Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — paraphrasis Buchanani poetica.

LIBER QUINTUS

CVII.
Psaltes bonitatem et benignitatem Dei celebrat erga exules peregre errantes, erga captivos, aegrotis, in mala iactatos, erga mutationes singularum regionum et personarum ex Dei providentia, et, admirans vecordiam hominum Dei opera magnifica non advertentium, omnes ad Dei laudes hortatur.

spacerCelebremus Dominum mitem et patrem benevolum, cuius lenitas nullum habet finem. 2. Celebrent hunc una mecum omnes quos ab inimicis crudelibus salvos reduxit, cum imperii saevitia eos vexaret et servitutis vinculum cervicibus captorum ademit, 3. quosque passim per immites nationes disiectos collegit qua sol e mari oritur, et qua descendens in occidente diversa mundi parte sese abscondit, quosque e regione frigida polo arctico subiecta et quos a Noto vento calido demum eduxit. 4, 5, 6, 7. Errabundi per saltus infructuosos et per rupes incultas, qua nulla itineris signa viam hominibus ad terras habitatas osendunt, summa desperatione affecti, victus et aquae egeni, orationi miserabili opem petiere. Deus precibus eorum animum advertit, et misericordia motus erga destitutos, auxilio omnibus ab animi anxietatibus moestos liberavit, viamque ostendit qua itur ad urbes civibus frequentes. 8. Ergo laudent Dominum mitem et benignum patrem, eiusque res praeclaras passim per regiones longinquas veri Dei ignaras exponant. 9. Qia his bibendi desiderium diminuit, victusque penuriam eos aegritudine afficientem cibo sedavit, roburque corpori et vim suam menti restituit. 10, 11, 12, 13. Qui contempta lege divina, mente beneficiorum immemori, et suis potius quam Dei consiliis obsecuti, in carcere tenebroso et summa obscuritate coerciti erant, cum propemodum prae timore lethi frigus inducentis horrerent, cumque malis vexati, animo deiecto demissi, languerent, eoque sunt redacti ut nihil in quoquam opis invenirent, oratione miserabile opem petiere, Deus eorum precibus animum advertit, et misericordia motus erga destitutos auxilio omnibus animi anxietatibus moestos liberavit. 14. Compedes quoque manu forti fregit, et mortis metum ab eis amovit, ac meticulosos e foedis carceris tenebris exemit. 15. Ergo laudent Dominum mitem et benignum patrem, eiusque res praeclaras per regiones longinquas Dei ignaras passim promulgent, 16. qui ostia quoque et portae validissimae repagula evertit. 17, 18. Quid de iis praetrea dixero? Quibus cum stolidum voluptatis studium molli cultu et delicata vivendi ratione animi vigorem debilitavit, corpusque morbo conflictatum cupiditatis stultae supplicium luit, cumque cibi odium, cui omnia marcent et acerba sunt, omne alimentum morte instante aspernatur. 19. Hi tamen oratione miserabili cum opem petiere, Deus precibus eorum animum advertit, et misericordia motus erga destitutos auxilio omnibus animi anxietatibus moestos liberavit, 20. suique verbi potentia ab aditu mortis servatis vim vegetam toto corpore reddit ac reficit. 21. Ergo laudent Dominum mitem et benignum patrem, eiusque res praeclaras passim per regiones veri Dei ignaras exponant, 22. magnaque munerum (iure debitorum) strue aras grati adaugeant, vitamque restitutam indicent oratione testante eos beneficii memores esse. 23. Caeterum, qui mare murmurans navigat et longinquas nationes propinquas facere videtur per mercaturam navibus pandis undique petitam, 24. miranda Dei potestas illi perspecta est, factaque mirabilia quae in mari vasto ostendit ei satis sunt cognita. 25, 26, 17. Quum ventis Deus imperat, venti tempestate graviter sonante, mare invadunt, iposeque pontus nunc coelis ipsum spumis albentibus provocat, nuc vero ad fundum usque inferorum sese aperit, facies vectorum metu exanguis est, timorque eorum pectora celeriter moventia percellit, hisque velut ebriis gressus instabiles evadunt, nec prudens gubernatoris longaevi scientia aut diligentia prodest. 28. Sed ubi oratione miserabili a Domino opem petiere, Deus trepidorum precibus animum advertit, misericordia erga destitutos auxilio permotus. 29. Hinc venti iam sedantur, marisque quiscentis malacia spem bonam nautis iniicit, unda iam ad planum reducta, 30. qui iam abiecto mortis timore laetantur, cum fluctibus sedatis, navis diruptae in portum expetitum pervenere. 31. Ergo laudent Dominum mitem et benignum patrem, eiusque res praeclaras passim per regiones longinquas veri Dei ignaras annuncient. 32. Conciones populi Dominum praedicent, hunc seniorum prudentium conventus vehementer laudent, 33. qui fluviorum alveos aquis liberat, suoque veluti decreto terras aqua irrigatas, fluviolis ubique bullas intercurrendum excitantibus, scaturiginibus aquarum clausis, aridate punit, 34. agrosque fertiles, terra salsa ideoque inutili, ob peccata agricolae eam colentis, steriles fieri facit. 35, 36, 37, 38. At e contrario in arvo arenae macilentae stagna efficit, et paludes limosas stare, agrosque penuria aquae laborantes per inducta flumina et fluviolos mobiles aquis irrorat, eosque cultos pauperi fruendos donat, qui et civitates novas bonis institutis regere et arbores fossis committere queat, quique sementem faciat, e semine terrae mandato fructus iucundos tempestive colligere possit. Quos Deus etiam fovet, qui agnos eius et hoedus et id genus animalium incremento continuo multiplicat. 39, 40. Ubi vero rursum homines isti ignari utiitates fortunae prosperae moderae ferre, sese cupiditatibus suis permiserunt, Deus iudex aequus beneficentiam suam revocat, et feroces ac arrogantes calamitatibus domat, praefectisque crudelibus pundiendos donat, vulgusque contumax sub rege stolido neglectum in rapinam vicinis esse facit, perque terras steriles ire cogit, ubi nulla hominum indicia prioribus temporibus viam assuetam ostendunt. 41. Inopes autem et moderatos incommodis prohibet, laetamque horum familiam sobole numerosa abundare facit. 42. Haec omnes recto iudicio praediti cernunt et laetantur. Contra vero vulgus peccatum suum agnoscens prae timore secum murmurat. 43. At prudentes haec summa diligentia animo versant, hisque considerandis sese totos dedunt, servandaque memoriae commendant, ut Dei indulgentia omnibus nationibus sit perspecta.

CVIII.
David rex Deo gloriam ipsius commendat in benignitate et fide praestanda, promissiones eius commemorat, auxilium implorat, et se eodem duce ad opus accingit.

spacerMens adversus mala constans, visque animi non turbat te, rerum omnium rex, cantu et cythara venerabitur. 2. Eia age, mens, evigila, molestisque cogitationibus amotis ad te redi. Tuque, cythara, suaviter sonans cum nabiliis expergiscere citius quam stella Veneris lucem solis exortum intercedentem, id est, crepusculum matutinum evocet, citiusque quam aurora cantus excitet. 3. Tu, rerum creator et conservator, omnia alens, celebrabo, tuaque miracula canens eadem per omnes populos qua terra extenditur diffundam. 4. Tua enim misericordia altissima coeli parte in qua lucent sidera sublimior est, promissorumque constantia nubibus excelsior. 5. Profer, Iehova, e coelo caput venerabile, et hominibus universis splendorem maiestatis et magnificentiae tuae commonstra, 6. ut, quos diligis timore mortis frigus inducentis propitius liberes, teque rogantes ad auxilium ferendum promptus exaudias, 7. et certe ita fiet. Imo vero Deus nos iam auscultavit, eque penetrali coeli stellantis laetititam promittens responsum hoc reddidit: “Ecce tibi ferile urbis Sichem solum dividam, planaque Socothi virga decempedali distribuam.” 8. Nonne posteri Iacobi dicto sunt audientes mihi, quicunque eorum vel pecuarius pastor st vel terram aratro perstringit? 9. Urbesque Syriae opulentae in ditionem imperii imei reidigam, Moabumque Arabiae, Idumaeam et Palestinam Syriae regiones mihi subiiciam. 10. Sed quis tandem imperator viam mihi ad munimenta hostium aperiet? Quis moenia Idumes urbis Syriae opibus florentis evertet? 11. Quis alius a te, Iehova, nostrae nationis defensore? Qui peccatis nostris iratus nos inimicis opprimendos deserueras, nec agmina nostra ad bellum euntia pracedebas, uti prius solebas. 12. Fer nunc opem, pater clemens, nobis in temporum angustias adductis. Spes ex hominibus pendens falsa facile credentes fallit, 13. at nos te ductore capita gerentes corona e lauro victoriae indice ornata hostis superbiam conculcabimus.

CIX.
David calumniis malevolorum traductus apud Schaulem, calumniatoribus eorum familiis nomini et saluti male precatur propter obfirmatam illorum malitiam, et accepta salute sua profitetur se benignitatem Dei celebraturum.

spacerNe rem hanc silentio transmittas, Iehova, meum decus, de quo glorior et cui confidor, neu te ostendas eam ignorare, neve sine orationem veram a falsa vinci. 2. Prava enim homnum scelestorum versutia saevaque mendacii pestis et lingua petulans fraude commentitia me opprimit. 3. Malevolentia indignationem hominum in me mendaciis clam confictis inflammat, meque immeritum molestia afficit. 4. Quos etiam oportebat consolationem mihi adhibere, qualem amici fideles afferunt, ii in me maledicta et contumelias occulte coniiciebant. At ego te interea moestus rogabam, qui intima mentis occultae praecordia vides. 5. Qui in honore omnigeno a me habiti sunt, summo studio mihi incommoda reddunt, et malevolentiam pro benevolentia syncere rependunt. 6. Hunc, pater, inimicum meum crudeli domino destruendum exhibe. Nuncius Dei depopulator praesens sit illi conatibus eius obsistens. 7. Quum autem veste lugubri indutus ad solium iudicis venerit, ipse causa inferior, decreto molesto contra se prolato, discedat, cumque studebit animos iudicum offensos ad misericordiam prece et oratione movere, verbis suis eosdem iratos reddat. 8. Ante tempus letho praepropero ablatus mortem immaturam oppetat, aliusque bonorum possessor domum ab eo desertam obtineat, et de functione deturbato alius ei succedat. 9. Proles illius parentibus carens moereat, coniunx in aula domino privata lugeat. 10. Liberi ex patria expulsi errent, liberi, inquam, errones vagabundi stipem petentes, incertis peregrinationibus mundum circumeant, locumque nullibi inveniant ubi conquiescant. 11. Foenoris exactor, ubi forulos omnes scrutando pervestigaverit, domum calamitosam sursum ac deorsum vertat, successorque incognitus in bona ipsius molestiis duris et laboribus improbis acquisita per vim involvet, 12. nemoque sit auxilio opem petenti. Nullius misericordia prolem patre carentem iuvet. 13. Mors familiam totam ferro suo evertat, saeculumque sequens cognationem omnem cum memoria extinguat, 24, 15, 16. patrisque peccata semper praesentia sint et obvia velut nova apud Deum, et in conspectum eius semper sese offerant, matrisque delictum perpetuo in memoria habeatur. Et, sicuti omnis humanitatis expers, misericordia flecti non consueverat, familiam eius perpetua obscuritate taciturnitas obruat, qui me humilem, nullo meo merito afflictum, amicis orbum, cogitationibus molestis confectum, et ad necem quaesitum, ad exitium adducere conatus est. 17. Sicuti etiam maledicentia semper fuit ei chara, convitia, et dirae quas imprecatur, in ipsius caput recidant, et quemadmodum malo animo verba bona cuiquam facere vitaverat, sic nemo illi benevolus sit aut bene de eo loquatur. 18. Ac quemadmodum corpus veste ad talos usque demissa amicitur, sic ille totus calamitatibus ab ira tua importatis opertus cunctis evilescat. Sic miseriae passim in interanea fusae dilatentur, ut oleum in solida corporis, aquaque in carnem permeat. 19. Hac igitur maledictionis veste indutus obambulet, hoc cingulum renes illi et viscera circundet. 20. Maledicentia hostium meorum ita in conspectu Dei puniatur, et quicunque calumniis incolumitatem meam nititur evertere. 21. At tu contra, pater, potentia tua me defende, falsaque malevolorum criminatione erue, ut omnis terrae pars te veneretur, iucundumque misericordiae tuae fructum intelligat. 22. Ab invidis me libera, sum enim deiectus, inops, spe orbatus, mentemque turbatam solicitudines molestae pertorquent. 23. Serviliterque evanesco ac figura umbrae evanidae cum crepuscula vespertina luce obscura micant, aut uti locusta cum ex arboribus eiecta decidit, ramis diligenti indagatione excussis, sic ego huc et illuc saltito. 24. Genua debilia me non ferentia succidunt, victus inopia ossium iuncturas laxat, corpusque sanguine carens, cum ossa sine succo sint, homore deficitur. 25. Hostes superbi contumeliis arrogantibus me invaserunt, meque cernentes capita sua per ludibrium motarunt. 26. Auxilio sis mihi, pater, famulumque tuum iuxta clementiam tibi propriam custodi, ut et potentiam tuam hostes intelligant, meque benignitate tua liberatum esse cognoscant. 28. Dumque opprobria fundent, dum convitiabuntur, tu facilis et placatus ope tua me fovebis. 29. Dum dedecus et ignominia illos erubescere coget, gaudium famuli tui addicti animum alacrem efficiet. Utque vestis a summo capite ad pedes usque demissa totum corpus velat, sic pudor et ignominia tristis ore perplexo hos operiat, qui me malitiose detrectant. 30. At ego tum gratus voce mea Deo gratias agam, inque turba frequenti Dei magnitudinem celebrabo, 31. qui praesens favensque adfuit humili et abiecto, eumque ad se provocantem ab hostium irrisione liberavit.

CX.
Christus Dominus noster ad spirituale regnum et sacerdotium aeternum in ecclesia vocatur, deinde proponitur potentissima victoria de inimicis et triumpho eius.

spacerDeus pater ita affactus est Christum filium, Dominum et Deum meum: “Compone te ad sedendum ad dexteram manum meam rebus omnibus dominaturum, dum ceu scaptum inimicos regnanti tibi reluctantes infra pedes tuos conculcandos tibi prostravero. 2. Imperii tui insignia ab Hierosolyma ad mundi extrema producam, ut legum iustarum potestate hostes superbos et rebelles cohibeas. 3. Cum autem turba frequens se tibi ultro regendam tradens, laetitiaque gestiens, te de hostibus triumphantem ad aedem sacram comitabitur, potitum eo, quod cupiebas, populi tui copiae ornamentis venerabilibus instructae laetum et celebrem diem exhibebunt. Ros purus pane copiose cadens, non tot veluti gemmis pulchris ita compos operit quam quot liberorum et iuvenum tuorum ex omnibus nationum oris ad e concursus fiet.” 4. Dominus sancte tibi promisit, seque adhibito iureiurando stabili et inviolabili obligavit te, ut populum Deo in aeternum reconcilies, pontificem more Melchisedecis sibi futurum, quamdiu sol globo lucis semper se movente diem collustrabit, lunaque noctis tenebris lumen allatura est. 5, 6. Christus propter te, sancte coetus, semper praesens erit. Reges impotentes tibi adversantes gladio ultore semper coercebit, suamque ad tempus exhibens indignationem tibi gentes tumultuantes compescet, regesque regionibus opulentis dominantes in humum deciiciet. 7. Dumque hostes fugientes urgebit, hostium potitus, vehementem bibendi cupiditatem e fluviis rapidis ei forte obviis imminuet. Itaque, victis inimicis, in coelum laudibus feretur.

CXI.
Psaltes suo exemplo hortatur ecclesiam ad laudandum Deum ob ampla eius opera erga Israelitas, et sanctum eius foedus. Hinc recordatus officii piorum erga Deum omnes provocat ad reverentiam et laudationem eius.

spacerSive inter amicos fideles de rebus arcanis agam, sive multitudine gentis Iudaicae me circundante ad praedicanda mecum Dei beneficia congregatae sermonem habeam, te, pater, ex animo celebrabo, tuaque beneficia ore meo eorundem memori evulgabo. 2. Opera admarabilia Dei non solum ingentia quidem sunt, sed etiam illustria, piisque omnibus perspicua, diligentia ipsorum constanti etiam investigante. 3. Quodcunque enim Deus agit, decor et magnitudo late perspicua lumine coelesti eum authorem ostendente, sic veneranda faciunt omnia, utDeo omnium tribuatur honos. Dumque sidera splendida terras circumibunt, posteritas Deum esse aequabili erga omnes iustitia semper intelligat. 4. Nec quae maiores nostri velut mente capti admirati sunt, nec opera Dei etiam mirabilia, quae posteros eorum attonitos reddidere, taciturnitas caetera omnia deterioria faciens, obscurabit. Nempe Deus liberalis et promptus miserorum queremoniis exorari, 5. charos sibi honore affecit, praeda ab inimico arrogante ablata, nec ulla posteritas reprehendet illum pacti cum gente sibi electa initi oblitum esse. 6. Potentiam suam rebus praeclare gestis demonstravit, cum, regna ditia depraedatus agrosque hostium cultoribus novis metatus, eorum urbes genti sibi amatae habitandas dedit. 7. In omnibus actionibus, in omni sermone constantia firma est, omniaque eius facta iustitia regit. Quae imperat iusta sunt, et non ulla fraude mixta aut dolum occultum abscondentia. 8. quaeque nec temporis longinquitas perpetuo motu circumacta deleat, aut aevi spatio imminuat. Nam fidei firmitas et iustitia semper praesens imperia semper firma servant. 9. Itaque quum nefarium regis Aegypti mandatum posteritatem Hebraeorum, quos Deus elegerat, vexaret, Iehova tum servitutis vincula amovit, tum regis etiam arrogantis mandata crudelia abstulit, dederatque suis rebus secundis utentibus immunitatem perpetuam a tyrannis habere, si eorum posteri inviolata sanctae legis conventa custodissent, maioribus olim iureiurando probata, foedera Dei, inquam, perpetua si semper firma servassent. Mentio enim nominis Dei piis augusta et reverenda est, adversariis vero terribilis. Deus autem promissa sua inviolabiliter servat, cumque conventis non statur, supplicia gravia de foedifragis sumit. 10. Deum autem venerari et sincere revereri vitae sanctae initium et praecipuum documentum est, adeoque primariae et verae sapientiae summa. Qui autem actiones omnes ad hunc finem format, is perfecte sapiens est, omnisque aetas hunc felicem esse fatebituir.

CXII.
Psaltes pios hortatur ad laudationem Dei propter felicitatem omnimodam quam largitur bonis.

spacerFelix ille demum est qui Deum creatorem omnium vera religione veneratur, qui eius sanctionibus oblectatur, omnesque animi affectus totamque vitam ad leges Dei conformare et dirigere conatur. 2. Viri illius posteri imperium suum per urbes opulentas extendent. Benevolentia enim Dei bonorum posteros commodis liberaliter afficiet. 3. Opes pio domi copiose abundabunt, nec longinquitas temporis eius iustitiae decus commodaque inde provenentia delebit. 4. Cum autem humano iudicio temerarius rerum eventus Dei providentia gubernatus summa gaudens infima reddere, crudeli lusus genere impios vexabit, tum Deus liberalitatis suae splendorem bonis in media calamitatum obscuritate proferet, facilisque ac liberalis bonorum posteros in rebus difficilimis defendet. 5. Iustus vicem egeni dolens egestati eius liberaliter opem fert, trutina aequa sic cuncta moderans ut nulla vox ab ore eius imprudenter elabatur. 6. Fortunae violentia cuncta vexantis non coget illum pristinam lenitatem mutare, nec tempus mortis existimationem eius abscondet, taciturnitate cupiente omnia delere. 7. Invidia laeta rumores falsos dissipare, cum metu non afficiet, nec falsa criminato aut belli sinister nuntius et expectatio, aut paupertas, quae luridos et squalentes efficit, aut mortis propinquae sonus timorem illi incutiet. Sed summa constantia pericula invitat, et in Deo unico spem defixam habet. 8. Et quemadmodum saxa albicantia minabundos maris graviter sonantis assultus nihil curant, sic ille securus fortunae violentiam firma spe tolerat ac tolerabit, donec ipse incolumis hostium interitum ceu iustam improbitatis ipsorum mercedem videat. 9. Vir bonus donavit pauperibus divitias, nobilitae aeri volucri et cito mutationi obnoxio similes. Laudem vero viri iusti et integri sibi post mortem custodivit, laudem, inquam, mundo ipso longinquiorem, nec sitam in potestate senii instar aeruginis omnia consumentis. 10. Dum malus virum bonum fama illustrem et re praeclara honestum cernet, solicitudines animum eius angentes corrodent, corporisque humorem imminuent, irascetur frendens, seipsum macilentum faciet indignatione livida ceu morbo eum in tabem resolvente. Deus etiam vana impiorum desidia et preces contemnit, sicuti e contrario cupiditates hominum minus arrogantium ad exitum optatum perducit.

CXIII.
David ecclesiam Dei suo exemplo provocat ad laudationem eius propter maiestatem, providentiam, et administrationem mirificam ac gloriosam eius.

spacerCantu laudate Dominum, Iehovae ministri, eiusque potentiam hymnis die festo cani solitis vehementer celebrate. 2. Nomen Domini sic sit omnibus sanctum et venerabile, ut nulla temporis longinqui detrimenta in perpetuum patiatur. 3. Ab egresssu solis orientalis ad occidentem usque, ubi colorem purpureum coelo inducit, omnes gentes nomen Dei colant, 4. qui excelsum coeli domicilium habitat, in alto situs supra omnes terrae partes, cuius etiam magnitudo trans igneum coelum excessit. 4, 5. O homines veram Dei religionem ignorantes! O qui sacrificia ceremoniis scelestis vobis commiscemini! An ullum deum scitis Domino, quem nos colimus, aequalem esse? Quem super altissima coeli loca situm mihil in intimis terrae partibus praeterit, cuique nihil occultum est, ab oculis hominum trans numerosos coeli circulos remotum. 7, 8. Qui tamen sese pro bonitate sua eousque demittit ut ope destitutum in terris et contemptum levet, pauperemque e terra excitat, ut in sede regia situs summos populi magistratus capiat, 9. qui placatus etiam infoecundae mulieri sobolem tribuit, donumque liberis carentem iucunda progenie recreat.

CXIV.
Propheta narrat admirabilem consternationem rerum creatarum in adventu Dei cum populo suo, causamque consternationis petens, eas respondentes fingit, omnem potentiam gloriamque Deo tribuentes.

spacerCum Hebraei ad terram Cananaeum patriam maiorum ex Aegypto redirent, hominumque barbarorum regionem deserent, in quam odium iustum habebant, 2. Deus ipse divina potentia sua Iudam sibi conecratum et Israelem periculis arcebat, populumque suum, ceu ductor eius, praecedebat. 3. Mare metuens aspexit populi ex Aegypto egressum, ac ne transitum moraretur, aquas suas stupefactas divisit. Iordanis aquas fluaviales retro fugientes ad fontem reflexit, sese transituro Dei populo pervium fecit. 4. Fastigia hilaria per montes sylvis consitos saltarunt, ut aries inter oves bene pastas red exultat, monticuli quoque sylvosi culmina alacria moverunt, ut agnus solet in pascuis gestire. 5. Quid, mare, aspexiti, quamobrem e pristino cursu tuo decederes? Cur, aqua Iordanis, in scaturigines tuas abis? 6. Quam ob causam montes moto culmine ita trepidastis, ut aries bene pastus inter oves saltat? Qua de re monticuli cacuminibus sylvosis ita exultastis, ut agnus in pascuis gestire solet? 7. Quia scilicet Dei praesentis aspectus populo suo praeeuntis orbem terrae timidum tremefecit, cui multa sacrificia caeduntur ignibus Hierosolymitanis cremanda, 8. qui intima saxorum secturas ad aquas populo suo ministrandas patefecit, cuique rupes dura aquae fluviolos copiose emisit.

CXV.
Ecclesia servari a Deo petit propter gloriam ipsius et idolatras perdi. Singulos ad fidem hortatur, promissiones accomomodat, et laudes Dei in hac vita se praedicaturum spondet.

spacerNos petimus abst te, mundi gubernator potens, prosperos belli successus ex hoste crudeli, ut per omnes nationes rumor dissipatus nos late celebret, nec ut pompa victoriae causa nos coram populo ornant magnifico gloriantes, vehiculo ex auro fabricato transportet, sed ut aetates ac generationes nationum Deum ignorantium te tuis auxiliarem esse intelligant, semperque summa constantia paratum, quae es pollicitus, ea te adorantibus reddere. 3. Ac ne forte hostes felici successu superbientes quaerant, “Ubi nunc est Deus ille quem nobis obiicitis?” 3. Deus noster coelum habitans humana omnia voluntate sua regit. 4. At falsa gentium opinio Deum verum male colentum deos, qui nulli usui hominibus sunt, sibi fabricavit. Fundens enim fornacibus aurum, aut tenues e mole magna ductili laminas malleis extendens, deos ridiculos variis figuris super aras statuit. 5, Hi autem gentium dii os quidem, sed mutum tamen habent, ideoque nil se colentibus respondere queunt. Oculos habent, circulos tantum caecos, nec quid in mundo geratur cernantes. 6. Nec iucundos florum spiritus per nasum ducunt, ut illis suffitu et sacrificiorum nidore non sit opus, nec auribus audiendi potestate carentibus sonos precum ullarum trahunt. 7. Nec tactu res ullas manibus sentire possunt, aut quicquam cuiquam tribuere, nec pedibus sensu carentibus iter facere, ut ad quemquam iuvandum acccurrere nequeant, nec sonus e pulmonibus semper spiritum ducentibus prolatus per concavum arteriae asperae meatum redit, ut quicquam cultoribus suis praecipere nequeant. 8. Quisquis autem deos tales facit aut veneratur, ipse quoque sit mutus, surdus, coecus, &c., quales sunt dii ipsi quos colit. 9. Vos autem Iudaei posteri Iacobi, omnem incolumitatis vestrae spem in Deo defigite, qui vos sua potentia magna in rebus adversis iuvabit, et in periculis tuebitur. 10. Vos quoque ex Araone progeniti, omnes incolumitatis expectationem in Deo constituite, qui vos sua potentia magna iuvabit, et in periculis tuebitur. 11. Quicunque Deum veneratis, spem incolumitatis tuae in eo defige, qui te sui potentia magna iuvabit, et in periculis defendit, 12. qui nostri semper amice recordatus, nosque benevolentia prosequens, diligenter recreavit at indies recreat, qui omnem Iacobi progeniem et selectam Araonis stirpem solabitur, 13. quique sinceros sui cultores omnis aetatis et conditionis recreabit et servabit, 14. qui nos etiam omnemque posteritatem nostram donis recentibus semper magis magisque cumulabit. 15. Nam rerum omnium creator, qui nos sibi a nationibus impiis separavit, 16. ipse quidem coelum sibi domum regalem constituit, unde rebus omnibus dominaretur, hominibus vero terram domicilium eis habitandum donavit, bonaque omnia quibus illam exornavit eis etiam concessit, ut dona ab eo accepta, in ipsius gloriam conferentes, eum rerum omnium conditorem esse ceu laudis eius praecones testificarentur. 17. Quos enim mors taciturnitate perpetua abscondit, ii, pater, facta tua praeclara non canent, cum eis mors linguae usum ademerit. 18. Nos autem, qui vita fruimur, te nobis patrem esse profitemur, et laude celebramus, dum sol curru lucente terras circumibit.

CXVI.
David deducta arca Dei Ieruschalaima, in ecclesia amorem suum erga Deum profitetur beneficiorum nomine, pericula sua, fidem, et infirmitatem narrat, salutem Dei omnibus modis praedicat, et postremo petit in eadem salute salvari, ut Deum amplius praedicet.

spacerIehovam vehementer et sincere amabo, eumque solum valde venerabor, qui misericors meam supplicantis vocem benigne audivit. 2. Qui oranti se facilem praebuit, hunc ego quamdiu vita fruens spirabo perpetuo diligam. 3. Iam mors animo et sensibus meis sese offerebat, iam super tumulum sepulchri mei stabam, iam solicitudo me graviter angens undique mihi instabat. 4. Hic ego, omne spe adempta, Dominum oratione humili rogavi, dixique, “Oro te, pater, si nihil aliud concedis, vitae meae miserandae prospice. 5. O iam respica. Expertus sum te in praestandis promissis aequum esse, et in nos mitem et benignum Deum, 6. et ad veniam dandum promptum.” Is me ab inimico crudeli inopem et incertum quid facerem, adeoque ad extrema redactum, defendit. 7. Ergo, animula mea, tui iam compos facta, tristitiam compesce, eorumque munerum hilaris fructum cape quae Deus tibi liberaliter donavit. 8. Vitam enim tuam e morte propinqua liberavit, fletum ab oculis abstulit, viresque ad ingrediendum firmo gradu dedit. 9, 10, 11. Itaque nunc extra periculum auxilio Dei salvus perseverabo, et in certa promissi fiducia spem habens animo beneficii memori te laudabo. Prius enim fatigatus, rebusque adversis exagitatus, ac incolumitati meae celeri recessu consulens, sic intra me tacitus dicebam, “Nulli est homini in promissis constantia non fallax, at Deus, qui omnia in potestate sua habet, unus est in promissis constans, solus fraudem non novit.” 12. Ego autem saepe periculis per te exemptus, tantaque liberalitate tua tam saepe cumulatus, quonam studio paria facere tecum contendam? 13. Te nimirum epulis sacris et oratione colere conabor, et poculum libaminis in manus sumptum praegustando, liberationem hanc me tibi acceptem ferre, palam testificabor, ac beneficii memor te vitae meae praesidium esse affirmabo, 14. promissumque tibi munus debens, te, Iehova, vitae meae praesdium victima colam, gratias agendo in frequent populi tui conventu. 15. Tu enim pater et servator, sorte tibi separatos auxilio tuo defendis, nec qui violenter moriuntur mortem eorum impunitam deseris. 16. Tu etiam Dominus meus me filium famulae domesticae tibi obnoxium e carcere terribili inimicorum liberasti. 17. Itaque te, rerum parens, praeconiis, sicuti par est, semper extollam, et in rebus incertis invocabo, 18, 19. tibique quod vovi debens, votoque persolvendo obligatus et a morte liberatus, cum Hierosolymae restitutus ero, ad introitum vestibuli templi tui victimam tibi sacrificabo.

CXVII.
Psaltes hortatur gentes ut regnum Christi celebrat.

spacerOmnes nationes quas via solis circuit, omnibus diis fictitiis abiectis, praeconia Iehovae patris vestri optimi animo laeto nunc celebrate. 2. Intelligite favorem eius non quotidie liberalius et molliter tractantis in nos omnes effusum esse, firmamque in promissis solvendis perseverantiam eius profitemini.

CXVIII.
David typus Christi ecclesiam ad Dei laudes praedicandas hortatus, a suo exemplo commendat liberationes eius et suam ipsius fidem, eum tum suis tum ecclesiae totius verbis celebrat. Figurat ecclesiam euntem in templum, gratias agentem Deo, precantem in futurum, et sacerdotes ecclesiae benedicentes, sacrificiaque imperantes, omnes denique Deum laudibus efferentes.

spacerAgite, Deum mitem et iustum, magnoque semper favore liberalem, palam laudibus afficere. 2. Agite, vos posteri Israelis, Deum laudate magno favore semper liberalem. 3. Eia multitudo posterorum Araonis, Deum magno favore semper liberalem laudibus ornate. 4. Ea quisquis sincera religione Deum veneraris, agnosce eum palam magno favore semper liberalem. 5. Huius immensae benignitatis egomet exemplum sum. Dominus enim me rogantem se in periculis exaudivit, statimque ex rebus angustis exemptum, in hunc amplissimum regiae dignitatis locum evexit. 6. Ille unus si mihi auxilio sit nec bella ulla, nec ulla hominum minacium potentia violenta meum animum terrebit. 7. Ille solus si opem mihi ferat, cladibus hostium (nec falsa spero) aspectum meum satiabo. 8. Certius est a Deo rerum omnium creatore et gubernatore incolumitatem expectare quam in copiis hominum bellicosorum spem habere. 9. Certius est a Deo creatore et rerum omnium gubernatore incolumitatem expectare quam in in potentia regum divitum spem ullam defigere. 10. Vicini adversum me circumcirca societatem coeant, subsidio Dei mihi auxilium ferentis omnes excindam. 11. Quamvis me circumveniant et undique mihi insistent, subsidio Dei auxilium ferentis omnes ad unum delebo. 12. Licet hostes conferti me circumcingant, mihique tam maiore red numero undique obstant, quam verno tempore apes ex alvearibus exeunt, subsidio tamen Dei auxilium ferentis omnes non aliter excindam quam ignis vehemens arbores sylvarum aridas consumit. 13. Cur me, hostis sceleste, iam turbatum et graviter impulsum incassum extinguere conaris? Manus Dei potentis me propemodum ruentem defendit. 14. Illum ego pro unica mea potentia et robore amplector, meae cantiones illum solum celebrantes cantabunt. Solus enim ille incolumitatis mease causa est. 15. Hinc omnia habitacula et bonorum castra mecum gaudebunt, Deumque incolumitatis meae causam simul succinentes praedicabunt, Deique potentiam bellicosam ac multis victoriis positam carmine vehementer laudabunt. 16. Dextram, inquam, bello potentem, manum viribus excellentem, potentiam Dei bellicosam multisque victoriis potitam laudum praeconiis ornabunt. 17. Cur me, mors crudelis, ludibrio prosequeris? Arma tua repone: incassum enim me, iaculo tuo interitum minanti, terrere conaris. Equidem vita adhuc fruor, malisque superstes singularem Dei indulgentis bonitatem carminibus vehementer laudabo. 18. Pater benignus, quamvis merito, gravibus me difficultatibus affecit, mortem tamen propinquam a te propulsavit. 19. Aperite mihi, sacerdotes, ostia aedis sacrae, ut Deum ob incolumitatem recuperatam laudem. 21. Haec est illa templi ianua Deo ipsi acceptissima, eique consecrata, quae in posterum iustitiae studiosorum petitionibus semper patebit. 21. Iure optimo, pater, te celebrabo. Tu enim mihi, te in rebus adversis oranti, aurem exorabilem dedisti, teque authore extra periculi metum ab inimico acriter me petente salvus et incolumus fio. 22. Lapis etiam ille quem architecti improbi templum mole magna aedificantes ceu non convenientem contempserunt, iam late conspicuus summum angulum honorat, totam ipsius structurae molem sustinens.23. Certe hoc occulta Dei providentia perpetratum est, quod factum nostri spectantium oculi attoniti mirantur. 24. O lux otio et hilaritati data! O lux ad laetitiam aperte ferendam facta, lux divinae erga nos liberalitatis testis, quam Deus nobis iucundissimam lucescere iussit!. 25. Salutifer est assidue, pater summe bonus, regisque a te electi servator sis, initaque eius consilia ad finem prosperum dirige. 26. O summe fortunatus quem Deus coeli rex, ut omnis incolumitatis fontem, ad regendum populum sibi electum venire mandavit. Nos quoque, quibus hoc negotium datum est, ut templum Deo sacratum custodiamus, oramus ut vobis propioribus domus eius incolis, omnia feliciter eveniant. 27. Solus enim Dominus mundum regit, qui nos suae liberalitatis gratuite lumine operit, gloriosaeque victoriae laetitia perfundit. Hunc igitur diem cum gaudio transigentes colite, agnusque tener ad angulum arae alligatus assistat. 28. Te Dominum meum ex animo venerabor, meumque esse Dominum sermone agnoscam ac laude semper celebrabo. 29. Agite igitur, Dominum laudibus afficite mitem et iustum, magnoque favore semper liberalem praedicate.

CXIX.
David in gravissimo suo exilio seipsum hoc psalmo consolans felicitatem piorum in studio, fide, et obsequio voluntatis Dei positam esse docet, ideoque in notitia illius, studio, fide, et obsequio informari a Deo petit, et hominibus impedimentis sine carnis, peccatis mundi, Satanae, hostiumque omnium conservari.Ac postremo sibi de tota anteacta vita et aeqitate in causa bene conscius, Deo seipsum et reliquae vitae suae administrationem commendat, ad gloriam ipsius et salutem suam.

ALEPH

spacerO felices, qui via legis Dei ingressi ad eius normam incedunt. 2. O felices, inquam, illos qui Deo docenti quid faciendum sit libenter obediunt, 3. quique a vitiis alieni viam a Deo per sanctiones eius monstratam non deserunt. 4. Quam adhibita gravi poenarum comminatione nos intelligere, sedulo expendere, et insistere iubes, 5. atque utinam sic meum titubantis gressum dirigas, ut tibi me docenti dicto audiens sim, 6. oculique admiranda tua intenti ab eis nusquam se deflecant. 7. Tum te rectorem mihi ad iustitiae viam insistendum animo a dissimulatione alieno praedicabo, 8. tibique tum parebo. Tu vero me dicto tibi audientem ne relinque.

BETH

spacerQuid iuventutem per se ad omnium vitium praecipitem ita custodit ne erret, ac mandata tua sancte et pure mores eius instituentia? 2. Equidem hoc tantum contendo, ne ipsa ab iis deflectam. Tu me id potissimum studentem dirige, ne qua cupiditate inde abripiar, 3. ac ne via recta divertam, mandata tua tanquam thesaurum preciosum animo repono. 4 Ostende mihi discipulo tuo, rector mundi, normam iustitiae tuae, dedicta tua me docendo, 5. ut in omni sermone mandata mihi ab ore tuo sanctissimo dictata semper recolens exerceam, 6. illaque auro omniumque thesauris magis pretiosa et iucunda credam, 7. ut illa in animo volvam, illa in vita instituenda sequar, illa plurimi ducens, vehementer suspiciam, 8. nullusque memoriae lapsus illa ex animo meo unquam obliteret.

GIMEL

spacerConcede mihi, Iehova, mandatis tuis parenti, omnibus difficultatibus superati vitam hinc agere. 2. Utque iustitiam arcanam et admirandam foederis tui facilius videam, amoto velamine, verae lucis usum mihi adimente, oculos interiores aperi. 3. Mandata legis tuae ad vitam coelestim deducentia a peregrino in terris eo contendente ne abscondas. 4. Mens mea conditiones conventorum tecum factorum solicita cupit, eorumque cognoscendorum et praestandorum desiderio flagrat. 5. Tu, Iehova, qui arrogantem mandatorum tuorum contemptum punis, 6. a me tuae voluntatis sectatore horum opprobrium procul submove, impositasque me contumelias ulciscere, 7. cui potentes superbe maledicunt, quod mandata tua custodiam, meis vitae regulam capiam.

DALETH

spacerMens curis ab his iniuriis ortis turbata infirma est et graviter excruciata, tu verum mentis solicitae praeceptis tuis consolationem abhibe. 2. Occultas animi cogitationes tibi revelavi. 3. Tu me rerum imperitum legibus tuis instrue, mihique viam mandatis tuis consentaneam ostende, ut leges tuas cogitem. 4. Mentem etiam solicitam ob has difficultates promissi tui consolatione foveas, in qua acquiescat. 5. Fac ut decreta praeceptorum torum citra dissimulationem amem. 6. Quae iusta sunt sequor, ad edicta tua semper intentus sum. 7. Doctrina legis tuae in animo infixa et caelata est, ne me quaeso spectantem in te auxilio tuo destitue. 8. Viam iustitiae tuae mihi ostende, ipseque hilares te comitans tibi parebo.

HE

spacerVitae meae rationem legibus tuis explicatam mihi, Iehova, ostende, pactum tuum me doce. 2. ut tum conventum, tum legis tuae dogmata toto animo capiam et custodiam, 3. utque mandata tua omnia via brevissima sequar. 4. Animum ab avaritia turpique lucro aversum ad legem tuam deflecte. 5. Oculos quoque averte, ne falsa et vana instituta, illorum specie illecti, capiant. 6. Exuscita me pigrum, facque ut animus te reverenter habeat ac diligat, 7. cumque iudex sis liberalis, a turpi crimine, mihi legum tuarum studio allato, me exime, 8. legesque tuas diligentem tua misericordiae promissae iustitia me salvum praestet.

VAU

spacerContemplare me, Iehova, pro bonitate et clementia tua mihi explorata, et auxilaris pacti tui recordare, 2. ut os obturem qui mihi dat vitio quod in te sperando tibi confidam. 3. Ne verax illud verbum tuum, Iehova, a quo salutem expecto, ab ore meo tollas, hostium iniuriis et impatientia victi, 4. ut quicquid illi in me moliantur, ego mandatis tuis semper morem gerens absque periculo ingrediar. 5. Tua solius mandata vestigo. 6. De verbo tuo apud potentes (nec id mihi turpe existimabo) confidenter disputabo. 7. Sermones enim tuos semper dilexi et diligam, iisque parens manus ad te in altum levabo, 6. ut eos iugiter in ore habeam, eosque semper mediter.

ZAIN

spacerConventorum memoriam retine. Pacti enim tui memoria columna est et basis firmae persuasionis meae. 2. Foedus tuum me miseriarum gravitate dolentem consolatur, solicitumque a morte imminente liberat. 3. Tuae, Iehova, authoritati indesinenter parebo, tametsi homines arrogantes me idcirco aspernentur, tuorumque praeceptorum saepenumero recordabor. 4. Hoc enim erit in adversis meum malorum omnium levamen. 5. Cum sacrilegos verbi tui inimicos conspicor, quaeque illos supplicia maneant video, toto corpore metu contremisco. 6. Lex tua a me cantabitur quamdiu in hoc mundo peregrinus vitam degero. 7. Nox taciturna me in memoriam revocat ut, caeteris curis depositis, legem tuam custodiam. 8. Illud etiam solicitum desiderium animum meum semper singulariter vexans trahit.

HETH

spacerParere tibi, Iehova, omnis est expectatio mea et meta ad quam collimo, omnes divitiae et patrimonium meum. 2. Hoc ego solum vehementer cupio, ut fidem datam favens serves, 3. utque omnia dicta factaque mea ad mandata tua conformans dirigam. 4. Ad haec servanda quantum possum me compono. 5. Malorum etiam impedimentis coercitus praecepta tua mecum in animo verso. 6. Legis tuae causa lecto egressus tuas de nocte laudes celebro. 7. Amicorum loco eos habeo, qui legem tuam negligere formidant. 8. Hac me, pater benevole, instrue, qui liberalitate tua omnia comples.

TETH

spacerAdveni, Iehova, fac promissa famulo tuo benevole repraesententur. 2. Per legem tuam animi tranquillitate fruar, in ea igitur me, Iehova, erudi. 3. Saepe per damna et poenas eductus et quasi ferula tua domitus, vix didici statutis tuis parere. 4. O Iehova, summe liberalis, edicta tua me liberaliter erudi. 5. Calumniatores arrogantes et proiectae audaciae homines me accusant immerentem, ego tibi nihilominus ex animo parebo. 6. Tua mihi praecepta grata et iucunda sunt, hostibus autem animus stolidus et vecors benignitate tua in rebus secundis abusis stupet. 7. Laboribus et aerumnis domitum me docuisti ut legem tuam amplectar, 8. ut legem, inquam, tuam amplectar, magnis auri cumulis multo magis optandum.

IOD

spacerDa mihi abs te formato legis tuae efficaciam et facultatem intelligere, ut sic a te denuo instaurer. 2. Tui, Iehova, timentes alacres vident me tuis praeceptis parentem. 3. Aequa quadem sunt mandata tua, meque iudex aequus merito laboribus exerces. 4. Tu vero rursus me consolare legibus tuis, animo lubenter obsecundante. 5. Antequam enim rogem benignitatem praesta mihi, ex animo tibi morem gerenti. 6. Superbiam autem hostium famulum tuum nullo eius merito vexantem coerce. 7. Quicunque tibi parent, me quoque legi tuae obtemperantem charum habeant. 8. Nec animus integer et sincereus tibi obsequutus ulla ignominia notetur.

CAPH

spacerAnimus meus salutem et liberationem verbo tuo promissam expectando languet, nec tamen firma persuasio de salute impetranda mentem meam deserit. 2. Oculi in coelum sublati expectando pollicita tua fessi torpent, corpusque prae moerore et squalore more pellis fumo siccatae paulatim defecit. 3. Dolorem imminue mihi pactorum tuorum in adversis reminiscenti. 4. Quis tamen erit diuturnae malorum tolerantiae modus? Quando etiam in inimicos meos animadvertes? 5. Insolens mandatorum tuorum adversarius mihi insidias posuit, 6. quicquid autem iste seu vi seu fraude moliatur, tua tamen lex iusta est, pollicitaque firma. Hostes itaque extingue, 7. qui ideo mihi molestiam exhibent quod omnem in te solo spem defigam. 8. Tu vero, Iehova, fac ut ad legem tuam tanquam ad scopum quicquid egero contendam.

LAMED

spacerDe promissorum tuorum certitudine cur dubitarem? Pollicita enim tua firma sunt, certaque promissis tuis constantia permanet, 3. dum stellae coelo fulgebunt, graminaque terras operient. 3. Stellae quidem et herbae suo reditu reciproco institutis tuis in perpetuum obediunt. 4. Moestitia ex calamitatibus acceptis illata me certe confecisset, nisi legis tua doctrina, 5. doctrina, inquam, legis salutaris mihi auxilio fuisset. Itaque nulla memoriae infirmitatis mandata tua unquam in animis nostris obliterabit. 6. Servus ego sum tuus, ideoque eos amore complector qui edicta tua chara habent. 7. Profani leges tuas mihi constanter cogitanti necem intentabant. 8. Aliis rebus omnibus creatis interitus est, at statuta tua in perpetuum durant, cum infinita sint.

MEM

spacerO quantopere legis tuae doctrinam semper dilexi! Illam ego perpetuo memoria tenens mecum animo voluto. 2. Illius enim studium et meditatio me adversariis meis sapientiorem effecit. 3. Parendo legi tuae nobis pro solida eruditione commendatae, meis et aliorum magistris peritior evasi. 4. Quia legi obsecundo, senibus quibusvis astutis sum callidior factus. 5. Ut ei obediam, ab institutis et via impiorum ad malum ducentibus me diverto. 6. Te magistro et monitore, lege tua me instruente, a mandatis tuis cognoscendis et praestandis non tantillum deflecto, 7. gutturi et palato meo melle dulci gratioribus. 8. Praeceptis tuis institutus, a ratione vivendi hominum mendacium me averto.

NUN

spacerLex tua inviolabilis instar lanternae gradienti mihi praelucentis gressus meos regit. 2. Mentem firmavi addito iureiurando ut legis tuae verbis parerem. 3. Tu vicissim pactorum recordatus me malis vexatum libera et salvaum praesta, 4. legibusque tuis me magis magnisque instrue, hocque confessionis meae, laudum tuarum, et orationum mearum sacrificium facilis accipe. 5. Mandata tua non sunt a me omissa ut contempta, licet vitae meae omnibus expositae ab omni parte pericula impenderent, 6. neque praecepta tua deserui, fraudibus malorum propemodum circumventus. 7. Lege tua recreor, ea sola oblector, illa mihi patrimonii vice est. 8. Hic fines actionum solus perstabit dum vivam.

SAMECH

spacerMandata tua chara habeo, sicut impios, nunc huc nunc illuc in religione declinantes exosus detestor. 2. A te solo, ceu perfugio in quo acquiesco, omnia spero, solaque expectatio mea in promisissis tuis est, in quibus etiam conquiesco. 3. Ut Dei legem purius custodiam, procul hinc a me scelerati recedite. 4. Verbo tuo me, Iehova, sustine, ne vana somnia pro scopo habeam ad quem collimem. 5. Te duce incolumis, praecepta tua assidue amabo. 6. Quicunque autem ab edictis tuis aberrantes stulta sibi et inania incassum proponunt, eosdem merito premis. 7. Legem ego tuam, voluntatis tuae testimonium, idcirco diligo, quod improbos omnes quasi scorias abs te pellas. 8. Corpus certe tremit cum te in sceleratos iudicem durum esse memoria repeto.

AIN

spacerNe relinque et expone me amantem et exercentem iusta calumniatorum libidini qui immerentem imprudenter divexant. 2. Fac aequitatem diligam ab irrisoribus arrogantibus per te conservatus. 3. Dum liberationem a te promissam intentus expecto, dum legem in sermonis tui iustissimi praestationem intueor, 4. oculi fessi et me deficientes torpent. Tu vero pro liberalitate et benignitate tua servulum tuum edicta tua erudias. 5. Efficiasque ut arcana mandatorum tuorum sic, ut par est, percipiat. 6. Tempus iam maturum est puniendi impios, doctrinam tuam labefactare tentantes. 7. At mihi contra pactum tuum auro pretiocissimo est suavius. 8. Foedus tuum diligo, falsisque opinionibus abiectis, ad hunc tantum scopum vivendi ratione, compono.

PE

spacerAdmiranda ceremoniarum tuarum arcana animus is attente considerandis deditus veneratur. 2. Sermo tuus homini erudito ad scientam veramque sapientiam ingressus efficax est. 3. Quaecunque loqueris ore patente, tanquam aerem in quo vita consistit, avide traho, et omnibus nervis contendo ut verba tua assequar. 4. Respice me, Iehova clemens, in te suspirantem, sicuti consuevisti te amantes intueri. 5. Iter meum ad tua praecepta guberna, ut extra eorum viam ne vestigium quidem ponam, tum nequitia et pravitas nulla me subvertet, 6. egoque sine ullo criminum falsorum metu legi tuae parebo. 7. Tu me benevolus aspice, splendore vultus tui mihi illuscens, paterni amoris documento, ut mandata tua secter. 8. Si quis doctrinam legis tuae aspernatur, fletus mihi instar aquae vivae ab oculis lacrhymis redundantibus decurrunt, non tantum mea, sed etiam improborum causa, quorum misereor.

TSADE

spacerIustus es iudex, author omnium, recta et aequa sunt mandata tua. 2. Lex tua iustitiae plena est, tuisque promissis firma est constantia. 3. Vehementer irasco, tuique amore inflammatus pene crepo, cum veritas tua ab improbis scelerate despicitur. 4. Quaecunque loqueris tam sunt sincera quam ipsa flamma, quique te colunt sermonem tuum amore complectuntur. 5. Quamvis impii proceres regni cum Schaule me ceu vilem et abiectum contemnant, tibi tamen parebo. 6. Mandata tua ut unica iustitiae regula in perpetuum manent, nullo rerum motu mutabilia, cum caeterae et sententiae et leges ab humana sapientia dictatae mutationi et interitui obnoxiae sint. 7. Quamobrem tua me iussa in adversis consolantur et oblectant. 8. Fac me legem tuam magisque intelligere, mihique sic vere ut vivam dederis.

COPH

spacerAdsis, Iehova, ex animo te oranti, te enim inclamo, ut statutis tuis servandis intentus sim. 2. Te, inquam, inclamo, fer opem inclamanti ut pactum tuum honore afficiam. 3. In ipso crepusculo matutino te oro, tuis etenim promissis confido. 4. Excubias nocturnas praevenio ut de sermonibus tuis cogitem. 5. Vocem igitur meam, Iehova, ut consuevisti, favens exaudi, meque a morte propinqua libera. 6. Improbi enin legis tuae ignari perdere me contendunt. 7. At tu, Domine, propior adsis, cuius cuncta mandata aequa sunt, 8. mandata, inquam, tua nunquam interitura, sine principio permanent.

RESCH

spacerCerne quaso me graviter vexatum, meque iuva pacti tecum observantem, 2. iuxtaque foedus tuum, cum sis defensor meus, e servitute me libera, salvumque praesta. 3. Legis tuae contemptores morte merita multabuntur. 4. Tu vero semper clemens me pro more tuo confirma. 5. Tametsi enim magnus sit me affligentium numerus, me tamen a lege tua non avertit. 6. Animus vehementer dolet, dum eos cerno qui foedera tua aspernantur. 7. Itaque me, cui mandata tua chara sunt, indulgenter invicem refove. 8. Omnia pacta tua sine fine firma et immota manent.

SCHIN

spacerHomines imperiose impii me immerentem graviter vexant, at interim animus, illorum minas nihil curans, leges tuas cogitat, 2. quae quidem mihi magis placent quam ex auro congesto thesauri. 3. Legis tuae doctrinam sic amore prosequor ut mendacia omnia et fraudes detestor. 4. Dies quaeque me iustitiam tuam saepe laudantem cernit. 5. Magna animi tranquillitas, veraque securitas est diligentibus legis tuae doctrinam, nihilque est quod eos laedat. 6. Mens igitur, in pollicitis tuis omnem spem habens, incolumitatem a te sperat, 7. pactaque tua summo amore amplectitur, eaque accurate diligenter custodit. 8. Mandatis autem et conventis tuis praestandis sic incumbo sincere ut tu contra in actiones meas intentus es.

THAU

spacerConcede mihi, Iehova, tu imploranti arcanum legum tuarum inelligentiam, 2. pactique tui recordatus, me rogantem periculis erue. 3. Tu si mihi praeclara tua facta et edicta monstraveris, eos meum eadem annunciabit. 3. Leges tuas, leges aquissimas idem ego longe lateque praedicabo. 5. Mihi autem mandatis tuis obsecundanti manu tua opitulare. 6. Nam abs te uno auxilium expecto, legumque tuarum praecepta omnia chara habeo. 7. Praesta igitur me incolumem, ut te laude merita celebrem. Lex autem tua mihi grata fuerit ab ea solatium petenti. Tu me recordantem pactorum tecum velut ovem a grege suo aberranem investiga, repetumque restitue.

CXX.
David rex narrat librationem acceptam divinitus a suis calamitatibus, orationemque commemorat qua apud Deum conquestus est tum de calumniis, tum de persecutionibus et exilio quae ipsi fuerant perferenda.

spacerVis aperta ab una parte mortem mihi intentabat, ab altera vero parte invidia falsis me criminibus impetebat. Ego interea ab omnibus relictus in fidem tuam, Iehova, me dedi, teque oratione humilis rogavi. Tu vero perecationem meam promptus exaudivisti. 3. Me, Iehova, a veneno linguae calumniatricis et falsis criminibus defende. 3. O lingua doli scelerati excogitatrix et molitrix, quid tandem ex fraude ista expectans vitae meae immines? Lingua, inquam, sagittis Sycthae crudelis veneno imbutis, multa magis noxia, 4. ignisque incendio omnia consumentis vehementior, cum ligna iuniperorum sole siccata ardent. 5. Hei mihi, vitam hic ago voluptatis omnis expertem, vitam asperam et curarum plenam per solitudines errabundam, exiliumque passim inter Melikitas et Kedarenos homines profanos rapto viventes, interque tuguria populi immanis, adversus hospites immansueta! 6. Animus hinc solicitus vitae taedio consumitur, prope gentes a pace et tranquillitate alienissimas habitans. 7. Inter inimicos, inquam, pacis, quos sermo lenis crudeliores reddit, verbaque de pace iucunda et nemini nocente ad crudelitatem exercendam asperiores faciunt.

CXXI.
David conflictum animi sui pericula exponens ad Deum conversa oratione se committit ei, et confirmat in fide promissorum eius.

spacerDum hostis crudelis armis me persequitur, oculos in omnia intentos ad Iudaeae montes vicinos ipsumque adeo Iehovam, converto, si forte inde aliquod opis sese ostendat. 2. At enim sic mihi persuasi: “Deus unus, in cuius manu omnia sita sunt auxilium indubitatum mittet. 3, 4, 5. Dominus ille quidem (cur te, cor, celeriter movens perturbatione inani pectus mihi percutis?), ille, inquam, Dominus (fidem mihi adhibe), piorum conservator, perpetuo vigilias agit, nec unquam oculos dormiendi voluptate superatos in aliam partem ullam abs te in isto itinere avertit, ut custos tibi pervigil pericula omnia perveniat. Ille nunc quoque (ut ilim adfuit tibi ex Aegypto revertenti) alis suis instar umbrae modice explicatis te operiet. 6. Ne radii solis vehementioris interdiu corpus laedant, neve noctu vapor lunae nubibus tectae corpus pigrum aut infirmum reddet. 7, 8. Sive aedibus tectus domi te contineas, ille te in domo obserata absconditum custodit, sive extra aedes tranquillitatis iucundae officia administres, seu belli munia exerceas, Dominus semper benignus te incolumem ab omni discrimine eripiet.

CXXII.
David ecclesiae studiis et officioso cultu Dei recreatus laetitiam suam praedicat: urbis, ecclesiae et regni totius statum commendat, omnibus bene precatur, et omnis bona a se spondet.

spacerO dies iucunda, o dies mihi rei novae et gratae testis! Iam solis circuitus anno perfecto tempus solenne restituit, iam sacri dies mihi denunciant ut ad sanctum Domini templum revertar. 2. Mox ego sacram Hierosolymae aedem ingrediar. 3. Mox ego fastigia domorum eius in coelum erecta videbo, magnificasque aedificiorum celebrium extructiones, vixque capax populi sui oppidum illud sanctum aspiciam. 4. Visam urbem illam, quam Iudaei ab extremis orbis oris revocati tributim adeunt, ut more maiorum legitimis sacrificiis Deum propitient. 5. Invisam urbam illam quam Deus e coelo voluit urbibus exyeris imperare, quamque iussit posteris Davidis in perpetuum domicilium et regni tribunal fore. 6. O princeps aliarum civitatum, pax amabilis tibi semper faveat, tuisque amicis omnia ex sententia perpetuo eveniant. 7. Pax te semter habitet. Copia abundantiae dea beneficia tibi in aedibus tuis profuse donet. 8. O iucunda Iudaeorum habitatio, quae in te pax habitat ea te fortunet, 9. omniaque feliciter tibi, Dei nostri domicilium, eveniant.

CXXIII.
Ecclesia gravissime oppressa se ad Deum erigit, gratiam eius implorat, et hostibus Dei male precatur.

spacerOculos ad te, dominator, pater mihi et Deus, oculos ad te corporis mentisque sustuli ob res adversas animum despondens, sed in his opem abs te expectans, qui ab hominum sceleribus longe sepositus lucidis coeli sedes incolis, rerum omnium potens. 2. Sicuti famulus heri actiones omnesque corporis motus oculis argutis attente respicit, ancillaque strenua auxilium petitura omnes dominae motus oculis intentis spectans notat, sic nostri oculi, praesertim interiores, te, Domine Deusque noster, respicientes observant, dum offensas ingentes condones, famulisque tuis placatus esse velis, ac delictorum gratiam clemens eis tribuas. 3. Ergo nos iam mitis intuere, iamque post labores longos a servis, servis, inquam, te amantibus, poenas tuas abstine, quos ceu abiectos hostis malis nostris laetus irridet, aspectuque feroci evertere cogitat. 4. Contemptui sumus, et contii argumentum inimicis nostris, adeo ut vivendi taedium nos teneat. Animus enim arrogantiam vultus contumacis divitumque superborum risionem tolerare non potest.

CXXIV.
Ecclesia mirificas Dei liberationes a conatibus mundi praedicans, benedicit Deo, et se in posterum de ope illius confirmat.

spacer“Nisi praesens et manifesta vis Dei indulgentis nobis, omni humano praesidio destitutis, auxilio fuisset,” 2. dicant Iudaei, “nisi praesens et manifesta vis Dei indulgentis opem tulisset, cum magnae arrogantium copiae stolida potentia sua confisae ad nos perdendum certatim insurgentes venirent, 3, 4. infirmos nos numeroque exiguos vivos forsan absumpsissent, homines irati et rabie furiosa inflammati, nostraeque mortis cupidi, magna calamitatum vi more fluminis nos cooperuissent, 5. eorumque violentia, instar rapidi fluvii, a fluviis hibernis pleno amne fluentis, nos subito abstulisset, violentia, inquam, eorum instar fluminis impermeabilis usque ad vitae exitium penetrasset.” 6. Sed perpetuo tamen laudetur Deus, qui servos suos nationum profanarum crudelitati non exposit. 7. Nos certe incolumes morti erepti sumus, retibus nobis insidiantibus laceratis, sicut avis iam comprehensa laqueum venatoris avium aufugit. 9. Nostra igitur incolumitatis expectatio in Deo solo sita est, qui mundum universum manu potenti creavit.

CXXV.
Psaltes stabilitatem ecclesiae praedicat, et instabilitatem afflictionum eius, deinde Deum orat pro santificatione illius et prosperitate, improbis eiectis.

spacerQuemadmodum Aquilo violentus arcem in colle Sionis sitam saxoque stabili fundatam non labefactat, ventusque meridionalis flatibus tanquam alis aera obscurantibus tempestates pluvias colligens eam minime concutit, sic quicunque animo sincero sese Deo committit, non violentia, non fraus inimici hunc movebit. Etsi mundus ruptus ruat, ille tamen orbis eversionem salvus vitabit. 3. Sicuti etiam montes instar murorum Hierosolymam undique defendunt, sic Deus suos vigore et auxilio invisibili circundat, nec subsidio suo egentes unquam deseret, 3. nec posteros sanctorum assiduo malorum dominatu opprimi permittet, ne boni animo fracti et ad desperationem pene adacti vitiis pudendis inquinetur, et ad peccandi licentiam feruntur. 4. Effice quaeso, Iehova, ut omnia abunde sint bonis recti amantibus, 5. adversaque omnia impiis assidue eveniant, quos prava et insana de Deo opinio turpium voluptatum causa de via virtutis avertit. At tu, creator omnium, hoc praesta, ut tranquillitas bonis omnibus abundans Iudaeam semper habitet, otiumque metus expers cives Hierosolymae formosae laetos reddat.

CXXVI.
Ecclesia admirabilem sibi et gentibus liberationem suam a Deo factam praedicat, eandemque optat ab illo perfici.

spacerQuum Deus Iudaeos in servitutem Babylonicam ductos volebat ex tam diuturna captivitate domum redire nataleque solum iucundum denuo visere, stupefacti omnes et in admirationem traducti sunt, gaudia insperata inter expectationem boni malique timorem secum expendentes, aegreque sibi ipsi fidunt, illi non absimiles qui mane e somno excitatus visa per noctem obscuram secum retractat. 2. Pro fletu doloris teste voluptas reversa est, unusquisque Deum maiorum suorum celebrans verbis laetitiam suam commemorat. Nec minus etiam multitudo Babylonorum profanorum ad miram rerum conversionem stupefacta permansit, sic secum in animo versans: “En quot argumenta favoris in populum suum summus ille Deus ostendit! En ut Iudaeorum incolumitati assidue consulit!” 3. Nec falso haec praedicant. Deus enim manifesta benevolentiae suae argumenta edidit, dum nobis ille consulit. Nos igitur hilares manuum collisarum strepitu laetitiam demonstremus. 4. At tu, pater bone, effice ut exulum reliquae quoque revertantur, turbaque se domum referentium tam copiose et frequens redire queant, libero per campos excursu sonant, cum Notus violentus spirat. 5, 6. Qui in agro sterili seminavit, animo aegro et corde curis perturbato, multa cogitat. Sin autem messis copiosa, pluvia uberi nutrita crevit, animus segetem maturam colligentis laetitia gestit. Sic etiam post duturnam et moestam exilii moram, postque calamitates diu perlatas, hilares tandem redivimus, agros patriae iucundae visuri. Itaque nos te Deum cantu celebramus, semperque celebramus et, beneficiorum recordati, tibi nos idcirco obnoxios iam confitemur, semper confitebimur.

CXXVII.
Psaltes niil posse aut compari autxxx ac ne genus quidem propagari docet sine benedictione Dei, ac proinde omnia ab illo expectanda esse.

spacerNisi Dominus pura religione cultus consilium tuum promoverit, magnas domorum extructiones incassum aedificas, nisi Dominus oppidum custodiat, excubiae frustra vigilant. 2. Frustra ante solis ortum opus aggrederis, frustra post solis occasum a labore domum redis, magnisque molestiis aegre conficies unde vivas, nisi Dominus te non avaritia aut dissdentia laborantem adiuverit. At Deus interim iis quos charos habet somnum visis nocturnis carentem largietur, 3. Dominumque dabit iucunda filiorum sobole refertam. Hoc illud patrimonium est, hoc illud praemium quo Dominus ille rerum omnium amicos suos augere solet. 4. Inimicus bellicosus manum gerens iaculis instructam non est hostibus suis tam formidabilis quam pater ille inimicis timori est, quem Dei benevolentia multorum filiorum progenie auxerat. 5. O valde felicem parentem illum, qui liberis masculis sese muniat! Non enim convitia inimici petulantis apud sedem iudicis pudore confusus audiet.

CXXVIII.
Psaltes, piorum felicitate proposita, demonstrat quam grato animo sit percipienda benedictio Dei publica in ecclesiam et privata in pios singulos.

spacerO multum beatum virum illum qui Deum reverenter habet, quem falsa opinio ad diverticula ducens a lege Domini non divertit, sed ex eius praescripto vivit! 2. Beatus certe es, omniaque prospere tibi in tenui sorte tua succedent. Cibos enim suaves in dies accipies tua ipsius industria quaesitos. 3. Uxor liberos tibi proferens more vitis multo fructu oneratae domumque tuam frondibus viridibus ambientis animum gaudio explebit. Sicut olivae tenerae in terra foecunda adolescunt, sic grata filiorum turba mensam tuam circundabunt. 4. Quicunque autem peccatis suis in odium et offensionem Dei incurrere veretur, in hac felicitate aetatem deget. 5. Deus etiam ex Hierosolyma munifice te locupletabit, eamque dum vives secunda fortuna auctam videbis, 6. tuorumque liberorum posteros longo ordine per generationes multas cernes, liberosque ex Israele oriundos otio omni molestia carente gaudentes spectabis.

CXXIX.
Ecclesia suas in praesente seculo afflictiones a mundo et liberationes a Deo praedicat, funestumque adversariorum exitium.

spacer1, 2. Pii omnes ad unum merito nunc dicere possunt, “Pravorum conspiratio multis anxietatibus me divexavit, ab initio pueritiae usque pravorum conspiratio multis curis anxiferis me divexavit, nec tamen ullis commentitis dolosis potuit me penitus pessundare et victoria potiri.” 3. Dorsum illa quidem nostra flagellorum cicatricibus, inhumanae crudelitatis testibus, inscripsit, dorsum, inquam, virgarum vestigiis ad inimici lassitudinem laceratum, 4. sed tamen bonus et beneficus mundi creator crudele impiorum omnium imperium perfregit, meque e compedibus durae conditionis serviendi eripuit. 5. Qui Hiersolymam torvis oculis elatus intuetur, semper in animo desideria nihil ipsi profutura verset, spesque sine ullo fructu foveat, 6. at licet aliquandiu vireat, tabescat tamen ceu herba paulatim deficiens sole vehementer calente exarsit, ceu herba, inquam, quae in aedificiorum culminibus enata crescit, quaeque sine succo radicibus marcentibus antequam falce demitatur subito concidit, 7. qua quidem sese non onerat ille qui, segetes messas legens, componit, nec foeniseca sole torridus, dum prata floribus abundantia secat, circa eam brachia sua circumfundit. 8. Nec praeteriens quisquam felicia sectantibus verbis suis portendit, ita orando, “O arva aspectu iucunda, arva pulchra, roreque multo aspersa, benevolentia Dei liberalis vos perpetuo custodiat, omnibus commodis instruat, et hoc anno et in posterum foecundiora faciat!”

CXXX.
Psaltes sibi maximas liberationes obtigisse narrat invocanti Deum, ideoque se Deo confidere et ecclesiam ad fiduciam eandem hortatur promissionibus.

spacer1, 2. Magna solicitudinum vi et multitudine oppressus, voce ingenti ex sensibus intimus sic Deum rogavi: “Orationem meam, pater optime, accipe, orationem, pater, accipe quam humiles et suspirantes tibi exponimus, facilisque querelas miseras, Iehova, intentus exaudi. 3. Siquidem ut ultor severus omnia scelera nostra suppliciis punire velis, quis tantum meritis suis tribuat ut tristem iudicii finem non formidet? 4. At tu iracundia vehementi severus non es, sed misericors et liberalis pater, ut te legesque tu ad salutem nostram spectantes merito veneremur. 5. Nam spes promissionis tuae implendae pollicitique constantia, quod fidei ei habentes decipere non poest, me quamvis nocentissimum consolatur, firmaque persuasio adversus irae tuae et supplicii metum mentum solicitam fulcit. 6. Qui sub noctem extremam vigilias agit, non ita avide ortum diei expectat, excubitor, inquam, non ita cupide exortum solis roseo colore aera tingentis exoptat ut mens mea vehementi adventus Dei nihil opitulaturi desiderio incenditur.” 7. Vos itaque Dei cultores citra metum et curam spem certam constituite in Domino, non difficili ad condonandum peccati supplicium, veniam ac pacem petentibus paratoque servitute crudeli afflictos iuvare. 8. Dominus prolem gentis Iudaeicae sibi peculiaris sub dominis imperiosis afflictam ex inimicorum potestate vindicabit, progeniemque electam e periculo mortis liberatam omnibus peccatis solvet.

CXXXI.
David dimissum suum animum supplicemque professus ecclesiam ad humilitatem simplicitatemque cohortatur.

spacerSi, te mihi teste, Iehova, animo arroganti et oculis elatis superbius incessi, si quod meae potentiae confiderem immodicus mei aestimator, inferiores contempserim, si fiducia animi superbi elatus altioria quam oportebat speravi, ni temperanti utili cupiditates coercui, nihil abnuo, nullas preces interpono, nullumque supplicium renuo. 2. Sicut puer infirmus, vix ablactatus, nutricis suae oblitus, matrem solam affectat, hanc solam intuetur, omnes spes in ea sola habet, unam eam cupit, sic animus meus, gubernator orbis, te solum spectat, te solum servatorem meum fatetur. 3. O felix parentum bonorum progenies, meo exemplo monita, Deum maiorum vestorum intuemini. Omnia ab uno expectate, credite ab illo omnia vobis prospere eventura, nec unquam animos vestros spes inanis frustrabitur.

CXXXII.
David arcem Dei ducturus Ieruschalaima, solicitudinem suam, votum, officiumque exponit Deo, orat ut Deus veniat in civitam suam et regno, sacerdotio, populoque beneficiat, ideoque promissiones ante a Deo factas adducit.

spacerMemento, pater, promissorum quibus te Davidi ultro obstrinxisti, memento molestiarum quas perpessus est in summis difficultatibus tibi morum gerens, ex quibus etiam illum eripuisti. 2. Ille etiam vicissim tibi, Deus unice Hebraeorum, sese iureiurando obligavit, sicque loquutus est, haec pollicendo: 3. “Non ante introibo domum meum, nec corpus in lecto molli ad quietem capiendam componam, 4. aut palpebras claudens somnum gratum oculis dabo, 5. quam templo aedificando locum invenero, aedisque sacrae quam Deus incolat, fundamenta notem, sedemque altaribus Dei certa mensura comprehendam.” 6. Quamvis sermo hominum saepe memoraret templum arcae foederis in Deo in finibus patriae meae positum fore, Deus tamen ipse ei condendo lucum ostendit inter colles Sionis arboribus sylvaticis opertos, ibidemque aedem perpetuo mansuram stabilemque altari locum demonstravit. 7. Ad templum igitur a Deo selectum, ideoque ipsi iucundum, laeti festinemus, 8. et ad scabellum pedum eius, aut subsellium cui insidet, sacram videlicet foederis arcam, proclives in terram ipsum adoremus. Tu adeo, Iehova, facilis et benignus votum tibi nuncupatum accipe, et ad locum tibi dedicatum et fixum tibi domicilium benevolus adveni, neu iratus domum illam recusa, quae arcam praesentiae et roboris tui tesseram, ac monumentum pacti tecum facti servantem custodiet. 9. Sacrifici puri aedem istam servent, omnesque te sacrificiis pio animo colentes legitimo maiorum more oblatis prae gaudio gestiant. 10. Si David sine ulla simulatione te veneratus est, munera filii ipsius ne recusa, cui regni administrationem tribuisti. 11. Olim enim Davidi sancte promisisti, iureiurando dato ceu irrevocabili decreto (neque ullum consilium novum animum tuum mutabit), in haec verba erumpens: “Progenies ex te nata insigne regni et ditionem paternam tenebit. 12. Quodsi, qui ex te nascentur, conventa pacta mecum custodiant, si in promissis permanebunt, si leges maioribus datas non violabunt, nullum temus nullaque potentia violenta eorum posteros, prout alii ex aliis nascentur, de throno maiorum unquam deturbabit. 13. Ipse enim mihi Hierosolymam excepi domicilium quod in perpetuum habitarem. 14. Hic mihi stabilis mansio futura est, hoc in loco mihi grato iucunda habitatio est, certumque est mihi hic perpetuo sedem placitam figere. 15. Efficiam insuper ut coeli favor omnes terrae fructus nutriat, asperosque agrorum cultores abunde satiabo. 16. Aeditumi puri et aequi sedem meam servabunt, gaudioque stabili animos pie me colentium explebo, 17. stirpemque de sanguine Davidis perpetuo duraturam exoriri efficiam, quae suam in nationes potentiam late extendent, posterisque regem providebo qui sedem maiorum honore afficiat, quique perspicuam doctrinae lucem per orbem totum dispergat. 18. At scelerum conscius timor, ignominiaque notas foedas fundens, hostium faciei colorem rubicundum inducet. Posteritas autem Iessae in magno honore erit, fasciaque regali caput coronabit, suique nominis gloriam in tempus immensum transire faciet. ”

CXXXIII.
David communionem sanctorum celebrat, et elegantibus comparationibus figurat bona amoenitatemque illius.

spacerNil gratius est amore illo inter se fratrum prius dissidentium, nunc vero pios omnes in Christo patri coelisti adiungente, nihilque eorum unanimi consensu dulcius. 2. Non odor suavis unguenti illius delicati, cum in sanctum summi sacerdotis caput effunditur et aspergine iucunda barbam vesemque eius sinuosam humectans extremas amictus oras percurrit. 3. Ros quoque instar gemmarum coloris argentei, teneras Sionis herbas vario colore distinguens, charitate illa mutua coelitus data, gratior non est, aut cum humore grato Hermonis sylvosi culmina tempore veris madefaciens imbuit. Dominus aedes illas successu libraliter auget, quas fratrum concordia habitat, easque ditat longaque successione propaginem illius diu praebet.

CXXXIV.
Psaltes ecclesiam totam hortatur ut benedicat Deo, cum iunctis promissionibus.

spacerVos servi Iehovae, qui noctu ad vestibulum sacrum templumque eius custodiendum pervigilatis, Dominum honorifice praedicate, donec nox sua taciturnitate praedicationi vestrae favet, 2. dumque Deum laudatis, manus ad coelum elatas animo simplice orantes extollite, quae pars est ipsius cultus potissima, atque adeo ipsorum rituum finis. 3. Dominusque vicissim vos populique coetum sacris rite defunctum sanctaque docrina instructum omnibus terrae et coeli bonis auctos cumulabit. Dominus, inquam, qui coeli terrae creator Sionem custodit.

CXXXV.
Psaltes ecclesiam hortatur ad laudandum Deum, omnipotentiae in res creatas et inimicos ipsos, bonitatisque erga ecclesiam nomine, quae omnia per comparationem idolorum gravissime amplificat.

spacer1, 2. Vos minitserio Iehovae devoti quibus templi custodiendi cura mandata est, agite Deum praedicate. Vos, inquam, servi Iehovae, qui continua diligentia excubias agiis ad templi ingressum, Dei laudes cantate. 3. Agite, Dum praedicate facilem et bonitate vera affluentem, sanctumque eius nomen canentes, semper in coelum laudibus summis efferte. 4. Iehova enim sponte sua suaque unius bonitate impulsus Iacobum elegit, eumque electum veluti privatam haereditatis portionem sibi in perpetuum consecravit. 5. Infinita Dei Domini nostri potestas et divinitas cognita satis et perspicata est, quippe qui potentior, deos omnes inferiores sibi obsequentes habeat, quorum pacem ac veniam profani stulta diligentia sacrificiis poscunt, tanquem dii essent, quos tales esse tantum somniant. 6. Dominus enim voluntate sua quicquid vult in tota rerum universitate huc illuc transfert, aut siquis locus occultior in obscuriore munde parte absconditus est. 7. Iehova vapores densiores de intimis terrae partibus extrahit, eosque in aere puro pendere facit, et antequam pluviae erumpant flammas per aerem errabundas mittit, flatusque ventorum de thesauris suis educit. 8. Ille primogenita hominum et bestiarum per agros Aegypti opulentae nocte una occidit, potentia sua naturalibus causarum finibus non circumscripta. 9. Pharaonem etiam ipsum elatum omnesque Nili accolas per septem ostia mare ingredientis plagis monstrosis perterrefecit. 10. Ille urbes moenibus firmis munitas evertit, reges etiam gentium profanarum exercitibus magnis circundatos cum progenie morte per vim illata cecidit, 11. Seonem videlicet Amorrhaeorum regem et Ogum in monte Basan late imperantem subvertit, regnaque Cananaeorum multibus regis parentia delevit, 12. agrique nuper in solitudinem redacti, regibus iniustis expulsis, recentes e genere Iacobi cultores admisere. 13, 14. Ob haec supra ipsam rerum naturam potentiae infinitae facta miranda gentes longo post tempore futurae te, creator et rector rerum omnium, laudabunt, qui tibi morem gerentibus scis pacem ac veniam dare, aequoque iudicio elatos vi superare, nullaque oblivio res a te praeclare gestas memoriae nostrae unquam exeruet. red 15. At imagines quas religio perversa et inutilis formis diversis sibi fabricavit, in caminis ardentibus auri et argenti metalla fundens, nihil aliud sunt nisi stulta hominum aut artificum figmenta. 16. Os est illis, sed mutum; oculi sunt, sed coeci, adeo ut iis nihil cernant. 17. Strepitus moti aeris ad aures nihil audientes advenit, gratusque rerum beneolentium spiritus nares apertas frustra ingreditur, halitusque pulmones sub pectore non movet. Quisquis autem sibi has imagines ludicras facit aut eas veneratur, ipse pari conditione cum diis a se factis et cultis vivat, stupidus et coecus, voces aure non intelligat nec ore loquatur, nec nare aucta et solerti odoratum florem per prata amoena iucunde spirantium percipiat. 19, 20, 21. Vos autem posteri Israelis, posterique Aaraonis et Levitae, et quicunquem Iehovam colis, pie et sancte illi serviens, Deum illum praedicate, qui in arce Sionis, quique in sancto Hierosolymae templo clemens inhabitat.

CXXXVI.
Psaltes hortatur ad praedicandas Dei laudes propter beneficentissimam naturam et maiestatem ipsius, benignaque opera in creatione, administratione et conservatione rerum omnium, ac imprimis ecclesiae demonstrata.

spacerAgite Deum praedicate, Deum lenem aequumque, et summa bonitate praeditum, amplaque liberalitate semper beneficum. 2. Agite Deum praedicate, ille enim Deus est omnibus diis aliis maior, ampla beneficentia semper liberalis. 3. Laudate Deum, cui reges terrarum parent, ampla liberalitate semper munifco, 4. qui sua unius vi signa stupenda omnibus admirantibus edit, ampla beneficentia semper liberalis; 5. qui coelum mirifica sapientia sua in circulos nitentes circumactum rotundavit, ampla liberalitate semper liberalis; qui terras ex undis fluidis quasi ascendere et supra aquarum ripas extare iussit, ampla beneficentia semper liberalis; 7. qui e coelo lucido lumina instar flammarum splendere fecit ampla beneficentia semper liberalis; 8. qui solem pulchrum radios ceu crines aureolos fundentem lucibus praeese mandavit, ampla beneficentia semper liberalis; 9. qui lunam et stellas noctem tenebrosam a die secernere fecit, ampla et perptua liberalitate sua; 10. qui primogenita Aegypti immatura morte delevit, ampla beneficentia semper liberalis; 11, 12. qui Iudaeos inimicis undique oppressos e medio hostium salvos seperavit, ampla beneficentia semper liberalis; 13. qui aquas Maris Rubri findendo fecit stare inertes, ampla munificentia semper liberalis; 14. ludaeosque per mare divisum transire fecit, ampla munificentia semper liberalis; 15. qui Pharaonem Aegypti regem et Aegyptorum copias aquis marinis marinis obruit, ampla munificentia semper liberalis; 16. populoque suo periculis erepto per solitudinem incultam iter praeivit, ampla munificentia semper liberalis; 17, 18. regesque potentes et iniustos exitio iusto extinxit, ampla beneficia semper liberalis; 19. qui Seonem regem Amorrhaeorum potentem occidit, ampla beneficia semper liberalis; 20. qui Ogum Baschanis regem argenti mole corporus frustra confisum deiecit, ampla beneficia semper liberalis; 21. et regionem uriusque regis novis habitatoribus divisit, ampla beneficia semper liberalis; 22. qui hostium agros electis Isaaci posteris habitandos tribuit, ampla beneficia semper liberalis; 23. quo nos ab hostibus oppressos et ope destitutos, ac in summis difficultatibus versantes, benigne aspexit, ampla beneficia semper liberalis; 24. qui hostem crudelem a nobis alio avertit, ampla beneficia semper liberalis; 25. qui vitam et alimenta hominibus aliisque animantibus suppeditat, ampla beneficia semper liberalis. 26. Celebrate Deum, qui regit coelum stellis lucidum, liberalitate perpetua semper munificus.

CXXXVII.
Sacerdotes et Levitae captivi ad sacras cantiones cantandas sollicitati ostendunt se a bona fide fieri non posse. In luctu suo constanter permanent, Edomaeisque et Babyloniis severissimum Dei iudicium imprecantur atque denuntiant.

spacerDum procul domo et solo natali culpae poenaeque causa tristes in regione Babylonia ad puras Euphratis aquas, vitiato hostium impiorum conspectu, otiosi quiescimus, miserabilis illa Hierosolymae imago nobis in mentem venit, domosque Iudaeae patriae nunquam nobis postea spectanda in memoria habuimus, lacrymas profudimus, et comploratio lamentabilis verba nostra egredi conantia exitu prohibuit, fletusque effusi in vestem cecidere. 2. Instrumenta musica tacita in frondibus arborum in ipso Babyloniorum conspectu erant, salicesque nostras lugentum cytharas mutas ferebant, cum illo tempore et loco gemendum potius quam canendum nobis videretur. 3. Ecce tamen victor incolens, Hiersolymae divitis eversor, inter miserias captivitatis nostrae cantiones iucundas a nobis postulat, quique nos de patria in exilium molestum pertractos transtulit, is imperat nobis ut cantus nostrorum ad numeros patrios coniugamus, quibus ipsos oblectaremus, qualiter canere solebamus dum altum Sionis palatium, gentibus vicinis odiosum, incolume rigeret. 3. Itane Babylonii cantiones de laudibus Dei nostri ludo plane facientes contemnant, terraque a religione nostra aliena carmina sacra audiens risu excipiat? 5. O Hierosolyma, o secretior templi pars, o intimum sacrarium, an ullum tempus vestri memoriam mihi (licet procul a vobis semoto) adimere queat? 6. Imo potius rogo ut dextra mihi oblivione obruatur et, fidium pulsationis oblita, cytharae sonorae artem non teneat. Sim potius mutus, linguaque rigida ad anglum gutturis exitum agglutinetur, concavo oris mei sicco, nisi praedicatio rerum in vobis egregiarum, quum vobis restituar, sit mihi canendi principium, nisi initium hilaritatis meae a vobis coram capiatur. Nunc autem a patria exulantibus nobis dolori indulgendum est. 7. At tu, lpater, Idumaeorum, nobis eorum cognatis, ingratorum indulgens irae memento, qui nostra populatione hilares gavisi sunt, hostium enim Chaldaeorum immanitatem acuentes vociferabantur, “Urbem ipsam spoliate, illam funditus diruite, domosque terrae aequales efficite.” Tu etiam, Babylon sacrilega, supplicium magnum aliquando solves, incertasque rerum humanarum mutationes senties. Is autem beatus erit qui damnorum nostrorum vindex veniet, taliaque tibi mala dabit qualia tu nobis dedisti. 9. Beatus etiam ille fuerit qui liberos tibi dilectos ex amplectu tuo tollens tenero illorum cerebro lapides foedabit.

CXXXVIII.
David Deum celebrat propter benignum et verbum et opera eius erga se. A gentibus suo exemplo celebratum iri docet, ac postremo se committit Deo.

spacerTe, Iehova, animo beneficiorum memori herum et Deum meum coram regibus opulentis profitebor, resque a te gestas cantabo. 2, 3. Ad aedem tibi consecratam oculis respiciens, ad potentiam et maiestatem divinitatis tuae animo intentus, laudem benignitas tuae et constantiam in promissis servandis invariabilem frequenter usurpabo, qui ea tribuis quae pollicitus qest, novis etiam donis aucta, quantumvis serius dilata, qui preces te inclamantis accipis, animoque infirmo vires concedis. 4. Ubicunque terra mari cuncta a te extenditur, populi proceres te Deum agnoscent cum te Deum agnoscent, cum constantiam tuam nunquam labefactam acceperint, qui datam mihi fidem semper praestiteris. 5. Et ceremonias cultus tui canenentes vehementer laudabunt, ad laudis etiam tuae splendorem stupefacti, quod tam admirabili et inexpectato modo promissa tua inpleveris. 6. Nam tametsi tu omni felicitati abundans ultra igneum coeli puro orbem constanter manes, tentues tamen vitam in terra degentes non negligis, superbosque eminus agnoscens humiles reddis. 7. Pericula licet infinita me ab omni parte obsideant, tuo tamen ductu extra periculum ergo. Tu furiosis etiam inimicorum, qui me petunt, conatibus fortiter resistes, 8. mihique salvo tribues quod restat vitae, siquid adhuc restare videtur. Opus tuum, Iehova, intera sempiterna liberalitate, ea qua coepisti ratione, defende.

CXXXIX.
David se tutum et omni ex parte Deo perspectum esse agnoscens profitetur studium suum adhaerendi Deo et sagiendi a malo. ac [pstre,p ad confirmandam hanc professionem suam si opus erit, se amplius probandum committit Deo.

spacerNullum temporis punctum quod vixi tibi, rex bone spirituum coelestium, ignotum est, ideo ne, si velim quidem, possim te decipere. 2. Sive enim quiesco, sive opus aliquod aggredior, sive aliquod aggrredior, sive quid meditor, tu velut stans mihi omnia vides. 3. Sive dies labores dedit, sive nox requiem attulit, tu laborem et requiem moderaris. 4. Nec ullus strepitus verbi exiguo quod lingua inconsiderate ediderit, et antequam illud pronunciarit, tibi incognitus est. 5, 6. Tu faciem et dorsum, totiusque hominis opus sic admirando artificio formasti nulla ut vis aut mentis nostrae agilitas, nullusque adeo intellectus possit illud comprehendere. 7. In quam igitur partem me conferens aspectum tuum effugiam? Quibus locis occultis absconditus celari possum? 8. An coelum adibo? Praesens es in coelo. Descendamne ad loca subterranea et manes, aut in ipsis sepulchris claustris iacebo? 9. Quamvis lux matutina solem antecedens biga sua celeri mihi commodata me ad ultimum regionem illius terminum, ubi sol nobis occidit, me asportat 10. in ipso etiam occidente me inventum corripies, nec procul periculo ibi manus tuae violentiam effugiam. 11. Si mens stulta forte intra sic metitur: “Nox obscuritate sua me a conspectu tuo abscondet.” Nostra nox tenebrosa tibi ipso die medio splendidior est, ut tuo semper conspectui pateam. 12. Obscuritas non est obscura tibi, nec sapientiae tuae cuncta cernenti ullum obscurum est, cum nullum sit apud te lucis et tenebrarum discrimen. 13. Tu secreta mentis perspicis, qui secretiorem pectoris partem finxisti, meque in alvo matris latentem tenui pello velamento convestisti. 14. Admiranda hominis fabrica admirabile sapientiae tuae spectaculum est, cuius facta mirifica ratio nostra nec intelligere, imo nec inficiari quidem potest. 15. Nulla est enim in nobis tam exigua particula ut te scientem omnia lateat, nec ulla pectoris pars secreta a te pectoris humani fabricatore abscondita est. 16. Tu informa molis novae initia, molisque informis principa cognoscebas, ceu eadem literis commissa haberes. Tu omnia etiam corporis lineamenta seu conformationes, rationemque movendi et corporis habitum callebas, quidque singula temporis momenta adiicerent, cum corporis partes adhuc non essent, nec ulla quidem totius opificii particula extaret probe intelligebas. 17. Dum haec mecum occulte cogito, admiratio et segnities quaedam veterno similis intellectum impedit. Animus etiam ipse deficit cum ad admiranda opera a te fabrefacta solus pondero. 18. Facilius numerabo quot minutula arenae grana maris agitatio in ora ponti conturbet, tametsi perpetuo vigilians somnum oculis iucundum nunquam dedero, quam illorum summam vel inire vel eadem recensere queam. 19. O quando, mundi author, religionis tuae inimicos e medio tolles? O quando me ab hominibus caedis et sanguinis mei cupidis liberabis? 20. A cruentis, inquam istis qui maiestatem et potentiam tuam nefarii irrident? 21. Nonne pro inimico meo habui quisquis malevult tibi? Nonne hostes tuos inimicos mihi existimavi? 22. Profecto illis male cupio, nec ullus ex hostibus tuius charus est meum, nedum ad illorum scelera conniveam, aut me ipsis adiungam, qua in re me explorationi tuae, Iehova, subiicio. 23. Itaque arcanos mentis meae recessus et animi occulta scrutare. 24. In quo nisi amorem erga te perspexeris, mentemque parere tibi paratam, aut si improbis nequitia aequalis sum, da cum sceleratis similem vitae finem.

CXL.
David Deum supplicat pro liberatione sua, impiis adversariis male precatur, et seiopsum confirmat in fiducia certa iustatia salutisque Dei.

spacerEripe me favens, rerum auctor, a linguae virulentae maledicentia, meamque vitam a fraude hostis mendacis defende, 2. qui bella scelerata dolo occulto movet, 3. ipsisque serpentibus nihilo clementior linguam pestiferam tanquam iaculum acutum intentat, utque incautum perimat ex ore furioso maledicta, et mendacia emittit. 4, 5. Dolos eius propelle, meque furori hostis scelerati eripe, qui ad singulos passus meos intentus est, ante me fossas effodiens, suasque ad me corripiendum tendiculas pandens. 6. Tu vero, Iehova, vitae meae custos, preces meas accipe. 7. Tu enim mihi herus et Deus es, tu me telis impetitum a bello dubio salvum praestitisti. 8. Idem mihi iam propitius desideria malorum, cum eorum conatibus, vana redde, ferociam crudelium domans imminue, 9. linguaeque exitiosae virosas calumnias in cladem eius qui eam possidet converte. 10. Tempestas ignea coelo demissa fraudulentos celeri fuga spargat, eosque in densam carceris Tartarei obscuritatem nunquam inde exituros impellat. 11. Dolosa autem et mendax linguae garrulae inconstantia in tranquilla vitae conditione in terris nunquam perstabit, sed possessori suo cladem maleficiis meritum comparabit. 12. At Dominus ultor a violentia sceleratorum et ab occultis machinationibus suos liberabit, 13. ut boni potentiam Dei immensam ad opem ferendam paratam perpetua laude usurpent.

CXLI.
David tribulibus suis mandato Schaulis ipsum persequentibus opem Dei implorat, improbitatem authorum persecutionis suae exponit, fidemque suam, quibus nominibus servari a Deo petit.

spacerAdhibe te cito, pater, intenum roganti, propitiusque ad opem ferendam orationem meam exaudi. 2. Quum moestus precor, manusque sceleris expertes ad te levo, eo favore precationem meam et manus ad te sublatas intuere perinde quasi tempore matutino te thuris incensi sacrificio venerarerm, teque tempore serotino hostiis et libamine adorarem. 3. Linguam meam obice obiecto cohibe, ad oris fores fac ut vigiliae excutent, ne quid temere vel impatienteer effutiam. 4. Fac ut animus a pravis cupiditatibus alienus iusta tantum cupiat, ac ne se in studium mali avertat, ubi facile labi potest. Fac neque libenter malorum consuetudine, neque eorum convictu utatur, vel eorum illecebris illectus vel periculi magnitudine victus. 5. Cupio potius ut me iustus reprehendat, meque verberibus afficiat, quam malus mihi aduletur crinesque unguento Nardino inbuat. 6. Illud etiam abs te, Iehova, peto, ut scelerati et sceleratorum duces, cum de excelso montis alti fastigo praecipites cadent, poenas nefarie commissorum expendant, tumque peccati sui memores recordentur quod me utiliter ipsis consulentem contempserint. 7. Interea autem mortis metus sic mihi iuncturas solidarum corporis partium dissolvit, ut fragmenta arboris ferro deiectae per campos abiecta iacent, divisa instrumentis ligneis aut ferreis ad distinendum partes immissis. 8. Tu vero, Iehova, spirituum coelestium gubernator, solus is es unde incolumitatem speramus, quemque solum scelerum ultorem fatemur. 9. Itaque vitam meam ab occultis sceleratorum machinationibus dolisque, quos mihi parant, defende, 10. efficeque ut salvus videam malos in fraudes, quos mihi struxereant, incidere.

CXLII.
David a Schaule et comitatu eius circumclusus Deum orat pro salute sua ad gloriam ipsius in ecclesia praedicandum.

spacerDominum submisse precatus in auxilium voco, manusque ad coelum supplicantis more attollo. 2. Domino moerorem animi mei ostendo et queremoniis tristibus auxilium ab eo peto. 3. Tristitia quidem animum moestum curis opprimebat. Tu autem, rex superum, tametsi conscius esses mihi vitae sine scelere transactae, cum tamen ex aedibus egressus essem inisidias mihi parabant. 4. Nec familiaris nec benevolus mihi ullus uspiam fuerat in quamqcunque partem rexpexeram, nulla evadendi ratio, nusquam erat quo confugerem, nemo erat qui me incolumi gauderet. 5. Ergo, creator omnium, a te solo in rebus adversis defensore meo opem petivi. Tu robur es meum, omnis expectatio mea, et potentia dum vita hic fruens terram hanc habito. 6. Tu me querentem et malis extremis debilitatum promptus exaudi, a potentia inimici crudelis me vindica, qui me potentior divexat, 7. deque obscuro huius speluncae carcere me ab hostibus circumclusum libera, ut et ego te praedicem coetusque bonorum praestitam a te mihi liberationem gratulantium, laudes etiam tuas parati pios ubique iuvare decantet.

CXLIII.
David Deum implorans indignitatem suam confitetur,iniuriam sibi factam in hac causa narrat, et angustias animi sui, ac propterea a Deo servari et institui petat, inimcos vero perdi ad gloriam ipsius.

spacerOrationi meae, author rerum omnium, in rebus difficilibus aurem commoda, placatusque mihi deprecationem meam intentus accipd, eaque qua consuevisti promissorum constantia et clementia ab inimicis calumniosis innocentem insectantibus libera. 2. Quod autem ad hostes attinet, quantumvis sim insons, tu tamen ne summo iure facta mea examina. Nullus enim autunquam fuit, aut est a scelere tam purus ut affirmare possit in iudicio apud te peccato carere. 3. Ecce inimicus crudelis instat, deiectumque vexat. Ego autem loco tenebroso ac tristi absconditus sine luce ulla vivo, non absimilis iis quos mors crudelis in antro tumuli occultavit. 4, 5. His tamen animus solicitudine propemodum oppressus, partem in te iustum iudicem, partem in hostes immanes respiciens secula superiora cogitare coepit, cum maiores nostros ex morte ipsa frequenter eximeres, quos expectatio auxilii tui in rebus malis recreavit. 6. Hac igitur cogitatione in spem meliorem denuo erectus et incredibilem inde consolationem capiens, opem tuam genibus flexis procumbens posco. Mens quoque avide auxilium tuum sperans te intuetur, non secus quam terra sicca sub Syrio stella ardente aquam pluvialem expectat. 7. Tu itaque, Iehova, nihil cunctatus preces meas accipe. Nam respiratio pectus malis delassatum aegre movet, ut sim tam mortuo quam vivo similis. Tu si iucundam vultus et clementiae tuae spem aliorsum a me vertis, mors saeva cupiens sitim suam sanguine meo depellere mihi impendet. 8. Animus opis tuae expectatione molestias omnes tolerat, et in te solum, pater summe bone, intentus est. Tu mihi placatus orationem meam accipe, viamque ostende qua e malis evadam, quae me alioqui statim oppriment. 9. Ab inimico crudeli me defendi, vitae meae servator, 10. meque ab hoste eereptum animo simul et corpore tum male fugere, tum bonam etiam sectari erudito, qui te solum Deum colo. Fac etiam ut occulta divinitatis tuae inspiratio, omnis boni effectrix, me per recta periculis carentia toto vitae meae curriculo deducat, ut legibus tuis morem gerem, neu falsa opinio me nimis credentem in viam scelerum abripiens trahat. 11. Ut gentes omnes potentiam et iustitiam tuam laudent, quod me mortis angustiis constrictum vitae restitueris, adhuc tamen auxilio carentem consolare, et a pravis hostis scelerati machinationibus erue, 12. tuaque consueta indulgentia velut umbra operi, hostemque improbum molestiis ingratis me immerito vexantem subverte, famulumque semper tibi deditum custodi.

CXLIV.
David praedicata Dei erga se et humanum genus beneficentia hostibus male precatur, sibi totique regno salutem et benedictionem commodam exoptat, et commendat felicitatem populi Dei.

spacerQuibus te, Iehova, laudibus afficiam? Qui genus humanum regio imperio administras, qui fortitudine mentem meam roboras, qui me bella gerere instruis perque pericula belli, cuius anceps et incertus est exitus gubernas. 2. Quod adhuc supersum, quod sanus et incolumis sum, quod liber ab insidiis hostium, singulari dignitate et honore clarus sum, quod spatiosis nationum bellicosarum finibus rex sum, totum illud tibi uni acceptum fero. 3. Quam autem res imbecillis et calamitosus est homo, creator rerum omnium, quem tanta liberalitate afficis, et amore paterno diligenter servas! 4. Homo scilicet statua est, e luto fluxo, quod cito dissolvi potest, efficta, quo quidem neque aer in aqua tumescente leviter inclusus futilior est, neque visa nocturna quae animos solicitos commovent fugaciora sunt, nec umbra noctis adventu evanescens, nec levis exhalatio nebulae ex igne expirantis magis evanida est. 5, 6. Itaque, rex superum, ianuam arcis coelistis aperi mihi affuturus, deque coelo stellato hostibus terribilis descende. Loca excelsa caligine tege, ignesque vibrantes, telorum instar, per immensa aeris tenuis spatia transmitte. Malos fulgurum terrore fusos dissipa, fusosque et fugatos telis in fugientes iactis interime. 7. Meque, pater summa bonitate praedite, dextera exerta e molestiarum perturbationibus erue, favensque hostis pravi violentiam prohibe. Venenaque hominum vana loquentium coerce, manusque potentium insidiis et fraudibus insidiosis assuefactae potentia tua destrue. 9. 10. Ut te cythara mea novis laudibus celebret, qui, regiae dignitatis vindex, potentes terrarum dominus auxilio tuo consolaris saepenumero liberas. 11. Violentiam hostis scelerati favens prohibe, venenaque hominum vana loquentum coerce, manusque potentior insidiis, pravis assuefactae, potentia tua everte. 12. Sic certe progenies nostra abs te, Iehova, augeatur, ut nemus e lauro arbore in terra foecunda crescit. Virgines etiam nostrae ornamentis exteris sic sint splendidae, ut fulget locus ille ubi dona suspenduntur in deaurata templi sacri testudine. 13. Granaria multo frugum proventu inpleantur, copiaque abundantiae dea e cella omni commeatu referta omnia subministret, campi pascui pecorum multitudinem in convallibus spatiosis vix recipiant. 14. Boves saturae, habitumque bonum nitore suo ostendentes cursus domum referant, viae nostrae tuba tristitiam afferente non sonent, nec vici latiores comploratione ulla sonitum reddant, nec hostilis violentia fremitu metum ullum afferat urbibus formindine occlusis. 15. O beatum populum illum, qui in quieta belli immunitate inter haec commoda vivit! O multum foelicem populum cui creator rerum pro Deo colitur, quemquem vicissim Iehova pro populo suo agnoscit!

CLXV.
David seipsum et res omnes creatas ad Dei laudes praedicandas excitans celebrat magnificam potentiam et iustissimam benignitatem illius, quam erga omnes exhibet.

spacerTe, rerum omnium potentem iustumque possessorem, mundi totius author et custos, celebrabo, dum coelum splendidum stellas clare lucentes circumaget, teque mihi Deum solum venerabor. 2. Te de die carmine dicam, te per tenebras praedicabo, nullumque temporis momentum a laude tuae vacabit. 3. O potens creator et rector, cuius potestas nullo termino inclusa est, 4. omnia aetas veris laudibus te ornabit. 5. Senes etiam res a te gestas vulgabunt, easque posteritati longo post tempore venturorum per ordinem indicabunt. 6. Nec ullum tempus maiestatem tuam gloriosam ignorabit, alius memoria repetens miracula, honorifice etiam gesta narrabit, alius potentiam praedicabit. 7, 8. Alius vero te misericordem dicet et aequum, moderationemque in ira adhibere, ad veniam dandum promptum et paratum, largaque manu liberalem esse. 9. Interque tot egregie facta, et in tam splendida rerum praeclare gestarum commemoratione nullo tempore finienda, nihil certa lenitate tua honoratious esse asservabit. 10, 11. Ergo, rerum universitatis creator et custos, coelum ipsum stellis distinctum, omnia suo complexu continens, potentiam tuam declarat, hominesque a scelerum contagione puri te laeti honore afficient, tuique regni potentiam per nationes divulgabunt, 12. ne ulla gens regnum tuum, magnificientiam et potentiam ignoret. 13. Sempiternum est tibi ius regnandi, nec enim habes regnum imperio temporum, quae omnia corrumpunt, subiectum, aut temporis ullius termino finitum. 14.Tuam autem dominationem moderatam esse ex hoc liquet, quod qui ceciderunt levas, quique in ruinam proni sunt confirmas, omnibusque vitae bonis felices et salvos leniter tractas. 15. In te solum intenta sunt omnium avium et pecorum genera, crudelesque indomitorum animalium progenies, et abs e conditore et conservatore capiunt, cum opus est, unde vivant. 16. Tu manum illis ultro porrectam aperis, deque tuo divite horreo quicquid vivit liberalite saturas. 17, 18. Quodcumque geris, aequabilitier et sine crimine facis, promptus et facilis supplices exaudis, 19. eosque auxilio abs te accepto amandas, quicunque animo sincero te invocant. Nam ad opem bonis ferendam confestem ades. 20. Quique te colunt ac diligunt, eos discriminibus omnibus liberas, malos autem contra, cum actionibus eorum nefariis radicitus disperdis. 21. Itaque omnes merito te laudabunt, nullaque gens gloriam tuam in perpetuum silentio obruet.

CXLVI.
Psaltes se et pios hortatus ad laudes Dei ipsi soli asserendas, cum laudat singularium erga pios beneficiorum creationis, conservationis, administrationisque rerum omnium et regni aeterni nomine.

1, 2. Canam te, rerum opifex potens, tuaque praeclara facta et opera mirabilia seculis venturis, dum vitam hanc incolam annunciabo. 3. Ne pollicearis tibi vitam periculorum immunem opera et auxilio potentorum, neque subsidium et spem incolumitatis tuae in ullo de homine mortali sato flexibili et vitae fragilis consistituas. 4. Postquam enim halitus animaque eorum corpus deseruit, massa corporis e terra compacta in terram redit unde composita fuerat, consiliaque multum agitata sine effectu abeunt, perque aeris inane vana dissolvuntur. 5. O valde felicem quem Deus coeli Dominus suo auxilio certo nixum defendit! O beatum qui omnem boni futuri expectationem omnemque vim suam in solo Domino Deo suo reponit, qui sua potentia immensa terram, mare et coelum, et quicquid mare, tellus et coelum complectitur, fabricatus est, semperque uno ordine constans, quacunque pollicetur perficit; 7. qui tenues potentia hominum iniustorum aut egestate torqueri non permittit, qui innoxios a vinculis liberos et loci obscuritate, ubi sontes coercentur, ereptos in pristinum statum redigit; 8. qui, coecitate abacta, oculis facultate videndi orbatis et prae consilii inopia periculis lucis pulchrae claritatem reddit, ingressusque titubantes et sub calamitatum pondere faciscentes stabiles facit; quique iustus iustitiae amantes et aequitatem erga omnes parem amore complectitur; 9. qui diligentia non simulata peregrinum recreat et tueatur, qui viduae mulieri benevolentiam suam ostendit, qui pueros tenellos parentibus cassos defendit, malasque flagitiose viventium machinationes subvertit. 10. Itaque cum caetera imperia caduca sint et interitui obnoxia, Deus tuus, Hierosolyma, regnabit dum stellae coelum ornabunt, solque currum igneum per Zodiacum aget.

CLXVII.
Psaltes ecclesiam hortatur ad praedicandum nomen Dei propter liberationes beneficiaque eius erga ipsam, et propter constantiam operum et verbi.

spacerAgite quaeso Deum praedicate, Deoque meritas laudes canentes date, Deus scilicet hymnum doctum meretur, 2. qui Hiersolymam prostratam contra spem omnium solus reficit, Hebraeosque patria pulsos et ubique per omnes terras multos annos dissipatos domum revocans aggregat; 3. qui afflictis et penitus deploratis animum reddit, mentibusque solicitis curas remitit; qui aegritudines lenit plagasque dolore levat. 4. Quid autem est quod praestare non possit Deus? Qui stellarum Dominus, earum numerum de coelo nocte circumeuntium recenset, singulasque satis nominibus appellat. 5. Excellentia Dei nostri magna est, viresque eius efficaces et infinitiae, quas sermo nullus exprimere, nullaque mens cogitando possit complecti; 6. qui animos clementes hac potentia sua sustinet, curis liberat, et honoribus afficit, contraque insolentes et arrogantes eadem potestate infinita deprimit. 7. Agite, Deum voce laudate. Deo gratias agite, patremque liberalem cythara beneficia eius commemorante concelebrate; 8. qui coelum nubila aeris obscuritate operit, indeque terram pluvia humectat; qui excelsiora terrae loca herba aspectu iucunda ceu veste tegit; 9. qui omnium animantium generi victum liberaliter largitur, corvoque a parentibus deserto patenti a se alimentum suppeditat; 10. quem neque vires equorum animosorum, neque robur, neque torosa militis arrogantis brachia iuvant; quem in equo aut milite homines probant, in nobis autem nihil inest quod Deum ad nos complectendo alliciat, nisi quod ipse prior nobis est largitus. 11. Sed Deum religio non fucata oblectat, quae spem vitae in illius bonitate constituat. 12. Agite, vos muri Hierosolymae, Dei laudes cantate, tuque, Sion, liberalitatem eius annuncia; 13. qui portas tuas repagulis ferreis munivit, civesque tuos omnibus bonis ditavit; 14. qui te cum vicinis tuis quiete utentem animos humanos exhilarante beatam et felicem reddit, tutamque te ab inimicis praestat; qui agros etiam tuos flavo frumento triticeo operit; 15. quo iuvente tanta beneficia gratuita copiose profert, cuius imperio ordo universitatis rerum instar velocissimi viridisrii paratus est, dicto audiens; 16. qui altiora terrae loca nivium floccis lanae velleri similibus tegit; qui e nubibus rorem concretum frequentem tanquam pulverem in terram demittit; 17 qui aqua in glaciem congelata fluminum cursus ob firmatatem vestigia patientium sistit; cuius frigori tolerando quis tandem par esse poterit? 18. Cum Deo visum est, conglaciata rursum in aquas leves solvuntur, aer gratior afflat, flumina denuo currunt. 19. Ista autem bonitatis et potentiae Dei argumenta exigua sunt. Illud vero beneficium multo maius, quod suam ille sententiam indiciis perspicuis Israeli declaravit, posterisque Abrahami praecepta vivendi pie et honeste dedit. 20. Caeteris vero nationibus sese non tam benevolum ostendit, quae decreta praeceptorum coelitus missorum ignorant.

CLXVIII.
Psaltes res omnes creatas a summo ad imum hortatur ut Deum celebrent propter maiestatem ipsius et beneficentiam erga ecclesiam.

spacerCanite Dominum, felices coelicolorum coetus, qui coelum Dei ipsius templum longe ab hominibus vitiis inquinatus defenditis. 2. Angeli quoque, quos Deus imperavit sibi ministros astare, Deum praedicate, militaque caelestis parata audiens esse imperio Dei, Dominum celebrate. 3. Sol quoque, qui luce diem, ac luna, quae lumine tuo tenebras illustras, Deum laudibus efferte. Stellae etiam pulchrae luce instar flammae nitente Dominum opificem vestrum collaudate. 4. Tamque multiplex fabrica circulorum versatilis, aqua quoque aere patente et puro multo altior, Deum laudibus ornate. 5. Omnia haec Deum laudate, cunctaque mentem potentiamque divinam canite, quae voluntatis suae indicio tantum vos et omnia fabricavit, mandatoque dato omnia a ruina continet. 6. Quae fundamento stabili cuncta firmavit, ne temporis longinqui violentia cadant, quae cuncta etiam conditionibus certis certoque ordine stabilivit, quem praeterire metuant. 7. Respondeant etiam vicissim coelestibus terrestria, marina et aerea, ingentes scilicet serpentes in terrae cavernis absconditis, vos qoque belluae marinae immanes, quae maris flexus longe a nobis positos natatis, Dominum praedicate. 8. Vos etiam fulminum flammae, aquae frigora concreta, aquae instar lapidum congelatae, halitusque e terra et aquis expirantes, aerisque leviter moti exspiratio circumagens ventos in morem turbinis circumvolutos, quae Domino mandante existis et movemini, Dominum vestrum praedicate. 9. Monticuli fructuosi et montes inculti, stirpesque omnes sive in locis excelsis rigorem fertis, sive feritatem cultura deponitis. 10. Vos itidem bestiae mansuetae et indomitae, et per terram tarde repentes, quaeque alarum remigio perspicua aeris spatia peragratis, Dominum vestrum celebrate. 11. Vos etiam inprimis qui regionibus imperatais et mundi partibus praefecti estis, tum nationes legibus vestris viventes, iudicesque qui e solio excelso controversias hominibus tenuioribus iudicatis, 12. vosque iuvenes aetate integra instar floris grata, puerique alacres ac virgines, senesque sub finem vitae statim egressuri, 13. Dominum vestrum praedicate. Maiestas gloriosa sit illi soli, universus orbis, coelum scilicet et terra eum solum ut primum omnium dominatorem agnoscat. 14. Hebraei, soboles Isaaci, hunc praecipue et ante alios perpetuo laudent, qui populum cum sibi electum domesticum et familiarem commodis cunctis ditavit.

CXLIX.
Psaltes ecclesiam hortatur ut Deum collaudet propter benevolentiam et salutem ab eo acceptam, denique propter verbum ipsius potentissimum ecclesiae traditum.

spacerVos Domino cantionem novam et minime vulgarem canite, qui tot tantisque periculis defuncti estis, eius praedicatio per omnes sacros populi conventus celebretur, qui se sacrificiis perversis non contaminant. 2. Hebraei voluptatem capiant ex conditoris et parentis sui laudibus celebrantes, cives Hierosolymae et populus universus erga Sionis excelsae regem et gubernatorem hilaritatem animi significent. 3. Iehovae magnitudinem, coetibus gaudio suo indulgentibus et ad canendum dispositis, omnique musices organicae genere passim divulgant, laudandaque eius opera ad cytharam leniter suavem cantent. 4. Deus enim pater benignus pura erga populum selectum benevolentia utitur, hominesque clementes incolumitate perpetua ita confirmant, 5. ut conventus eum colentium extra aedes suas ornatu pulchro gaudeant, intraque aedes sine arbitris laetitia triumphantes quiete perfruantur. Praeconium rerum omnium regis omnibus in ore assidue sit, ensesque ab utraque parte aciem habentes in manibus versentur, ut de sceleratis poenas sumant, 7. ut saevitiam crudelium adversum se gentium ulciscantur, earumque iracundiam, comminationes, et insolentiam in posterum coerceant; 8. ut inimicorum suorum duces vinculis firmis ligent, superbosque gentium dominos compedibus ferreis cohibeant; 9. ut de regibus arrogantibus, iuxta leges divinas et iudicium a Deo dicatum, supplicium sumant, 10. bonorumque virorum commendatio per omnes mundi partes divulgetur.

CL.
Psaltes ecclesiam hortatur ut Deum omnibus modis laudet, propter sanctitatem, potentiam et magnificentiam eius.

spacerPraedicate Deum splendidum coeli sacrarium habitantem, qui orbis fundamenta potestatis suae viribus stabilivit. 2. Dominum celebrate factis illustribus et mirificis per omnes gentes clarum, eiusque amplitudinem maiorem quam animus humanus capere possit personate. 3. Dominum concinite canoro tubae sono ad belli usum comparatae, instrumentis etiam musicis ad voluptatem natis, psalteriis scilicet et cytharis suaviter sonoris eum cantate. 4. Tympanisque et cantionibus chori festis diebus canere soliti, Dominum laudate, ad chordas et iucundum tibiae sonum Domini laudes prosequimini. 5. Eum suavis cymbali blandi sono praedicate. 6. Quaecunque denique anima fruuntur et spirant, huius Dei nostri encomia ex toto animo concelebrent.

Finis


spacer