Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — paraphrasis Buchanani poetica.

LIBER SECUNDUS

XLII.
David exulans a populo Dei studium suum observans cultus Dei in ecclesia explicat, seipsum spe consolandi de perturbationibus animi de gravis miseris suis et adversariorum blasphemiis conqueritur, animumque suum ad spem et fidem in Deum excitat.

spacerCervus non sic amnes frigidos desiderat, cervus, inquam, quem multi canes venatici urgent, ut cor meum consumptum solicita tui, mundi creator, absentis siti et cupiditate, qui fons vitae perennes es, contabescit. 2. In hanc cupiditatem trahit me delectio quaedam suavis, vehemensque tui desiderium me tenens, quod longum temporis dilati spatium ferre non potest. O diem illum iucundum qui me ab exilio reversum, ut te in aede tua conspiciam, constituet! O lumen illius diei amoenum! 3. Ieiunus et dolens, cibi loco, fletu me assidue nutrio, quando multitudo mihi occurrens et mala quae perpetior ridens me insolenter interrogat, “Heus, nobis ille ignotus Deus quem tu praedicas, cur te modo e patria exterminatum relinquit?” 4. At contra, cum misericordia tua mihi in mentem venit, firmaque opis tuae spes animo solicito quasi lumen praetulit, dolorem levo cogitatione temporis illius, cum me popularium meorum coetus choreis, quales die festo duci solent, bonisque laetarum acclamationum ominibus in patriam reversum accipiet, meque ad templum usque Dei venerabile cum magna civium multitudine sequetur. 5. Cur me, mens solicita, teque curis anxiis enecas? Quin potius bene sperando timorem pelle, teque Deo totum committe, quo assertore et adiutore ipse in patriam incolumis restututus me beneficii accepti memorem ostendam. 6. Haec expectatio animum meum refovet, tametsi vallibus Iordanis procul ab hominum consuetudine remotis occulter, patriaque pulsus et Hermoni degens, ac rupes eius asperas fera solum animalia hospitio recipientes, transiens pererrem. 7. Quamvis calamitate etiam agminatim undique me circundantes urgeant frequentius quam grando super montes incultos strepit, crebriusque quam mare fluctibus raucum sonum edentibus oras suas flagellat, 8. si tu tamen me oculis amicis respexeris, moestitia decedit, claritasque iucundam, quam mihi interne praebebis, densam moeroris obscuritatem mihi expellet, ut nefas esse mihi existimem nimum despondere. Nox interea, tempus licet tristitiae deditum, 9. curaeque non obstabunt quo minus te laudem, dicamque, “O anchora et spes mea, cur me inimicis immanibus contemptui relinquis?” 10. Differor doloribus, mens ira occulta ardet dum multitudo a pietate abhorrens, mihique occurrens et mala quae perpetior ridens, me insolenter interrogat, “Heus, nobis ille ignotus Deus quem tu praedicas, cur te modo a patria exterminatum relinquit?” 11. Cur mens aegritudine consternata me teque curis anxiis neceas? Bene sperando timorem pelle, teque Deo totum red concrede, quo asserto et adiutore ipse in patriam incolumis restitutus me beneficii accepti memorem ostendam.

XLIII.
David, adversariorum vi et fraude pressus, a Deo liberationem peti, ex foedere ad glorificandum eum, et in spe confirmat animum suum.

spacerMe meamque causam iustam, Iehova, assere, et ab hominibus sceleratis et impiis circumventum vexatumque auxilio tuo defende, scelestaque fraudulentorum retia rumpe. 2. Cur me, spes et auxilium meum dum vivo, subsitio tuo vacuum relinquis? Cur moestitia obrutus obambulo dum tyrannum furiosum et crudelem fugio? 3. Laetam adiumenti tui consolationem ostende, viamque monstra quae me ad templum tuum in monte Sione situm deducat, monte, inquam, domo tua, quam tibi soli dicatum cum indicio amplitudinis divinitatis tuae habitas. 4. Et ad altare tuum in templo accedam, teque gaudii mei causam et fundamentum adibo, lyraque tuorum beneficiorum teste, gratias tibi, creator, omnium fons bonorum, alacriter agam. 5. Cur, mens solicita, doles? Cur me curarum plenum excrucias? Omnem timorem depone, teque Deo committe, quem incolumis carmine laudes eius canente ad coelum tollam, cum iucundo mihi natali solo sospes restituar.

XLIV.
Commemoratis Dei beneficiis erga patres, conqueritur ecclesia Deum sibi non adesse ut adfuerit olim. Integritate animi et vitae suae freta probat se calamitates perpeti pro nomine Dei opem eius implorans pro salute sua.

spacerFama a veteribus ad nostra usque tempora dimanans pertulit ad nos mirabilia opera a te, Iehova, nostri causa antiquitus facta, eademque maiores posteritati suae exposuerunt. 2. Cum tua unius manu, nationibus te non rite colentibus et pristinis terrae huius habitatoribus expulsis, maioribus nostris in hac regione plantatis tradidisti, eorum opera et emolumentis cum voluptate uti. 3. Certe nec telis splendidis nec potentiae nostrae hunc in bello successum felicem acceptum ferimus, sed favor tuus instar aurae leniter aspirans tuaque paterna benignitas nos ab hoste defensos corroboravit. 4. Tu itaque, qui solus incolumitatam das, bonis salutaris auxilio sis, eos perpetuo in liberatem vindicans. 5. Tu si robur dederis, tam levi momento inimicos feros et superbos prosternemus quam facile tauros pannos purpureos instar pilae convulutos comminabundo, irae ipsius indice, aut aridi stramenti fasciculos versat, reges etiam fastuosos in terram deiectos et pulverulentos pedibus conteremus. 6. Non arcus noster vulnera lethalia infligens, non ensis crudelis hanc nobis spem iniicit. Tu nos ab inimco liberabis, exercitusque nobis iratos pudore affectos humi prosternes. 8. Nonne te propterea vitae nostrae assertorem merito canemus? Quamque dum coelum sphaeras lucentes circumaget te cantionibus nostris praedicamus? 9. At quaenam haec repentina rerum mutatio est? Iam ope tua destitutos, inimicorum crudelium contumelia exponit, nec imperator exis ante nostros exercitus, sicuti superioribus seculis consueveras. 10. Dum hostis nobis instat, fugam nos capessere impellis, et persequentibus in praedam exponis. 11. Vita nostra impotenti interimentium voluntati obiicitur, tanquam ovis lanienae praeparata. Errantes et vagabundi, ut in servitutem trahamur, cunctas hominum impiorum regiones implemus. 12. Aperte nos vili precio venales exposuisti, nec venditio te locupletiorem fecit. 13. Urbes propinquae mala nostra ludibrio habent, 14. nostrasque calamitates risu excipiunt, materia ludibrii sumus nationibus a vera religione alienis. Caput nos irridendi causa agitant, labra extendunt. 15. Verbaque factaque probrosa cenere et audire semper videmur, verecundia etiam faciem rubore suffusam colorat, 16. dum hostis procax oratione molesta facta probrosa accumulat, iraeque sua indicia, comminationes vultum torvum reddentes, insuper addit. 17. Nos licet tot malis, tot, inquam, calamitatibus undique exorientibus oppressi simus, non tamen unquam te, nec pactum tecum initum ex memoria nostra deposuimis, 18. nec pes ullus incommodi metu perterrefactus alio quam ad te sese convertit aut a lege tua deflexit, 19. Quamvis interea omnino abs te contempti sumus deditique libidini gentis serpentibus crudelioris, tenebras carceris toleremus, servilemque conditionem doleamus, vitaeque fastidio mortem oremus, 20. si ulla oblivio beneficia tua male expendens mentes nostras ceperit, aut si supplicantes preces nostras diis gentium perversae religionis obtulimus, 21. an tu id ignorares? Huiusque sceleris rationem nec reposceres, qui omnia omnino in pectora recondita cordisque ipsius penetralia intueris? 22. Aliae nationes tua causa nobis malevolunt, nec alio loco sumus quam oves a laniis mactationi destinatae. Amoris unius in te causa punimur, et quia te amore amplectimur malevolentia hostium nos infestat. 23. Erige te, qui nos servas, moramque in tanta tua calamitate tolle, moram, inquam, similem tarditatis illius quae somnum consequitur. 24. Cur vultum abscondis? Cur servorum tuorum oblitus eos in maximis periculis aspernaris? 25. Animus cruciatus fessusque calamitatibus quas nunc ferimus, et ob aerumnas venturas solicitus, earum pondere opprimitur, membraque debilitata in terram deiecta palustam absumuntur. Attole te, pater, viribusque corporis et mentis defectos porrecta manu extolle, nosque misericors et facilis a crudelitate inimici scelerati erue.

XLV.
Laudatur rex Salomon a dignitate formae, gratia eloquentiae, potentia, splendore, et magnificentia, tum in se, tum in coniuge, Christum sponsum et ecclesam adumbrantibus.

spacerCor salit, interanea quae cordi obtenduntur, nervis tenuibus sese moventibus, laetitia gestiunt, carmenque recens factum de pectore materiae ad scribendum pleno effundere cupiunt. Lingua loquendo se ad certandum cum mente intendit, manus cupida linguam imitari scribendo pari celeritate eam comitari contendit, 2. dum regi nomino meo novum epithalamium canto, Domino, inquam, quocum nemo e natura humana genitus ausit duno pulchritudinis decertare, quem faciundia quidem et tacita quaedam commendatiolabris purpureis aspersa exornat, cui favor divinus hanc rerum constantiam in multas aetates continuam fore promittit. 3. Ergo vir magnanime bello insuperabilis, eia gladium validis humeris accomoda, gladium, inquam, per quem hominum de tua virtute opinio te in coelum magnis laudibus effert. Deque virtute ista bene sperans contra inimicum adversum te venientem progredere. 4. Veritas et iustitia cum lenitate iracundiam vehementem moderante coniuncta te omni ex parte gubernent, horum enim ductu et authoritate laus bonorum omnium tibi accrescet, tuque ipse rebus gestis insignis mira auditu per regiones longinquas effundes. 5. Dumque sagittis vulnerantibus hostes tuos penetras, nationes potentes genibus tuis advolutas se prosternere coges, ut ultro tibi honorem habeant. 6. Nec mare quantumvis magnum, nec terra immensa, nec ullius temporis finis regnum terminabit, 7. quod quidem exerces clementia virgae iustitiae, quam nec fraude nec vi tyrannica sed iure tenes. Tu enem leges duras moderate lenis, ideoque Deus rex coelestis te aequalibus omnibus chariorem habet, faciemque oleo gaudium secum afferente hilarem tibi effecit. 8. Quamobrem laetitia recens suavitate quadam animos civium tuorum capit, cum vestes tibi de arcis eburneis eximuntur, cumque myrrha gummi ex arbore sudans dulcisque stactae spiritus et iucundi herbae casiae odores tibi sparguntur. Ministrae tuae soboles ex sublimi regum stirpe prognatae praesto sunt, inter famulas nobiles mandatis tuis accipiendis paratae. At regina uxor a dextra honoratiore parte tibi assedet, vestibus acu pictis et filis aureis variatis ornata, eque coma decora velut radios aureos fundens: aurum illud quidem obrizum est quos Ophyres insulae eo abundantis coloni e fornacibus orientalibus ad te mittendum curaverunt. 10. Tu etiam, regina, asculta, verbaque mea in animo repone, nec recuses orationem meam benevole audire. Noli deinceps terram natalem et patrem reminisci, deinceps ex animo memoriam consanguineorum dilectorum abiice, regem solum coniugem tuum diligenter respice, de illo solo in animo tecum cogita. 11. Regem, inquam, illum solum animo comprehende, qui in tuum solius vultum animo et cogitatione intensus est, quique admirabundus a facie tua unius formosa abesse non potest. Hunc pro Domino habe, eumque prostrata honore prosequere, cum in eius potestatem et familiam transieris, 12. nec ille se a te voluntate aut beneficiis vinci patierur. Tyrus etiam urbs illa insignis, quae late in mari dominatur, purpuram tibi et aurum cumulate afferens te venerabitur, perque urbes propinquas multasque nationes homines divitiarum abundantia magni, et ob potentiam, in qua sunt viri etiam illustres, amicitiam tuam expetentes te in terram deiecti adorarunt. Vos etiam, gentes vicinae, iustum hunc reginae cultum tribuetis. 13. Nobilis regis Aegypti filia tota lapillis pretiosis decora et spectabilis est, formaque mundum muliebrem gratiorem facit. Mens quique pulchra eius ipsius facie formosior est. 14. Ecce, rex, coniunx tibi datur, divitiis, veste varia et auro abundans, puellis suis, puellis, inquam, ipsi reginae cognatis stipata, 15. quas longus ordo populi acclamationibus faustis sectatur, quas populus, inquam, fremitum et murmur edens, manibus complosis, et cantionibus chori virginalis gaudio cumulatas ad regiam sacram comitabitur. 16. Noli, nympha, cogitatione de absentia tuorum vehementius moveri, nobilis liberorum stirps ex te dehinc exoritura regnumque maiorum possessura, parentum absentium desiderium molliet, quos etiam terras gubernare, populosque divites et potentes per nationes omnes insignibus regiis iure ad se spectantibus conspicuos coercere videbis. 17. Nec tu, rex potens, in cantu meo sileberis, quacunque parte orbis terrarum cum fremitu a mari circumpulsus expanditur, homines posteris temporibus venturis celebrabunt, magnaque semper laude cantaberis, dum coelum stellas instar auri splendentes circumaget.

XLVI.
Psaltes Dei beneficium erga pios, piorumque in rebus adversis fidem in Deum praedicat ex praesentia et operibus Dei, gentesque provocans ad cognoscendum ex operibus Deum, fiduciae suae praedicatione concludit psalmum.

spacerQuum Iehova, qui in res omnes dominaturauxilio suo nos in periculis tueatur, animum nostrum fortitudine corroboret, nosque a damnis liberet, ubi vehemens fortunae tempestas incommodum minatur, 2. nulla timemus violentam, tametsi summa perturbatio mundum universum commoveat, terraque locis et fundamentis suis violenter abrupta, montiumcasugraviter murmans angustius faciat. 3. Pontusque vehementer aestuans vim et violentiam exerceat, fluctuque in vortices contorto, spumam et coenum verset, litoraque tempestatibus terrorem incutientibus verberet. 4. Urbem enim Hierosolymam, quam Deus singulari amore prosequitur, temploque suo ac domicilio peculiarem consecravit, aqua leniter fluens eandem humore frigido percurrens exhilarat, 5. ac ne insidiae ullae, fraudes aut metus ob hoste urbis tranquillitatem disturbent, Deus pro incolumitate et vita gentis suae hereditariae curam gerens, discrimina impendentia ope sua antevertit. 6. Summa licet rerum confusio gentes profanas adversus eam commoveat, bellumque mentes humanas in furorem concitans, rerum dominationes labefactet, coelum ingenti sono ignibus inde micantibus strepat, terraque agitata terrorem omnibus incutiat, 7. Deus tamen a partibus nostris stat, qui arbitrio suo bellum et pacem regens administrat, et quales ipse vult pugnarum fines facit, ille inquam Deus, propugnaculum nostrum nostrae incolumitatis defensor, quem Abrahamus ipse coluit. 8. Accedite, accurrite, videte inaudita prius, mirabilia ignota ante, 9. quae Deus inter omines terras habitantes ab oriente extremo ad occidentem usque effecit. Regiones enim illas vastans, quae sese adversum nos tantopere commoverant, mortiferam belli violentiam a nobis abstulit, cuspides lanceae ad cruorem fundendum comparatae comminuiit, arcus confregit, celeresque currus armatos igne crematos in cinerem redegit. 10. “Componite,” inquit Deus hostibus, “animorum perturbationes, meamque potentiam intelligite, quem unum homines, sub quacunque coeli parte extremos terrae fines habitant, venerabuntur.” 11. Deus propugnaculum nostrum a nobis stat, qui arbitrio suo bellum et pacem regens administrat, et quales ipse vult pugnarum fines facit, ille, Deus, nostrae incolumitatis defensor ac propugnator, quem Abrahamus ipse coluit.

XCVII.
Iudaei hortantur gentes ad gratulandum Christo, et praedicandum eum a communi ipsarum vocatione ad evangelium, et a potentissima regni Christi administratione et gloria.

spacerOmnes undique homines aggregati in Dei honorem, sonum numerosum manibus complosis date, Deum laudibus ad numerum factis alacres cantate. 2. Deum, inquam, metuendum et potentem, malisque formidandum canite, qui manu forte regna superba coercet, 3. qui urbes bello claras nostro imperio obtemperare coegit, qui gentes bello illustres ad nostrum etiam imperium compulit, 4. qui terram peculiariter sibi receptam nobis habitandam commisit, qua re de laus perpetua posteris Isaci passim diffunditur. 5. En rerum omnium creator, tuba praeeunte carmen laetum canente, vulgique favore eum prosequente, in aedem Hierosolymitanam ascendit. 6. Canite in Dei honorem cantiones laetitiae vestrae, canite ei carmina bene sonantia, Deo regi vestro cantica voluptatis plena cantate. 7. Qui, mundi totius monarcha, imperia eius ita moderatur ut quibus velit dominationes distribuat, omnes periti musicae Deum cantionibus iucundis in coelum tollite, 8. qui res humanas omnes disponit, qui salutaribus sanctionum cancellis hominum negotia e splendida coeli regia cohibet. 9. Opulenti nationum principes hunc adierunt, ducesque non rogati sese eius imperio subdiderunt. Intelligite Deum, quem nos colimus, diis gentium altiorem esse, et cum quibusvis potestatibus longe sit sublimior, coelum, terram, et stellas sua potentia gubernare.

CXVIII.
Psaltes Deum celebrat, gratias agit de salute in Iudaeos, pericula recedentia exponat, fidem piorum confirmat, ecclesiam hortatur ad recognoscendam veritatem promissorum Dei.

spacerSpirituum coelestium gubernator, cui nihil aequale aut proximum vivit, rex (inquam) spirituum caelestium, cui semper bene est, omnisque felicitatis auctor, Iudaei te pro Deo suo agnoscentes oratione honorifica merito in coelum evehunt. Iudaeos dico incolas civitatis Hierosolymae in sanctο Sionis monte sitae, 2. quae ad septentriones a sole aversus spectans, regis benignissimi palatium, nationumque omnium delitiae devitibus terrae fertilis agris vicina. 3. Sublimes et magnifici Hiersolymae muri robor, Dei maleficos ad poenas reposcentis intellexere diviniatis vim etiam cum reges potentia sua elati, exercitibustentoriisque coniunctis in unum convenerunt, habitatoribus tuis, Hierosolyma, servitium et catenas intentantes. 5. Talis admiratio oculis spectantium sese obiecit, talisque tremor eorum membra repente percussit, 6. quales horrores sensus mali tempore pariendi querelas movens gravidas mulieres concitat, 7. metusque stupentes subita et confusa fuga ita dissipavit, ut tempestas ab Euro orientali vento coorta aquas marinas a fundo usque excitans timidas naves conquassatas dispergit. 8. Has res superoribus temporibus a te gestas patres filiis pusillis narravere, haec nos conspeximus patrata in urbe Hierosolyma Deo sacra, qui rerum universitatem legibus firmis moderatur. Haec, inquam, facta conspeximus in oppido illo cui Deus ipse conservatur insomnis excubias agit. 9. Mundi creator sanctitatis ergo venerande, te unum in rebus adversis in auxilium vocamus, humique in pulvere iacentes ad altaria tua prosternimur. 10. Honor tuus, mundi creator, omnium fons bonorum gloriaeque exemplar, tuaeque laus iustitiae per omnes orbis totius angulos resplendet. 11. Te flagellis malos puniente, Hierosolymitani prae gaudio exilient, nec Iudaei in laetitiam soluti eam tacebunt. 12. Ite, et Hierosolymam circumeuntes cernite, muros eius contemplamini, 13. turres sublimes recensete, caveam circumiectam, terraeque cumulos, altosque domorum magnitudines spectate, dicite haec posteris, ut hominum sequentium successiones eadem accipientes admirentur, 14. unumque Deum nostrum sempiternum cognoscentes honorent, qui immortalis auxilio suo perpetuo nos a dolis et violentia defendit.

XLIX.
Psaltes hortatur omnes ad doctrinam audiendam quam propositurus est, fiduciam suam in Deum praedicans, et securitatem de resurrectione carnis et vita aeterna. Vanitatem eorum qui aliis rebus confidunt explicat, piosque non ad illorum sed sui imitationem vocat.

spacerNationes omnes, quod dicturus sum auscultate; omnesque orientis et occidentis incolae, aures mentesque arrigentes ad verba mea attendite. Vos quoque, quos dies sole meridionali adurit, quique glaciem oceani instar vitri solidam in septentrione rotis nivosis transitis, 2. sive ignobilis et tenuis, parentibus maxime obscuris ortus es, sive opulentus magnaque te observantium turba clarus es, avique similis ovis incubanti, divites auri thesauros anxie conservas, aures (inquam) vestras omnes arrigite. 3. Iam enim thesauros cognitionis aperiam, rerumque multarum scientiam e cella animi referta depromam. 4. Nam lingua abscondita Dei decreta versibus declarare iam vehementer cupit. 5. Cur divitiis cogendis me torquerem, victus penuriam et paupertatem metuens, quae homines ad res omnes vehementer impellit, ut spatium quod vivo solicitudine tristitiam afferentem districtum me ad mortem molestiorem impellat? 6. Contemplate red opulentos ob gemmas, aurum, et purpuram fastuosos, qui sibi ipsis ob felictatem fluxam et inanem libenter assentantur, gaudentque se ob bona fragilia et fugacia omni periculo et metu vacuos existimare. 7. Frater fratrem suum pecunia ab interitu non eximet, nec Deum praemio aut muneribus ad revocandum decreta sua movebit, ut postquam anima corpus frigidum deseruit, defunctum vitae restituat. 8, 9. Sed nec pecuniosus perpetuum vitae spatium a morte liberum, ulla cum Deo pactione facta, adipisci potest, nec cum eo pacisci ne longum temporis spatium omnia consumens corpus corruptum in pulverem redigat. Vis quaedam firma, quae refringi non potest, conditione irrevocabili id prohibet. Mors enim aeque omnibus, sine ullo discrimine fatuis et prudentibus favens, telum intentat, similisque vitae finis stultis et sapientibus futurus est, successorque incognitus bona magno labore parata repente invadit. 11. Homines brevem aedis magnificae in agris extuructae oblectationem deserunt, ipsasque adeo domos abundantia regali positas relinquunt, inque tenebrosa tumuli obscuritate, unde nemo redit, eo proiecta cubant. Quid utilitatis habet nomen magnum laboribus difficilibus comparatum? Quodve emolumentum habet honor monumenti nihil profuturi? Quid praeclara laudatio auribus iucunda, et desiderium tradendi memoriam suam posteritati prodest, 12. quum exiguum laetitiae tempus, ob honorem non profuturum, gaudii materiam obtulit, triste finis vitae tempus stans mortiferum, homines simul et animalia rationis expertia simili morti auferens, simili silentii obscuritate utrosque abscondit? 13. Imprudentes hanc secuti sunt sententiam, ignorantia veri posteros incautos in eandem viam inducet. 14. Quos quidem stultos sub tumuli fossa absconditos mors ut lupus oves meticulosas vorabit contra vero, quamvis rectum iter ingressis moriendum quoque sit, moderata tamen et bona coeli tempestas, perpetuo durans, eos in voluptatibus coelestibus et lumine iucundo degentes leniter continebit, qualis splendor mane per campos floribus vere crescentibus variatos decurrit. Imprudentibus vero temporis spatium vires comminuet, eritque illis sepulchrum loco aedium magnifice structurum. 15. At me e tumulo vitae restitutum Deus ipse bonus in tutelam suam recipiet. 16. Itaque nec te aemulatio ulla nec admiratio torqueat, si quem inter malos bonis fugitivis spectabilem conspexeris, aut illustrem magna hominum de illo opinione et fama splendere. 17. Quum enim mors lachrymis immobilis eum sibi asseruit, nihil e tanto luxu in tumulum et ad inferos secum portabit, eiusque honos comes, cui male creditur, eum sepultum relinquet. 18. Dum impii illius pectus, recipricatione anhelitus saepe redeuntis calet, e bonis suis imprudens ille opibus et honoribus auctus, voluptatem, capit, tractatque se delicate, omnesque eandem vitae rationem sectari iubet. 19. At quum ad maiores suos abierit, ob imprudentiam non diuturnam ad inferos ablatus, quos tremor obscurus semper operit, ibi ad tristitiam perpetuam contorquebitur. 20. Nisi prudentia, magistratuum et gloria ipsorum moderatrix, utrisque adiuncta fuerit, homo bestiis ratione carentibus nihil praestat, quos enim vita facit aequales, eosque finis inhonoratus aequaliter manet.

L.
Psaltes Deum Sione habitantem a natura, maiestate, gloria, operibus et verbo commendans, ecclesiam docet rationem colendi eum foris ceremoniis et intus spiritu. Improbos improbitatis evincens palam arguit, eos minis et promissionibus ad bonam frugem revocans.

spacerIudex ille aeternus, qui reges superbos et minabundos legibus iustis comprimit, omnes ab oriente homines ad occidentem usque in iudicium citabit. 2. Tum Iehova aspectu timendo veneralibils de tribuno suo in specioso monte Sionis sito loquens cum multitudine hominum collecta aget. 3. Non permittet ill scelera nefaria in perpetuum bonos sine poena violenter opprimere. Deus ipse ad iudicium aderit. Violentia ignis omnes ei adversantes consumens, ventis vehementibus excitata, eum praecedet. 4. Cum autem populum Hebraeum sibi peculiarem iudicio experietur, stellas sibi velut arbitras advocabit, quae lumine suo omnia conspiciente facta humana caelo contemplantur, ingentiaque terrae matris omnium spatia tanquam arbitrum et testem alterum sibi adversum contumaces sumptum citabit. 5. “Adeste vos primum,” inquiet, “populus, quem prae caeteris singulari favori dignatus sum, mihique in haereditatem receptus, populus (inquam) mihi dedicatus, cui iura de victimis mihi legitime dandis praescripti, quocum etiam pactum sempiternum ligavi.” 6. Tum coelum stellis collucens admiratione iustitiae iudicis aeterni captum, Dei constantiam in iure dicendo praedicabit. Nam certo scias, Deus ipse ius dicet. 7. “Vos,” inquiet,“ posteri iusti et pii Abrahami, gens peculiariter mihi selecta, credo tibi de mea in te liberalitate continua, deque meo in te amore firmo teipsum in testem adhibens. 8. Non ego te rephrendam quod hostis raris aram meam imbueris, aut, pecorum tenax, sacrificia pauca ignibus super altare accensis combusseris. 9. Non ego abs te flagito, quasi in egestate sim, taurum de bubulibus tuis aut capram de septis ovium et caprarum. Omne enim animal ad me spectat, 10. quod per obliquas montium vias pascans vagatur, quodque in secretis sylvarum locis absconditur. 11. Non avis ulla nidum alicubi struens in alta et remota montis saxosi parte, aut ales ulla variis plumis decora, ruris iucundi habitator, praeterit me. 12. Si fame tentarer, certe an opus est ut ego, ego (inquam) Dominus coeli, terrae totius, marisque, et quicquid mundus in triplici illarum eius partium sinu continet, abs te quid postulem? 13. Mene carnem bubulam edere, aut caprarum sanguinem potare existimas? 14. Imo potius munera mea animo sincero et grato recognosce, Deoque quacunque velis votorum oblatione sine animalium internecione legitime sacrificabis. 15. Insuper rebus adversis impeditus sine metu auxilium pete, tibique opitulabor, ut, malis liberatus, beneficium acceptum hilariter incolumis fatearis, totaque vita glorae meae studiosus me Dominum praedices.” 16. Contra vero Deus ita cum pravo agit: “Qua impudenti pietatis simulatione mea praecepta citas? Sceleratus etiam non vereris ore periuro pactionis sacrosanctae tecum factae mentionem facere? 17. Idem etiam praeceptorum meorum moderamine non ferens te gubernari legibusque bonis et vitae integritati ex professo inimicus, oratione quidem verba mea commendas, mente vero eadem tacitus aspernaris. 18. La trone enim furtim red sic societatem facis, alienique matrimonii violator, ut sceleris particpem tu praebeas, consortem adiungis. 19. Ad convitia proclivis, lingua mendaci aliis exitium parare cogitas. 20. Propinquitas generis cum germano oris petulantis, cumque calumniis proscindentis maledicentiam non cohibet quominus afficis fratrem ex eadem matre genitum, tantum abest ut ab ignotis laedendis abstineas. 21. At tu putas me aeque ac te malum, et horum scelerum approbatorem esse, qui haec a te perpetrata reticuerim? Noli id existimate: imo ipse te tantoseverius redarguam, tuaque scelera palam faciam. 22. Vos autem quibus memoria Dei ex animo ignaro abolita est, haec vobiscum diligenter expendite ne, siquando quem arripiam, nemo sit qui de mea irati potestate semel a me capta auferat. 23. Si vis hostiam condignam mihi sacrificare, beneficia mea praedica, eaque grata memoria repete. Hac enim ratione homines ad vitam aeternam eunt, haec enim ratio est quae coelum Dei ipsius domicilium aperit.

LI.
David audita comminatione Dei per Nathanem, gratiam, peccatorum remissionem, et sui instaurationem petit, ut, duce spiritu, suae sancificationi, aliorum institutioni et Dei gloriae possit incumbere. Orat pro salute populi, omnesque boni votum Deo nuncupant de seipsis Deo consecrandis et gratiis agendis.

spacerIehova vita custosque omnium quae mundus complectitur, misericors fletibus te invocantum animi mollitiem indicantibus, me precantem placabilis audi, foedasque peccatorum meorum maculas dele. 2. Maculam sceleris alte mihi insidentis multum lava, dum corpus a turpibus notis purum et elutum clarius auro flammis saepe fuso splendescat. 3. Nam, miserum me, pudore suffundor, poenitetque me. Delectum meum serio detestans recognosco, turpisque offensae species animo meo se obiiciens sese mihi semper ostendit. 4. Tu solus criminis occulti conscius es, solusque iudex aequus, qui mendacii arguis linguas eorum petulantes qui quae a te geruntur condemnant. 5. Peccactum certe mihi est veluti affixum, intima quaeque corporis, cor ipsum et animam a nativitate insidens, eiusque originem ex eo tempore primum imbibi quo me mater primum in utero conceptum fovebat. 6. At puritas sola veritatis nudae dolique expertis, stabilisque persuasionis sinceritas, nulla rerum adversarum vi commota, tibi unice placet, tanti autem fidem firmam aestima ut mihi turpibus sceleris maculis asperso felicem mandatorum et sapientiae occultae gustum dederis. 7. Itaque me, sancte parens, aspergine rami tuae illius vera hyssopi purgatum expia, omnesque vitiorum notae discedent, membraque per te a sordibus purgata et abluta nivem ipsam albedine superabunt. 8. Si tu liberalis et favens iucundam favoris tui exhilaturi significationem mittas, si spiritum (inquam) tuum menti insculpas, iucundum remissionis peccatorum nuntium mihi afferentem, tum animo moesto laetitiam dabis, tum vires etiam in artus debilitate torpentes redibunt. 9. Noli sedulo errata mea semper animadvertere aut offensa numerare, sed sceleris foeditatem vehementer adhaerentem expurga. 10. Cor aequitati deditum et peccati expers denuo mihi instaura, creator rerum omnium potestatem habens, spiritumque invictum in penetrali animi expurgato refice. 11. Vultum tuum ne mihi abscondas, neve me a conspectu tuo longe repellas, neve ab ira vehementi iterum incitatus, spiritus tui affectu me spolians, sanctorum animi motuum inspirationem a me tollas. 12. Hoc mihi etiam restitue, ut benignitate et opera tua veram laetitiam assequar, quod per te a peccato et morte liberatus salvus sim, id quod de te semper sperabam, animique turbati commotiones legibus tuis repugnantes inspiratione tua valde efficaci confirma, ut tibi deinceps meipsum ultro addicam. 13. Tum improbi, quos ignorantia ad mala vitia impellens a lege tua detorsit, meam authoritatem sequuti et ad te conversi legum tuarum mandata iterum amplectentur. 14. Purga, servator, a crimine caedis huius nefariae vitam meam poenae propterea obstrictam, ut te quidem aequum et errantibus veniae largum celebrare queam. 15. Mihi denuo os aperi, quod prius ob scelus meum occlusum obmutuit, linguamque instar plectri sonos facientem tempera. Tum miracula tua per omnes nationes passim circumferam. 16. Si victimarum sacrificia a meis manibus impuris oblata tibi placerent, sacrificassem. Sed neque hircus mactatus aut sacrificia tota in ignem coniecta te propitium faciunt, cum in his non sit sita quam peto peccati expiatio. 17. Sed animus, crimina facta dolens, animus peccatorum sensu attritus et submissus, mensque in delicta odium habens, haec autem sacrifcia Deum placatum reddunt, haec Deo offerto, eumque absque exerno ullo sacrificio tibi placabis. 18. Hierosolymam interea, rex hominum, quo more consuevisti non durus aspice, nec peccata mea tuae in eam gravitate benignitatis cursum abrumpant, arcemque urbis felicis tranquillitate abundantem defende. 19. Tum conscientia recta animusque plane tibi reconciliatus, castis purisque oblationibus promissis, tibi sacrificabit, hircusque tibi mactatus ignes alet, vitulique sanguis aram igni sacro calidam madefaciet, omneque sacrificiorum genus sic acceptum habebis.

LII.
David Doegum accusatorem reprehendit scelerati facinoris et mendaciorum nomine. Dei iudicia denunciat. Ecclesiae gratulationem praedicat, et fide gloriatur se aliquando in ecclesia fidei officio praestiturum.

spacerCur, tyranne execrabilis, te in nequitia tua ostentas? Bonitas Dei pro bonorum incolumitate et custodia vigilias semper agit. 2. Tua lingua ad mentiendum semper parata scelus excogitat, magis acute scindens quam culter tonsorius a saxo splendens cuius attritu acuitur. 3, 4. Mala te magis quam iusta delectant, gratiora sunt quam ipsa est veritas. Aurem quoque ad fraudes noxias audiendum summo studio applicas. 5. Deus itaque te male perdet, eque hominum consortio abreptum exterminabit, genusque tecum a radice evulsum subruet. 6. Iustus haec aspiciet, manumque Dei severam et ad puniendum potentem timebit, finemque impiorum, animi ipsorum furore nihil ipsis profuturo dignum, laetus accipiet, ludosque faciens dicet, 7. “Ecce illum, qui in divitiis et fraudibus suis potius quam in Deo spem ponebat. Ecce non timentem Deum. Eccum qui credebat se Dei auxilio non opus habere.” 8. Ero autem, quem ille perditum cupiebat, tanquam oliva frondes virides gerens in agro Domini (cuius ille ministros trucidavit) plantata, feliciter agam, nixus bona in futurum fiducia de divina ergo me clementia. 9. Celebrabo te semper, mi Deus, inter bonos, nequitiae et scelerum ultorem, tuaeque bonitatis expectatione fretus difficilia omnia constanter tolerabo.

LIII.
Eodem est argumento cum Psalmo 14.

spacerMagna pars hominum animum gerens sententiarum incertarum veneno foedatum, corpusque facinorum nefariorum turpitudine conspurcitum, dum sententiam suam insanam velere studet, fingit res omnes humanas sursum ac deorum fortunae voluntate agitari. Ergo, abiecto Dei timore, nequitiae suae libertatem largitur. Scelerata, turpia, destestanda invenire ita studet, inventaque perficit, ut ne ullus quidem recte vitam instituat. Deus autem, quem nihil latet, e sublimi coelorum templo oculos in terram detorserat, si forte cerneret aliquem nequissmis sententiis non omnino contaminatum ut intellectu suo, bona fide totius mundi conditorem investigaret. 3. Error universos implicuerat retibus fraudulentis falsae opinionis obscurae et incertae. Omnes eiusdem vitiis sese foedarunt, nec aequa et iusta ab ullo expectebantur. 4. Ille igitur pater, facilis semper et benignus suis, iracundia difficili permotus, “Haec,” inquit, “natio valde scelerata et vitiis admodum coinquinata, mente truculenta, perversaeque religionis quae populum mihi dedicatum consumit, acsi panem voraret, unquamne bonitatem et potentiam Dei intelliget? Unquamne Dominum pro arbitrio suo mundum regentem in discriminibus intellectu recognoscet?” 5. Profecto metuet quae non sunt metuenda, terrorque peccati sui memorem animum torquebit. Iehova etiam hostium membra confringet, sceleratosque eorum conatus vanos reddet, faciem signis foedis confundet, mentemque ignominia vexabit. 6. Sed an unquam stella Veneris hominibus salutaris tempus hoc secum ab oriente ducet, quum Dominus ab excelsa turre Hierosolymitana liberatoris promissi auxilium diu expectatum populo suo afferet, patriaeque restituet Iudaeos Isaci posteros hostium imperio immunes, ut populus ei peculiariter acceptus, laetitia sincera delibutus, praeclara eius facta cantent?

LIV.
David Ziphaeis proditus Deum orat pro salute sua et hostium exitio, promittens se, accepto hoc beneficio, amplius culturum et praedicaturum Deum.

spacerDefende me, rerum omnium author, et ab inimico crudeli eripe, ut pii cum honore celebrent te, et religionis expertes potentiam tuam timeant. 2. Exaudi facilis te suppliciter rogantem, nec difficilis aurem querelis meis obstrue. 3. Inimicus enim sanguinarius semper mihi insidias locat. Hostis inimico animo instat ad vitam mihi eripiendam, nec animadvertit ultricem Dei manum summae fortitudinis periculum sibi intententem. 4. Sed absit ut propterea animum despondeam. Iustis enim omnium iudex auxilium afferet, meque rebus duris ereptum sustinebit, salvumque ab hoste defendet. 5. Scelerati et fraudulenti machinis suis in aliorum perniciem excogitatis perdentur, inque ipsas fraudes improvidi cadent quas adversum me occulte paraverant. 6. Ego autem interea extra periculum sacrificiis te donabo, bonisque te patrem facilem, pravis autem iudicem terribilem praedicabo. 7. Qui mihi anxietatibus liberato donasti, laetitiam capere hisce oculis exitio hominum fraudulentorum gaudentibus.

LV.
David, orta Abscalomi conspiratione, Deum orat pro salute sua et hostium ruina, seipsumque de utriusque eventu confirmat a fide sua, et experientia beneficiorum Dei, et ab aliorum impietate et inhumanitate. Postremo se et omnes suo exemplo confirmat.

spacerFac audientiam, rex coelestis, lenis et clemens, orationi meae temporibus dubiis te invocantis, neu vultu austero et inexorabilis queremoniam meam neglige. 2. Animum etiam adhibens cerne quanta perturbatione mens mihi agitetur, 3. quaque lamentatione animi mei tristitia tumultuetur dum violentia et insidiae inimici crudelis mihi intentantur. Crudelis enim et impius magistratus saluti meae minatur, meoque nomini criminationem saevam excogitat, animoque turbato intra se ira infraeni ringitur, dum in me impetum facere cogitat. 4, 5. Itaque cor mihi palpitat, artuumque iuncturae nervis laxatis tremunt, animumque prorsus abiicio, et pallidum mortis praesentis simulachrum in oculos assidue incurrit. 6. Ergo sic tacite mecum in animo cogitans in verba haec prorrumpere cogor. O <si> quis velocibus avis cuiusdam alis me undique obsessum in excelsam aeris regionem inter nubes sustollat! O si quis me in longinquis sylvarum speluncis collocare velit, 7, 8. ut longe a solicitudine cogente me festinationi uti, remotus procul hostium timore, solitarios montium locos incolam, ventisque et fulmine lucente velocior illuc repente transferar! 9. Linguae sacrilegae, Iehova, frigido pharmaco imbutae pereant, quae cives fraudibus, maledictis et furiosis contentionibus iudicialibus solicitos habent. 10. Sive dies radios coruscos instar spiculorum lucentium emittat, sive nox umbras solem excludens effundat, convitia in moenibus urbis pervigilant, perque vias omnes vagantur. 11. Violentia, insania, doli, cupiditas peccandi, avaritiaque pauperes miseros usuris affligens omnes viarum ingressus observant. 12. Si hostis aperte mecum inimicitias gereret, si occulte insidias faceret, si prava maledicentia nomen meum invaderet, minus moleste ferrem: sic enim mihi ab hoste aperto cavere studuissem. 13, 14. Tu vero (quod omnium mihi acerbissimum est) familiaris et convictor meus, secretorum tacendorum conscius, et tam saepe in sacracrii xxx communione mihi coniunctus, molestus mihi insurgis. 15. At tu, Iehova, hominum gubernator, qui iustitia salubri mundum moderaris, fraudulentos istos et sceleratos etiam ante mortem humatos terra absconde. 16, 17, 18. Me vero favore aequabili prosequens aurem ad audiendum promptum mihi commodabis, sive dies solem e mari attolat sive tempore serotino eundum sub aquis occultet, efficies ut sine damno per bellicas hostium perturbationes liber exitus mihi pateat. Hostis enim potentia immensa et multitudine, qua superbiat, confisus mortem mihi intentat. 19. Tu vero, Iehova omnipotens, sceleratos et impios digno supplico perpetuo compesces, quibus animus superbus ira pertinaci inflatus est, 20. qui concordia etiam simulata amiticiam ostentant, intus autem maelevolentiam abscondunt, pacemque more antiquo constitutam non magnifaciunt. 21. Flumen lactis ex ore eorum blandiloquo manat, animus vero crudeles inimicitias meditans gerit, sermoque succo balsami arboris gratior, plaga occulta gladii de more vulnera infligit. 22. Tu autem cultor Dei securus custodiam tui Deo committe. Is pedes tuos ducet, aegritudines molliet, virumque bonum in rebus difficilibus auxilio iuvabit. 23. Sacrilego vero, doloso, crudeli, mors cursum vitae iuvenili aetate florente recidet. At indubitata tuae (vitae meae moderator) erga me indulgentiae expectatio me sustenebit.

LVI.
David a Schaulis persecutionibus veniens in Pelischatorum manus Deum orat pro salute sua fidei et innocentia nomine, et pro adversariorum exitio. Fidem suam in Deum praedicat, ei laudem tribuit de acceptis promissionibus, quarum complementum expectabat.

spacerRerum omnium auctor, clemens me contemplare, quem inimicus violenter humi stratum sub pedibus terit, damnisque vexans continuo opprimit. 2. Hostis, inquam, multitudine superbus me pedibus terit, et crudelitate inusitata opprimit, 3. nec patitur dies a periculis vacuas, nec noctes calamitatum immunes transire. Sive metus curarum plenus de die sive de nocte me obsideat, tu, pater clementissime, sola mihi in periculis expectatio restas, vitaeque meae columna superes. 4. Te ergo solo confisus, inque tuis unius promissis spem omnem ponens, nec occultos hominum dolos nec ulla pericula ostentata, nec ea quae non insidiis sed palam geruntur bella timebo. 5. Hostes mei cuncta quae dico in peiorem partem detorquentes interpretantur, et quaecunque gero cupiditate mihi nocendi reprehendunt. 6. Multitudinem colligunt, periculum adversus meam salutem partim fraude partim violentia intentant, iterque meum solicite animidvertunt, nec ullum temporis momentum omittunt a dolis quibus me captent liberum. 7. An citra poenam tantum scelus auferunt? Propositique mali, o iudex omnium, proventum annon colligent? Nec illos festinanter in exitium impellis? 8. Tu molestias exilii mei veluti numerato tenes, omnesque aegritudinis meae flectus tanquam vasi commissos custodis, apudque te permanet mearum molestiarum computatio, quasi in commentarios tuos relata. 9. Tu me precantem benignus audis, hostiumque expectationem irritam facis, claraque animi me amantis firmaeque benevolentiae argumenta omnibus ostendis. 10, 11. Te ergo solo confisus, inque tuis unius promissis spem omnem ponens, nec occultos hominum dolos nec ulla pericula ostentata, nec ea quae non insidiis sed palam geruntur bella formidabo. 12. Itaque te, salutis meae tutela, carminibus more parentum patrioque sermone contextis perpetuo praedicabo, sospesque ab armis et inimicorum insidiis servatus dona tibi promissa dabo. 13. Idemque, te me in periculis vindicante, liber, gressumque stabiliente ne pedes mihi vacillent, leges tuas, mundi arbiter, testabor dum halitus vitalis artus hos molliter refocillabit.

LVII.
David Schaulem fugiens gratiam et salutem a Deo petat, fidem suam in Deum profitetur, exponit adversariorum improbitatem, et propter gloriam Dei iudicia eius confici postlat ad salutem suam, hostrium vero exitium.

spacerSancte pater, condole malis hominis pessum euntis, quique in te uno incolumitatis suae spem posuit, meque tuo opertum munimento tanquam alis, quibus aves pullos suos tegunt, tuere, donec violentia tempestatis furentis et calamitatis ingentis praeteriens tranquillior fiat. 2. Invoco te, quod unicum superest mihi in summa amicorum inopia perfugium, et in auxilium advoco, humilisque tutelam tuam voce miserabili peto. Invoco te, qui promissiones largas adaugens mihi persolves, et quaecunque aggredior ad exitum felicem perduces. 3. Qui cum in terris auxilium nullum invenitur, coelitus mihi illud dabis, mihique ex ore inimici instantis eripies qui, constantiae in promissis praestandis solitaeque bonitatis memor, ex interiore coeli templo opem mihi feres. 4. Versor enim inter homines crudelitate leonibus similes, mororque inter animantia bruta ignem expirantia, quorum lingua gladio crudeli, dentesque spiculis et hastae ferro acrius secant. 5. Effer, Iehova, e coelo sublimi caput sacrosanctum, ut supra coelos ipsos te residere testeris, lumenque magnificentiae tuae hominibus terrarum incolis commonstra. 6. Inimici casses suos ad me illaqueatum intercipiendum distenderunt, hostis crudelis me in terram prostratum vehementer opprimit, sed ipsi in fossas ad me capiendum ductas improvidi incident. 7. Mens calamitatibus insuperabilis, animique vis non debilitata, te, mi Deus, cantu et cythara praedicabit. 8. Agedum, mens mea, solicitudinibus sopitis evigila, tuque cythara cum nablio dulciter sonans e somno excitare. Te prius, sancte pater, cantu meo celebrabo quam stella Veneris lucem diei promat, crepusculumque matutinum aves ad canendum commoveat. 9. Ipseque futuri interpretes et praeco res a te praeclare gestas ubique terrarum et per omnes nationes proferam. 10. Tua enim clementia summa coeli parte altior, constantiaque stando promissis ea coeli regione qua nubes extenduntur celsior. 11. Effer, Iehova, e coelo sublimi caput sacrosanctum, ut supra coelos ipsos te residere testeris, lumenque magnificentiae tuae hominibus terrarum incolis commonstra.

LVIII.
David aulicos se apud Schaulum traducentes increpat iniiustitiae, improbitatis, et pertinaciae nomine, iudicia Dei imprecans illis ventura confirmat, piorum laetitiam, pacem, et salutem coniunctam gloriae, Dei praedicat.

spacerQui leges de alto tribunali vestro, o senatores, populo praescribitis, easque arbitrio vestro interpretamini, an unquam tempus erit ut de pauperum controversiis sententiam ferentes iudicium iuste pronuncietis? 2. Imo vero e contrario, malitiam et fraudes animo pravo machinantur, sub iustitiae nomine facta iniusta abscondunt, facinoribus flagitiosis simulachrum virtutis praetexunt. 3. Neque vero nunc primum haec factitant: nam ab ipsis incunabilis ab omni iustitia alieni ratione patrandi scelera paulatim insistunt, studiumque iniusta sequendi gradatim cum aetate crescit. 4, 5. In lingua pestilenti toxicum ferunt a natura ipsa illis insitum. Ad sanas admonitiones, quibus virus illud excutiant, prorsus obsurdescunt, ut serpens cautus aures occludit qui magicas incantationes formidat. 6. Contunde, Deus, horum maxillas, osque inverecundum dentibus elisis comminue, ferosque instar leonum homines ore crudeli praedae cupidos ne innocentem vorent reprime. 7. Tela ab ipsis in iustos missos ferro dirupto in medio itinere irrita cadant, nec ad insontem usque plagam ferant, ipsique confestim ad nihilum redigantur velut aqua per arenas liquorem imbibentes dissolvitur. 8. Et tanquam testudo tarde ingrediens paulatim diffluant, instarque partus abortivi antequam nascatur intereuntis lucem vitam sustinentem morte immatura relinquant. 9. Violentia quoque venti obscuri in turbinem surgentis stirpem omnem eorum in ipso adolescentiae ingressu prius auferat quam ramus tener stimulos exprimat, spinisque surgentibus ramos fertiles spatio longo distendit. 10. Viriqe boni, finem supplicii iudicis scelera iuste punientes hilares spectabunt, magnamque sanguinis impiorum copiam humi fusam laeti conspicient, 11. hominesque intelligent remunerationem vitae per virtutem traductae iustis futuram, supplica vero malis eventura, Deumque iustum mundi iudicem esse cognoscent.

LIX.
David ab administris Schaulis circumventus liberationem a Deo petit, innocentiae suae, fidei innucentiae suae ab hostium improbitatis nomine, qua descripta, illis imprecatur, quod ad gloriam Dei futurum erat, et se Dei laudes grato animo praedicaturum profitetur.

spacerAb inimico crudeli, rex universitatis rerum, me eripe, adversusque me animo truculento pugnantum violentiam prohibe. 2. A malis me defende, qui sanguine innocentium gaudent, 3, 4. vitaeque meae callide et occulte fraudes parant. Nam adversus meam innoxii nullique culpae affinis salutem omnes machinationes commoliuntur. 5. Erige te, malisque eorum consiliis te ipsorum oppone. Erige te, iudex hominum et spiritum coelicolarum, qui, bonos amore singulari semper prosequeris et profanos religionis adversarios suppliciis cohibe. Ab infidis manum ne abstine, qui se magni aestimant, cum nequissima quaeque admiserint. 6. A sole oriente ad eius occasum usque me observaturi per vias incedent, 7. elatique obloquentur, more canum praetereuntes latratu incessentium. Toti autem in me intercipiendum intenti, nihil aliud quam arma, sanguinem et plagas loquuntur, quaeque coram omnibus proferunt, existimant posse occulte celari. 8. Tu vero, Iehova, vitae meae custos semper paratus, iras hostium vanas contemnes, meque manu tua defendes. 9. Tu enim firmamentum est meum, mea potentia et munimentum, cui confido. Idcirco animo tranquillo te praestolor, opis tuae expectatione fultus. 10. Pericula impendentia auxilio tuo praevenies, cumque inimicorum insolentia calamitatibus debilitata fuerit, inde laetitiam capiam, hilariterque id aspiciam. 12. Noli tamen penitus malos omnes ad unum simul extinguere, ne viri boni, iudicium tuum in illos vel non animadvertentes vel obliti, desidia per oblivionem oborta virtutem non curent, sed vagus discursus eos per extremas mundi partes disiectos dispergat, eademque potentia tua piorum sobolem defende. 12, 13. Ob verborum superbiam et sermonis maledicentiam perniciosam, ob falsiloquia, falsoque usurpatum Dei nomen, stirpem impiorum destrue, omnesque ad unum vi irae meritae penitus erue, ut extremae mundi partes sciant Deum iustorum ultorem esse et istiusmodi exemplo pii erudiantur. 14. A sole oriente ad eius occasum usque me observaturi per vias incedent, elatique obloquentur, more canum praetereuntes latratu incessentium. 15. Ubi passim erraverint ut victum tenuem quaerant, multa de nocte cubitum eant cibi tenuis indigentes. 16. Interea autem dum impii egebunt, Deum potentem suisque munificum praedicabo, et in rebus difficilibus iustorum causae ultorem ac defensorem non fallacem cantabo. 17. Deum cantu celebrabo, qui me potentia sua confirmat, qui vires meas auget, qui bonitate sua me sustinet, et tanquam turris firma communit.

LX.
David, Syrorum exercitu caeso, Deum contra Edomaeos implorat, de prioribus Iudaeorum calamitatibus expostulans, et promissis Dei, operibusque expensis, ac fide confirmata, exercitum ad strenue agendum hortatur, fretum promissionibus Dei.

spacerTu peccatis nostris, pater, merito iratus nos a te abiectos et calamitatibus asperis oneratos dispersisti. Pristinum favorem tuum lenis nobis restitue, et indignationis adversus nos accensae oblitus ad populum tibi peculiarem, servator, redi. 2. Cuncta regio, te indignante et quasi terram quam colimus commovente, sese in fissuras aperit. Terrae fissuras coniunge, eamque labefactam recrea, quod red populum terram hanc habitantem ira tua in eum accensa sic externis bellis exagitaveras, et civilibus discordiis inter se divisum vexaveras, ut iam desolata et deformis tota terrae facies videretur. Tu vero, bellis sublatis, populum pacatum et unanimem redde, et in pristinum statum restitue. 3. Effecisti ut gens tua terrore horrendo expleta res visu molestas et iniucundas cerneret. 4. At tu timidos animumque despondentes misericordia prosequens, tandem te nobis amicum ostendes, sublato vexillo salutem nobis promittente, ut, qui te venerantur, tuis responsis veris confisi, in animum induciant caput, prius ob timorem depressum, denuo attolere, 5. sibique persuadeant fore ut tuos interea timore mortis frigus inducentis propitius liberes, teque rogantes, ad auxilium ferendum promptus, exaudias. 6. Id autem sic futurum ambiguum non est, imo Deus nos iam auscultavit, eque penetrali coeli stellantis laetitiam promittens responsum hoc reddidit, “Ecce tibi fertile solum urbis Sichem dividam, planaque Sucothi virga decempedali distribuam.” Nonne posteri Iacobi dicto sunt audientes mihi, quicunque eorum vel pecuarius pastor est vel aratro terram perfringit. 8. Urbes Syriae opulentae in ditionem imperii mei redigam, Moabumque Arabiae, Idumaeum et Palestinam Syriae regiones mihi subiiciam. 9. Quis imperator ad munimenta hostium viam mihi aperiet? Quis moenia Idumes urbis Syriae opibus florentis evertet? 10. Quis alius a te, Iehova, nostrae nationis defensore, qui peccatis nostris iratus nos inimicis opprimendos deserueras, nec agmina nostra ad bellum euntia praecedebas, ut ante solebas. 11. Fer nunc opem, pater clemens, nobis in temporum angustias abductis. Spes ex hominibus pendens falsa facile credentes fallit. At nos te ductore capita alta gerentes et corona e lauro victoriae indice ornata, hostes superbientes conculbimus.

LXI.
David rex, in extremam regionem pulsus, auxilium Dei importat ante acceptorum beneficiorum nomine, regnum Christi promoveri petit, deinde gratum animum pollicetur Deo.

spacerAccipe benignus meas te, Iehova, orantis preces, measque calamitates magnas et multiplices attende aspiciens orationem audi. 2. Etsi in extremis mundi partibus procul a sanctuario tuo contemptus degam, in rebus tamen adversis ad te refugiam. Statue me in summo montis tui fastigio longe a periculis substractum. 3. Semper enim expectatione opis a te ferendae confisus ab hostis insultu, ut in munimento arcis adversus pericula paratae, satis munitus fui. 4. Fac ut apud te semper in tabernaculo tuo, a quo nunc procul absum, habitem, ut sub alarum tuarum tutela defensus ibi conquiescam. 5. Qui preces meas placabilis audis, petitionesque ad finem iucundum perducis, tu solus facis ut regionem te colentium imperio regam. 6. Tu meae vitae spatium, quem regem designasti, prorogatum extendens, annis praeteritis annos multos adiicies. 7. Ut autem rex te semper intrepide veneretur, manum munificam tam in rebus prosperis quam adversis extensam admove, quaque consuevisti constantia fac ut ex promissis tuis, quibuis ita nititur, fructum et voluptatem percipiat. 8. Tum a discriminibus imminentibus liberatus patriaeque redditus ore lyraque iucunda te praedicabo, et in promissis constantem tuisque liberalem celebrabo, tuasque ad aras sacrificia votiva afferam.

LXII.
David oppressus fiduciam in Deum praedicat, hostes repraehendit, seipsum et ecclesiam exemplis confirmat, omnesque a fiducia rerum humanarum ad Deum revocat, et confirmat authoritate verbi eius.

spacerQuomodocunque res cadent, animus tamen meus in Dei fiducia acquiescens tranquillus est. 2. A Deo incolumitatis meae expectatio est, ille meum in rebus adversis propugnaculum est. Hoc ego praesidio tectus ad nullam hostis impressionem me corruiturum metuam. 3. Quousque ergo dolis occultis innocentem subruere conabimini? Vos etiam ipsi iam supplicia luituri, nec finem impendentem prospicientes, proclives in praesidium quoque ruiturum et fragile inclinatis, veluti in muros vestustate ruinosos saxis calce non bene cohaerentibus. 4. Omnesque interea robur corporis et animi ad id unum applicatis, ut me perdatis. Prudentiam vestram, figmentis falsis innixi, magni facitis, vos ut execrandi pium de statu suo depellatis, meque taciti execramini, oratione autem fraudulenta bona de me aperte loquimini. 5. At tu nihilominus, anime mi, in Dei fiducia acquiescens tranquillus esto. 6. A Deo incolumitatis meae expectatio est. Ille in rebus adversis propugnaculum meum est, hoc praesidio satis tectus ad nullam hostis impressionem me corruiturum metuam. 7. Tametsi ab omnibus sim desertus, a Deo tamen vivendi expectatio, spes splendoris et fortudininis meae promanat. 8. Vos autem populi sub quacunque coeli parte habitatis, Deo fortunas, liberos et familiam vestram committite. Omnes animi vestri molestias, omnemque mentis laetitiam illi nunciate, deque rebus omnis illum unum consulite, cuius potentiam consiliis omnibus susceptis, omnibus horis propitiam esse cognoscetis. 9. Leves potentium omnium opes sunt, ipsaque vanitate et nihilo magis fluxae ponderisque minoris quam fumus levissimus, it si in altera staterae parte potentiam magnatum omnium ponas, in altera vero statera nihilum et vanitatem ipsam. Vanitas nihilumque maioris sit ponderis cunctis viribus principum coniunctis. 10. Ne expecta ut sint stabilia quae violentia quaesita sunt. Ne spem nimiam ponas in robore tuo inani. Si opes copiosae tibi suppeditentur, noli mentem facile credentem et inani spe deceptam rebus prosperis et divitiis adiicere. 11, 12. Deus enim red palam verbis et rerum eventu testatus est, eumque id dicentem saepe auscultavimus sese unum rerum potestatem habere, sese unum aequum esse, omnia in arbitrio suo habentem, seque fore iustitiae studiosis perpetuo patrem liberalem et exorabilem, sceleratis vero iudicem semper metuendum.

LXIII.
David exul desiderium suum revisendae gloriae aspectabilis Dei in ecclesia exponit, seipsum praesentia gratia consolatur, et inimicorum suorum exitium praedicat, ac laetitiam suam.

spacerTe, Iehova, incolumitatis mea causa et conservator, adoro, cum mane rubens stellas evanescere facit. Licet iam aedis tuae conspectu caream, animus tamen te vehementer desiderat, corpusque effaetum sic te magnopere exopat ut terra sicca imbres pluvios expetit. 2. Tametsi etiam solum hoc calore nimio infoecundum habitem, animus tamen Dei recordatus eum mihi propitium semper perspicit, non secus acsi oculis hisce templi tui penetrale cernam, quod cultum tuum pignus et memoriam divinitatis tuae custodit. 3. Non vita mihi aeque iucunda est quam liberalitas tua, qua me tueris quaque in me assidue uteris. Ergo licet regionibus longinquis ab aede tua disiunctus sim, tuo tamen auxilio in his munitus te praedicabo. 4. Quodcunque etiam spatium vitae meae tribueris, illud laudes tuas cantabit. 5. Nec cibus ita corpus famelicum solatur et refecit quam gloriae tuae commemoratio, vires animo aegro tribuit. 6. Te tempore nocturno beneficia tua meditans laudo, te quoque in ortu diei, opem tuam toties expertus, laudibus orno. 7. Tum mihi perturbato ad opitulandum praesto es. Ego curarum liber in tua tutela quasi alarum tenebra acquiesco, teque cum rebus a te gestis animo quieto exultans celebrabo. 8. Et quamvis corpore quidem ab aede tua dissitus sim, mens tamen mea te desiderat, te veneratur, teque summopere concupit. Tu enim pater mihi omnia alens robore interiore me sustentas. 9. Sed qui per summum scelus me prostratum extinguere contendunt, exitium malis eorum cogitationibus meritum eos torquebit, 10. armisque violenter occisi animam sceleratam edent, corpusque lupis sanguinem sitientibus lacerandum tribuent. 11. At rex ille, cui regnum in populum tuum permisisti, hilaris Deum ultorem confitebitur, et quicunque Deum sacris legitimis venerantur. Impii vero, qui bonis fragilibus vana expectatione superbiebant, prae timore torpentes ore obstructo obmutescent.

LXIV.
David Deum implorans salutem petit. De adversariorum violentia et fraude conqueritur. Hinc fide confirmatus excidium improborum divinitus eventurum, et bonorum pacem pronunciat.

spacerOrationem meam, pater, impietatis et impuritatis osor et punitor, in rebus difficilibus auxilium abs te petentis propitius accipe, meque ab occultis inimici fraudulenti machinationibus libera. 2. Malorum conspiratio technis et insidiis clandestinis adversum me pugnat, scelerati proposito truculento vehementer indignanur, inque me malum meditantur. Tu, meorum consiliorum rector, favens et propitius me libera. 3. Ad maledicendum linguas velut enses contra me apparant. Orationem oris pestilentis, tanquam tela veneno infecta, adversus me tendunt, 4. ut iustos ex loco occulto invadentes saucient, nihilque sibi metuentes magno studio nefas excogitant, nec ullum Deum aut hominum sceleris ultorem futurum verentur. 5. Intra se facinus nefarium et terribile meditantur, propositoque crudeli dolos mihi comparant, aliusque alii dicit, “Nemo consiliorum particeps haec intelliget.” Cogitatio, animus, solertia, propositum, solicitudo eorum eo spectant ut inusitatas maleficiorum et fallaciae formas prevestigantes excogitent. Haec sola eorum voluntas fuit. 7. At immensa Dei potentia eos imprudentes teli improvisi acumine percutiet, plagamque mortiferam manu non errante illis incutiet. 8. Metus autem frigus inducens spectatores invadet, cum cernent perniciosa linguae pestiferae venena, cladam divinitus illatam, ei importare qui illa excogitavit. 9. Homines vereo potentiam tuam in maledicentia punienda intelligent, dignaque commendatione eandem extollent ac manifestam tuae prudentiae profundae vim obstupescent. 10. Mentem autem iusti melioris conditionis expectatio consolabitur, isque Dei auxilio securus prae gaudio gestiet, animique veritate nuda gaudentium vehementi laetitia exultabunt.

LXV.
David laudem Dei praedicat, tum propter spirituales benedictiones cum ecclesia communicatas, tum propter temporarias, universe in orbem terrarum sed maxime in habitationem populi sui e coelo diffusas.

spacerCelebrato nominis tui, Iehova, futura est tibi Hierosolymae cum silentio te loquentem auscultantis. Gens ibi peculiaris tibi in puris religionis ritibus diligenter occupata dona tibi promissa reddet, victimarumque sanguine altaria madefaciet. 2. Populique sub utroque mundi hemispherio degentes ad te accurrent, quippe qui admodum propitius precibus te colentium finem prosperum constituas. 3. Peccata nostra nunc merito supplicio nos exercent. Tu tamen, queremoniis nostris exorabilis, ea quae nos servos tuos detinent impedimenta rumpes. 4. O saepius et multum felices quos tu eliges, electosque in amicitiam tuam recipies, ut a sceleribus purgati et in album domesticorum tuorum relati aedem tibi sacratam habitent. Illa dies beata, dies illa omnibus bonis plena, mentem anxiam laetitia explebit, quae nos ab exilio reversos in tuo templo sancto statuet. 5. Tu spes gentium ultimas terras habitantium, spesque maris ultimum, terrae fines aquis circumdantis, nostris peccatibus exorabilis consenties. Tum admiratio, incolumitatis nostrae conservator, percellet animos agnoscentium te iniustis difficilem, oppressis liberalem, et adversus omnus iustum esse. 6. Tu rex etiam rerum omnium potestatem habens magnaque valens potentia, montium spatia late porrecta vinculis firmis ligas, eorumque cacumina tempestatibus omnia turbantibus perculsa confirmas. 7. Tu faciem maris commotam ventis tenebras inducentibus tranquillas, hominumque rebellantes tumultus compescis, motusque bellicos in pacem iucundam convertis. 8. Extremae totius mundi partes haec tuae voluntatis et potentiae immensae argumenta et testimonia agnoscunt, teque unum timent quoties nube aeris graves ignibus micantibus ingenti strepitu fragorem ediderunt. Qui autem ad solem orientem sedes habent, et quibus sol lumine vespertino mare colorat, laeti te agnoscunt diei et noctis creatorem et datorem esse. 9. Tu faciem terrae pluviis egentis, pro ea curam gerens, placatus visitas, inque arva cessantia de complexu nobis aqua turgentis semen as res generandas aptum spargis. Aquarum receptaculum flumine copioso semper abundans nova facie reficit agros cultos, segete agricolis laetitiam afferente. Terras vero incultas diverso herbarum genere, secretaque sylvarum loca virentia foliis renovas. 10. Tu terram duram et cultui rebellem moderato humore in lutum solvis, solidasque terrae partes frangendo domas, terramque aratro proscissam et aqua maceratam viridi frugis operimento opacas. 11, 12, 13. Quacunque inambulans progredieris terram annuatim foecundam et muneribus novis ditem efficies, plurviaque per loca depressa et montium convalles aquis irrigatis, terrae proventus excitans, in arva camposque decidet. Quinetiam egenus casae rusticanae cultor capellas sequens ubera lacte plena domum referentes, gestibus laetitiam indicabit. Tumuli bubus mugientibus abundabunt, sylvaque armentis lassis grata boum quoque mugientium plena fuerit. Fruges altrices per agros ingentes instar fluctuum agitatae spes agricolae avidas continebunt ut cantionem tibi, Iehova, otiosus cantent in umbraculo festorum causa contexto.

LXVI.
Psaltes ad gloriam Dei praedicandam populos hortatur, ab exmplis scripurae et ab adminisratione sua xxx communi erga omnes, tum singulari erga ecclesiam, hinc exemplo suo Dei laudationem confirmat.

spacerQui terram ab orientem ad occasum usque solis habitatis, agite, Deum laeta voce cantate. 2. Agite, Dominum plaudite. Nomen Dei eiusque potentiam splendide et magnifice laudate. 3. Canite haec Deo in ipsius conspectu. Gubernator mundi venerande, quam admirabilis est rerum a te gestarum magnificentia! Quanta est potentia tua, qua hostes contumaces mente consternata impellis te venerantes humi se proiicere! 4. Itaque totus mundus te authorem hilariter agnoscat, teque summis viris pollentem ad pedes tuos devolutus veneretur. Sono iucundo te cantemus, cytharaque suavi et numerosae orationis cantione laudes tuas exprimamus. 5. Agite, venite, contemplamini res a Deo gestas, omnibus temporibus admiratione dignas, factaque patris longe in posterum prospicientis, facta, inquam, Domini mirabiliter famulis suis providentis diligenter ponderate. 6. Mare turbulentum in pulveris sicci planiciem mutavit, fecitque multitudinem beneficium illud grate agnoscentium per receptaculum aquarum Iordanis pedibus eorum pervii ceu per campos siccos transire, segni aquae cursu sese cohibente. 7. Solus ille gentes per orbem universum dispersas imperio perpetuo gubernat, bonosque et malos coelitus observans contemplatur, nec permittit ipsi repugnantes, quod potentia sua magna confidant, ex desideriis immodicis fructum ullum aut laetitiam percipere. 8. Deo, quem nos colimus, honor sit et gloria per omnes mundi regiones, gens omnis illum solum longe lateque laudibus prosequatur. 9. Solus ille nos a morte instante eripuit, solus ille nos a morte liberatos stabiles ne corruemus sustinet. 10. Sicut aurum fornaci adhibitum igne probatur, sic tu nos rebus adversis explorasti. 11. Tu hostibus nostris nos captivos tradidisti, 12. corpori catenas indidisti, maxillas nostras sub malis imperii effraenati principibus coercuisti. At nobis tamen per labores tam graves, quam si per ignem et aquam nobis iter esset, agri foecundi fertilitatem donasti. 13. Templum igitur tuam venerabundus intrabo, hostias mactabo, donaque promissa humilis exhibebo, 14. dona, inquam, in rebus adversis diserte nominata. 15. Foetus scilicet ovis opimae, aries, bos et caper mactati cruore suo altaria tingent. Praesto etiam hic aderunt thura de arbore Arabica manantia. 16. Dum itaque Dei erga me liberalitatem recenseo, huc accedite quotquot eum reverenter habetis. 17. Ille praesens et propitius preces nostras accepit, Deum ergo preces supplicantium accipientem merita laude ornemus. 18. Deus mundi gubernator recusat quasi non audiat eos orantes, qui probe sciunt se sceleribus inquinatos esse, absque ulla resipiscentia, 19. at mihi precanti mitis et beneficus aurem facilem admovet. 20. Me beneficii memorem esse confiteor patri bonorum omnium fonti, qui mihi se oranti non difficilem praebuit, quique sua benignitate in rebus duris nunquam me deseruit omni auxilio humano orbatum.

LXVII.
Ecclesia regnum Dei in Iehudaeis operari, ad gentes propagari, et administratione benedictionibusque spiritualibus et corporalibus declarari petit.

spacerDominator orbis nobis favens, unde tot in nos bona profecta sunt, da veniam peccatis, proque benignitate consueta tibi fac ut terra fruges et animalia in campis fertilibus foveat; 2. ut clementia tua et voluntas nos servandi ubique sit cognita, pro quibus etiam animo paterno es solicitus, nosque in periculis tueris; 3. ut nationes beneficia tua lauda digna ubique narrent, tuaeque indulgentiae memoria in omnibus mundi partibus ad ultimas orbis oras usurpetur, 4. omnis terrae angulus laetetur, omnium aetatum homines laetitia et murmure assensum et gaudium significante plaudant, qod genus humanum aequitate tanquam fraeno gubernes; 5. ut nationes beneficia tua laude dignaque ubique narrent, tuaeque indulgentiae memoria in omnibus mundi partibus ad ultimas orbis oras usurpetur. 6. Si tu, rerum omnium auctor, benevolentiam populo tuo volens et propitius praestiteris, frumenta, arva culta, vites et olivae tumulos, haerbae loca nec culta necconsita operient; 7. si tu, author rerum omnium, volens et propitius populum tuum charitate complexus fueris, gentes sub extremis mundi paritibus habitantes te timebunt et venerabuntur.

LXVIII.
Exhortatio ad Deum laudandum, proposita eius magnificentia et officiis red expositis, beneficiis in maiores, confirmans pios factu praesentia Dei et ascensu Christi in coelos, cuius virtute promissiones erga pios et minae in adversarios praestatur. Postremo iterum hortatur omnes ad laudes Dei, expositis earum causis.

spacerIehova, qui mundum sempiternis legibus administras, favens et benignus faciem tuam ostende, hominesque impii et nequam, qui in tua instituta odium habent, confestim fugientes meticulosi discedent, 2. ut fumi halitus in ventos dissipatus evanescit, ceraque per ignem solis colliquatur. 3, 4. At viri boni mente hilari et manuum strepitu laetitiam suam significabunt, inque laudem tuam, conditor mundi, hymnum cantabunt, qui super stellas lucentes tanquam vehiculo portaris, quique sine fine permanans temporisque momentis non comprehensus, perpetuis legibus rerum universitatem moderaris. Nos hilares te laudamus, sacrificiaque in honorem tuum facta solleniter celebramus, 5. qui anxias hominum cogitationes e coelo summo contemplaris, pupillosque et viduas maritorum morte destitutas amore paterno complecteris; 6. qui nuptias infoecundas ampla sobole consolaris; qui vinclis ligatos liberas, praediaque populi legibus tuis repugnantis arenis sitientibus operta tegis. 7. Quum posteri Isaci, te duce, ex Aegypto profecti incertis sedibus per desertos et incultos Arabum montes vagabantur, 8. intima pars terrae commota est, aer pluviis madidus fuit, acsi prae metu, ut solent anhelantes, sudaret. Summa etiam montis Sinae iuga commota sunt, ad aspectum Dei tremefacta. 9. Deus deinde benignus arva sibi sorte seposita pluviis largis irrigata faecundat, eadem quanto commota rimis dehiscunt consolidare et vexata reficere solet, 10. populoque sibi dilecto, ut inde fructum ad necessarios vitae usus capiant, possidenda donat, 11. virosque bonos auxilio egentes in periculis non reliquit. Si quando etiam motus armorum homines belli timore terrebunt, Deus ipse efficiet ut puellae ob teneros adhuc annos molles pompam hilarem victoriae causa canant, 12. eisque materiam laudis suae suppeditabit. Reges quoque copiis suis confisi in fugam se coniicient, locaque adibunt ubi in occulta lateant, hominesque infimi ex praeda relicta fructum et voluptatem capient. 13. Tametsi vos inter lebetes fuliginosas ad somnum capiendum iaceatis, columbam tamen nitentem ipsa albedine superabitis, quae pulchritudine colli splendentis cum argento puro et fulgore auri blande micantis concertat. 14. Ubi autem Deus ignominia et dedecore reges multos populum suum transire fecisset, ut pompa magna triumphati conspicerentur, Hierosolyma, quae prius nihili ducebatur, foedaque et horrida ob dolorem cernebatur, et ob tristitiam lucem fugiens, tum puro lumine resplenduit tanquam iuga Salmonis nive candentia, quae inter montes propinquos conspicua apparent. 15, 16. Quamvis Basan mons glorietur, multumque sibi arrogans, culmina altissima quae maxima conspicua ostentet, attamen ne audeat valles suas herbis foecunda locaque ad pascenda apta comparare Sioni ob Dei venerationem inviolabili quam habitationem stabilem Deus perpetuo elegit, illamque sedem sibi electam defendit. 17. Ille, inquam, Deus Sionem elegit, electamque tuetur, quem tantus curruum et equitum coelestium numerus cingit, sive per cacumina Sinae sublimis curru transit, sive templum suum invisit, 18. sive magna stipatus pompa post vindictam de sceleratis sumptam in coelum redit, secumque hostes captivos vinculis ferreis ligatos ducit. Omnes ubique populi domiti copiose dona ad altare Dei ferent, nuperque inimici aedem sacram Hierosolymitanam supplices iam adibunt. 19. Itaque merito te, sola nostrae incolumintatis spes, frequentes honoramus, qui nos assidue beneficiis cumulans nullum diem permittis transire immunem. 20. Tu enim solus vitam nostram quanquam fraeno moderaris. Tu solus aditum et exitum inferni, unde nemo redit, posides, ut in te uno positam esse liberationem ex morte demonstres. Tuae voluntati mors ipsa paret, perpetuaeque rerum consequutiones ex te pendent. 21. Tu plaga non errante hostes tuos vulneras, ictuque lethifero caput eis secas, qui in turpibus sceleribus torpentes iacent. 22. At amicis valde tibi dilectis, verbis talibus animos reddis: “Vos ego ab inimicis cruentis ab ultimis terrarum finibus salvos restituam, sicut olim ab Ogo rege Basanis crudeli vos defendimus, ultra mare rubrum undosam traductos.” 23. Famuli tui pedes in cruore regum occisorum denuo madefacient, canesque plagas hostium lingent. 24. Tui, rerum creator et rector venerande, omnia alens, cernent pompam hilarem paratam, et dignam quae spectetur, tuamque aedem Hierosolymitanam adeuntes cum eadem pompa, indice victoriae tuae, gestient et exultabunt. 25. Triumphum cantores praecedent qui cymbalis sonent, tubaque cum lyra, tibiae tubae coniunctae, puellaeque tympanis modos facere scientes, quae tuas, o potentissime, virtutes canant. 26. Populi magno numero, murmure et manuum collisarum strepitu, studium et favorem suum in te testantes, vehementer te laudabunt. Hebraei etiam laudes tuas cantabunt. 27. Soboles Beniaminis natu minimi, nobilisque Iudae stirps aderit, neque tribus Zabulonis illustris tribusque Nepthalim aberit. 28. Tu enim legum tuarum cultoribus mentis robor et constantiam sufficis, eisque caput illustri auro victoriae indice vincire tribuis. 29. Velox vis divina, unde victoria profecta manat, e penetralibus aedis Hierosolymitanae advenit, propterea potentes terrarum Domini dona tibi afferent, eademque ad aedem tuam apparantes vehementer te laudabunt. 30. Tu in fugam vertis agmina sagittis mortiferis confisa, tu viros robustos et mentes pervicaces subigis, tu populorum rectores supplices animoque consternatos tributa tibi solvere adurges, populosque sanguinarios ultor destruis. 11. Qui Nilum etiam accolunt, ubi in mare influit et ubi e fonte oritur, advenient, et manu veniam supplicante dona ditia portantes pacem tuam exquirent. 32. Reges hominum, Deum laudate, regisque vestri illius laudes canite. 33. Qui quum ipse perpetuus sit, perpetua coeli sacraria moderatur. Cuius voluntatem et nutum quicquid in mundo est pavidum metuit. 34. Laudate hunc potentem, et confitemini ab eo uno res secundas belli fortiter gesti vobis datas esse, cuius etiam laus et magnitudo in Hebraeis apparet, cuius potentiae testes sunt nubes terribiles tonitrus fragorem edentes, 35. a cuius penetralibus tremor venerationis plenus in mentes hostium attonitas fluit. Hebraeorum Deus is est, qui membra suorum robusta facit eorumque mentes vegetat. Posteri Iacobi eum laudate, namque ille est caeteris diis omnibus maior.

LXIX.
David, typus Christi, conquestus de iniuriis et perpessionibus indigne perlatis, et de hostium scelere, Deum orat pro salute sua et adversarium exitio. Quamobrem docet Dei laudes a se, ab ecclesia, omnibusque rebus treatis praedicatum iri.

spacerOpitulare mihi, pater, ab omne purus, malis ferendis defatigato. Rerum adversarum tempestates undis vehementibus me propemodum operuerunt. 2. Pes in coeno fluxo plantam stabilire non potest, caputque procella undis involvens me deiectum secum trahit. 3. Dum te invoco, penuria potus gutturis angustias humore defectas ariditate exsiccans divexerat, oculi auxilium expendando fessi debilitati sunt. 4. Hostes molestiis me conficiunt et ingentibus inimicitiis exercent, numero maiores quam crines qui caput contegunt, quotidieque multiplicantur, bonaque rectis artibus parata illis restituere impellor, quasi violenter ablata reddam, aliosque ego prior depraedatus essem. 5. Innocentia mea, author rerum benefice, tibi perspecta est, dumque hostes me calumniantur, tu meae vitae innoxiae spectator es. 6. Effice, pater, ne mea incommoda innocentibus, qui promissis tuis mecum freti sunt, pudorem incutiant dum qui te in honore habent infestari vident. 7. Tua causa convitia et ludificationem populi toleravi, tua causa verecundia inhonesta faciem rubore notavit. 8. Consanguinei et ex eisdem parentibus geniti consortionem meam fugiunt, meque quasi ignotum et alienum aspernantur, filii mei me tanquam sceleratum detestantur. 9. Dolore exardens discrucior, iraque sensus meos exagitat, cum pravi instituta et ceremonias tuas contemnunt, maledicta et contumeliae, quas in sacrificia ritusque tuos effundunt, in me redundant, animumque meum laedunt et conficiunt. 10. Si a cibo abstinens lugeo, si prae solicitudine macilentum me facio, irrident me, illudque meum studium meumque fletum maledictis insectantur. 11. Si corpus inornatum sordido cilicio velo, sum confestim sermo vulgi et contemptus. 12. Senes qui ad portam urbis sedent dictis mordacibus me invadunt, sumque cantilena ebriis qui in taberna potant. 13. Interim dum haec ab hostibus fiunt, cognitationibus tristibus pene consumptus te, pater, tanquam asylum peto, measque apud te preces effundo. Tu vero liberalis curam pro me gere, supraque modum bonus et sine dolo constans in rebus adversis manum salutem afferentem porrige. 14. Libera me ex ista coeni voragine, ea propemodum devoratum. Fac mihi gradum stabilem, meque a violentia hostis truculenti eripe. 15. Neu vis aquae rapide currentis me auferat, neve altus aquae vortex prorsus me obruat aut limus profundis deglutiat, ne tot miseriarum diluvio absumet. 16. Sancte pater, cuius bonitas est infinita, cerne me auxilium petentem, inopemque ab omnibus relictum. 17. Ne conspectum tui a famulo angustiis oppresso subducas, tuum in rebus tenuibus praesidium demisse ac suppliciter poscente, malisque obrutum confestim attolle. 18. Clemens mihi auxilio sis, vitamque meam custodi, ut verecundia turpis inimicos confundat, qui me maledictis vehementer vexant tanquam auxilio tuo destitutum. 19. Tu probe conscius es maledictorum quibus petor et infamiae insolentis, tu scis quam contumaciter hostes me contumeliis affecerint. 20. Maestitia, animum solicitum habens, discruciabat. Nemo erat particeps aegritudinis meae, nullus aderat qui tristitiam molestam consolatione ulla mitigaret. 21. Victum suavem amaritudine, instar fellis, mihi inficiebant measque miserias aucturi loco vini potionem acidem mihi propinabant. 22. Ergo venena invicem cibum illis corrumpant, eorumque commessationes prius iucundas tristitiam velut nube obruat. Initium simultatis inde illis oriatur, unde pacis iucundae requiem sibi pollicentur, omniaque beneficia tua istis exitio cedant. 23. Oculi caligine obscura obducantur, rationis et intelligentiae lumine extincto, gressus eis titubent. 24. Robur corpus effaetum relinquat, indignationem tuam super sic dignos ea deprome. 25. Vehemensque iracundia eosdem devoret, aedes vacuae totae in moestitia sint, nullusque restet qui mansiones eorum desolatas incolat. 26. Quia tua potentia vexatos et duriter afflictos laboribus insuper exercent probra in prostratos et aerumnosos petulanter ingerentes, plagas tuas maledictis et contumeliis acerbiores saeviunt. 27. Tu permitte ut, ope et gratia tua ab eis substracta, vetera maleficia novis augeant, nec unquam in gratiam tuam recepti aut iucundam iustitiae tuis imputatae voluptatem capiant. 28. Impiorum nomina obliterans ex libro tuo et albo eorum expunge, quibus vita aeterna promissa est, nec scelerati in eorum numero habentur, quos tu charos habes, haec autem sit impiorum sors. 29. Tu vero me, genitor, inopem et potentia tua vexatum attolle, proculque periculis in loco munito statue. 30. Tum Deum rerum omnium authorem cantionibus magnifice celebrabo, eiusque erga me beneficia in turba frequenti confitebor. 31. Hoc ei, sat scio, magis placet quam si victima ad aram occidatur, nempe tener vitulus cornua sua iam vibrans. 32. Homines autem modesti, similiter etiam vexati, haec cernent et ex animo laetitia exultabunt, cordaque honorantium Deum gaudio perfusa hilaritatem gestu indicabunt. 33. Nam Dominus ad inopes animum advertit, nec solicitos contemnit, compedibus aerumnarum et carcere, quod eum profiteantur, impeditos. 34. Terra igitur, mare, et coelum, et quaecunque horum complexu comprehenduntur, hunc solum honore et laude celebrent, 35. qui Hiersolymam urbem suam bonis omnibus salvam abundare facit, qui Iudaeorum oppida muris novis circundat, qui rura piis deserta habitatoribus suis dividit, quae ad filios dulces transmittant, 36. quaeque longus posterorum ordo in pace iucunda possideat, quicunque eorum Dominum ipsum et divinitatem eius venerantur.

LXX.
Petitio pro liberatione supplicis, pro confusione improborum et bonorum exhilaratione, quae spectant ad hunc finem, ut magnificetur Deus.

spacerAdsis, Iehova, ad auxilium ferendum promptus, meque malis instantibus libera. Festina, quaeso, ut ope tua graves molestias leviores statim facias. 2. Qui me cupiunt ex rerum natura tollere, eos propositi sui pudeat. Turpem infamiam ignominia involuti auferant, et ob fugam dedecoris plenam moereant, qui malo animo meo exitio imminentes, me invadere volunt. 3. In fugam se conferant, ut verecundia turpis eos victos et fuga dissipatos excruciet, qui legibus tuis laetantes tui colendi studio tenentur, qui incolumitatem et salutem a te omnino sperant, laetentur, et perpetuo sic memores cantent. Reverentia sempiterna immensae potestatis in res omnes et honorifica bonitatis et virtutis testificatio soli Deo tribuatur. 5. Robur quidem meum meaque potentia exigua est, sed tu, mi Deus, opitulare mihi. Tu robur meum est, mea expectatio, meaque potentia, tu me confestim iuva.

LXXI.
Psaltes fidem suam in Deum professus servari ab inimicis petit, Deumque a munifica eius natura, promissionibus, operibus anteactis, gloriaque sollicitans adversariis male imprecatur. Liberatione accepta, secure spondet se gratias acturum Deo.

spacerIn te, Iehova, incolumitatis expectationem collocavi, effice quaeso ne me ignominia perpetua confundat. 2. Audi clemens te invocantem et a vi hostis crudelis me libera. 3, 4. Servator et firmamentum vitae meae, meumque in rebus duris praesidium, nunc mihi esto munimen et receptaculum quo perfugiam, meque a potentia furiorsorum erue, a violentia hominum sceleratorum eum eripe qui tuum unius auxilium in spe habet, 5. quique florentis aetatis meae defensor eras, nunc me senem effaetum hostium iniuria exime. 6. Tu me a puello lactente defendendum existimasti, spes auxilii tui ab infantia mea in te residebat, beneficiorum tuorum perpetua confessio solum est cantionibus meis argumentum. 7. Ab improbis irrideor ceu monstrum quoddam ad damna assidue patienda genitum, attamen sola opis tuae expectatio me ingenti malorum numero oppressum sustinuit. 8. Dies et nox me beneficia tua memorantem cernent. 9. Itaque ne me iam annis pigrum et robore debilitato membra delassata trahentem, voluntati et ludibrio malorum permittas. 10. Hostes enim inter se occulte murmurant, fraudesque secretas adversus vitam meam nequiter parant. 11. Dumque consilium malum promovent, te quasi authore, in perniciem meam conspirant. Itaque dicunt, “Deus illum auxilio suo privavit, debilitatum urget. Manus ei iniicite, a defensore vacuum interimite.” 12. Attamen tu ne me desere, praesidio tuo confisum, et ad subsidium mittendum paratus ab inimicis crudelibus me libera. 13. Infamia autem hosti fraudulento faciem tingat, qui me dolo pravo prendere tentat, vanaque consilia defleat, inanemque eorum finem deploret. 14, 15, 16. Sic extra periculum positus carmine ante inaudito te celebrabo, constantem quidem in promissis et ad opem tuis ferendam paratum, cantionibusque meis laudes tuas immensaas applicabo. Carmine meo te praedicabo ad dandum secundum belli exitum pollentem esse, cum praeliorum metus mentes humanas terruit, et ad pollicita abunde reddenda, quae per foedera dedisti, semper constantem. 17. Sic enim tu me a pueritiae vigore ad hanc usque aetatem cantiones de tuis in me tuosque beneficiis cantare semper docuisti. 18. Itaque ne me nunc, mi Deus, in quo spem repono, relinque prae senectute et canitiae pigrum, ad quam tuo beneficio perveni, donec posteri me canente intelligant quantis viribus quaque constantia me periculis eripueris. 19. Splendor certe et laus aequitatis tuae immensa altitudine coelum supremem superat, nedum ut eo quisquam intellectu pertingere possit. Quis est ergo, rerum creator, aequalis aut par tibi? 20. Qui me magno rerum adversarum numero obrueras, rursumque placabilis, facis ut ex ingenti aerumnarum cumulo erutus vita iucunda fruar. 21. Liberalis etiam potentiam et honorem, ira mitigata, affluenter adiicis, animumque curis turbatum lenis. 22, 23. Itaque te firma promissorum constantia probe cognitam cythara et nablo celebrabo. Oratio me, gentis Hebraeae ab initio usque defensor, te praedicabit, mens quoque vitaque mea periculis eruta te collaudabit. 24. Nulla dies solem iucundum terris ostendet quae me non audiet aequitatem tuam, rector benefice, laude celebrantem, quippe qui inimicis in necem meam excubantibus faciem ignominia et probro obrueris.

LXXII.
David moriturus Deum orat ut Schelomoni spritum iustitiae tribuat, legitimamque administrationem et benedictionem suam, hacque administratione et benedictione Schelomonis ac Christi celebrata benedicit Deo.

spacerConcede, Iehova, rei a te constituto iudicium ad normam et imitationem iustitiae tuae exercere. Da, inquam, Salomoni Davidis tui filio ut leges recte interpretando ad utilitatem civium suorum clavum imperii teneat. 3. Populumque non tam suum quam tuum legibus et moribus aequis gubernet, inopumque a te pendentium querelas de potentiorum iniuriis diiudicet, et civium controversias iustitia ad concordiam adducat. 3. Ut sic montium cacumina populis habitata et asperarum inter montes vallium incolae tranquillitate, otio, et commoda benedictione gaudeant, tumulorumque coloni iustitiam, pacis matrem, libenter colant, eamque iustitiam homines duri charam habeant; 4. ut rex, certum inopibus perfugium, donet quod iure ad eos pertinet, operamque det ne pauperes violentia et tyrannide eorum qui plus possunt vexentur; eumque perdat, quicunque inopes contentionibus fraudulentis exagitat. 5. Sic futurum est ut posteri te agnoscentes revereantur, quamdiu sol lucem suam tempori diuturno lunaque lumen nocturno dispergens emittet. 6. Iustitia quoque et rectum coelo delapsum homines terras colentes sic consoletur ut pluviae et aquae caloris tempore e nubibus leniter defluentes agros pulchros et foecundos reficiunt. 7. Iustitia cum iusto in honore sit, hoc rege summam potestatem habente. Grata tranquillitas vim suam magnopere obtineat, donec luna revertens perpetuo motu per singulos menses faciem mutabit. 8. Oceanus extremos regni eius limites undique includat, et mensura quae vastum eius imperium finiat eadem sit aque orbis totius finis. 9. Populus sole perustus ad pedes eius abiectus illum adoret, hostes victorum gratiam suppliciter implorantes pronique prostrati timidos in pulvere vultus et crines trahant. 10. Quicunque regio imperio potiti in mari et in Europaeis maris reciproci insulis dominantur, divitesque Arabiae reges, populusque Arabiae Felicis thuris abundans ad illum venerabundus veniet, munera secum afferens. 11. Omnes denique reges qua mare sonitum ad littora longinqua edit illum ex animo pieque colent ac timebunt, et sub utraque axis parte nationes positae illius imperio parebunt. 12, 13, 14. Ille auxilio destitutis opem feret, querentibus curas abducet, inopique et pauperi opitulabitur, et aere alieno oppressos liberos reddet, nec permittet sanguinem inopum, velut contemptum, inultum emitti. 15. Ergo sit longaevus et incolumis, donaque aurea de ditibus Arabum gazis accipiat. Et populus regi suo omnem felicitatem optans pro ipsius vita et incolumitate preces concipiat, illum voce canora laudet, illum honore afficiat, eiusque manum munificam praedicet, eumque tanquam parentem pie colat. 16. Terra per montes incultos messem ferat, tam frequentibus culmis sonans quam venti sonitu vehemente arbores densas Libani caedunt. Quies grata sobolem infinitam per vicos urbis divitis sic augeat ut herba foecunda campis pluvia irrigatis excrescit. 17. Itaque nominis ipsius memoria, nominis, inquam, memoria aevo perpetuo celebretur quamdiu sol splendorem suum radios flammae inquietis divisum per mundum disperget. Ille enim nationes felices efficiet quas mare gremio mobili amplectitur. Omnis regio aequore circundata hunc felicem celebrabit. 18. Gloria, reverentia, sanctitudo sic Domino Deo Hebraeorum tributa. Solus enim ille, nullius auxilii egens, illarum rerum mirificarum author est quas omnes admirabundi spectant. 19. Itaque sacrum Dei nomen omnium aetatum homines cantu celebrent, nec ullum temporis spatium illud obliviscatur, lausque nominis eius reverendi per orbem totum permeet.

Perge ad Psalmum LXXIII