Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.


DOCTOR IRONICUS
Patris Edmundi Campiani

DOCTOR IRONICUS

Ecquis in hoc coetu iuvenum probitatis amator
spacerMoribus et vita perpoliendus adest?
En ego qui doceam, mihi te committe volenti.
spacerPlausibilesque dabo, non sine mente, sonos.

DISCIPULUS

Salve, docte senex, studii formator honesti.spacer 5
spacerImbue praeceptis pectora nostra tuis.

DOCTOR IRONICUS

Accipe quae mando quaeque intellecta iuvabunt
spacerSensa sub ambiguis elicienda tropis.
Vos precor Aeoniae mecum videre sorores, blue
spacerNec sit qui Stoico murmuret ore Cato.
Mane quid inceptas? Quo desinis ordine lectum? spacer 10
spacerQua serie reliquum continuatur opus?

DISCIPULUS

Hei mihi, quam subito dulces abiere susurri!
spacerVix bene me posui. “Surgito, surge” crepant.
Audio semestres quadam in regione tenebras
spacerDurare, et totidem mensibus esse diem. spacer 15
Tali nempe die recreatio nostra placeret,
spacerTalis et ad somnum nox foret una satis.

DOCTOR IRONICUS

Tu tamen excitus furtivos adde sopores
spacerUltimus e nido proripiare tuo.
Ah, quam delectant vetitae fragmenta quietis! spacer 20
spacerUltimus ergo vide corpora fessa leves,
Ultimus officio simul hoc, simul omnibus esto,
spacerUltimus ad sacras ingrediare preces,
Ultimus audito subeas gymnasia pulsu,
spacerUltimus ad mensam, quando vocaris, eas, spacer 25
Ultimus ad reliquos repetitum accede sodales,
spacerUltimus i cubitum, pigritiamque fove.

DISCIPULUS

Sentio difficilem si non festino magistrum
spacerIllotusque manus et male pexus eo.

DOCTOR IRONICUS

Quo tibi mundities tam relligiosa? Capilli spacer 30
spacerEffice concresceant squalidiore situ,
Passaque caesaries in apertam ventilet auram,
spacerDurior hirsutis sordidiorque feris.
Unguibus armatus digitos ut arare sepulchrum
spacerIpse tua possis absque ligone manu. spacer 35
Haereat illuvies ut si plantare libebit
spacerAllia, radicem nutriat ista cutis.

DISCIPULUS

Quid si mucoso pendebit stiria naso?

DOCTOR IRONICUS

spacerExcipe, vel sociis divide frusta tuis.

DISCIPULUS

Se purgare iubent vestes?

DOCTOR IRONICUS

spacerDetergito sputis. spacer 40

DISCIPULUS

Et si calceolos?

DOCTOR IRONICUS

spacer Sume tapeta.

DISCIPULUS

spacerspacerPlacet.

DOCTOR IRONICUS

Unum hoc infigas animo, praeque omnibus unum
spacerFortiter in vetitum nitere quidquid agas.
Si te in sermonem vocitaverit hora Bohemum, blue
spacerOmni conatu, voce Latinus eris. spacer 45
At schola quae doctae poscit commercia linguae
spacerNon nisi maternos promat ab ore sonos.
Dixerit ille “foras,” dic tu, “remanebo libenter.”
spacerSi dicet “maneas,” accelerato gradum.

DISCIPULUS

Hoc quoque discruciat. Videor mihi captus in istis spacer50
spacerAedibus, et quodam carcere pene premi.

DOCTOR IRONICUS

Fallere praefectos res est operosa, sed ingeris
spacerGloria: commoditas temporis addet opem
Si pater exeriet, poteris subnectere fraudes
spacerCogor et accersor, non mora, certa fides.” redspacer55
Quodque reversuro spatium praefigitur, illud
spacerNe non audacter transgrediare cave.
Sedulus interea causas effinge morarum,
spacerSartor, amicus, opus, bibliopola, faber.
Iurgia non mordent, poteris contemnere, poenis spacer60
spacerQuando etiam tantum commoditatis emas.

DISCIPULUS

Obruimur studiis, patimur fastidia longa.

DOCTOR IRONICUS

spacerHac tua qua dabitur taedia parte leva.
Intempestivi speciem praetende laboris
spacerAntea neglectas tum tibi quaere scopas. spacer65
Exue pelliceum, libros compinge, colores,
spacerTempora et obliquo falle labore diem.
Inque schola residens, ne pauca notasse puteris,
spacerScribito picturas et simulachra deum.
Pinge pharetratos asinos et monstra ferarum, spacer70
spacerFaunos et satyros semivirosque boves.
Daemona cornutum et varias imitare figuras.
spacerCrederis docta multa notare manu.

DISCIPULUS

O mihi praeceptor cupidis infixe medullis!
spacerO faciles vestra sub ditione scholas! spacer75
Seria si loqueris, neque me sub imagine ludis,
spacerHaec tecum aufugiens mox documenta sequor.

DOCTOR IRONICUS

Ah! Generose puer! Quo te malus abstulit error? blue
Haeccine tu saperes? Nec adhuc mea sensa capessis?
Lusimus et falsis dabimus velamina rebus, spacer80
Ut magis ante oculos vitium deforme patescat.
An tibi foeda placent? An tempus inutilis aevi,
Somnus et ingluvies, praeruptaque claustra pudoris
Nequitiaeque dolique, et praesentisima pestis
Otia Tartareis animum dedentia flammis? spacer85

DISCIPULUS

Hoc Deus avertat (miserum me!) maximus omen!

DOCTOR IRONICUS

In velamenta ioco dedimus, quem libera poscunt
Tempora; tu solidos, tu veros elice fructus.

DISCIPULUS

Et faciam, et grates habeo: contraria vertam
Omnia quae dixti, neque te lusisse pigebit. spacer90

bar

DIALOGUS MUTUS
R. P. Edmundi Campiani

Quae veteres docuere sophi, quae plurima verbis
Intonuere aut quae mandarunt dogmata scriptis
Accipe nunc oculis et viva volumina mecum
Inspice, mi fili, mutis expressa figuris.

Actus Primus
POCULUM MORTIS

Cernis ut oblatae gustarit pocula mortis? spacer5
Hi duo, consiliis teneram sibi quisque iuventam
Alliciunt, alter clam sub radiante metallo
Lurida pestiferi continit frustra veneni;
Alter in hoc vitro manifestum protulit haustum:
Omnia transparent, mera limpida lucis amica. spacer10
Hic scyphus insidias nescit, natura repugnat:
I bibe, ne vinum gustes fatale caveto.
Quidquid erit simplex et apertum, nobile, purum,
Nullius arbitrium fugiens, non aethera celsa red
Non sacrosanctas leges, non lumina patrum, red spacer15
Non socios testes, non agmina tuta piorum, blue
Hoc cape si sapias, atque execrare latebras.

Chorus primus

Haec haec cernentes tristia tristia blue
Sensu vivaci condite condite. spacer

Actus secundus
PILA ET TESSERA

Elige quadratum: sic te, charissime, forma. spacer20
Lubrica namque pila est et ad omnem turpiter auram
Dispaciata loco nunquam bene constat in uno. blue
Quadratum stabile quocunque impellitur ictu,
Quoquo dimoveas libratum pondere iusto red
Haeret et ex quavis iaciatur cardine perstat. redspacer25
Tu mihi ne subitis animum demitte procellis,
Perfer et obdura. Sic vivitur: indue mentem
Pacificam, fixam, quamvis adversa repugnent. red
Sta pedibus rectis, pia nunquam desere coepta.

Chorus 2us

O quantum iuvat ad polos beatos bluespacer30
Casu difficili tenor virilis!

Actus tertius
PUER FASCICULUM FRANGENS

Omnia non possunt, sed possunt singula frangi:
Experiare licet. Fraternae foedera pacis
Inviolata decus, robur, solatia praestant.
Conglomerata vigent, pariunt divisa ruinas. spacer35

Chorus 3a

Charitas caelos reparavit altos. blue
Charitas Christi sociat fideles
Sancta, communis propriaeque firmans
spacerVincla salutis.

Actus 4
CLAUDUS ET CAECUS

Et claudus titubans et lumine cassus in unam redspacer40
Convenere viam: seiunctim neuter, uterque
Coniunctim sese poterit sociumque levare. red
Effice sustentet titubantem caecus, at illi
Pandat iter claudus. Sic sic iuvat ire sodales
Et conferre vices, atque adiutare vicissim. spacer45
Nemo sibi satis est. Nemo sibi viveret uni.
Nemo superbierit: non auri mille talenta
Non vis ingenii, non faecundissima linguae
Flumina, non robur, non copia dives honorum
Casibus eripiunt, quibus indiga turba fideles spacer50
Expetimusque damusque operas: comperta fatemur.

Chorus quartus blue

Hic valet ingenio, valet alter rebus agendis.
Conferat ille oculos, commodet iste pedes.

Actus Quintus
CLEPSYDRA blue

Denique dum longi metitur pensa diei
Clepsydra, sana tuae capias documenta salutis. spacer55
Quid vitrum est? Hominis corporis. Quid arenula? Vita est.
Et corpus fragile est, neque cessat currere vita.
Curre, puer felix, et quam sit labile tempus,
Quam volet incerto spatio, quam rara senectus
Excipiat iuvenes, quam non mansura, memento. redspacer60
Illam animo vitam meditare et pectore versa
Quae nos perpetui ditabit fructibus aevi.

Finis