Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — paraphrasis Buchanani poetica.


LIBER QUARTUS

XC.
Mosche gratiam Dei ex sempiterno eius decreto in sanctos celebrans exponit tum instabilitatem vitae humane, tum miseriam Israelitarum, quod Deus morti adiudicaverat, ideoque perecatur Deum ut populum suum renovet et ducat in omni sanctimonia, et gloriam suam in populi ductu et sanctificatione demonstret.

spacerO rex coelistis, a quo bona omnia ad nos demanant, qui a primis temporibus, mundique initio recens facti charos tibi auxilio tuo e laboribus semper eruisti, 2. priusquam terra recenter creata valles inter montes parere vellet, coelumque lucens et decorum altissima quaeque terrae loca operiret, ante terminos diei et noctis, tu, mundi creator, in eodem statu semper persistis, solus immutabilis, solus nullo temporis spatio inclusus, solus interitus et principii immunis. 3. At tu spatium vitae exiguae et malis plenae nobis sensim imminuis, donec senectus corpus fragile in pulverem minutissimum dissolverit, ex quo initio nos in Adamo condidisti, et quo tandem omnes reverti iubes. 4. Mille anni cum aeternitate tua comparati sunt tibi velut proxima dies exacta, instarque puncti facile fluentis, quod nulla viae indicia, qua fluxerat, cum abiit reliquit. 5. Spiritus noster in aerem sic abit ut aqua in solo arido, aut simulachra in somno per tenebras visa, vim sentiendi fallentia, evanescunt. 6. Nostra etiam vita disperit velut gramen veris humore initio diei alitum et auctum, quod deinde meridie vitibus deficitur. Mox ad occasum solis foliis humore defectis succisum in terram cadit. 7. Praeter tot vitae fragilis labores, qui oblectationes nostras tristitiae amaritudine corrumpunt, tua indignatio semper nos premens curis vexatos, animos scelerum conscios labore exercet. 8. Quicquid autem inconsulte aut per malitiam peccamus, crimenque quod metus aut verecundia in occulto abscondit, tu, iudex iustissime, oculis acerrimis id cernis, nec motus animi turbati tibi est ignotus. 9. Dum iustae irae tuae supplicia animus metuit, tempus vivendi miseriis coopertum celerius fere abit quam cogitari possit. 10. Vita hominum longa in septuagesimum annum sese extendit, quibus autem senium est robustius sese in annum octogesimum vivunt. Cur molestias ultimi temporis aetatis recitarem? Flos iuventutis iucundae vento velocius cito abit, exercitae molestiis et valetudine incommoda, quae miseros reddit. 11. Quis deinde violentiam meritae indignationis tuae ferre poterit, si qui peccant eos velles supplicia pro magnitudine et multitudine transgressionum aequa perferre? 12. Fac, pater, tempus vitae fragilis, quantillum sit, sic computemus ut animus hac cogitatione impulsus a molestiis rerum fluxarum separetur, veraeque virtutis splendorem videns, ad veram sapientiam aspirat. 13. Mitis insuper et amicus ab ira tua aliquando cessato, praestoque ad auxilium ferendum famulis tuis malis lassatis, misericordia perpetua eis prospice. 14. Fac quoque ut commoditatibus misericordiae tuae locupletati laetitiam tandem veram ad satietatem usque hauriamus, et a molestiis liberati quod reliquum est vitae iucunde transeamus, 14. dolorque per vicos abiens laetitiae locum det, et aqualis gaudii mensura, miseriis finitis succedens, aetatem iucundam mitiorem reddat. 16. Actiones tuae, tua magnificentia, omnia a te creata, tuaque magnitudo, famulis tuis et famulorum soboli manifesta fiant, qui ardenti studio mandata tuis parent. 17. Praesta etiam, gubernator rerum, ut misericordiae tuae magnificentia nos illuminans exornet tuaque amicitia, omnia grata reddens seque misericordiae coniungens, quaecunque gerimus felicia efficiat.

XCI.
Psaltes fiduciam suam in Deum statuens piis in exemplum, horatur eos ut certa fiducia recumbant in Deo. Defensionem praenunciat ab omni malo, ac Dei verbis omnia bona praesentia et futura pollicetur.

spacerSi vitam tuam, opes, liberos, et familiam tutelae Dei custodiendam committes cum fortuna adversa comminabitur, 2. si te in Domini patrocinium et latibulum recipias, tranquillo animo omnem fortunae mortisque ferociam et severas comminationes despice, bellique dubii motus interritus aspernare. 3. Deus te ab insidiis occultis liberabit, retiaque aucupum fraudem tibi parantium comminuet, nec laborabis ab contagium pestilentiae exitiosae ubique grassans. 4. Potentiam enim suam ad te protegendum extendet, et in rebus adversis providentiae suae vi leniter te conservabit, certoque persuasus de vita tibi ab eis promissis quid fidem datam credentibus fallere nec vult nec post, sub eius tutela tuto te abscondes. 5. Non timebis damna per tenebrosum noctis obscurae conticinium latentia, nec malum pestilentiae de die nocens, nec bella omnibus apparentia formidabis. 6, 7. Interea etiam dum multi a dextera, multique a sinistra tua occisi ruent, damni immunis et sospes mortem vicinam vitabis. 8. Contra autem malos Deo poenas scelerum suorum dare alacris aspicies, eiusque auxilio a metu belli et trepidationis liber eris, acsi moenibus oppidi firmi munitus fores. 9. Sic futurum est ut nec violentia ulla nec incommoda ad te aut ad familiam tuam perveniant. 10. Deus enim ministros suos, beatos dico spiritus illos, ad omnem rerum perturbationem paratos ad vitam tuam conservandam consituet, 11. qui quicquid tibi in vita obstat expediant, teque per loca aspera portent ne pes ad obiecta saxa acuta offensus vulneretur. 12. Illaesus etiam et absque metu inter serpentes saevas et tigrides crudeles habitabis, et citra periculum dracones et leones Africanos pedibus premes. 13. “Nam ille me solum,” inquit Deus, “vehementer et supra omnes alios colit, cumque me singulariter honoret, ego invicem illum e magnis molestiis salvum liberabo. 14. Paratus roganti auxilium feram, et in periculis a morte propinqua eum eripiam, eique liberato claritatem magistratuum singularem tribuam, et honoribus praecipuis auctum ornabo, 15, 16. efficiamque ut viribus iuvenilibus fultus senectae longaevae spatia iucunde transigat, eique ostendam quomodo consueverim mei studiosos omnibus rebus bonis atque adeo felicitate perpetua augere.”

XCII.
Ecclesia Deum laudans opera eius admiratur, subitos improborum casus et suam salutem honoremque a Deo acceptum narrat. Henc aeternam fidelium felicitatem praedicat ad Deum laudandum.

spacerAequum est mihi, rex coelestis, te celebrare simul et laudare. 2. Sive sol luce matutinam colore purpureo terras tingat, sive nox obscuritate sua eas operiat, dies me bonitatem tuam celebrantem intelliget, nox me fidem et veritatem tuam enunciantem sentiet, 3. nec carminibus solum, sed cythara etiam suaviter modulante, sed cymbalo, sed nablio quoque tibi psallentem. 4. Secreta factorum tuorum mecum recordatio animum languidum excitat. Cum enim in memoria revoco quae a te patrata sunt, partes interiores circa cor dulci laetitia imbutae exultant. 5. O monumenta! O actiones ingentes et claras omnino! O consultationes sub tenebris absconditas, consiliorum rationes abstrusas! 6. O cogitationes hominum ingenio caecutiente incognitas! 7. Qui, cum sibi soli sapere videantur, non percipiunt tamen malos rebus secundis frui more floris, quem sol moderatus blande recreat, humiditas nutrit, sed statim tamen tanquam herbam languidam modica frigorum aura emortuam radicitus interire. 8. Inferiora omnia tametsi vicissitudinibus sint obnoxia, tu tamen semper immutabilis persistis, nullis rerum aut spatii aetatis mutationibus obnoxius. 9. Scelere gaudentes, hostes tuos exitium certum pessundabit, quantumvis ad tempus floreant. 10. At me firmis viribus valentem aspectu paterno conservabis, novis subinde beneficiis cumulans, faciemque grato balsami odore succo ac iuvenili colore tinges. 11. Hostium autem exitium torve me aspicientium libenter cernam, et profanorum interitum, qui me molestia afficiunt, rumore aut nuncio iucundo gaudens accipiam. 12. Vir bonus interea sub aerumnarum onere non modo non fatiscet, sed etiam ceu palmam aut cedrus in monte Libano florebit, quam non tempestas, non aestus, non rigor ullus frondium puchritudine spoliant. 13. Surculus enim qui in templo aut vestibulo Domini radices egerit flore iuncundo et foliis sese operiet. 14. Quique proventum copiose proferens longinquitate temporis perpetuo fluentis aut senio, quod veluti morbus est, detrimentum nullum accipiet, 15. ut Domini pollentis iustitia nationibus omnibus sit cognita, qui solum est vitae meae praesidium, nec ullus unquam iniustitiae particeps.

XCIII.
Psaltes amplitudinem et potentiam regni Christi celebrat, ab universali rerum creatarum, et singulari aeternaque ecclesiae administratione.

spacerUtcunque scelesti omnia quantum in se est conturbent, Dominus tamen pulchritudine et magnificentia circundatus orbem iam administrare instituit. Iam sese fortitudine muniit, Dominus ille qui rerum compagines immutabiles ita in perpetuum stabilivit ut unquam vacillarent, illudque ingens terrae pondus sua unius vi libratum sustinet. 2. Cuius tribunal, instar ipsius, in perpetuum firmum est, temporumque mutationibus minime obnoxium. 3. Licet amnes cum ingenti sono aquas suas raptim currentes impellant, mareque undis terribilibus ferveat, 4. Dominus tamen, si flumina aquis pluviis pleno amne fluentia tranquillat, aquasque maris horribilis robore suo componit, quanto magis homunculos ferocientes compescet? 5. Quicquid autem Dominus ore augusto sanctorum coetui ab ipsis mundi primordiis locutus est semper immutabile permanet, cultusque arcani Domini templum venerandum reddentes nullam ex temporis longinquitate silentii taciturni iniuriam patientur.

XCIV.
David cum suis a perfido Schaulis comitatu vexatus Deum orat ut improbos ulciscatur, eorum improbitatem, maleficia et blasphemias narrat, improbos dementiae nomine obiurgat, bonos ab eventu quem Deus utrisque largiturus est a promissionibus eius et a suo exemplo consolatur.

spacerO Deus nequitiae et gravium delictorum punitor, potentiam tuam contra scelestos in tantis confusionis tenebris demonstra. 3. Evigila, mundi arbiter aeque, ac superbos supplicio, sicuti merentur, coerce. 3. Quam ad finem, quamque diu, gubernator rerum iustissime, scelerati sese arroganter ostentabunt? 4. Turba maleficiis dedita in delictis suis gestit, seseque figmentis vanis laudat. 5. Interea populum tibi deditum conculcant, gentemque tibi peculiarem insolenter opprimunt. 6. Orbam marito et peregrinos, contra humanitatis iura et leges a te praescriptas, perdunt ac malis omnibus orphanos conficiunt, 7. taciteque intra se loquuntur, “Deus haec non cernit, aequa et iniqua omnino ignorat,” unde sese ad quidvis patrandum exacuunt. 8. Tales itaque homines animum stupidum habentes inscitia stolida omnino oppressum mentis stuporem excutientes abiicite, 9. et vobiscum in animo versate an Deus, qui sensum audiendi dedit non audit? An qui oculos condidit coecus ipse est? 10. An qui nationes legum divinarum expertes quod aequum est facere instituit, in eorum peccata non animadvertet, quibus mandata sanctionum ab ore sancto profecta commisit? 11. Deus profecto non solum dicta et facta nostra omnia, verum etiam animi nostri secreta, proposita stulta, spes vanas, motusque turbulentos probe intelligit. 12. Vir autem ille unus felix est quem pater coelestis paterno affecto instruit. 13. Cui decreta praescriptorum suorum nobis tradita ostendit, is in rebus adversis animo tranquillo et pacato vivet dum rete profano apparatur, quod eum improvidum in foveam corruentem et abstractum impellat. 14. Nec enim Dominus unquam suos inopes spernet, nec eos ad rapinam deseret, quos sibi tanquam peculium possidendos selegit. 15. Sed in ipsa rerum perturbatione iudicia ad regulam iustitiae suae componet, simplicesque, qui recti studio tenentur, actiones suas ad normam illam conformabunt. 16. Quis mihi contra sceleratos subsidio est? Quis, me auxilium ferente, pravorum arrogantiam deprimet? Mortalium certe nemo, nisi solus Deus. 17, 18, 19. Mortuus enim sub frigido tumuli mei acervo recumberem, nisi Dominus solus ad opem ferendam paratus me sublevasset, suaque bonitate mentem roborasset, ac gressum titubantem stabiliisset, meque molestiis prope obrutum recreasset, ac, tristitia solicitudinis molestae repulsa, laetitiam restituisset. 20. Tacitus haec etiam dicebam, quae amicitia est tyrannis pravis cum Deo? Qui peccata praetextu legis abscondunt, 21. qui vitam iustorum per fraudem coniurant, qui conspiratione innocentem infestant iniustoque iudicio opprimunt. At mundi gubernator, vitae meae tutela, et munimentum mihi illo fidenti, me defendet, 23. iustamque remunerationem iuxta peccatorum magnitudinem malis rependet, quamvis ad tempus saevientes humana et divina iura conculcent, authorque omnium, in cuius potestate sumus et noster Deus, pravos suis inventis disperdet.

XCV.
David ecclesiam ad cultum et obsequium Dei hortatur, a foedere inito cum Deo, et maiorum exemplis.

spacerAgedum cuncti laudem Domini praedicemus. Liberati ab hostibus beneficii memoriam renovemus. 2. Eia laeti properemus, tarditasque pigritiae argumentum absit, cythara suavi Dominum laudemus. 3. Etenim Dominus Deus est vere potens, rectorque hominum multo plus pollens omnibus gentium diis, qui pro Deo totius mundi conditore et gubernatore coluntur, imperiis omnibus quantumvis sublimibus superior. 4. Ille quidem ut omnium Dominus fundamenta terrae late patentis et nebulosa montium cacumina potentia sua sustinet. 5. Ille mare inquietum creavit, idque a se conditum moderatur, terramque insulae instar in mari sitam gubernat. 6. Eia ergo herum et patrem nostrum, genua inclinanates et manibus in coelum erectis, cogemus. 7. Ille eim creator noster, et peculiari ratione nobis quos elegit rector est. Nos ut oves, illi pastori nostro subiecti, spem in illo solo collocatam habemus, vitamque ab eo trahimus, si modo non segniter illius nos compellantis mandata audiamus, 8. nec consilia eius procaciter fugiamus, “Nec,” inquit Deus, “voci meae reluctantes iurgiis molestis et obtrectatione superba me irritetis, sicut apud aquam contentionis in deserto Arabiae maiores vestri fecere, aut si dicto non audientes potentiam meam experiamini, sicut olim per rupes Arabum patres etiam vestri egere. 9. Cum me ibidem tentaverunt, multisque exemplis vires meas experti, cognoverunt. 10. Illi, inquam, patres vestri quadraginta annis mihi rebelles fuerunt, eosque interea semper admonui. Gens haec stulta est, ultroque insanit, patiturque quae loquor per aures negligentes transire. 11. Itaque merita indignatione commotus in obstinatos testatus sum. Natio haec, beneficiorum immemor, commoditates terrae sanctae et felicis non colliget, quas mihi morem gerentibus pollicitus eram.”

XCVI.
Psaltes ecclesiam gentium cum Iudaeis hortatur ad laudationem Dei, tum creationis et administrationis nomine, tum regni sempiterni, in cuius possessionem missus est adventu suo per voluntatem patris.

spacerOmnis mundi incolae ab ultimis terrae finibus nobis ignotis Deum rerum universitatis creatorem cantu insolito perpetuoque in eccesia duraturo celebrate. 2. Canite Domino carmen, Deum beatum praedicatione in coelum efferte, gratique servatorem vitae vestrae recogniscite. 3. Nationes omnes qua sol terram circuit vires Dei intelligant, earumque mentes laetitia magna plenas admiratio factorum eius mirandorum capiat. 4. Ille enim solus, non autem commentitius, natura Deus est, omnique commendatione praestantior, aliisque diis omnibus metuendus quos veri numinis et cultus eius ignari, quae falsa sunt facile credentes, metuunt. 5. Aliae nationes res ridiculas a sanis mentibus alienas tanquam deos honorant. Dominus noster coelum et terram potentia sua creavit. 6. Maiestas, vis in imperando, amplitudo in operibus eius elucens, illi praesto est, ipsumque adeo coelum lumine magnificentiae eius resplendet. 7. Generationes hominum terras habitantes, concedite Deo, date, inquam, spirituum coelestium Domino et roboris et magnitudinis laudem. 8. Date magnificentiae encomium tanti numinis maiestate dignum, et ad templum eius venerabile alacres dona portate. 9. Advenite, spectabilem et frequentem populi coetum afferte, et supplicantium more humi iacete, omniaque mundi extrema Deum et timeant et ament. 10. Verbi divini praecones, undique proclamate Deum regem esse, qui vinculis firmis mundum vincit, iustisque sanctionibus orbem regit. 11. Coelum gaudeat, terra gestu suo laetitiam testetur, ipsumque adeo mare, et quicquid profundas maris salsi aquas habitat ob hilaritatem saliat. 12. Solitudines sese herba viridi tegant, agri culti se frumentes operiant, sylvae floribus oculis omnium placeant, omnique pomorum genere onerentur. 13. Tota mundi fabrica, laetitia exultans, per omnes partes suas Dei adventum intelligat, alacrisque mandatis illius obsequatur. Deus enim ad iudicandum veniet, ut suos a violentia liberet, mundumque aequitate et dictorum constantia gubernet.

XCVII.
David, praedicens regnum Christi magnificum fore, eversionem idolatriae et superstitionum omnium, laetitiam et bonum fidelium obsequentium Deo exponit, quos ideo ad obsequium et laudem Dei provocat.

spacerDominus ipse e coeli in terram demissus imperium suum ante unius populi finibus conclusum, nunc vero in totius terrarum orbem prolatum exercet. Tota igitur terra firma laetitia perfruere, terraeque aquis circundatae, quas mare instabile undis in se redeuntibus comprehendit, cuicunque coeli plagae subditae estis, gaudium vestrum testemini. 2. Dominum regnum suum ineuntem, suis clementem, hostibus vero terribilem, nubis obscurae velum et nox tenebrica multa obscuritate tenebrescens circumcingit. Aspera legum observatio, quam ab hostibus exigit, lenisque boni et aequi respectus, quem ad suos habet, ceu famulae eius astant, et tanquam duae columnae immotae thronum ipsius stabiliunt. 3. Fulmina cum terribile splendore solium eius praecedunt, eiusque inimicos, ignibus velociter sequentibus corripientia, perdunt, 4. coelumque vagis flammis ardentibus ex tribunali eius prorumpentibus resplendet. Terrarum incolae hinc tremefacti moventur. 5. Rupes ad aspectum Dei viventis metuentes liquuntur, ut cera ab igne vehementi dissolvitur. Terra perterrita ad aspectum Domini sui diffluit, 6. Deique domus coelestis iustitiam eius quasi sonora voce annuntiat, quique ultima terrarum, in quacunque orbis parte, colunt divinitatem et praesentem Dei vim agnoscunt. 7. Ignominia illis colorem vultus mutet, quicunque insipientes truncos ligneos loco Dei venerantur, quique in summa impietate se puros Dei cultores esse iacant dum ridiculam e ligno coloribus inducto imaginem sacrificiis sibi conciliare conantur. Quicquid ingorantia facile credens colit, in quacunque orbis parte, dum id appellans unum illa tantum veneretur, et unum amet Deum. 8. Hierosolyma caecam ignorantiam repulsam alacris videbit. Iudaea quoque laetitia plena nefaria stultarum ceremoniarum templa solo aequata et sacrilegos Deo iustum supplicium dare conspicabitur. 8. Namque tu, rector aequus, solio excelsissimo insidens, omnia longe ultra extrema coeli gubernas, ipseque diis fictitiis multo maior, ea omnia quae Dei nomine recensentur sub te conculcas, illaque divinitatis tuae altitudine tanquam umbra tegis. 10. Quicqunque ergo Deum caste colis et amas, animum mundum manumque ab impietate cohibe. Pii enim Domino chari sunt, isque vitam iustorum ab impotentia sceleratorum defensam liberat, 11. iustosque gratia sua circundat, et innocentium mentes laetitia reficiens renovat. 12. Vos igitur, quibus amor est aequitatis et iusti, laeti et tranquillo animo estote, ob spem indulgentiae et auxilii divini, et carmine eius beneficiorum memori Deum ad coelum efferete, memoriamque eius venerandam assidue extollentes celebrate.

XCVIII.
Psaltes Iudaeos, gentes et res omnes creatas hortatur ut gratulentur Christo de inimicis triumphanti.

spacerRerum omnium creatorem cantu novo laudate, qui nobis dedit ut hostes virtute nova vinceremus. Deus ipse unus per se, non opus habens alieno auxilio, res posteritati stupendas fecit nos manu sua e servitute eripiendo. 2. Nationes profanae vires Dei in armis malis suis dedicere, dumque scelerum supplicia pendunt Deum arbitrum esse et iustum ultorem intellexere. 3. Quae autem ille, fidei datae memor, pollicitus erat Iudaeis fideliter reddidit, universis hominibus videntibus et agnoscentibus eos Dei unius virtute salvos et incolumes factos esse. 4, 5, 6. Deo igitur universi mortales alacres canite. Eum praedicationibus et tubis in signum laetitiae clangentibus in coelum tollite. Laudes Dei cythara sonate, cantiones fidibus accommodate, iucundisque tibiae numeris cornu grave sonans iungatur. 7. Mare ipsum et quicquid mare continet laetitiam suam significet, terraque universa et quicquid ea nutrit laetetur. 8. Amnis aequae exiguo strepitu sonans gaudeat, locaque celsa alacria Dei adventum applaudendo laetentur. 9. Ecce Deus adest, ut idem aequus pro omnium meritis omnibus mortalibus praemia donet, sceleraque merito supplicio afficiat.

XCIX.
Psaltes potentiam, iustitiam et gratiam Christi regis nostri in omnes gentes praedicat, eamque constantem fore ab exemplo maiorum docet, ideoque omnes hortatur ad colendum et praedicandum regem.

spacerDominus noster, qui sanctum angelorum coetum regit, rerum omnium regimen iam iniit. Metus igitur gentibus profanis etiam frementibus animos consternat, metus terram concutiens labefactet. 2. Dominus non solum Hierosolymae potentiam divinitatis suae manifeste ostendit, sed nationibus etiam extremis divitias magnitudinis suae spectandas dedit, ut velint nolint ipsius potestati subsint. 3, 4. Homines igitur tuo praesidio confisi iusta laude te, Iehova, praedicent, tuumque nomen venerabile, hostibus terrificum, laudent, qui temperamento utili regno tuo iuris moderationem adhibeas, qui stirpi electae leges immutabiles donaveris, quique Iudaeos mediocritate omnibus aequa gubernas. 5. Deum in coelum laudibus tollite, qui unus res in coelo puro moderatur, et apud fulcra pedum eius prostrati ipsum adorate. Etenim Deus noster augustus est. 6. Moses, Aron et Samuel sanctus (qui pro populo internuncii munere functi sunt apud Deum) a Deo eruditi altaria sacrificiis lege praescriptis imbuere, cum Deum consulerent, saepe eis rogantibus, et a Deo exauditis responsa reddita sunt, ut nemo eorum exemplum sequutus dubitet se nunc quoque exauditum iri. 7. Respondebat Deus prophetis iis patribus nostris prae timore vehementi incertis de rotunda aeris densioris columna quod iussa legum et conventa constanter custodiissent. 8. Eos quidem supplices opem petentes, parens mundi potentissime et mitissime, lubens audiebas, idemque iustus poenaeque transgressionum exactor et asper in impios extitisti. 9. Deum igitur in coelum laudibus tollite, qui unus in coelo perspicuo res moderatur, et apud montem, ubi templum eius est, adorate. Etenim Deus noster sanctitatis ergo venerandus est.

C.
Psaltes ecclesiam ad laudes Dei hortatur propter gratuitam electone, vocationem, et beneficentiam constantem ipsius.

spacerUniversi homines ab oriente ad occidentem usque laetamini, platrique omnia bonorum fonti debitum cultum praestantes signa laetitiae vestrae edite. Ceremoniis impollutis Deo alacres obedite, laetitiaque exultantes ad templum eius augustum accedite. 3. Illum demum nostrum Deum esse agnoscimus, ille etiam noster pater et creator est. Non enim ipsi nos fecimus, sed illius populus peculiaris sumus, et servi ipsi consecrati, qui nos de terra vili in Adamo factos nutrit et gubernat. 4. Itaque ad templum eius alacres accedite, beneficia eius agnoscite, liberalitatem laudibus, quales die festo cani solent, celebrate, nomenque eius sanctum caeteris nationibus annunciate. 5. Eius enim munificentia et misericordia in servos suos infinita est, promissorumque constantia perpetuae servorum progeniei stabilis semper est.

CI.
David rex factus Deo spondet se procuraturum sanctificationem suam, consilii comitatus sui totius regni et ecclesiae.

spacerPraedico te, servator omnium, qui peccati veniam suppliciter oranti clemens es, ad misericordiam pronus et ad frangendam pravorum superbiam tibi repugnantem severus, sic teipsum exemplum regibus omnibus proponens. 2. Quicquid autem in me potestatis est ad hunc scopum tendit, omnesque actiones meae ad hunc finem spectant, ut dum auxilium tuum spero, iudicii et clementiae abs te exemplum peto, familia mea moribus et ritibus puris ornata splendeat. Si tu placatus manum mihi adiuticem dederis, animo simplici tibi parebo, domusque mea a fraudibus et nefariis facinoribus purgata tibi obsequetur. 3. Nec proponam mihi hoc exemplum ad imitandum, siquis auxilii inopes calumniis cruciet aut controversiam rei pauperis adversario fraudulenter dedit. 4. Qui autem lubens malum vitae institutum pertinaciter sequitur, longe me absit, quique operam suam ad nefas accommodat, nunquam a me inter familiares simplices et ingenuos numeretur. 5. Quicunque etiam maledictis familiarem improvidam insectatur, eum sermone pestilenti occulte vulnerando, molestus certe ei fuero, in hunc animadvertam, et stirpitus omnino eruam. Nec hominis arrogantis fastus, nec superbus eius aspectus, nec qui oculis omnes tanquam inferiores aspernatur convictor mihi fuerit. 6. Hos ego solum diligo quibus sermo a mendaciis purus charus est. Hos ego laetus accipio, eosque egregia animi alacritate aspicio. His mihi familiaribus aetas gravescens postremos annos finiat, qui autem mihi inservit, vita sit immaculata. 7. Dolosus aedes meas non ingrediatur. Nemo vanus mecum domi meae habitet. 8. Profanos extra ditionem meam statim eiiciam, ut urbs Deo dedicata omnem foeditatem turpium facinorum prodigiosam procul amandet.

CII.
Ecclesia in captivitate diu versata Deum supplicat. Suas calamitates proponit, seipsam confirmat recordatione naturae et promissionum Dei, quae in adventu Christi et communi vocatione gentium complebuntur. Itaque Deum orat ut naturae, promissionis et gloriae suae recordatus ecclesiam conservet, eique in aeternum benedicat.

spacerAccipe, parens venerande, orationem meam, sonumque precationis luctuosae animadverte, 2. neve conspectum tuum a me his miseris temporis vexato averte, malis et molestiis undique ingruentibus. Audi, pater clementissime, supplicationes meas, daque te precibus placabilem, manumque afflicto cito extende, meque auxilio tuo subito attolle. 3. Vitae meae spatium velut fumi nebecula repente abit, et sicuti lignum a flamma modica exsiccatum consumitur, sic tristitia occulta et intestina succum omnem et vigorem e corpore arescente sensim exhaurit. 4. Dum, cibi oblitus, dolore me torqueo, ut herbae e terra virente falce desectae vehementiaque solis excoctae siccantur, sic cor aridum, cibum omnem fastidiens, mihi paulatim consumptum est. 5. Sic anhelitus saepe recurrens interiores partes extendit, sic suspiria tristia pectus assidue quatiunt, ut pellis sensim humore defecta vix sese cum ossibus contineat. 6, 7. Sicut etiam cuculus sylvas solitarias habitans, aut bubo se in aedificiis eversis abscondens, aut turtur compare spoliatus, sic ego secretus et ope destitutus lucem totam et noctes insomnes lamentor, 8. dum tanquam res risu excepta a malis contemnor, et per risum contemptum dolis sceleratis hostis invadunt. 9. Itaque nec cibus mihi iucundior est quam terra sicca, et potiones lacrhymis misceo. 10. Quid enim aliud fecerim? Cum tua indignatio me his molestiis oneret, qui me idcirco e tenui vitae conditione extulisse videaris, ut ex alto statu iterum deturbatum vehementius pessundares. 11. Denique, sicut imago obscura corpus sequens vespere in aera obscuriorem disperit, sic aetas nostra velox ad exitum accelerat, corpusque exsiccatur tanquam herba meridie falce resecta. 12. At celer motus aevi fugacis non imminuet te, Iehova, cuius virtute et promissis innitor, infinitam perpetuitatem perpetuati adiungentem, nec aetas ventura sermonem hominum delebit, qui tui memoriam apud se despositam celebrabunt. 13. Itaque expergiscere, pater, postquam tot annos miserias tuorum velut otiose spectaveris, placatusque iam oculo amico Hierosolymam intuere. Nam tempora iam spatio peracto revertuntur, terminumque ad reditum abs te tibi praestiturum secum afferunt. 14. Ecce enim reges Babylonis tibi nunc parentes, diruta Sionis aedificia, et rudem murorum eius materiam dissipatam placati cernunt, et lamentabilem terrae Iudaicae desertae calamitatem iam, animo mutato, aegre ferunt, 15. adeo ut metus convertatur in nationes a te, Iehova, et a religione tua prioribus saeculis alienas, Dominique commemoratio frequens sit in ore cunctis, tuaque dignitas omnibus orbis principibus metuenda sit qua terra in tres partes, Africam, Europam, et Asiam divisa habitatur. 16. Cum autem Dominus Hierosolymam iam dirutam denuo instaurabit, divitiasque gloriosae magnificentiae suae cerni nobis permittet, 17. et querelis miserandis ac oratione humili suorum vicem suam dolentium sese ad clementiam convertet, 18. hic ordo rerum ab eo gestarum memoriae commendabitur in libris memoriae custodibus, ut Domini gloria posteris perspecta sit, nec honor eius posterati declaratus cum tempore diminuatur. 19. Non enim fuit molestum Deo de venerandis coeli penetralibus et secretioribus eius locis a vulgo seperatis exigua hominum negotia curare, 20. ut queremonias obaeratorum qui vinculis mandati erant intelligat et captivos pedicis severis et moestis damnatos et destinatos eximat, 21, 22. ut aedes Hierosolymitana idcirco Dei magnificentiam laude celebret, Deumque suum Israelitae in magna frequentia canant. Populi etiam e longinquo et ab extremis mundi oris excitati sic tum sacrificia Hierosolymam deportabunt, regesque veniam precantes Deo ibidem offerent. 23. Tametsi Dominus in medio vitae cursu vires meas debilitavit, nullumque mihi auxilium attulit, vitaeque fragilis spatium inter circulum minorem coarctavit, 24. nihilominus tamen sic vocerabor: “O mi Deus, qui solus a me coleris, exiguum vitae lubricae et fluxae tempus in medio eius spatio noli cohibere. Quam enim parum temporis mihi ad mortem ipsam restat! Tempus certe ipsum siderum reversionibus comprehensum nunquam te senectute absumet. 25. Tu enim terrae firmae magnitudine et coelestibus flammis velocibus antiquor es, in omnia saecula perseverans. 26. Terrae et igni definitum pereundi tempus fixum est, tu nullo saeculo quantumvis longinquo ad finem pervenies. Continua cursus solis et lunae vicissitudo alia omnia absumit, ut amictus usu corruptus pedetentim consumitur, et quemadmodum dives vestes novas pro detritis usu supponit, sic tuo iussu varia et artificiosa orbis fabrica decedit et revertitur, suasque formas novat. 27. At tu qui olim eras remanes et premanebis, inque divinitate tua firmus constas, nec post longum spatium vicissitudini obnoxius tempus sine fine duras. 28. Quinetiam famuli tui proles, posterique ex famuli tui prole per ordinem nascentur, tempora agent cursum aeternitatis tuae sempiternum imitantia.”

CIII.
David seipsum ad benedicendum Deo excitans, recenset gratiam illius erga se et ecclesiam totam verbo, operibusque testatam, et erga res omnes creatas potente regnodemonstratam, ideoque creatures omnes in coelo et terra invitat ut Deum secum laudent.

spacerRerum omnium conditor, sit hymni mei argumentum, illum vocalis carinum meorum sonus laudet, intellectus etiam et quaecunque vis est in intimis praecordiis meis, illum unum quaerat, nomenque eius sanctum veneretur. 2. Mens mea, Deum praedica, eique gratias age, munera eius donata, et beneficia in nos liberaliter collata oblivione nunquam obruantur. 3, 4, 5. Hic enim unus est qui foeda peccata nostra aufert, qui animi molestias a sensu scelerum ortis et tristitia nos afficientibus, ceu medici periti partes obiens, medetur, suumque robur animo restituit, morteque festinante spatium vivendi in longum ducit, qui benignitate sua plura apud te beneficia ponit quam aut sermone petere audeas aut mente cupias, quique iuvenilem aetatem vigore suo vegetam tibi, ut aquila avium vivacissime, custodit. 6, 7. Deus hic arbiter incorruptus omniumque nequitiarum ultor Mosi viro integro leges suas dedit, posterosque Isaci decretis sanctionum divinatum erudivit. 8. 9. Hic est Deus mitis et indulgens, ad benefaciendum liberalis, ad iram segnis, neque peccati in perpetuum recordatus iracundiam suam exercet, aut in suos indignatione sempiterna inflammatur. 10, 11. Nec supplicii magnitudo, nec multitudo nostris vitiis aequalis est. Clementia Dei pares sceleribus poenas non exigens, spaciosius diffindutur quam terra ipsa, aut ullus terrae locus a coelo longinquo remotus est. 12. Foeditatem peccati nostri tam longe a nobis separavit quam sol se hominibus sese attolit. 13. Quali clementia patres indulgentes erga liberos in aliqua miseria versantes afficiuntur, tali benevolentia Dominus liberalis eum complectitur, quicqunque nomen eius religione pura colit. 14. Tu, Iehova, latebras animi occultas vides, tu intimas cordis cogitationes cognoscis, quippe qui memineris nos e terra rubra in parente primo conflatos et conditos a te esse. 15, 16. Iucunda pueri infantia ceu herba succo pleno sese ostendit, nobisque non sentientibus crescit donec, succo naturali consumpto, ut herba acta senectute moriatur, aut velut flos comas purpureas producens murici Tyrio similes, ubi aspectu iucundo paululum gratum sese ostendit, spiritu noti calidi subito interit. 17. Quamvis autem hominum vita fugax esse cernatur, attamen bonorum multitudo misericordia Dei perpetua procul periculis una cum posteritate in multos annos longo ordine ex illis nascentium semper permanit, 18. si perpetuas conventionis sanctiones non transgredietur, Deique mandata mente beneficia eius recordante custodierit, iussaque Dei, vita sancte transacta exprimens, imitetur. 19. Ille autem noster Deus, ut ipsius in nos beneficia omittam, quo non amore dignus est? Qui sempiternam regni sui sedem super fastigia coeli instar flammae puri statuit, totumque mundum levissimo capitis motu et sine molestia gubernat. 20. Vos etiam, angeli praeceptis Dei parentes, qui ex officio vim habetis omnia ad obsequium Domini redigendi, Domino et Deo nostro laudes mecum canite. 21. Vosque militum ipsius copiae, qui sub potestate et signis tanti imperatoris militatis, iussis eius diligenter obsequentes, Dominum Deumque praedicate. 22. Quaecunque etiam Deus auctor potens fecit per omnes regni sui fines, Dominum et Deum rerum omnium authorem laude celebrate. Mens denique mea beneficiorum Dei memor Deum praedica, eiusque gratias age. Intellectus meus et quaecunque vis est in intimis praecordiis meis illum unum quaerat, nomenque eius sacroanctum veneretur.

CIV.
Psaltes seipsum ad Deum laudandum concitat, a rerum creatione, dispositione, administratione, et conservatione. Hinc omnes secum ad Deum laudibus celebrandum hortatur, contraque venientibus male precatur.

spacer1, 2, 3. Te, Iehova, qui omnia sustines et alis, rerum universitatis creatorem et regem omnium potentem praedicabo, potens mundi conditor, quam honorandus es ob venerabilem maximae potestatis tuae authoritatem! Qui rex aeternus regimen coeli perpetuum tractas, pulchritudo et magnificentia in operibus tuis elucens, alis quasi aureis famae illustris diffuse volans te circumcingit, splendorque loco vestis fulgentis undique te circundat. Tu loco tegumenti coelum nitidum ceu papilionem circumquaque expansum, aquasque puras virtute tua fultas arcu pando pendere facis, perque aerem vacuum a ventis volucribus portatus nubes vagas instar vehiculorum velocium gubernas. 4. Venti etiam tanquam angeli tui ad imperata faciendum parati sunt, ignesque ad serviendum tibi astant, ut mandata tua audiant. 5. Terra loco suo nunquam movenda superincumbens centro magnitudinis suae compactae, quasi rupis firmae fundamento, vi inenarrabili et arte potentiae divinae confirmato consistit. 6. Terra haec olim aquis operta fuit, ceu tegumento super altissima quaeque montium cacumina superinducto, eorum vertices longe superante, 7, 8. sed simul atque vox tua illas increpantis sonuit, aerque terribili nubium ruptarum fremitu mumur edidit, quilibet videre poterat, aquis recedentibus, montes sese sursum versum pedetentim attollere, locaque depressa sensim descendere, aquas etiam quasi prae metu festinantes in loca humiliora defluere. 9. Ac ne terra instar stagni staret ab aqua ad eam denuo imperiendam invecta, unda certo termino cohibita terram adiacentem fragore fluctuum graviter sonantem percutit, formidans limites sibi assignatos transire. 10. Tum scaturiginem aquae purae e radicibus collium fluentes dant incrementum amnibus aquas suas per agros gramineos trahentibus, 11. e quibus animalia mansueta, quae pabula laeta carpunt, asinusque sylvester rupes difficiles in nemoribus incultis habitans bibendi aviditatem diminuant. 12. Aves quoque quae aera celeri volatu transeunt suos hic nidos ubique per arbores virescentes frequentes adeunt, cantuque passim per agros querelo solitudines iucundiores reddunt. 13, 14, 15. Tu montes insuper excelsos agrosque depressos, rerum creator, succo pluviae coelitus misso ad saturitatem usque irrigas, primaque rerum omnium semina et elementa feracia in fines in quas lumen diffunditur, id est in terram, quam res animatae habitant, trahis, e quibus seminibus animalia mansueta recentem herbae pastum colligunt, e quibus etiam herbae edules naturae hominum convenienes ad eorum victum oriundur, unde frumenta quae a Cerere inventa finguntur viresque languentes recreant enascuntur, unde etiam vinum animis humanis laetitiam afferens oleumque viride vultum gratiorem reddens proveniat. 16, 17. Aqua etiam pluvialis ad res gignendas et augendas faciens arboribus abs te subministrantur. Tu Libanum montem cedro arbore frondem multam habente ad habitacula avibus praebenda circumcirca cingis. Abies plantata per te crescit, ubi ceconia certo tempore aliunde advolans teneros et nudos adhuc puellos educat. 18. Tu damis meticulosis loca excelsa et ardua, saxa autem cavernosa tribuisti ut in eorum speluncis occultis erinaceus sine periculo permaneret. 19. Tu faciem lunae mutabilem statis temporis circumducis, solemque lumine claro lucentem orbita certa ad finem usque occidentis quasi dux itineris agis. Post autem solis occasum, obscuritate omnia complectente inducta, taciturnitatem nocturnam per terras quiescentes fundis. 21. Tum animalia indomita furtim a caveis suis exeunt, leoque praeda vivens sylva egressus audet in agris ab hominum conversatione liberis vagari, rugituque aspero coelitus abs te creatore suo victum petit. 21. Deinde, sole iterum oriente, animalia praeda viventia latibulis secretis sese occultant, 23. vicissimque hominum et iumentorum operae in agro potissimum colendo positae succedunt, donec hesperus rutilus faces nocturnas illuminet. 24, 25. Sic te, pater, ad omnia quae animantibus usui esse possunt apte accommodas, nec terra solum, pater, tot generibus frugum fructuumque locuples, sed mare etiam capaci gremio late patens, terrasque vastas aquis complectens, munificentiam tuam percipit: tanta piscium squamosorum multitudo per aquas liquidas cauda tremente ludunt. 26. Totque prodigiosae animalium facies magnae foedaque aspectu, naves, vela quibus iter faciunt et reguntur ferentes, circumeunt. Tot pisces amplae magnitudinis sub mari perspicuo lusiones delicatas exprimunt. 27. Insuper etiam, ut paucis omnia complectar, quae terra agris suis quaeque mare aquis animantia nutrit, vitam et spiritum a te solo habentia, singulaque conveniens sibi nutritimentum, cum opus est, abs te petunt. 28. Te autem manum largam aperiente omnia ad satietatem copiose accipiunt. 29. Te vero rursus faciem tuam abscondente tabescunt, te vitam auferente statim mortua in pulverem redeunt, 30. te denique rursum vitam inflante nova progenies prolis copiosae generis optimi accrescit, sobolesque nobilis recenter procreata terras cultoribus prius destitutas habitat. 31. Ita semper fiat, Deique laudatio perpetuo vigeat. Utinam etiam Deus ille immensae potestatis regnum suum indesinenter exerceat, resque omnes a se creatas in perpetuum amanter custodiat, 32. ille, inquam, Deus, quo dum fervet ira terram commovente eadem perculsa labascit; quo etiam manum montibus admovente montes vapores confestim emittunt, nube tenui instar fumi eorum timorem indicante. 33. Hunc ego Deum, quamdiu ero ac dum spirabo, semper venerabor. 34. Illud autem tantum postulo, ut benevolus ille et benignus orationem meam admittat, namque eius solius voluptatem capio. 35. At impii scelestam de Deo opinionem habentes radicitus evellantur, nullaque scelerum planta recrescat, nosque te authorem et regem solum omnium potentem, Iehova, confessi praedicamus.

CV.
David hortatur ecclesiam ad Deum laudandum et colendum, a foedere eius gratuito, a mirifica administratione Dei ex foedere, cuius partes sunt tres: 1. de rebus mirifice gestis ante profectionem in Aegyptum; 2. de rebus in Aegypto gestis; 3. de rebus gestis post exitum ex Aegypto, quae omnia accepta ferenda docet Dei promissioni, et agnoscenda sancto et fideli obsequio.

spacerLaudate Deum, eumque ad auxilium ferendum inclamate. Res ab eo splendide gestas populis a religione Dei alienis per mundum universum annunciate. 2, 3. Ille semper in ore nostro versetur, illum semper canamus, miranda illius facta, fama, et divinitas eius id unum est in quo possumus nos potissimum ostentare. Animus eorum qui Deum deligunt, quique ad eum viam affectant, prae laetitia saliat. 4. Potentiam arcamque foederis, inviolabile virtutis eius testimonium et symbolum aspectabile studiose quaerite, curate ut ad hunc sanctum Dei aspectum assidue adeatis. 5. Mementote quam magna miracula, quaeque mirabilia opera proavorum et nostri causa edita ostenderet, quarumque sanctionem nobis datarum memoriam nobis prodiderit. 6. Vobiscumque mihi est sermo, progenies Abrahami et Iacobi, famuli Dei ab aliis nationibus divisi, genusque hominum peculiari sortititionis iure a Deo electum. 7. Iehova solus rerum omnium gubernator, qui solus in potestate sua mundum universum habet, 8. foedera cum parentibus nostris inita firmissime custodit, verborum foederis reminiscitur, pacta inviolabilia in perpetuum firmat, 9. facta quidem ab initio cum Abrahamo, deinde Isaco iureiurando expresso sancita, 10. Iacobo etiam sanctione sempiterna perpetui decreti loco confirmata, eiusque progeniei fide inviolabili stabilita, 11. quum Deus Israeli, sobolique eius sic locutus est: “Terra Chananorum sorte tibi tuisque partiar.” Quod autem liberaliter sic pollicitus erat, fide optima praestitit. 12. Licet enim turba multitudine exigua peregre adventitia illic habitaret, familia temporis longinquitate nondum numerosa, 13. eaque licet extra solum natale vagabunda provincias et regiones diversas mutaret, 14. hanc tamen exulem vehemens Dei liberalis benevolentia sustentavit, et ab illa violentiam hostium asperam potentia invicta prohibuit, gravique poenarum metu reges inimicos eius coercuit, edictum his verbis conscribens: 15. “Ne molestiam exhibete,” inquit Deus, “hominibus sacris ceremoniis mihi dedicatis, mihique unctione signitatis. Edico vobis, vim arcete a prophetis mihi selectis.” 16. Postea vero, cum Deus victus penuriam famelicos voraces reddentem in mundum rebellem introduceret, magnoque terrarum spatio commeatum omnem ab hominibus sceleratis abstraheret, 17. famulum suum Iosephum, famem antecedentem, ad Aegyptum foecundam proficisci iussit, qui hospitium suis praepararet, foedus puerorum mercator cum prius pecunia mutavit. 18. Iosephus postea in obscuro carcere coercitus est, pedes habens vinculo ligatos, 19, 20. donec tempore constituto vera visi per somnum interpretatio exposita regique Pharaoni cognita effecerat ut eum rex compedibus liberaret, eiusque animum a scelere absolveret. 21. Iamque nova fortunae faventis permutatione Iosephus ante obscurus servus e famulis regis Pharaonis, 22. solus omnia gubernat, nuperque e cercere liberatus, attributa ei in omnes potestate arbitraria, nunc principes nobles aulae regiae compedibus cohibet, nec dum aevi maturus senibus gravibus et sapientibus praefectus est. 23. Longo igitur post tempore, ecce posteri Isaci terram natalem deserentes peregrini tentoria sua prope Nilum fluvium posuerunt, 24. ac indulgentia divina sobole foecunda ita mirum in modum aucti sunt, ut extranei brevi spatio cives ipsos (quibus propterea exosi fuerunt) potentia vincerent. 25. Tum rex Aegypti potentis consilio mutato Hebraeos dolo scelerato penitus extinguere conatus est, 26. donec, cursu temporis a Deo constituti circumacto, Moses legumlator cum fratre Aarone divino iussu in Aegptum venisset ut illis subsidio foret. 27. Quum autem res eorum prorsus deploratae viderentur, tum demum Deus per Mosen factis mirandis regnum illud ac regem Pharaonem perterrefecit. 28. Ergo perpetua Dei in rebus creatis ordinatio, Dei ipsius mandato non repugnans, coelum obscuritate abscondit, terramque tenebris texit, sole iusso abire acsi nox terris oborta esset. 29. Unda, non sui coloris, sanguinis corruptione fluvios infecit, terrasque vicinas facta piscium occisione foedavit. 30. Aegyptus, superioribus annis omnium fructuum proventu beata, nunc contra pristinum morem ranis foedis abundans obsoleta et foeda aspectu est, ipsumque regis palatium ranis plenum est, lecti et cubilia regum ranis etiam referta abundabant. 31. Deinde musca magno agmine instar nubis advolans Aegyptum ipsam operuit, et pediculorum multitudo passim occurrebat. 32, 33. Flamma coniuncta cum imbre lapidum ex aqua concreta tanquam pluvia totam Aegyptum percurrens in terram decidebat, arboresque frondosas foliis, prima spe proventus et proventu ipso exuens, contrivit. 34, 25. Quod grando nocens omisit, locusta, animal noxium, repente vorans destruxit. Bruchus, insectum vorax, absumpsit quod locustae intactum reliquerunt. 36. Aula regis Aegypti tot calamitatibus saepe perculsa, cum homines contumaces animos feroces non demitterent, supplicium divinitus illatum in ipsos Aegyptios statim infeste incubuit. Primogenita confestim per domos cunctas a Deo caesa sunt, omnia loca sonitu luctus indicio et moestitia perstrepent. 37. Rege Pharaeone tamdiu contumace, tot tandem calamitatibus perterrefacto, Iudaei populi a Deo selecti, rege saevo liberati, Aegyptum deseruerunt, abundantes auro et gentium profanarum vasis ex argento factis, nec aegritudo ulla quenquam in tanto numero invasit. 38. Itaque regis Aegypti palatium metu liberatum laetitiam oratione, ore et sonore manuum percussione ostendebat. 39. At Iehova pater amicus et liberalis, populi sibi peculiaris recordatus, exercitum suum nubis obscuritate adversus solis ardorem de die abscondit, noctemque obscuram claro igneae columnae splendore quaquaversum mitigavit, per solitudinis aridae planiciem propter calorem impermeabilem. 40. Cum autem populus querulus cibum peteret, coturnices impluentes campos operuerunt, manna pro pane datum de coelo per aerem, instar imbris grandinis frequentis, defluxit. 41. Rupes iubente Domino rivos aquae dedit, 42. locusque desertus, antea aquarum penuria laborans, de intima rupis parte magnam aquae vim accepit. Certe creator liberalis pacti non oblitus fuit, quod cum Abrahamo servo sivi dilecto pepigerat. 43. Sic posteritas maiorum Deum colentium procul a periculo, ipso docente Deo, foedifragam Aegypti dolosae gentem deseruit, 44. Deusque captis oppidis et regionibus e gentibus sine lege viventibus possessis, Hebraeis donavit bona sceleratorum laboribus parta colligere, 45. ut prioribus incolis profanis dissimiles, leges pacti inviolabilis observant, et ad mandata legum sanctarum actiones omnes formarunt. Gloria, decus, et magnitudo sit perpetuo spirituum coelestium rectori.

CVI.
Ecclesia confitetur homines ob tenuitatem suam impares esse Deo celebrando verbis et operibus, at contra peccatis suis Dei gloriam convellere, et commemoratis maiorum peccatis, quibus semper Deus pro foedere et misericordia condonavit, in salute confirmata benedicit Deo.

spacerPraedicate regem spirituum coelestium, regem bonitate suuma praeditum et facilem, suisque semper indulgentem. 2. Quis autem res nostra causa ab eo gestas pro earum magnitudine oratione exponere poerit? Quis amplitudinem eius ulla praedicationis vi attingere valebit? 3. O multu felices aequitatis semper studiosos, quique praecepta legis tuae intuentes ea assidue defendunt! 4. Reminiscere, Iehova, nostri mitis et indulgens, qua soles bonitate populum tibi sacrum complecti et tueri, meque visum venias mitis et adiutor, 5. ut commodorum populi tibi selecti testis et particeps sim, quaque funguntur illi laetitatiam hilaris capiam, ac contubernalis una cum gente illa, quam tibi pro peculio ac haereditate ascivisti, laeter et exultem. 6. Nos certe posteritas scelerata, ut ingenue fateamur, cum maioribus scelere etiam contaminatis, tibi nos hostes professi multa iniusta commisimus, dictu nefaria et execrabilia fecimus. 7 Nam ut ab alto rem omne exordiamur, nec maiores nostri, te authore, e servili carcere Pharaonis emissi tua miracula pro eorum merito aestimarunt, nec bonitatem tuam animo beneficii non oblito memoria tenuerunt, sed prope Mare Rubrum multitudo populi animis pertinacibus adversus praefectos seditiose loquuta est. 8. At tu, Iehova, pater indulgens, supplicium sceleeratis condonas, ut universi homines misericordiam tuam intelligant et magnitudinem metuant. 9. Nam aestus maris tibi increpanti paruit, magnaque vis aquae untrinque coercita per arenas maris immotia etiam rebelles transire permisit, ceu per campos solidos ingrederentur, 10. donec a Pharaone rege impotenti et hostibus crudelibus erepto oram maris pacatam extra periculum attigere. 11. At contra, aequor Aegyptios inimicos impetu aquae in se retorto sic devoravit ut ne index quidem ullus calamitatis tantae ex illis restaret. 12. Tum Hebraei in littore Arabiae his periculis erepti crediderunt tibi carminibusque, qualia diebus festis cani solent, portentiam Dei celebrarunt. 13. Hoc autem pericula timore amoto, petulantia animos eorum Deo minus obsequentes statim percussit, nec miracula nec discrimina priora in memoria habuere, 14. sed cupiditatibus malis subito flagrantes vehementer elati fuere, et petulanti oratione Deum meritae indignationi et vindictae libere sese dare coegerunt, 15. illisque alimenta contumaciter et avide petita tribuit, et sceleratos adversus Deum merito tabis et maciei supplicio affecit. 16. Sed nec supplicium ullum nec indulgentia ulla animos indomitos mansuefacere potuit, quin contentio de honore et honoris cupiditas, improborum favore semper subnixa, Mosen et Araonem aggrederetur. 17, 18. Sed terra idcirco ingenti hiatu sese aperiens Dathem et Abiramum seditiosos obruit, ingensque irae divinae quasi hiatus igneus instar fluminis ignei superne ruentis coniuratos et sacrilegos absumptos deglutivit. 19, 20, 21. Nec tamen populus impius delecto suo finem fecit, tot improborum suppliciis admonitus. Oh scelus! In monte Horebo homo statuam bovis adoravit, bovis, inquam, effigiem quae fronde paciscitur loco Dei veneratus est, non agnoscens vitam paulo ante acceptam, operumque mirandorum in urbibus Aegyptiis editorum oblitus, immemorque se eodem fluctu incolumes hostes vero elatos, undis in vorticem surgentibus et contortis obrutos fuisse. 23. Itaque merita Dei indignatio malos perditura erat, nisi Moses prae caeteris acceptus ei indignanti seipsum pro populo dedisset, Deique indinationem oratione mitigasset. 24. Nec tamen dementia populi in illo facinore cessavit: ubertatem terrae fertilis tot saeculis desideratam contempsit, nec Mosei voluntatem Dei ostendenti nec Deo promittenti credidit, 25. sed totis castris seditiose agendo Deo parere renuit, 26, 27. donec liberalis ille pater ad eos interimendum paratus saepe ei per solitudines repugnantes manum in altum levavit, et cum animo suo statutum habuerat inter gentes profanas et contumaces totam Hebraeorum stirpem variis calamitatibus exinguere. 28. Rebelles enim illi sese denuo ante caelata Baal Pehori simulachra ad orandum prostraverunt, thusque et victimas selectas diis vitae expertibus sacrificaverunt. 19. Peccatisque recentibus Deum irritaverunt ac indignationem ad vindictam paratam iterum concitarunt, 30, 31. donec Phineas ira commotus in scleratos Dei iugum detractantes gladio animadvertit, Deumque paratum ad supplicium expetendum inhibuit, sibique gloriam perpetuam comparavit de qua nulla aetas futura conticescat. 32, 33. Nec tamen tot poenae animos rebelles fregerunt quin iterum iram Dei ad undas iurgii et contentionis inflammarent, Mosesque non expers communis universorum insaniae indignationem Dei adversus se converit, oratione Dei pollicitis diffidente, qui propterea in deserto diem suum obiit. 34. Deinde agros promissos adepti totam gentium profanarum stirpem non penitus deleverunt, contra quam destricte mandarat Deus, nec Dei bene consulentis praeceptis audientis fuerunt. 36. Eorum ceremonias acceperunt, deosque ridiculos coluerunt, sacrisque eorum ritibus devoti sese a nullo peccato inviolatos continuerunt. 37. Nam eo dementiae provecti sunt ut liberos suos ad aras malorum spirituum mactarent, 38, 39, 40, 41. et innoxio eorum cruore fictilia deorum simulachra imbuerunt, totamque regionem illam a Deo exceptam sanguine iniusto contaminarunt, ad omnia scelera nefanda suscipienda parati. Dum aurem deos a se facto venerantur, Deum maiorum ad meritam indignationem concitarunt, ut populum sibi segregatum execratus in servitutem hostibus profanis addiceret. 42. Quorum servitio duro prope absumpti feram animi superbiam ad tempus abiecerunt, 43. et quamvis in libertatem saepe sunt vindicati, Domino eos asserente, adversus Deum tamen assertorem suum animi ferociam resumpsere, ideoque de illis, delictorum ergo, denuo supplicium sumpsit, 44. nec tamen lenis illa clementia Dei admiranda preces innoxiorum in periculis illis versantium abnuit. 45. Deus pacti sui recordatus mitis et liberalis supplicium eis condonavit. 46. Immo etiam insolentiam gentis ferae mitigavit quae, urbe maiorum eversa, eos in captivitatem abreptos servitute oppresserat, ut species fortunae eorum vel inimicis deplorandae, hostium oculis obiecta, omnes commoveret. 47. Tu, Domine noster ac Deus, nos ab hostibus defende, deque nationibus religionis diversae et depravatae nos aggregatos apud te denuo collige, ut te laude celebremus, 48. deque te solo multa honorifice praedicemus, et mortales universi dicant, “Deo, quem Hebraei venerantur, sit praedicatio, omnis gloria, et obedientia in perpetuum.”

Perge ad Psalmum CVII