutton R
Decanus licet invitus permittat abire, 500
Et nummos, quasi nos pretio conduxerat, offert,
Nos minus abiecti nummos contemnimus eius
Et dedignamur quod nobis offerat illos:
Walsinghamus iter facturus quas neque debet
Decano grates, decani nomine solvit, 505
Promittitque suum Blencowque mihique favorem.
Decanum tanto tantum debere profecto
Gaudeo.
Vix credas qua cura, quoque labore
Illius causam cum praesule, canonicisque
Egerit, atque adeo totam susceperat in se, 510
Ut solvant illi vacuo pro tempore fructus,
Quos vi, nempe suo Boreali iure, tenebant.
Quis non Harrisoni vultus miretur et ora?
Quo gemitu Dollae, quo risu dicere Furzo
Furze & Doll his wife the hostesse of the Beare
Caeperit, et reliquis qua maiestate salutem! 515
in Oxon R, A mayd of the beare
Stabat ut οἰκονομός magnusque magister in aula. in Oxford CW
Tandem (quod fieri vix posse putavimus) imus,
Iamque recedentes domus optima praesulis, Auckland,
Accipit, huc sese cum forte receperat ille
Ut dominum acciperet (quem fugerat ante) legatum. 520
Nos gratos dixit, non fecit, scilicet eius
Nec multus, nec suavis erat mensae cibus illi.
Nam tenui miror tantum pinguescere victu,
Sed magis ille bibit quam vescitur, immediate.
E cella in cellam post prandia ducit, et haurit 525
Dr Barnes R
Spumantem pateram, pleno et se proluit auro.
Non cedit patri (quia doctor), filius. Esse
Doctorem vere germanum se probat, atque
Maiorem. antiquis cyathum propinat amicis.
Erat utrique e Coll. Magd. Ox.
Inde Northallerton cane peius et angue perosi 530 A. M. 1581 R
Northalerton R
Dirigimus cursum, qua nos Richmondia ducit 
Qui locus est Londinum illis Borealibus oris.
Divitis et mundi nomen sibi vendicat, at qui
Dives mons debet, non dives mundus haberi.
Nam nec ab ornatu mundus, nec dives ab usu, 535
Nil magnum praeter fraenum et calcaria vendit.
Si procul aspicias vetus esse videtur Ulissis
Ithaca celsa loco, et pendentibus aspera saxis.
Hic dedit Eubankus lautam pro tempore caenam
Ubank R
Illius in patriam ut gratos venisse doceret. 540
Faceret hoc ipsum primo quoque mane, sed ante
Nos fugimus, memoresque viae, memoresque diei.
Cumque diem medium fecisset clepsydra nostra,
(Nam solem dormisse puto radiosque per omnem
Abscondisse diem) subito divertimus omnes 545
Ad villam Musis datam de nomine Topclyffe,
Quam vix dignabar proficiscens carmine nostro.
Gratior ille locus, quem nos pluvialibus Austris
Acti expectamus; datur anser, alauda, ferina,
Caetera praetexto quae sunt vulgaria mensa 550
Instructa est melius quam fert Aquilonia tellus.
Callidus Harrisonus prius hoc invenerat, atque
Hunc dominum domino similem praedixerat Ursae; Mr Furze R

Sensum eius in tali causa sine teste probabo.
Postquam larga quies facta est, mensaeque remotae, 555
Nullaque iam poterat caeli spes esse sereni.
Rebus in extremis medios penetravimus imbres,
Et veluti immersi madidis in fluctibus Ousae
Amnis Eboracum multa sed nocte venimus.
Deterior semper sequitur fortuna cadentes: 560
Mrs Yongham R
Obtigit hospitium gratum minus imbribus ipsis,
Namque cubile datur, sed nullis usibus aptum,
Quod summe cupimus, non est locus ullus ad ignem;
Ad stabulum mittuntur equi, quod longius absit:
Non domus hospitibus minus hospita cernitur unquam. 565
Dura verecundum nescit fortuna pudorem;
Cogimur ad dominam Yongham deducere tandem
Nos, et equos, cui magna domus, cui copia maior.
Illa invitarat prius, et promiserat illi
Nomine, decanus, nostro, sed nos pudor inde 570
Detinuit, seri quod venissemus in urbem.
Ut videt ingressos, laetatur adesse, doletque
Fortunam, miserata viam, miserata labores,
Seque adeo nostrae fortunae plura fatetur
Quam nobis debere, tulit quos casus ad illam: 575
Hinc nos laeta domum deduxit in interiorem
Magnifice extructam textilibus atque tapetis
Omnigenis, ignemque parat, caenamque parari
Iussit, et (officiis plusquam vulgaribus usu)
Ostendit quodcunque potest; supra omnia vultus 580
Accedunt hilares, nec mens pauperque voluntas.
Inde per eximium spatium, variisque decorum
Picturis, ad magnificum clarumque cubile
Galerie B
Ducit, ubi damus nos membraque lassa quieti.
Quid referam ornatum insignem tectique locique? 585
Apta domus dominae, domus illam illustrat et ornat,
Illa domum. Sunt digna animis quae maxima magnis.
Nos velut obliti nostri, somnoque sepulti
Donec adest doctor Lougherus, et excitat, urgens 590
Ut tollamur equis, et ad archipraesulis aedes
Arch. Sands R
Tendamus, prius expectarat saepius, atque
Nunc rediise sciens, deduci ad prandia iussit;
Surgimus, egredimur, celeresque volamus ad illum;
Mr Hutton the Deane of Yorke R
Cui sedes passus bis mille ab urbe iacebat. 595
Ille sui similis, decani nomine partim,
Partim etiam nostro (quis enim magis unus utrisque
Favit academicis?) reditu laetatur, et una
Accipit in mensa, solito de more benigne,
Multa super Boream, super Austrum multa requirens. 600
Hinc labor alter erat discedere tempore nostro;
Tres urget remanere dies, non possumus unum.
Rursus Eboracum non pauca negotia Blencowe
Me quoque non levia ad Yongham promissa vocabant.
Postquam nulla potest nos causa morarier, ille 605
Nos, nostrosque Deo liberos commendat, et urget
Nummos invito mihi, quamlibet ipse recusem.
Vix ad Eboraci perventum est moenia, quando 
Nos doctor Parsons, nos et decanus Ebori
Doct. Hutton R
Invitant. Prius at possiderat hospita Yongham, 610
Illa dedit lautam coenam, dedit hospita cantus
In mensa, famulos hunc ipsum servat ad usum.
Hanc multos ambire procos, ambireque frustra
Non miror, fortuna animo respondet, eumque
Quam iuvenis debet, iuveni bene servat amorem. 615
Sola manet iuvenis, quae non nisi sola maneret.
Hinc urbe egressi, quam saepe precamur ut illi,
Quae semper iuvenis, renovetur ut saepe iuventus
More aquilae, ut veniat nunquam vel sera senectus.
Doctori Parsons dicturi mane salutem 620
Uxorique simul, quoniam aequa lege tenemur,
Namque vel invitis ientacula lauta parantur
Quae Tadcaster erat sine flumine, pulvere plena,
Tadcaster BR
Nunc habet immensum fluvium, et pro pulvere lutum.
Quales ante dedit, dedit Aberfordia tales 625
Alberford B, Aberfordia R
Iam fructus, mora noster minor, sed gratia maior.
Mittitur ignotis qui nos deducat ab oris.
Longe aberat Wakefeild, ideo divertimus illinc
Pomfret B, Pontefract R
Qua iacet oppidulum, quod fracto a ponte vocatur
Pomfret, nil habuit praeter laudabile castrum. 630
Quae Rotherama prius caruit lusoribus, illis
Rotheram BR
Iam scatet, hospitio prohibens qui ludere nescit.
Nos (licet indigne tulimus prohiberier) illinc,
In melius tamen et magis amplum forte redimus
Hospitium, quandoque iuvat quod obesse videtur. 635
Semper habet Mansfeild qui portent, semper in ipsis
Notingham BR
Non intermittunt festis solisque diebus.
Mitto Nottingham, quam si laudare putarem,
Quam vereor, ne laus eius sorderet ut ipsa.
Iamque ultra Trentam apparet Lecestria, quando 640
Lester B, Leycester R
Blencowus noster caepit minus esse superbus,
Atque Aquilonares animos dimittere novit, .
In nostra patria posse et nos esse superbos.
Tandem sed sero multisque ambagibusque usi
Butleri attigimus dictum de moenibus Aston. 645
Ashton in the wall B, Aston
Huc cursus fuit, hic suscepti meta laboris; on the Walls in the Countie of
Hic datur accipitri perdicibus accipiendis Northampton R

Una dies, datur una dies leporisque sequendo; 
Una dies, datur una dies leporisque sequendo;
Dira voluptatem tempestas abstulit omnem
Cogit et in medio cursum intermittere cursu. 650
Blencowe ne semper non falleret, atque suprema
Aequa essent primis, hic deserit atque recusat
Oxoniam mecum, mihi quod promiserat, ire.
Ut primum Oxoniae turres et moenia vidi,
Culta bonis studiis, doctis cultissima Musis, 655
Nescio quo pacto, citius quam posse putarem
Defecisse mihi vires in carmine sensi.
Rustica Musa silet, gelido quae nata sub Arcto,
Atque inter Musas metuens ne forte politas
Quae rudis obstreperet nimium, velut inter olores 660
Anserulus, tanquam in Boream expirata refugit.
Respicio, revocoque simul, procul avolat illa
Ex oculis, velut umbra fugit, et non respicit unquam.
Quam volui per eam nostro misisse salutem
Decano, misisse aliis quam debeo multis! 665
Sed nec opinati mihi dixerat illa salutem.
Sic coepit, sic clausit iter locus unus et idem.
Quique dies conclusit iter, mihi carmina clausit. 

Finis