Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — paraphrasis Buchanani poetica.

LIBER TERTIUS

LXXIII.
Psaltes post spirituale certamen erumpens in commendationem bonitatis Dei exponit aegritudinem animi sui et bonorum, qua afficiantur cum propter secundos improborum successus, tum propter calamitates suas. Hinc incertum improbrorum statum ac certum exitium proponit, et tanquam resipiscens se totum credit Deo, et illi se haesurum profitetur.

spacerQuamvis terra aquas hospitio non recipiat, mareque undis suis orbem terrae operiat, et aer ignibus splendentibus inflammatus fulmen in terras dispergat, coelumque ruens stellas confundat, beneficentia Dei, in cuius potestate omnia posita sunt, bonos ipsum pie et sancte colentes in periculis non relinquet, neque permittet homines a scelere alienos vehementi tristitiae fervore omnino vexari. 2. At ego ex contraria cogitatione vix tandem potui eluctari, pesque iter meum in praeceps pene decidentis casu per locum lubricum quam propemodum impedivit! Dum exigua mensura res infinitas pondero, nec mentis compos, parva iudicii libra sententiam mentemque Dei examino. 3. Animus ira et contentioso invidiae motu affluebat, cum viderem pravos omnium vitiorum foeditate inquinatos florentes et abundantes esse. 4. Fortuna illa prosperis rebus omnium dolens, inconstans et fallax impiis constantiam continenter retinet, eosque viribus firmis stabiles ad senium extremum perducit. 5. Vita eorum libera solicitudinibus asperisque angoribus (q1ui caeteris hominibus animum torquent) ac aegritudines soluta cum gaudio rerumque omnium copia leniter transigitur. Horum igitur animus arrogantia inusitata plenus superbit, elataeque cogitationes eorum mentes vanas inflant, et philautia futuri improvida effraenatis cupiditatibus licentiam permittit. 7. Aedes divitias omnibus odiosas recipere non possunt, animus felicitatis suae non est capax, rerumque abundatio, multo maior quam optabant supraque quam sperabant, eosdem delassat, nec tamen eorum cupiditate sufficit. 8. Sermone acerbo et magnitudine potientiae superbae inferores terrore afficiant, vultu autem petulanti verbisque malis suae pravitati favent. 9. Vana etiam linguae inverecundae loquacitas non satis habet veneni adversus omnes homines spargere, imo arrogantia eorum non metuit coelum et Deum ipsum provocare. 10. Boni stupentes haec contemplantur et mente instar aestus mutabili in varias opiniones rapiuntur, 11. intraque se cogitant, “Certe num Deus, cum hanc nequitiam videat, fulminibus parcit?” 12. Divitiae impiis affluenter suppetunt, et sine modo opulentia illis augetur, nullaque re adversa eos commovente, vitam otiosam et quietam sine solicitudine delicate traducunt. 13. Nos ergo pietati studentes incassum innocentes vivimus, incassum manum innoxiam et ab omni iniuria puram conservo. 14. Incassum molestias patior, tristitia vexor, et omnibus malis, siquid peccavi, severe castigatus affligor. 15. Ex adverso metuebam ne sic sentiens aut loquutus sententiam Dei inconsulta audacia reprehenderem, eosque omnium infelicissimos existimarem quos Deos filios electos vocat. 16. Dum itaque causas occultas solicitus persequor et ingenio obstinato contendo, confusio immensa sese mihi ante oculos offert, meamque tenebris rationem occoecat. 17. Tandem studio nihl proficiente fatigatus ad te, rex coeli, revertor, curarumque liber e secreto oraculo tuo in templo edito attendo quantum inter bonos et malos finis ipse discrimen faciat. 18. Ibique statim intellexi quam parum firmo pede arrogantes insisterent. Vidi in quam instabili et fluxa potentia est, quamque subito casu pessundes eos loco infirmo fretos. 19. Postquam enim tui furoris tempestas increpuit, opes instabiles cum possessore suo disparuerunt, nullumque vestigium potentiae illius omnibus odiosae superest. 20. Itaque perinde se habet illorum felicitas umbratilis atque simulachra quae per somnum visa et animos nocturno tempore fallentia evanescunt, quaeque nuper inani timore animos dormientum terrefecerant, paulo post omnibus passim iocos movent. 21. Antequam haec cernerem, tristiae et curae molestae animum meum opprimebant, 22. atque segnities quaedam me, ceu bestiam stolidam intelligentiae et rationis expertem, tenebat, pectore languido dubitantem. 23. Sed interea tamen occulta inspiratio divinitatis tuae animum meum confirmabat, 24. tuque mihi dux eras, ego quoque te authore et ductore a lapsu praecipiti conservatus rerum a me gestarum fama sum nobilis. 25. Quid mihi ostendit terra, quid coelum, te uno excepto, cultu divino dignum? 26. Cor mihi liquescebat, mensque sancta tui quasi absentis vivendi libidine deiecta torpebat, membraque morbo debilitata desiccata fuerunt. At tu denuo corpus vi vegeta stabiliisti, magnisque me divitiis auxisti. 27. Eos autem contra rebus adversis perdis qui te deserentes spe vana deos inutiles cultu et honore dignantur. 28. Ego idcirco tibi soli adhaero. Tu mihi spes sola restas, tuoque auxilio extra pericula positus et honoribus cumulatus perpetuo te laudabo.

LXXIV.
Ecclesia ab Antiocho oppressa, perpessiones suas et scelera hostum proponit, et, Deum tandiu cessare conquesta, foederis eius magnificorumque operum recordatur, hostium indigna in Deum opera commemorans. Idcirco Deum pro salute sua, pro gloria nominis ipsius, et hostium confusione supplicat.

spacerQuamobrem, rerum omnium author, nos quasi repudiatos auxilio tuo prorsus destituis et inimico scelerato tradis? Cur populum tuum custos, nulla spe reconciliationis relicta, crudelibus hominibus trucidandum ira pertinaci relinquis? 2. Memor esto potius populi illius quem a servitute dura liberasti, quemque tibi velut haereditatem singulari partitionis ratione seposuisti. Ad Sionem quoque domicilium tuum tibi numen et potentiam ostendebas, facilis et amicus convertere. 3. Profer tandem potentiam tuam et inimicorum arrogantiam cohibe, hostesque petulantes omnino destrue, qui tuam aedam sacram manu scelerata contaminant. 4. Sonum immanem in sacrario tuo cornu edunt, non quod magnitudinis tuae praeconia celebret, sed quod dies tibi sacros irrisione molesta inquinare possit, signa sua in turribus templi tui statuunt. 5, 6. Ira hostium temeraria et effraenata nullo impediente saevit. Templui cadentis sonus late diffunditur, non secus ac arbores in montibus excelsis sonitum ingentem edunt cum securi deiectae a lignatoribus, concidunt. Malleis et ferramentis instar sudium portas templi figuris variis expolitas diruunt. 7. Flamma augustissimum aedes tuae penetralium destruit, fanum tibi consecratum coninquinant, 8. et secum occulte iactant sese ne quid non eversum supersit omnia eversuros esse, nec frustra id minantur, omnia enim loca ad te colendum passim dedicata, igne passim cremata, fumum et vaporem emittunt. 9. Prodigia divinitus facta nusquam sunt, nullaque miranda facta nunc usquam apparent. Nullus vates divinus pessima conditione usus red consolatur, finemque calamitatum quanumvis tarde promittit. 10. Quamdiu tandem inimicum petulantem permittes te contemptum ludibrio habere? Quamdiu hostis facta execrabilia et scelerata convitiis suis molestiora reddet? 11. Cur nostri iam negligens auxilum tuum a nobis abstrahis? Manum tuam virtutis plenam aliquando extende. 12. Tu noster quondam gubernator et servator ab initio rerum usque fuisti. Gentes omnes te, tuos in rebus difficilibus liberantem, aspexerunt. 13. Mare ad imperium tuum, ut nostri causa pervium foret, sese divisit, fluxumque suum muro, instar vitri lucido, continuit. Aqua autem marina reciprocans duces, ob copias magnas superbientes, demersit. 14. Fluctus regem Pharaonem monstris in mari degentibus immaniorem voravit, avesque carnivorae ex Aethiopia cadavera, scopulis duris et undis quassata atque e mari in terram proiecta, exederunt. 15. Inter arenas in regione illa etiam torrida calore aestuantes perspicui aquarum torrentes de rupe dura dirupta manarunt, contra vero Iordanis iusso tuo cursum suum loco fluminis arido coercuit. 16. Dies et nox tibi utriusque authori et moderatori obsequium praestant. Tu is es qui solem radiis, instar auri, pulchris lucentem illuminas, 17. mareque riparum obstaculo coerces, orbemque terrarum finibus suis discretum aquis circundas, quique vehemens hyemis frigus calore mitigas, contraque calorem frigoris vehementia mitiorem facis. 18. Respice quaeso, Domine, maledicta, convitia et hostium irrisiones qui te iurgiis sceleratis provocant et nos iniuriis vexant. 19. Ne expone vitam populi tui simplicis et imbecellis hominibus instar ferarum crudelibus, neve multitudinem tuorum inopum e memoria perpetuo obliteratum relinque, 20. foederisque illius tui recordare, nam nec obscuritas noctis nos ab hostibus defendit, nec ignobilitate nostra molestias vitamus. 21. Populi tui auxilio carentis et omni molestiarum genere vexata ignominae in te redundantis prospice, ut afflicti, luctu et dolore pulso, te ita demerentem elogiis ornent. 22. Exere, gubernator mundi, potentiam tuam et controversiam tuam defende. Reminiscire quas contumelias homines stulti et petulantes adversus honorem tuum ubique obiiciant, 23. verbaque eorum arrogantia et motus procaces noli taciturnitate abscondere, quique te despicatui ducunt, mundum te regere hominesque te curare intelligant.

LXXV.
David, accepto nuncio de Abneri caede, a novis dissidiis metuens, Deum orat ut propter nomen suum misereatur populi, officiumque suum erga Deum et populum professus Deum precatur ut pergat regnum ipsi tradere, in quo Deo servire et populum iuste gubernare possit.

spacerNos te, rector bone, cantibus moris et sermonis patrii merito collaudabimus, teque afflictis cito et mature opitulari in multitudine magna canemus, hominumque futurorum proli res a te praeclare gestas deinceps recitabimus. 2. “Quum dies definita aderit, iusto tempore peracto, conventum meum,” inquit Deus, “celebrabo, malos iure puniam, bonos autem merito remunerabor. Quamvis dissolutis omnibus terrae vinculis solidissimae eius partes quasi findantur, hominesque formidolosis periculi instantis signis animo commoveantur, ego tamen solidas terrae partes disruptas vinculis firmissis rursus devinciam, regnique mei fulcra denuo stabiliam.” 4. O quam saepe praedixi insipidis ut insanae malitiae suae finem imponerent! O quoties malis praedicavi ne inconsulte adversus Deum bellum susciperent! 5. Cur Deum oratione stulta provocatis? Quo freti sic insanitis? Quo auxilio confidens animus et insolens superbas cogitiones adversus coelum tollit? 6. Regio vespertina cum copiis orientalibus sese coniungat, regiones quoque meridionales cum septentrione conspirent. Incassum opes, regna, vires cuivis adiicere volent aut pote erunt, red ut eum pro arbitrio in altiorem dignitatis gradum evehant. 7. Deus enim is solus est quo voluntate sua res humanas mutat, pro iure et authoritate sua alium celeriter pessundatum de sede regia detrahit, alium vero e contemptissima populi tenuis parte ad regnum attolit. 8. Itaque non mihi sed ipsi Deo resistitis, qui idcirco iam poculum vini rubentis in manu habet, scyphumque plenum medicina scelerum ultrice miscet, poenasque malis meritas apparat. Impii omnes ab extremis orbis terrae finibus exciti ex poculo illo bibent, vinoque epoto de non liquido vini sedimento perniciem sibi cupide trahent. 9. At me divino et praecone omnes gentes futurae liberalitatem et fortitudinem Dei illius intelligent, quem Hebraei sacrificiis, oratione et victimis propitiant. 10. “Arma superborum bonis formidolosa,” inquit Deus, “comminuam, piique ab impiis vexati sese attolent, seque visu gratos et honoribus auctos super coelum exerent.”

LXXVI.
Psaltes Deum celebrans de praesentia ipsius et magnifico opere adversus Assyrios, potentiam irae eius ostendit, omnesque ad Deum colendum hortatur.

spacerNationes legis divinae ignarae venerantur instar veri Dei deum quem sibi quisque commentus est. Iudaea autem Deum verum, non commentitum, cognoscit et veneratur, eumque cantionibus festo die cani solicitis praedicat, 2. qui in Sione sedem elegit, cui aedes sacrae Hierosolymae fumos evolvunt, ignibus in usum sacrorum factis. Illic hostium populi sui arcus vulnera intentantes comminuit. 3. Illic eorum nitidas sagittae cuspides dirupit, scuta et gladios manibus erepuit, bellaque mortifera abstulit. 4. Tu, Iehova, robustior viribus tuis tyrannos admodum potentes infirmas, tu manu valida inhumanam rerum potentium insolentiam cohibuisti. 5. Reges, arrogantia animi superbi debilitata, ad rapinam expositi sunt, aut oculos morte torpentes clauserunt. 6. Fortitudo militum valde infirmata est, equorum violentia debilitata, cursusque quadrigarum vehementes tardati sunt. 7. Itaque tu vere terribilis et verendus es, tuaque divinitas formidabilis et reverentia digna. Cum autem vehementia irae tuae accensa est, quis non formidet ei occurrere? Quis nisi amens sese iracundiae tuae inimicum obtulerit, tuumve irati conspectum ferre possit? 8, 9. Quum sonus fulminis tui coelum (ubi te regnare ostendis) commoveret, ut, regum impiorum violentia suppliciis cohibita, humiles moderatos e servitio liberares, terrarum incolae stupefacti conticuerunt, metus autem bello ineptus animos hostium elatos percussit 10. Ubi vero homines viderunt tuis irati ultoris suppliciis maleficia pressa fuisse, boni encomia tua praedicabunt, metus autem malae conscientiae pravos conturbabat. 11. Vos ergo qui admirabili robore Iehovae servat estis, Domino vestro munera vovete et date, omnesque habitatoresHierosolymae Deo vestro impiis terribili et metuendo, dona simul apportate, Deumque cognoscite, 12. quem reges elati metuunt, quique malorum omnium animos insolentes, piorum causa, poenis debilitat.

LXXVII.
Psaltes ecclesiam ostendit quomodo in extremis difficultatibus implorat Dei opem, certamen carnis exponit in dubium vocantis benignitatem Dei, et victoriam spiritus adversus carnem, seipsum a natura, promissionibus et operibus Dei confirmantis.

spacerTe, fabricator mundi, in auxilium meum carmine et oratione humili semper inclamabo. Clemens enim et facilis miserorum queremonias libenter audis. 2. Ad te recurricum calamitatibus affligerer, curisque exercitus, sub nocte tacita et intempesta manus ad te protendi, donec dies reversus noctis obscuritatem pelleret. Animus meus, tristitia quietem negante, debilitatus, amicorum non fictorum consolationes, quasi eas non audirem, repudiabat, omnem medicinam recusans, 3. teque solum respiciens et orationem cum fletu coniungens ingemiscebat. Pectus gemitu interrupto labefactatum et commotum sonitu dolorem testabatur, animique solicitudo corpus torquebat. 4. Curarum vehementia oculos somnum iucundum capere non permittebat, languor iners membra constricta tenebat, tristitiaque orationis exitum claudebat. 5. Tum ego cognitationem alio vertens occoepi spatia temporis superioris reminisci, cogitareque Dei potentiam ad axilium bonis ferendum paratam esse, afflictisque semper opis liberalem fuisse. 6. In memoriam etiam redibam praedicationum earum quas cantione ad lyrae iucundae modulationem tibi concinebam, mensque turbata et in varias cogitationes iactata quaerebat, 7. “An Deus, me reiecto, manum subsidii liberalem in sempiternum retrahit, 9. nec celementia Dei munifica cursum solitum in posterum servabit, nec molestas populi sui solicitudines vaticiniismitigabit, nec efflictis exorabilis erit, et, tanquam hostis nunquam reconciliandus, celerem irae saevitiam clementia non cohibebit? ”10. Tandem tamen animo quieto dixi, “Quo me, tristitia, praecipitas? Voluntas Dei vinculis insolubilibus stabilita est, nec fortuna incerta commota, nec violentia ulla debilitata, nec subiecta violentiae malevolae temporis omnia absumentis, et cuncta in oblivionem avehentis.” 11.Quo autem fiduciam prostratam erigerem, pignora etiam roboris tui immensi, sancte pater, denuo in memoria redibant, qui coeli augusti et stellis variati habitationem, qui agros frumentorum foecundes, totque successiones animalium mansueorum et indomitorum ad utilitatem nostram creaveris. 12. Quam frequenter quoque bonitatis et aequitatis tuae exemplum ostendisti, pepetue rerum author, dum malos suppliciis compescis, piosque auxilio tuo sublevas. 13. Augusta reverentia consilia factaque omnia conspicua facit, mundus hic tam late patens non habet quicquam tibi aut aequale aut quod ad me prope accepbat, quantumcunque deos suos commentitios gentes profanae ostentent. 14. Tu certe singularis et sine exemplo Deus, omnibus nationibus stupentibus argumenta magnitudinis tuae admiranda ostendisti. 15.Quumpopulum tuum, Iacobi videlicet et Iosephi posteri eee Abrahamo oriundos, e servitio Pharaonis regis Aegypti impotentissimi exemisti, 16. vidit te, Iehova, praesente mare procellosum et trepide refugit, praesentiaeque tuae metus et sensus infima aquae limpida receptacula exterruit. 17.Nubes, te iubente, tempestates pluvias de laxitate sua, aquarum plena, cum rauco tonitrus sono demiserunt, et grando instar lapidum cadens ingentem sonum dedit. 18. Sonitus insuper immanis omnia vastare minatus, coeli tonitrua moventis auditum mortalium terrebat. Coruscatio flammarum coelo spelendentium metum oculis omnium incutiebat, terrarumque incolae stupefacti timore trepidabant. 19. Ingens etiam Maris Rubri spatium, duce te, tantis populi tui copiis per illud gradientibus patefactum, itineris red illius signa delevit, 20. aquisque reversis curribus Aegyptiis viam obstruxit. Moses autem et Aaron (ceu gregis ovilli custos pecudum multitudinem ducit) copiis populi tui salvis per aquas quietas incendentibus, ope tua iter praeivere, quorum ductu populum in hanc terram transtulisti. Cur itaque ego animum desponderem, quasi tu vel nolis vel non possis me respicere?

LXXVIII.
Psaltes Iehudaeos revocat ad cognoscendum et praedicandum Deum. Proponit documenta verbi et operum quae perfecit Deus inde ab exitu ex Aegypto. Hinc paterna beneficia et flagella Dei erga populum suum, iudicium in adversarios grave, praesertim contumaces Israelitas exponit. Piosconfirmat de aeternitate sacerdotii et regni in tribu Iehudae.

spacerAnimadvertite, Hebraei ab Isaaco oriudi, et qui Deum omnium authorem religione sincera veneramini, animos adhibite. 2. Miranda sed certa illa quidem praecepta divina carmine explicabo, quae tenebris in occultis obruta longum temporis spatium huc usque abscondit. 3. Oracula Dei a maioribus sermone non ficto iamdudum tradita et audita, 4. ad posteritatem transire faciam, posterique, quibus me quoque consulere aequum est, me denunciante, Dei magnificentiam, eiusque miracula a maioribus nostri rationem habentibus auditione accepta intelligent. 5. Nam, Deus rerum omnium creator, cum Hebraeos sibi pacto inviolabili alligaret, praecepit ut maiores liberis suis per ordinem posterique posteris leges admonitionesque suas et opera mirabilia enarrarent, 6. sane ut beneficia antiqua memoria tenentes in periculis terrorem inserentibus admonitionem a Deo et opem ad vitam tuendam praestolentur, ne ignorantia tam crassa eorum mentes obruat ut praeceptiones legum ceu vanas ventis tradant, 7, 8. neve, more maiorum ingrati, Domino repugnantes, incerti et mente infirma titubantes, timore debilitentur. 9. Cur tribus Ephraimi perita sagittis vel iaculo, non fallente ictu quantumvis longiqua ferire, prius fugit quam propemodum bellicum tuba caneret, armisque foede proiectis sese locis occultis defendit? 10, 11, 12. Nempe quia ipsi a Deo aversi per solitudines incultas abierunt, sanctiones et admontiones, pactaque cum Domino facta oblivione obruentes, operumque praeclarorum quae Deus in Aegypto ante oculos maiorum nostrorum peregerat memoriam obliterarunt. 13, 14. Quum Mare Rubrum in partes duas diffidit, aqua maris in cumulum instar montis crescente, et ex Aegypto Hebraeum populum salvum eduxit inter collectos cumulos aquae stantis, ac hinc inde in aggeris modum coacervatae, nube viam illi ostentente, eumque de die ducente, igni fero praecedente iterque per noctem monstrante, 15, 16. de fissura rupis viam aquis aperuit, quas populo potandas praebuit, aquam quoque fluentem terrae siccae dederat quae eius penuriam prius tanquam poenam ei impositam acceperat, 17, 18. nec aquis saturati linguas petulantes coibuerunt. Non enim veriti sunt in se grande nefas admittere. Per loca vasta et inculta Deum ad iram denuo provocavere, gulaque ventris inexplebilis eos impellente, victum quem ederent postularunt. 19, 20. Atque hoc pacto sunt locuti: “Qui aquam abundantem de fissuris saxi duri extraxit, aquisque repente prolatis bibendi aviditatem abstulit, nonne potest panem, nonne potest etiam obsonia convivii nitidi et sumptuosi adiicere, epulasque abundantes victu copioso insuper dare?” 21. Hanc Deus orationem eorum intellexit, et ab ira calorem excitante inflammatus est, adverusque Iudaeos animo iracundia incenso subitam indignationem concepit, 22. et populo tamen beneficia priora non agnoscenti, vitaeque et incolumitatis tam saepe receptae oblito, tribuit cibis postulatis velxxx. 23. Granaria coeli super Hebraeorum tentoria aperuit, 24. nubesque plenes manna, frugibus e coelo datis, in copiosam pluviam victus coelestis dirupit, 25. hominibusque concessit ut pane divinitus dato uterentur. 26, 27. Tum vento orientali imperato ex aere discedere, Auster repente imbres coturnicum aura callida apportavit, non aliter quam cum aridae arenae cumulos radit, vestemque pulvere plenam per solitudines arenosas trahit, 28. superque Hebrarorum exercitus, et papiliones, linteis funibus extensis, avium multitudo alis tremulis cadebat, regionesque circa castra cumulis et copiosa strage sua operiebat. 29, 30. Iamque edendi aviditas cibo ablata erat, sed tandem cupiditas mala nondum sublata fuerat, sed cum epulae vehementer postulatae adhuc in ore versabantur, 31. ecce Deus eorum comtumaciae vindex subito advenit, robustissimus quisque iuvenum electorum ubique prostratus est, exitio repente diffuse castra vastante. 32. Sed neque tot supplicia, nec tot beneficia, neque tot facta admirabilia, universis elementis Deum ostendentibus, animos eorum Deo reluctantes compressere. 33. Ergo pater contumaces variis calamitatibus assidue debilitavit, et viribus immunitis cursum vitae naturae hominum concessum ad vivendum ante tempus interrupit. 34, 35. longoque post tempore adversa valetudine exerciti, et huc illuc longe itineribus dispersi, omnique malorum genere propemodum deleti rerumque omnium egentes aegre Dei potentiam cognovere. 36, 37. In tot periculis detenti, a tot malis liberati, et ex inimico crudeli erepti, adulantes tamen verba falsitatis plena loquebantur, sermone quidem boni, mente vero non sincera sed fallici, neque promissis solenibus steterunt. 38. At Deus tamen indulgens et lenis pater peccantibus veniam dedit, charitate paterna culpas condonavit et, iracundiam iustam sponte inhibens, eam in eos non effudit, 39. ut qui meminisset homines solum esse flatum spiritus evanescentis, qui quidem membra corporis letho obnoxii debilia moveat. 40. O quam saepe ad pristinos mores reversi iram Dei iam lenem queremoniis impiis in solitudine arida et inculta provocaverunt, inter rupes ob aquae penuriam situ obductas! 41. Deique potentiam viribus suis metientes, voluerunt exiguis terminis vim illam circumscribere, quae mare, terram et coelum ab interitu conservat. 42. Certe fuere immemores beneficiorum pristinorum, incolumitatis acceptae, et servitutem Pharaonis regis crudelis eius potentia illis ademptam fuisse. 43, 44. Et prodigiorum etiam immemores fuere quae Deus plurima in variis gentibus fecerat, et in Agypto praesertim spectanda dedit, sanguine nimirum in fluvios limpidos vi arcana quasi infuso, conviviisque inopia potus et aquae penuria sic punitis. 45. Modo etiam insecta mortifera aculeis toxico aspersis per omnes domos, perque regiam, obvia quaeque vulnerabant, et modo domus quaeque ranis e flumine prodeuntibus horrebant. 46. Et nunc vermiculus vorax frumenta consumpsit, nunc locustae ingenti numero fruges devorarunt. 47. Dominus pluvia grandinis viridisria consita, vineas, decusque arborum sylvestrium fregit. 48. Boves et tauri robusti grandine sunt occisi, pluvia similis igni in arva culta frumenti plena defluxit. 39. Indignatio Dei vehemensque eius iracundia saeviens et spirituum impurorum terror, stimulusque conscientiae animum versans, poena occulta mentes eorum agitabat. 50. Tunc aditus morti apertus est, mors crudelis ubique per homines perque pecora, nulli favens aut parcens, vagata est. 51. Occidit etiam primos partus, liberos scilicet horum maxime dilectos, praecipuum robur et auxilium senibus speratum per regiones per quas Nilus aqua opulenta agros foecundante sese volvit, et mare reciprocans septem ostiis repellit, sic ut in Chami tabernacula nullum familiae columen superfuerit. 52, 53. Interea Dominus ex Aegypti caulis Hebraeos sibi electos eduxit ab omni violentia et periculi timore liberatos non absimilis pastori ovium gregi ad pabula praeeunti, mare autem hostes eis instantes, aquis in locum suum reversis, cooperuit. 54, 55. At maiores nostri, quos violare nefas erat, terras has ipsis sepositas Deique potentia acquisitas et sibi consecratas, adierunt, e quibus prius gentes pravae religionis expulit aut eas bello superatas occidit, easque regiones sortitione partitus Hebraeis habitandas dedit. 56. Illi vero peccatum peccato cumulantes nihiulominus Deum lacessebant, rerumque creatorem tentabant. 57. Pacta eius contempserunt et adinstar maiorum Deo repugnantes eorumque perfidiam imitati iter suum de via recta in partem scopo contrariam detorserunt, non aliter ac arcus qui chorda attracta sese in cornuum similitudinem flectit, dextraque rursum se remittente nervoque e contentione laxato sese in formam priorem mutat. 58. Sic gens prava suppliciis peccata vindicantibus denuo liberata ad mores suos reversa est, et in omni tumulo altaria statuit sibique deorum statuas factas ibidem collocavit, Deumque iusta indignatione inflammavit. 59. Dominus petitiones pravas eorumque orationes animadvertit, 60. gentemque prius amatam sprevit, arasque sibi aedificatas et tabernaculum quod in Silone erat ultro deseruit, lucum habitationis suae inter homines solum e toto orbe sibi selectum. 61. Hostibus etiam in spolium reliquit arcam, praesentiae suae pignus, pactique et fortitudinis ipsius argumentum, unde honos Dei per orbem universum illustris erat. 62, 63, 64. Ex populo autem abdicato alios gladio necandos obtulit, adversus regionem prius dilectam commotus. Alios vero ignibus cremandos exhibuit, sacrifici gladio sanguinario caesi sunt. Epithalamia in nuptiis virginum celebribus more dierum festorum non decantabantur, mulieres orbae maritis, coniugum morte nondum conclamata, diem supremum obierunt. 65, 66. Sed postquam Deus suppliciis iustam iracundiam expleverat, ceu miles ebrietate soluta et somno pigros faciente expergefactus, hostes fusos bello persecutus est, plagisque pudendis a nemini visis hostium timidorum dorsa vulnerans maculam eis aeternam in omnem posteritatem inussit. 67. Non tamen ex aliis tribubus tribum Ephraimi bellicosam, quam prius caeteris anteposuit, nec Manassae tribum selegit, unde regem populo suo constitueret, ut sic clementiam aliqua severitate temperaret, 68, 69. sed tribum Iudae, et Hierosolymam locum ubi coleretur, ibique aedem sacram, firmis lapidibus instar arcis munitissimae, constitutam habitationem in perpetuum cum coelo duratrum sibi delegit. 70, 71. Denique Davidem, qui pastor ovium erat, e stabulis pastoralibus petitum extulit, eumque iussit populum sibi dilectum regere et in solio sedentem terram castam administrare. 72. David autem populum Dei sibi commendatum et creditum voluntate et diligentia benevola gubernavit, cumque armis ad dimicandum paratis ab inimicis tutatus est.

LXXIX.
Psaltes enarrat mala quae populus Dei ab Antiocho perpessus est. Impiis iustam Dei vindictam imprecat, Deum pro remissione peccatorum ecclesiae, ope et liberatione solicitat, ad gloriam ipsius, confusionem impiorum, et fidelium bonum.

spacerCur inimicus, rerum gubernator, a religione tua alienus patrimonium tuum perditum venit? Aedem honore tuo consecratam ceremoniis externis contaminat, et Hierosolymam omnino eversam magnis domorum dirutarum cumulis operit. 2. Corpora te venerantium armis hostium lacerata, rostris avium carnivorarum aut a feris atrocibus discerpenda, ubique in campis proiecta iacent. 3. Fluvii sanguinis per vias decurrunt tanquam rivus rapidus ubi aqua pluviali crevit, nec usquam est ullus nostri amans qui ossa nostra temere per agros disiecta colligat aut collecta terrae cumulo operiat. 4. Mortuique et vivi ex aequo vicinis irridemur. 5. Quem tandem finem, pater liberalis, tuae in nos indignationis expectare debemus? Tuane adversum nos iracundia tanquam ignis omnia consumens assidue bacchabitur? 6. Converte potius irae vehementis cursum et vim in tot nationes gentium Deum non rite colentium, quae vel te ignorant vel, si cognoscant, non tamen ut tenentur adorant, 7. quaeque omne honore nomen et posteritatem bello abolere, eorumque urbes ignibus incendere nituntur. 8. Noli, pater, peccatorum antiquorum memoriam renovando iracundiam augere, sed nos, ante poenitentiae donum omnibus calamitatibus oppressos, gratuita misericordia iuva, veterumque delictorum, nostrae incolumitatis spes, lenis ne recorderis, 9. nobisque exoratus opitulatum veni, ut illustris magnificentiae tuae virtus gentibus omnibus appareat, 10. malisque os obturetur sciscantibus an quem nos colimus Deus otiosus sit et humana non curet. Fac tandem, ultor aeque, ut malos scelerum suppliciis vexatos invicem videamus, qui bonorum sanguine obliti vehementer nunc gaudent, 11. piosque suspirantes et in compedibus, quibus mali coerci solent, squalentes respice, eosque potentia tua a morte propinqua eripe, quos principes crudeles animo et cogitatione ad necem designant et constituunt, 12. quamque tibi iniuriam vicini nostri fecere, eam illis, perpetue mundi iudex, multiplicem persolve, damnumque tui cultoribus datum cumulatum repende, 13. nosque tui famuli, quos victu tuo nutris, potentia defendis, sobolesque nostra gloriam magnificentiae tuae in perpetuum cantabimus.

LXXX.
Ecclesia in deporatatione ab hostibus pressa Deum solicitat de praestando officio ipsius. Perpesiones suas exponit, praeterita Dei beneficia comparat cum indignitate malorum praesentium, et liberationem ac salutem a Deo petit, ad gloriam ipsius.

spacerO custos Hebraeorum, qui Israelitas posteritatem Isaci instar ovium leniter gubernas, red legesque salutiferas, ad arcam foederis inter duos Cherubinos residens, populo selecto imponis, da benignus et amicus genti tibi peculiari posse splendorem magnificentiae tuae intueri, tuaeque potestatis magnitudinem in nobis servandis intelligere, malisque exercitis et defatigatis auxilium repente afferto. Si nos placatus red et favens respexeris, caetera statim feliciter evenient. 4. Quem tandem finem, Deus exercituum, iracundiae tuae pones? Quando petitiones demissas auribus tuis libenter admittes? 5. Epulae nostrae per te fletu perpetuo asperguntur, potionesque nostras fletu copioso assidue temperas. 6. Vicini de praeda nobis erepta, soloque nostro inter se partiendo rixantur, nostrisque per lusum calamitatibus insultant. 7. Deus exercituum, cui angelorum phalanges obediunt, permitte nos te intueri. Si nos placide et favens respexeris, caetera statim feliciter evenient. 8. Has enim quas arbores vitiferas de fossis Aegyptiis transtulisti, nationes autem impias harum prius regionum incolas extruseras, ut solo illis quasi herbis nocentibus liberato arbores has cultius plantares. 9. Radix ipsa vineae filamenta tenuia ab omni parte iam disperserat, 10. vineaque ipsa montes umbra tremente iam operuerat, ramosque suos aeque longos ac cedros proceras diffuderat. 11. Rami oblongi et rotundi sese ad mare usque Mediterraneum et Mortuum proferebant, ramusculique tenelli se ad Euphratem usque porrigebant. 12. Nunc vero cur hanc vineam munimentis vivae radicis immunitam peregrinis in rapinam relinquis? 13. Cur porcus sylvestris hanc devastans crudeliter conculcat? Cur aves fructus eius colligunt? Cur bestiae omnis generis eam depraedantur? 14. Deus exercituum, ad nos tandem, quaeso, revertere, eosque de tribunali coelesti intuere, locumque arboribus vini feracibus consitum lenis contemplare, 15 quem locum ipse tibi conseveras, inque hunc saltem surculum oculos placatus coniice, cui cultura frequenti vires donaveras, ut tua magnificentia gentibus totius orbis plane et perspicue cognita sit. 16. red Ignis enim alibi vitium ramos consumit, alibi rami defracti tanquam gemitum edunt, alibi etiam securibus truncati fragorem dant: omnia sic eversa pereunt. Haec autem merita est indignationis tuae vindicta, quae nos insequitur. 17. Pater coelestis summa nos benevolentia complectens, auxilio tuo iamiam erige, praesensque ope tua ramum hunc stabilito, cui prius robur et honorem amore paterno accensus abunde dederas, 18. tuisque, sancte pater, vitae incolumitatem restitue, quibus mors ore cupido semper impendent, nosque a te nusquam deflectentes praesidem te assidue sequemur, paratumque ad opitulandum miseris praedicabimus. 19. Deus exercituum, cui angelorum phalanges obediunt, permitte nos te intueri. Si nos placide et favens respexeris, caetera statim feliciter evenient.

LXXXI.
Psaltes Israelitas ad liberum Dei cultum exhortans magnifica eius opera in exitu ex Aegypto proponit, et doctrinam mandatorum et promissionum legis. Post, populum inofficiosae vitae reprehendens, ad seriam resipiscentiam perceptionemque beneficiorum Dei revocat.

spacerLaetos vos et hilares in Dei nostri gloriam ostendite, vitaeque nostrae assertorem et custodem cum bonis ominibus celebrate. 2. Deum Hebraeorum laudibus efferte, carmen festum ad suaves tympani numeros cantantes, 3. nec hic cythara, nec nablia laeta sint otiosa. Primo die mensis, cum Iudaeis festus sit, tuba canite, sacrificiaque solennia afferentes hunc calendarum diem frequentes honorate. 4. Sic enim decretum est a maioribus: sanctio inviolabilis sic praecipit, sic conventiones sanctae cum antecessoribus nostris pactae iubent. 5. Haec est nobilis illa dies conscia crudelitatis Aegyptiacae ad posterorum aures perserendae, cum Hebraei in oris Aegyptiis vagerentur, sonumque sermonis peregrini non intellectum stupefacti acciperent, atque invicem sermonem Aegyptiis non intellectum incassum loquerentur. 6. Quum pondus etiam quod servi ferebamus nos depirimeret, et vas a lauto factum fatigaret, Deus pater optimus ait, “Vasa fictilia de manibus eieci, dorsaque coeno liberavi, 7. tibique in summis angustiis opem petenti auxilio fui, densoque aere tectus tonitrus movi, indeque te me inclamantem exaudivi, iuxtaque Meribam aquam contentionis in deserto maledictis exagitatus mores tuos expertus sum. 8. Gens autem mihi separata, adhuc me audi, quaque promitto intellige, si sermonem meum ut nullius momenti aurae instabili non committas, 9. nec alium praeter me deum adores, nec suppliciter in terram procumbens deum ullum novum, peregrinum, et adulterinum coles, 10, meque tibi esse velis solum Deum qui te e servitutis vinculo liberum feci, fracto eius tyranni carcere, qui in Aegypto in te donabatur. red Tantum postula, accipies plura quam speraveras, meliora quam postulas, plus etiam optes. 11. Sed populus tamen mea, tam clementer loquentis et cuncta benigne pollicentis dicta nec audire voluit, nec recta consulenti obedivit. 12. Eos ergo, a me deerelictis, in sua ipsorum potestate posui, et pravitati cordis eorum regendos tradidi, laxisque habenis liberam feci eorum cupiditatem alia atque alia exoptantem. 13. Utinam potius mihi obsequuti consilia mea accepissent! Utinam meo ductu viam rectam a me praescriptam secuti fuissent! 14, 15. Sic enim hostes mihi cum illis communes repente submissos fregissem, meamque irati potentiam in nationes verae religionis ignaras aequaque non amantes vertens contulissem quae vultu ficto et oratione simulata supplicantes amicitiam Hebraeorum magno studio petiissent.” 16. Hebraeorum inquam perpetuo beatorum, quibus ager, unde alimur, ingentem frumentorum vim et abundantiam dedisset, perque solitudines mel de internis rupium partibus erupisset.

LXXXII.
Psaltes Deum iudiciis praeesse docet. Iudices improbos repraehendit et ad officium revocat ab infortunato totius reipublicae et ipsorum exitu, iudiciaque commendat Deo.

spacerPotestas principum metuendorum est in suos cives, Deus in potentes et principes ipsos, ut eorum quoque iudex imperium habet, qui fraudem et malitiam iudicium potestate eis attributa abutentium exacta diligentia expendet. 2. “An semper,” inquit Iehova, “falsa sententia fallaces veraeque religionis inimicos favorabiliter iuvabitis, inopsque et parentibus orbus solium vestrum velut rupem in mari timebit? 3. Cur non potius perspicitis parentibus orbos metu summo turbatos? Cur queremonias carentum amicis non auditis? 4. Cur tenues ab irrisu contumelioso opulentiorum in libertatem non vindicatis? 5. Sed incassum his consilium damus, cum nihil minus curent quam ut quae sint ipsorum partes noverint, nedum ut munere suo defungantur. Caligo enim tenebrica oculis offunditur, verique ignorantia animorum aciem adeo hebetavit ut, aequitate amissa, vinculum rerum omnium quae in mundo sunt ruptum esse non videant. 6. Vos, iudices, deos nuncupavi, arbitrosque mortis et vitae constitui, manuqe insignia regia ferente, concordiam defendere, bellumque mortiferum militaribus instrumentis reprime concessi. 7. At mors insolentiae iniustae iusta vindex virtutis regnique insignia vobis auferet, regesque purpura indutos simili letho cum plebe obscura abripiet, ad tribunam meum staturos, omniumque rationem mihi reddituros.” 8. Expergiscere, Iehova, qui imperia distribuis ut visum est tibi, rerumque moderationes arripe, ut terrae aquabili iurisdictione praesis.

LXXXIII.
Psaltes de inimicorum iniuriis in populum Dei et impietate in Deum conquestus gravissimme ipsis exitium imprecatur, ad gloriam Dei.

spacerNe silendo te quietum contine, ne moreris, pater, neve tuorum petitiones velut inexorabilis reiice. 2. Nam ecce inimici tam tui quam nostri per circuitum tumultuantur, promptique ut omnia crudeli rerum omnium perturbatione misceant superbiunt. Coetus clam congregantur, damnaque genti intentant, quam peculiariter conservandam acceperas. 4. Neque vero de levi quopiam in nos insultu cogitant, sed mutuo se cohortantes, “Agedum, dicunt, “festinate, universam muiltitudinem funditus caedite, posteritatem Isaci radicitus extinguamus.” 5. En tota multitudo quae in scelus contra te conspiravit in unum colligitur ut ritus tuos et conventa tollant. 6, 7. 8. En Arabs coniuncta amicitia cum Idume palmis arboribus consita, Moabitae et Agareni, Gabala, Ammon et Amalec cum populo Philistim, quique Tyrum habitant, Syriaeque habitor filiis Lothi consociatus copias suas Idumaeis coniungit. 9, 10, 11. At tu illos superatos in terram prosterne, uti Madianae provinciae homines, te ulciscente, occisi vias operuerunt, ut Sisara superbus obiit, ut exercitus Iabini caesi sunt cum Cissontis aquas turbatas cruore infecere, manipulique indeplorati ubique extincti sunt, et stercoris loco agris fuere. Sic etiam facito istorum principibus, ut olim Orebo, Zebo, Zebeae et Salmanae, tuorum quoque hostium ducibus festi, quos ne meticulosus quidem discessus a morte conservavit, nec loca occulta ab interitu subduxerant. 12. Quo animo quoque et cupiditate insolenti istis similiter affirmare non metuebant, se temp;um tuum in potestate sua habitaturos. 13. At tu, pater, sic attonitos redde, cogitationibus eorum in diversa conversis, ut rota in loco declivi versatur, levisque palea venti procella circumagitur, 14, et, sicut ignis loca excelsa cum sonitu pererrans aridos arborum ramos consumit, 15. sic eos mente captos et tempestate tua perterritos impelle, iraeque tuae violentia eos sic diversos age. 16. Moestitiaque sic mentes eorum coquat, sic infamiae metus ob conatus irritos faciei colorem mutet, ut per calamitates suas potentiam tuam omnibus ostendant. 17. Sic infamia eorum superbiam deprime, incommoda et metus attonitos sic vexet, 18., ut te unum Dominum et regem longe lateque dominantem agnoscant, quacunque axis Zodiaci solem ferens orbem terrarum circuit.

LXXXIV.
Psaltes a sacris coetibus exulans desiderium suum exponit, piorum in ecclesia conversantium felicitatem explicat, Deumque precatur ut misericordia utatur ad reducendum se atque in gratia confirmandum.

spacerDomine exercituum, qui dubia armorum eventa ut lubet tibi partiris, verene ego hilarus aedem tuam videbo? 2. Nunc cor gaudio salit, nunc animus ingenti felicitate obrutus viribus destituitur, corporis mei membra sese efferunt, cum sperent limen Dei sempiterni et vitae authoris e propinquo se invisura esse. 3. In templo Dei avis locum ad latendum repetit, in aede Dei hirundo domunculuam ponit. Eheu meamne conditionem deteriorem esse quam avium! O adytam regis bellicosi, quam ego te libenter cernam! 4. Beatus ille qui semper in aede tua permanens te laudibus effert! 5. Saepe et multum etiam beati qui toto animo omnia abs te commoda expectant, beati quoque qui sancto religionis amore festinant sacrificia ad fidem obfirmandam in aedem tuam deportare. 6. De puris fluminibus e fonte grato et iucundo fluentibus, per loca aquae penuria laborantia, ad te, Iehova, colendum properantes potabunt, nec abundantia aquae de coelo demissa aberit quae loca humiliora impleat, 7. dum coetus urgens more maiorum sacra facere, teque, Iehova, in Sione conspicere festinat. 8. Da te, dux exercituum, benignum regi a te constituto, cui diadema honorificum ferre dedisti, ne nega attentionem bonus regi te suppliciter precanti. 9. Tu nostri defensor es, tu in periculis nostra expectatio et auxilium es. 10. Spatium unius diei prope aedem tuam mihi est instar temporis infiniti. Quod utinam potius mihi aedis tuae ianitori liceat esse quam longe ab Hierosolyma inter profanos habitem multis virtus praemiis conspicuus. 11. Alibi enim sunt perpetuae et horribiles tenebrae, at tu vera lux es qui nos sustines, tu noster defensor, tu potens es nostri, tu te amantibus tribuis honore spectabili illustribus esse, nec unquam bonis beneficia larga denegas. 12. Deus exercituum, in cuius potestate sunt eventa armorum et armis exutis quies, o multum felices qui te spe constantia et fiducia venerantur!

LXXXV.
Psaltes ab exemplo praecedentia liberationis cum Deo expostulans Deum orat pro liberatione ecclesiae. Hinc seipsum ad verbum Dei audiendum evocans pios consolatur cum proximae liberationis spe, tum alterius aeternae per adventum Christi ad ecclesiam pertinentis.

spacerMare tempestatibus tumorem excitantibus agitatum non semper aestuat, nec terra rore frigido concreto squalens semper durescit. Vicissim etiam venti saevitiaem deponunt, mare etiam facie aequata iacet, auraque lenior herbas languidas e terra excitat, ut sese flore vestiant. Nec tu, Iehova, dolentibus semper audientiam negas, asper et indignationem solvens, ultroque interdum populum tuum in gratiam recepisti, isque servitute liberatus tuo ductu in templum Hierosolymitanum reversus est. 2, 3. tuque maelefactorum et pactionis intercisae immemor indignationem sedasti, peccataque populi benevolentia paterna abscondisti. 4. Itaque nobisnunc etiam pater mitigatus et lenis adsis, qui unicum est nostrae incolumitatis praesidium, animique aequitatem et benevolentiam indue. 5. Ac ne poena assiduae et inexorabilis indignationis ultionem in posteros longo post tempore venturos exerceat. 6. Ut adsis nobis placatus, solum id te nunc poscimus. Quicquid vitae miserae adhuc in nobis superest, te eam fovente recreabitur, laetitiaque, iam remoto doloris squalore, faciem populo tuo hilarem efficiet. 7. Defende nos, pater, et suscipe clementia tua malis iam fractos, praemiumque incolumitatis diu expectatae nobis commonstra. 8. Iamdudum praestolor, donec Dominus animum motu secreto impellens laetam donet de tempore futuro significationem. Dominus autem proculdubio deposita indignatione facilis prospera indicia dabit, felicia omnia donabit bonis qui, abiecta religione impura, prisca maiorum instituta et ritus a Deo praescriptos religiose observabunt. 9. Ecce incolumitas, ecce rerum omnium abundantia terras antea desertis tum habitabit, cum glorioso splendore aurei saeculi temporis iucundi instauratrice. 10. En clementia, en dictorum et factorum constantia speciosa obviam passim occurret, mutuisque sese quasi osculis excipient. 11. Terra perfidiam fugiens promissorum constantiam in honore habebit. 12. Iustitia inviolata coelitus veniens terras habitabit. Bona rerum abundantia iustitiam consequuta tanquam pluvia e coelo descendet, agrosque fertiles frumentis decore vestiet, 13. et in quamcunque partem Dominus abibit, aequitas et sanctitas eum praecedent. Controversia autem, violentia et fraus homines eis tamdiu vexatos relinquent, qui quidem mores suos ad normam a Deo praescriptam component.

LXXXVI.
David afflictus Deum invocans imbecillitatem suam, foedus cum Deu, et fidem in eum profitetur. Salutem ab eo petit propter naturam, gratiam, et gloriam eius. Hinc de inimicis conquestus requ6irit aliquam significationem boni et consolationem a malo.

spacerAudi me, Iehova, facilis suppliciter te orantem. Prospice vitae et incolumitati auxilio carentis et tenuis, qui non semper expetit vindictam cum irascitur. 2. Famulum tuum, Deus, custodi, cui ad te perfugienti sola es vitae et incolumitatis expectatio. 3. Tuere eum ab aurora ad serenum diei usque auxilium assidue orantem. 4. Tristitiam famuli in te sperantis abstrude. 5. Pater misericordiae author, paratus semper dare veniam ab te petenti, 6. adsis praesens oranti. 7. Nos enim abs te auxilium in periculis petimus, ut qui liberalis et facilis te rogantes iuves. 8. Enimvero inter omnes gentium deos commentitios nullus tibi aequalis, nemo eorum ad te proxime accedit, nemo vim suam mirificis operibus tam manifestis et conspicuis ostendit. 9. Itaque populi omnes, falsis numinibus abdicatis, ab extremis terrae partibus ad te, mundi conditor, nationesque supplices te creatorem suum reveritae collaudabunt. 10. Tu enim solus temporis spatio aut potestate finita non coercitus supra deos omnes commentitios emines, opera stupenda omnibus nationibus edens. 11. Viam mandatorum tuorum fac me sectari, turbulentasque mentis perturbationes tranquilla, ut mens pacata te veneretur, 12. ut animus a contagioso peccati morbo et carnea corporis massa liberatus tuam magnificentiam, dum vivam et loquar, late diffundat. 13. Misericordia enim tua vitam ago, e morte propinqua exemptus. 14. Cum hostis superbus potentia sua fretus crudelitatem exerceret, 15. quum inimici violenti Dei negligentes, in me insurgentes, minas mihi intenderent, tu, Iehova, mitis et exorabilis es, et ad promissa reddendum verax. 16. Placabilis et clemens famulum tuum iuva, cuius spes omnis in te est. Succurre ei, et a rebus adversis libera servum domi tuae natum et educatum, 17. ut inimici tuum erga me amorem intelligant, metusque infamiae colorem vultus mutans faciem eorum transformet, eosque sui pudeat, cum te aspexerint vitae meae defensorem esse.

LXXXVII.
Psaltes ecclesiae Dei laudes praedicat a praesentia, et beneficiis Dei erga illam, futuraque gentium vocatione.

spacerDominus Hierosolymam aliis Iudaeorum oppidis chariorem habet, 2. quae collibus inviolabilibus aedificata assurgit. 3. O Hierosolyma, posteritati laude celebranda, felix aliorum oppidorum parens! 4. An Babylon Assyriae an Memphis Aegypti urbs superba ausit se comparare? Babylon, inquam, Deo subiecta futura, Memphisque Deum tandem cultura, nec amplius tibi infesta futura. Tametsi Palaestina regio et urbs Philistinorum celeberrima, Tyrusque, Phoeniciae oppidum viros fortes ostentet in civium tuorum album tandem referendos, 5. nihil tamen sunt si cum Sione conferantur, viris praestantibus abundante, Deique erga se benevolentia secura. 6. Cum homines universi ad danda Deo nomina sua venient, Domino praecedente censui habendo, quis non dicet se indigenam Sionis civem esse? Quis non magno studio civis Sionis libro Dei inscribi cupiat? 7. Tum certe cantiones, tum lyricines et tibicines Sionem laudabunt. Ego autem, si quid etiam dignum auditu cantare queam, Sionem praedicabo, ac si quid mens mea comminiscetur quod cani mereatur, mens ipsa studium suum Sioni conferet.

LXXXVIII.
Psaltes formam dat cuique fideli Deum accedendi in privatis malis. Itaque exponens mala et mortem suam praesentissima, expostulat cum Deo. Propter gloriam eius in vita servari petit, et propter malorum gravitatem urget sibi rationem dari.

spacerTe, Iehova, de die invoco, teque sola incolumitatis meae expectatio vitaeque fulcrum et custodia per tenebras inclamo. 2. Pater benigne, cum ante mihi facilis fueris, ne me iam orantem despice, neve obstinatus supplicis oratione reiice. 3. Animus rebus adversis stupefactus languet, vitaque debilis, faces quae mortuis praeferri solent expectat. 4. Vires corpus deseruerunt, mors mihi manu lurida interitum minatur, iam de sepulchro solum cogito. 5. Corpus aeque pallidum est, ac cadavera tumulo ingenti contecta, quae, plaga repente accepta, mors praeter expectationem abstulit, teque illis auxilium negante longum silentium in sepulchro tenebroso abscondit. 6. Tu me magna oblivionis vi propemodum obruis, velut in custodiam ubi sontes asservantur, inclusum et tanquam sub tenebris oblivii abditum. 7. Assidue me affligis, humique deiectum malis oneras, supraque humi prostratum omnem indignationis tuae vim coacervas. 8. Amici et propinqui me ceu rupem in mare vitant et metuunt, quos mihi vexato perfugium fore sperabam. A lecto etiam non recedens cubo ceu vinculis ligatus essem. 9. Oculi debiles incommodis superati malis iam succubuerunt. Interim tamen manus fessas ad coelum extendens et mane et vesperi te, Iehova, appello. Certe non moraris, ut postquam me morte immatura mactaveris, 10. denuo me in vitam praesentem restituendo potentiam tuam admirabilem demonstres. An in vitam restituti magnitudinem tuam hic praedicabunt quos terra omnia absumens gremio frigido includit? 11. An clementia tua in cavo sepulchri celebrabitur? An mortuorum conditoria constantiam tuam cantabunt? 12. An defuncti taciti et silentes aequitatem tuam mundo exponent? An obscura vita functorum latibula robur tuum annunciabunt? 13. At ego venerabundus divinitatem tuam, pater, invoco, nec ullo tempore aut loco ab oratione cesso. 14. Cur mihi curis vexato opem tuam, pater venerande, denegas? Cur hominum miserorum petitiones quasi surdus fores aspernatis? 15. Moestitia animique vexatio curarum plena a pueritia me excruciat, terrorque turbulentus mihi abs te incussus, me corde tremente vehementer afficit. 16. Ira tua vexat, metusque ab omni parte irruens me affligit, 17. tanquam vehemens pluvia et diluvium aquae hyeme cadentis et agros obruentis. 18. Ego interea solicitus, auxilio destitutus, et ab intimis red iucundis relictus, infirmus decumbo, nec familiares mei calamitate mea doluerunt.

LXXXIX.
Psaltes benignitatem et fidem Dei cum in rebus omnibus creatis, tum in ecclesia testificatam celebrat. Dignitatem ecclesiae, quae est regnum Dei, et promissiones regno toti ac regi factas commemorat. Hinc adversarsitates quae ecclesia perferebat proponens cum Deo expostulat, liberationem et instaurationem petit, ac Deo benedicit.

spacerEtsi calamitatibus undique affligar, absit tamen ut tecum, Iehova, expostulem. Imo potius te, orbis creator, cantu perpetuo celebrabo, tuaque misericordia et certa promissorum constantia, me eam praedicante, posteritati erit perspecta, dum stellae nocte silenti circumagentur. 2, 3, 4. Ac mihi facilius persuadebo stellas ipsas sese absconsuras, coelo in rerum omnium confusionem cadente, quam promissa conventus sacrosancti falsa fore credam. Hoc tenore cum Davide charo tibi, olim expressa, sobolem de sanguine Davidis nascituram et in perpetuum superfuturam dum mare, terra et stellae permanerent, et in perpetuum superfuturam perpetuo firmum fore. 5. Spiritus coelestes hominumque bonorum generationes merito te, pater, laudibus prosequuntur, hominibus stupentibus immensa facientem, et aequitem foederis firmi immutabilem custodientem. 6. Quem terra tibi, potens rerum creator, quemve coelum comparabit, ad cuius conspectum tota eorum multitudo qui coelum tenent expavescit, regesque mirabundi et humiles horrescunt? 8. Deus exercituum omnium, in cuius potestate sunt bella, quocunque progrederis certa constantia et veritas luce splendida circum te perspicue apparent. 9. Tu vehementes maris turbati tempestes coerces, alteque assurgentes undae furentis commotiones componens, ut potentiam tuam et promissorum veritatem apud omnium animos testatam relinqueres. 10. Tu Aegyptum superbam plaga mortifera contusam humi deiicis, eosque omnes sternis qui tibi armato et bellum inferenti vitam infelicem offerunt. 11. Quidni enim id tu possis? Qui totius mundi author es, quaecunque enim superficies et conspicua nobis pars coeli in circulum semper redeuntis complexu numeroso comprehendit, fatentur te suum artificem esse. 12. Septentrio et meridies tibi obsecundant, Thaborque mons cacumine solem occiduum abscondens, et Hermon, qui a sole oriente modice calefactus rubore tingitur, gaudio gestiens te veneratur, sic enim tu terrae tibi selectae terminos undique fixos et septos communuisti. 13. Tu facta etiam miranda ubique perspicua manu potente late diffundis. 14. Iustitia et aequitas ad thronum tuum tibi astant, lenitas etiam in conspectu tuo est, puraque pollicitorum constantia inviolabilis praesto tibi est, quibus tuorum coetum constanter regis. 15. O multum beatos quos sonitu tubarum diebus festis sonantium admones 16. ut ad sacrificia tua adveniant, 17. quosque favore tuo claros facis, 18. quos etiam tuae magnitudinis obtentu laetos servas, quibusque tua miserecorda in coelum elatis robur, gloriam, splendorem, regnaque tribuis, regemque ceu defensorem in rebus dubiis adversus homines profanos impertis. 19. Tu Schemuelem prophetam charum tibi occulta et nova vi divinitatis implevisti, 20. ut haec posteris oracula tua praediceret. His enim verbis eum compellasti: “Regem mihi Davidem ex infimo populi parte selegi, eumque in throno regni locavi, qui Iudaeos bello ab inimicis defendat, populoque Hebraeorum mihi electo iustitiam agitet, idque erit signum regni red ei datum esse, quod caput eius oleo consecratum imbui. 21, 22, 23. Eidem animi magnitudinem simul et potentiam dabo, eique ad auxilium ferendum praesto semper ero, ne hostis ullus sceleratus dolo, neve inimici robusti palam ei damnum afferant. David etiam ipse hostes et exercitus profanos profligatos caedet, nullumque consilium novum animum meum in illum mutabit. 24. Ei etiam favens opem afferam, meque illi consilium dante magnitudo eius sese in coelum efferet. 25. Regiones meas administrabit quas mare Tyrium Phoenicen alluens purpuraque abundans ab una parte aquis undosis finit, et quas Euphrates palmis arboribus affluens ab altera parte terminat. 26. David ipse me patrem submisse invocabit ad ea quae rogabit perficienda, mihique dicet, ‘Tu Deus is est cui confido, tu sola est tutela et non fallax vitae meae servator.’27. Hunc ego ex adverso singulari nominis primogeniti splendore dignum habebo, eique maius imperium quam caeteris regibus donabo, quicunque per mundum universum nationibus ius dicunt. 28. Nec benevolentia mea illum perpetuo deseret, nec promissa foederis sempiterni iureiurando confirmata unquam irrita erunt. 29. Quinetiam ei prolem et posterorum posteros perpetuo dabo, sceptrumque regni permansuri nunquam transferendum, quamdiu sol diem a nocte separabit. 30, 31, 32. Quodsi posteri eius obliti mei legem a me sancitam violabunt, meaque statuta negligent, et ex praescripta sibi iuris regula sese non gerentes nolent mea iussa servare, eosdem suppliciis et gravibus afflictionibus fractos coercebo, legibusque repugnantes poenis assidue multabo. 33, 34. Attamen bonitatem sempiternam a rege non auferam, neque pacta mea irrita faciam, nec ulla temporis venturi spatia vana reddent verba quae ei aliquando feci. 35. Semel enim pacto inviolabili promisi, meipso teste, nullum tempus me oblitum esse foederis cum Davide facti probabit. 36, 37. Dum mundus suo motu tempora distinguet, posteritas eius regnum paternum servabit. Sol et luna, quae haec videris, haec memoria tenete: Iudaea regnum habebit cum sole et luna aequaliter perdurant.” 38. At nunc, pater reverende, vehementer iratus 39. regem a te factum a gubernaculo regni repulsum abiicis. Conventiones firmas cum eo sancitas contemnis, regumque insigne a capite abstractum in terram proiicis, illudque omnium contumeliis expositum das populis a lege tua alienis foedandum. 40. Urbes moenibus prostratis nudate inimico apertae sunt ut eas pro libidine devastet. Siqua arx nec capta nec eversa est, eam timore labefactas. 41. Omnibus nationibus spoliandi relinquimur, populi finitimi nos nostraque asportant et calamitatibus nostris illudunt, nosque afflictos oratione petulanti irrident. 42. Dum haec patimur, hostes viribus auctis confirmas, eorumque animos gaudio explens eis magnum laetitiae argumentum subministras, 43. armaque nostra ad vulnerandum obtusa reddis, neque in magnis periculis debilitatos consolant. 44. Iam gloria et magnificentia imperii Iudaici eiusque amplitudo clarissima obscura et ignobilis facta est, regnique magnitudo abiecta conculcata est. 45. Aetatis nostrae spatium nondum morti vicinum succisum corripis, senectus vitae nostrae calamitosae in moerore et sordibus iacens infamiaque ac dedecore operta paulatim debilitatur. 46. Quem tandem modum malis nostris statues? An nunquam lenitus servorum tuorum miserias vultu placabili spectabis? An tua indignatio velut ignis omnia consumens semper debacchabitur? 47. Ipse in animo cogita quam velociter vitae nostrae spatium abeat. 48. An ergo homines ad nullum alium usum abs te creatos arbitremur, quam ut continuis sollicitudinibus vexati vitae fluxae spatium transigant, donec mors, quae lachrymis non flectitur, eam dolore, valetudinis infirmitate, et senectute debilitatam in sepulchrum incluserit? 49. Eheu ubi vetus illa clementia? Ubi constantia promissorum antiqua? Ubi consenta illa cum Davide olim certo orationis tenore pacta? 50, 51. Sed quorsum ego has querelas effundo, cum tibi tuorum consiliorum rationes optime constent, et absit ut de fide tua quicquam ambigam. Aspice tantum quaeso quibus contumeliis profani irridentes tui cultores infestent, et apud te expende quot convitia in pectore tacito contineam, dum multae nationes vicinae in nos maledicta sua conferent, et velut per risum oratione acerba hortantur ut expectemus dum propheta abs te unctus veniat. 52. At tu, benigne creator orbis, omnium sermonum constans in promissis perpetuo commemoraberis.

Perge ad Psalmum CX