Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — paraphrasis Buchanani poetica.


LIBER PRIMUS

I.
Boni, qui abstinent a malo et student bono, soli felices sunt, mali vero infelices.

spacerVir ille demum est animo felici, quem vitae degendae consilium ab impiis datum, pravaque improborum consuetudo a regula recte vivendi verbo Dei comprehensa non avertit, quique in vitae turpitudine et impietate a norma legis aberrante non perseverarit, nec mali consilii, vitae licentioris et impietatis illecebris captus, sese religionis et Dei contemptoribus penitus dedidit, 2. sed recte vivendi rationem sedulo indagat, magnaque animi et ingenii contentione doctrinam sacrae scripturae a Deo dictatae assudue legens ac relegens meditatur. 3. Vir ille similis erit arbori prope ripam aquis irrigatam plantatae, quam nec aestate canicula vehementi calore siccans infoecundam facit, nec hyemale frigus exsuccam et sterilem reddit, sed quae admodum liberalis cultorem suum magna fructuum copia ditat, et possessorem ob florem nec marcescentem nec deciduum gaudio perfundens, eum spe foecunditatis tantum ceu blanditiis captum, inde nihil praeterea fructus percipientem, non unquam fallit. 4. Homines autem impii, ad quorum aures lex divina nondum perlata est, quam idcirco nesciunt, quique vitam et mores ad legem auditam non conformant, atheique, qui Deum et leges eius aspernantur, non huic arbori, sed pulveri similes erunt de terra in aerem repente sublato a vento in gyrum circumacto, ceu ludicrum aeri in speciem inani. 5. Quando igitur Christus iustus et verus cognitor a patre ascriptus, nube clara et lucida quasi amictus blue ad iudicandum orbis incolas veniet, genusque humanum peccato insimulabit, impii prae maestitia non audebunt palam in iudicis vultum suspicere, nec cum sint infelices et calamitosi sese cum bonis miscere. 6. Deus enim conditor et incola coeli bonorum iustitiae amantium, et hominum a scelere et impietate alienorum vitam et mores probat; quid sentiant cognitum et compertum habens in rationes suas refert. Impii vero sceleribus cooperti, qui rectam vivendi viam non sunt ingressi nec tenuerunt, sed iniustam et fraudulentam vitae rationem sectati sunt, una cum impio et devio vitae ipsorum errore interibunt.

II.
Impiorum conatus in regnum Davidis et Christi interitus proponitur, exitium reluctantibus, obsequentibus salus denuntiatur.

spacerCur nationes a lege Dei alienae, idola colentes, magna festatione usae, motu nihil ipsis profuturo, iram verbis aliisque signis minacibus ostenderunt? Cur Iudaei comminationibus nihil Deo et eius uncto nocituris saevitiam exercent? 2. Cur reges etiam potentes, cum Herode exterisque populi Iudaci primoribus consilium iniere, infense et crudeliter adversantes Deo eiusque, quem unctione regem designavit filio? 3. “Cur non,” inquiunt, “solvimus nos Domini et uncti ipsius legibus, quibus nos vinctos in officio continere volunt, eorumque imperio seu iugo reiecto nos liberamus?” 4. At Iehovae coelum habitanti summumque in orbem universum imperium habenti ludibrio et risui erunt comminationes inanes hominum infirmorum et suis affectibus servientium. 5. Tum Deus ira merita incitatus infelices illos expellabit, eisque implacabiliter offensus stulta coecorum consilia vana reddet. 6. “Egoque,” inquit, “regiis insignibus donabo eum, quem regem populo eo imponam, qui leges dabit Iudaeis incolis Hierosolymae divino cultu et arcae foederis sacratae, legesque a me latas gentibus passim toto orbe sparsis promulgabit.” 7. Postea Iehova me compellavit, dicens, 8. “Tu filius meus, in regni mei administrationem adoptatus. Patefeci mundo hoc tempore te meum esse filium, omnia a me postula et expecta, efficiamque ut tu mihi haeres institutus nationes per omnes terras dissipatas totumque orbem gubernes, in quancunque partem terra quam oceanus ambit extenditur. 9. Regas, inquam, nationes et orbem potentia invicta in perpetuum. Dabo etiam ut cum animo tuo libitum fuerit, superbos coercens humiles reddas, contraque repugnantes evertas, sicuti rumpuntur vasa formata e luto, quod nullo negotio frangi potest.” 10. At vos reges, qui ius et imperium in nationes vobis subiectas habetis, et iudices, qui e tribunali iudicium exercetis, mentis coecitatem et ignorantiam erroris causam a vobis amovete, et veritatem intelligite. 11. Colite Dominum, officium ei praestantes cum tremore metus ipsius indicio, timorque Dei, ne eum offensum mereamini, cultusque cum pudore ingenuo laetitiae vestrae admisceatur, 12. ut quem misit in orbem filium libenter recipiatis, eique subditi sitis, ne vos a veritate et legibus eius aberrantes, ipsumque ideo in iram meritam accendentes, ulsciscatur. Nam cum Deus iure iratus in homines iniuste vitam agentes brevi tempore animadvertet, tum cognoscetis quam sint felices qui in eo fiduciam suam collocant.

III. http://www.philological.bham.ac.uk/buchpsalms/text1.html#4
David, de gravitate afflictionum conquerens, Dei natura et experendia fidem suam confirmat, Deumque orat pro salute sua et populi.

spacerEheu quam numerosi, quamque potentes hostes in me coniurati me malevolentia et inimicitia execrabili exercent! Quamque viribus valens turba hominum flagitiis deditorum societatem coit adversus vitam et salutem meam! 2. Et omni asseveratione affirmant nullam mei conservandi spem mihi in Deo, nedum in homine ullo restare. 3. Quum tu, Iehova, me cum hoste pugnantem ope tua tanquam scuto obiecto defenderis, cum causa sis cur lauder, cum red illustri fama et praedicatione omnium de me tanquam corona caput meum cingas, 4. cum Dominus me nocte precantem de propitiatorio in Templo suo in sancto Sionis monte sito propitius audiat, 5. animo securo cubitum eo, somnosque capio, et sine metu denuo <e> cubitu surgo, 6. cum pro me Dominus excubias agat, nec exercitus numerosi ullum mihi timorem incutient, nec si omnes gentes inhumanae adversus me meamque salutem concilium ineant. Tu, Iehova, ante me exibis dux in praelium cum hostibus dimicaturus, ut me <ex> eorum violentia red eripias, maxillasque hostium comminues, manuque valida dentes eorum franges. 7. Tu vero etiam Iehova, a quo uno vitam et incolumitatem expectamus, amice et benevole geras te erga populum tuum pristina clementia usus.

IV.
David opem Dei implorat contra hostes coniuratos, adhortans eos ut resipiscant, oransque Deum ut se ab eis liberatum verbo et spiritu dirigat.

spacerO rerum creator, o qui perpetuum imperium habes in homines, in angelos, reges, et iudices, quos in scripturis deorum appellatione dignaris, qui probe nosti animum crimine mihi illato vacuum esse, qui mihi nescienti olim quid faciendum sit, et in mortis periculum adducto de vita dubitanti, te tamen in angustiis flebiliter invocanti viam discriminis immunem ostendis, meque angustiis liberatum in campum spatiosum educis, praebe te mihi nunc quoque faventem mala hostium calumnia circumsesso, precibusque aequis favens consentias, mihi sis propitius, nec ad audiendam precationem meam difficilis. 2. O homines imprudentes et veritatis ignari, quamdiu, Davide contempto nec pro rege vestro agnito, audientes consilia frivola et conatus spem fallentes animos inquietos ad cogitationes inanes convertitis? 3. Nunc saltem mihi veritatem vobis indicanti fidem habere, quem Deus eligit ut regio honore et dignitate singulari auctum regno praeficeret, in omnibus periculis salvum et servat. Dominus lenis facileque patiens se exorari audiit me cum eum invocarem, opemque ab eo peterem. 4. Ergo hostes mei infelices et aerumnosi iam tandem potentiam Dei reminiscimini, et a vitiis animum depravantibus abstinete, intraque vos noctu examinate in cubili, ubi silentium agitur, quae interdiu ad serum usque diem loquuti estis aut gessistis. 5. Dominus pecude mactata non placatur, sed animi integritate et innocentia, si, adiuncta tibi hac conate, ad altare eius accedas, poteris proculdubio sine ullo metu a coelo a munifica Dei manu magna et copiosa beneficia expectare. 6. Multitudo numinis immemor magna ex parte divitias tantummodo postulat, quae animos generos, coelo videlicet cognatos, labefactant, cum in terram se curvare, humique reptare, cogant. Haec sola petitio eorum mentes ad rem attentas solicitatas habet, at tu solum favoris tui, animique mihi placati signum aliquod in vultu ostende, grataque animi tui in me benevoli significatio in splendore vultus mihi affulgentis sese demonstret. 7. Si tu mihi faveas, rem satis amplam habebo. Alius fruges acervatim in granario accumulet, vinoque leni et delicato repositoria omnia refertiat, aurumque laetatur in acervos comportare. 8. Ast ego securus noctu dormitum ibo, animoque tranquillo somno me dabo. Tu animum meum virtute tua et cor spe indubitata sustentas.

V.
David fretus testimonio conscientiae petit se a Deo exaudiri, et certus de iniuria hostium Dei beneficentiam implorat, petitque se ab eo regi hostes retundi, ecclesiae laudis argumentum subministrari.

spacerO Deus mundum universum et res in eo omnes in potestate et ditione tua tenens, mihi propitius et clemens orationem aure facile accipe, nec severus, sed mente placabili queremoniam ex dolore intestino manantem intellige, 2. Animadverte diligenter quam vehemens oratio latera et pectus ex motu pulmonum mihi quasi dilatet, quia te solum regem, Deum, et Dominum meum agnosco, te solum obsequio et reverentia colo, bonorumque omnium authorem professus inclamo, quo tempore in angustias adducor. 3. Exaudi, Iehova favens, me diluculo orantem. Ego enim a scelere purus, bonaque spe fretus, ante luciferi et solis exortum te inclamabo. 4. Tu autem religione sincera gaudens ceremonias impias et sceleratas detestaris, nec qui studio suo indulgentes mala perpetrant ullum ex amicitia tua fructum se percepturos sperent. 5. Violenti, sceleraque nefaria perpetrantes, sese in conspectum tuum dare formidant. Quique dolum aut machinam ad proximum commoliuntur, apud te odio sunt. 6. Inimicus es omnis crudelitatis cupientis cruorem fundere, linguam quoque mendacia fingere audentem abscindes. 7. Ego vero in lenitate et clementia tua spem habens foribus templi tibi sacrati propinquabo, aedemque tuam ingrediar, teque qui solo nutu omnia potes venerabundus ex praescripto legis precibus puris sanctitatis ergo colam. 8. Da mihi, Iehova, ductor meus, iustitiae tuae intelligentiam, verbique tui cognitionem, qua ceu laterna mihi praelucente nassis inimicorum evitem, iterque meum alioqui coecutientis et dubitantis quid faciendum sit rege. 9. Sermo verus ex hostium ore nullus exit, dolus et impuritas in eorum animis habitat, guttur foedius est sepulchro putrido et male olenti, quod apertum est cadavera ostendens. Lingua quoque eorum palpans blandeque me compellans cum intus dolus abstrusus latet cogitat mihi occulta infligere. 10. Extingue, rerum omnium munifice creator, homines nefarios et sceleratos; infringe, inquam, hostium consilia, eaque inania effice. Quique a te deficientes mandata tua deserunt, radicitus extirpati delictorum suorum supplicium iure ferant. 11. Sed quorum in te solo spes firma haeret, et qui te unum colunt, ii clementia et bonitate tua periculi expertes securi perpetuo laetentur. 12. Tu enim iustos et innocentes periculis iam defunctos manu potenti fovens liberaliter reficis, eoque favore tuo velut scuti umbra soli obiecta opertos defendis.

VI.
David aegrotus iram Dei flagellumque deprecatur, misericordiam implorat, et salutem petit, quibus fide impetratis de attentione at beneficentia Dei contra hostes gloriatur.

spacerDum ira tua, Iehova, severior incandescit, dumque animus ceu perturbatione illa actus exardescit, ne me, quaeso, qui poenas merui, castiges. Dum, inquam, indignatio tua succensentis delictis meis ardet, et adhuc paulatim increscit, noli de me supplicium sumere. 2. Da veniam, quaeso, oranti. Animi enim dimissio et infractio morbo laborantem consumit, informitati valetudinis meae manum salutem afferentem appone. Corpus invalidum vires destruunt, artubus et ossium iuncturis laxatis. 3. Moestitia mentem vehementer excruciat, prae dolore nihil liquido cernentem. 4. Quamdiu mei miseriis oppressi nulla te cura attinget? Tandem ad me redi, morboque gravi affectum ex morte propinqua eripe. 5. Postqum mors crudelis tanquam manu inexorabili iniecta me semel sibi assumptum pro suo vendicavit, quis diutius ullam de te mentionem facit? Quis tenebris et magna rerum ignorantia a morte allata tectus laudibus te efferet? 6. Ergo noctu pulmones sub aegro pectore crebra spiritus reciprocatione agitans, vocemque lamentabilem fundens fletu meo madefacio. Vestis, quae mihi substernitur, lachrymis multis instar imbris effusis, et tanquam rore imbuta humida redditur. 7. Pupilli oculorum, dolore morbi diuturni obtusa velut in caligine parum vident. red Interea dum hostes exultantes me rident, et fraudibus struendis intenti sunt, color et vegeta membrorum omnium vis debilitata est. 8. Vos autem, qui de flagitiis nefariis gloriamini, a me recedite, falsam quam cepistis de morte mea spem abiicite. Iehova enim exoratus lamentabiles queremonias measque flentis voces audivit. 9. Dominus orationi meae consentiens me suppliciter rogantem exaudivit, et postulationi meae assensit, 10. ut, repentina scelerum infamia hostibus inusta, eorum arrogantiam imminuat, ruborque ex pudore ortus ora eorum turbata inficiat, ut pallidi sint hostes mei ob ignominiam eos contristantem, et inhonestum me discessum doleant.

VII.
David confidens Deo, exoptat a perfida accusatione liberari. Professus bonae conscientiae testimonium, mala quae in se struebantur averti cupit. Pronunciat improbrorum exitium, et Dei laudem a piis praedicatum iri.

spacerExpectavi a te, custos rerum omnium, incolumitatem meam. Eripe me ab hostium crudelitate, qui animo truculento perniciem mihi machinantur. 2. Si nemo mihi se assertorem accommodet me tanquam suum professus, ut leo crudelis pecus imbecillum et timidum dilacerat, sic inimicus saevus sanguinis innocentium cupidus me laniabit. 3. Si delator verus iure me insimulavit, nec calumniator fictam accusationem conflavit, 4. si iniuriam aut malum cuiquam pacato homini intuli, si male de me merenti veniam non dedi, 5. pericula mihi intentet dum me premens prehendat, prehensum humi deiiciat, et in terram diecto pedibus insultet, magnificumque regni splendorem destruat, humilemque reddat. 6. Potentiam tuam, Iehova, iratus exere, furiosaque hostium crudelium impietas sic te illis offensum reddat uti ipsi meruerunt. Attolle te, Iehova, easque poenas exige et repraesenta quas de hostibus perfidis sumere pollicitus et minatus es. Expergiscere, ut tua amplitudo venerabilis omnibus terrarum incolis appareat, ut populi coetus propere conveniat, teque gubernatorem et creatorem suum esse fateatur. 8. O qui insignia regni tui manu pollenti tenens in scelera omnium gentium animadvertis, me ab iniuria hostium assere, si iure et merito, si ore puro et innocenti supplicium de illis sumi peto. 9. O qui de rebus humanis iuste cognoscis, quem nihil latet in arcanis animi penetralibus absconditum, destrue profanas hominum impiorum molitiones, insontes vero scelerisque puros confirma et recrea. 10. Ego animo tranquillo hostes non formido, cum Deus me custodiat, 11. qui sincera animi simplicitate delectatur, eosque tuetur qui ipsum reverenter colunt, impiis vero pestem ac perniciem perpetuo intentat. Si hostis consilium institutum non mutet, gladium Deus iam destructum habet, 13. paratusque ad feriendum arcum pugnae aptat, raptimque sibi sumit arma funesta et spicula lethum ferentia veneno tanquam igni crudeli illita exacuit. 14. Ecce, qui in me facinus indignum et execrabile consciscere cupiebat, quique in animo suo me labori et miseriae destinavit, in lucem edet velut phasmata inania, quae inter dormiendum hominum mentes perturbatas tanquam ludo quodam exercent. Insidias paravit ad me capiendum, ipse vero imprudens ex insidiis mihi instructis captus est. Pestis mala adversus eius salutem revertetur, et fraudulenta consilia quae in me machinatus est in ipsum remeabunt. 17. Ego propterea a dolis et timore Saulis liberatus, rerum omnium creatoris aequitatem celebrabo, Deumque ab omnibus verendum nomenque laudibus tollam, meque laetum ob beneficium acceptum profitebor, beneficiorumque memoriam iterum atque iterum usurpabo.

VIII.
David extollit maiestatem Dei ab operibus in caelo et in terra, maxime vero in homine, tum creato, tum instaurato per Christum.

spacerIehova generis humani creator et conservator, quam veneranda ab omnibus magnitudo famae de te percrebescentia omnes terrarum incolas, quos sol in dies revertens cernit, attonitos reddit! Gloria etiam amplitudinis tuae testis coelos multiplices astrorum radiis coruscos trascendit. 2. Quantam autem mundo pietatem praestes, et in eo conservando curam configas, puelli infantes et lactentes palam testantur, ut mendaces arguas hostes tuos tibi inconsiderate obloquentes, quorum os convitiis amentiae suae indicibus te consectatur, avideque sanguinem fundere cupit. 3. Cum orbes coelestes video luce pura splendidos a potenti manu tua fabricatos, cum lunam et stellas nitentes a te factas cerno, 4. mecum ipse clam reputo quam vana et infirma res sit homo, ut ullam eius rationem habeas! Quam futile et nullius momenti sit genus humanum, ut eo te demittens ostendas te pro illo curam gerere! 5. Hominem Deo pene parem fecisti, eumque rerum omnium imperio et agnitione, nominisque splendore decorasti, 6. et in omnes res a te creatas illi uni principatum detulisti, homini parere coegisti animalia omnia quae aere vitaem vitae custodem hauriunt. 7. Eidem boves et oves obsecundant, omneque animal cicur aut ferum quod per agros nutritur, 8. omnisque avis quae per aerem praepeti plumarum cursu fertur, omnisque piscis qui veluti axillarum veloci natatione per mare transit. 9. Iehova generis humani creator et conservator, quam veneranda ab omnibus magnitudo famae de te percrebescentia omnes terrarum incolas, quos sol in dies revertens cernit, attonitos reddit!

IX.
David gratias agit Deo de Goliatho occiso et fusis Pelisthais, et pios secum hortatur ad Dei maiestatem, officium, et opera celebranda. Additur forma precationis, quam tunc fideles habuerunt pro salute sua et hostium deiectione.

spacerTe, mundi totius incolumitatis causa, praesens carmine celebrabo, iustamque tuorum beneficiorum memoriam usurpans, eam tibi tanquam hostiam votivam lubens reddo, posterisque res miras a te gestas narrabo. 2. Si te mihi custodem praebeas, periculi expers nihil timebo, sed hilarem in modum cantiones laetitiae meae testes in laudem tuam cantabo, teque perpetuum coelorum et coelicorum iudicem praedicabo. 3. Hostis in expectationem rerum immodicarum sine causa erectus in fugam celerem et tumultuosam versus abiit, vique tuae manus pollentis pessundatus est. 4. Tu hostium meorum ultor eos extinguis qui cupiunt me extremum diem morte conficere. Tu mihi in turbido animi mei motu cum reus fio adiutor es, Tu ab excelso tribunali tuo de causa mea cognoscens decidis. 5. Tu gentis inhumanae furorem potenter sedas, impios vero sic evertis ut ne sermo quidem hominum disseminatus eorum nomina posteritati indicet. 6. Ecce arroganti hostis comminationes quorsum evadunt! Ecce quam misera sit conditio eius qui interminatus est oppida a fundamentis solo aequare, et eversa obscuritate et taciturnitate abscondere! 7. At totius mundi dominator et rex aeternus aeternum sibi tribunal ad iustitiam exercendam constituit, 8. ut orbis incolas iustis constitutionibus, omnesque nationes iuris aequitate gubernet. 9. Cum violentia fastu impotenti plena orbem invasit, auxilium praesens es calamitosis, quos in rebus adversis tutos et incolumes sic conservas, nemo ut eius sine permissu tuo nocere possit. 10. In he solo iure optimo spem firmam ponunt qui veram tibi cognitionem habent, quique novere quo pacto eos quos charos habes in summis periculis nunquam deseras. 11. Itaque iusto praeconio Deum Sionis servatorem praedicate, consultaque propositi divini sublimia de rebus, maximi momenti extra gentem Iudaem diffusa promulgate. 12. Deus ultor de fuso insontum sanguine supplicium expetit, nec pauperes et imbecellos impiorum violentia everti sine poena permittit, sed aurem querelis se invocantum inclinat. 13. Tu autem clemens et propitius meam afflicti ac pene perditi conditionem intuere, quem hostis violentus ingenti odio adductus invadit, meque a pallida morte propinqua subtrahe, 14. ut ubi Sion sese magnitudine attolit, quae e longinquo perspici potest, te celebrem, teque vitae et incolumitatis meae authorem esse libenter agnoscam. 15. Infidos sua ipsorum perfidia iusto supplicio evertit, ipsi pedibus colligatis in retibus detentisunt, quibus alios involvere conabantur. 16. O magna est Dei iustitia cum iudicium exercet! Author fraudis dolo, quem aliis struxerat, ipse capitur. O digna est haec res quae in penitiore loco pectoris imisque sensibus reponatur! 17. Ita se res habet, tempus inexpectatum pravos religionis hostes clade exitiali absumit, mors opinione celerius impios occupans perpetua oblivione obruit religionis et Dei contemptores, credentes Deum res mortales curae non habere. 18. At modestos ab omni fuco vacuos, quibus in Deo fiducia est, Dominus in perpetuum oblivioni non dabit, nec afflictorum expectatio iucundo exitu privabitur. 19. Ostende potentiam tuam, rerum omnium creator, ne permitte homuncionem arrogantem sese insolentius contra pauperes et modestos effere, et veluti fraeno equi coercentur, sic tu iudex ignaros religionis contemptores iure cohibeto. 20. Hostes magnitudine virium tuarum undique curcumveni, eorumque animis humanitatis expertibus timorem iniice, ut homines conditionem suam intelligentes eam infirmam et debilem esse fateantur.

X.
Queritur apud Deum ecclesia se in manus impiorum traditam, quorum malum animum, maledicta, maleficia, et blasphemias explicans, bonorum perpessiones ostendit. Denique orat ut suorum misertus improbos contundat et pios liberet.

spacerQuamdiu, generis humani servator, populi tui, dum res illi adversae sunt, nullam rationem habes? 2. Quamdiu illi tuum tanquam absentis auxilium, dum populus religionis contemptator impotenti dominatu Dei cultores superbe opprimit? Utinam scelesta hominum sceleratorum consilia in ipsos pravos conversa redundent, scelerisque artifices suis artificiosis inventis perdantur! 3. Dum scelestus nefarie perficit quae animo effraenato cupide appetivit, sic sese iactat, sic intra se laetitia perfruitur, ceu gloriam nunquam intermorituram honestis rationibus sibi compararit. 4. Hostis indomitus et superbus nihil curat sitne aequum an iniquum, bonum an malum, quod facit, sibique amanter blanditur, putans sese idcirco prae aliis prudentem esse, quod cum animo suo cogitet Deum nullum esse qui res mortalium curet, et in peccata animadvertat. 5. In utramque aurem dormiens, blue falso se putat felicem esse, quod omnia illi secunda eveniant, neque illi in memoria est te vel cognitorem vel facinoris patrati ultorem futurum, inimicos suos nullius omnino pretii facit, 6. sic intra se rationes subducens: “Ego nullo auctus damno, curisque vacuus, ad extremum usque vitae terminum aetatem agam. Nulla solicitudo, nullaque animi molestia sese me laetitia vehementi miscebit.” 7. Os eius detestabiles contumelias in quosvis effundit, verbisque probrosis et fraudibus abundat, lingua veneno maleficentiae plena, molestias animique aegritudinem bonis assidue creare cupit. 8. Ad itinerum concursus insidiatores statuit ut innoxium occulte invadat, ad impetum etiam faciendum paratus inopes praetereuntes oculis acutis spectat. 9. Qualiterque leo sanguinarius in spelunca occultus latet, sic ille e loco secreto, spiritum corde trementi celeriter ducens, ad irruendum in invalidos sese parat, eosque deprehensos et retis multorum nodorum complexis implicatos ad se trahens accipit. 10. Multisque calamitatibus domat locisque tenebrosis saevitiam suam cautus abscondit. Eheu quanta caede praetereuntes afflixit, hisce dolis violenter agens! 11. Postea apud se tacitus sic ratiocinatur, in perniciem suam facile sibi credens, “Haec omnino nescit Deus. Oculos alio avertit ab his quae apud homines geruntur, licitum et illicitum nihil curans.” 12. Expergiscere, Iehova, manumque alte leva, plagasque cum libramento et pondere factas impiis inflige, nec bonos auxilii expertes per silentium oblivionis indicium relinque. 13. Tene pravi pertinaces et vaecordes non verentur sic negligere? Ut seorsum tacite apud se mussent, “Deus, res humanas negligens, scelerum vindex non erit.” 14. Vides certe omnia quae geruntur, ipsa pravorum facta annotans, et sceleratus in tuam potestatem perveniet ut sciat molestias et anxietates inopum a te non ignorari, auxilii et sceleris expers in tuam custodiam traditus est. Tu defensor parentibus privatos fueris. 15. Tu hominis scelerati potentiam imminue, mentisque malae insolentiam subige, quoad usque malitia una cum malo radicitus exscindatur. 16. Tum tu vere rex regnum stabile in perptuum habebis, nationesque religionis expertes a limitibus terrae, quam tibi haereditatem recepisti, longe expelles. 17. Pii molestiis gravibus oppressi haec desideria sua aperte exponunt, tibique supplicantes ita precantur, animisque commoti his incitamentis cum lachrymis a te petunt, 18. ut orbum patre et ope expertem a violentia et arrogantia effraenata liberare velis, ut homo, vas terreum, animi ferociam deponat, probe sciens vires suas admodum exiguas esse.

XI.
David ab hostibus contumeliis et persecutionibus affectus graviter eos reprehendit. Irrita fore eorum consilia praedicit, Deumque iudicem cognoscere probat, et iudicaturum esse singulos ex aequo et bono ostendit.

spacerQuum spe firma incolumitatis me sustentem, illamque in Deo spem ponam, vos oraculis Dei minime credentes, quasi vitae me consulentes sic mihi obstrepitis: “Si ullam vitae tuendae rationem habes, abi hinc ad montes longinquos celerior quam aves timidae volant.” 2. Sceleratus enim iniquitatis arcum curvavit innocentes hominesque simplices invadat. 3. At tu, rex benigne, manu forte inimicos subigis, vanaque reddis consilia hominum insane et vehementer furentium, quae contra simplices nihil commeritos ceperunt. 4. Deus sempiternum coeli sacrarium habitans, et in throno coelesti splendido sedens, ad ius dicendum paratus, res humanas in universo orbe intente aspicit. 5. Vir bonus non est illi ignotus, vir malus non praeterit illum in omnia intentum, sed aequus mundi rector et iudex odium ingens habet in homines pravo animo ad scelus proclives. 6. Super improbos casses tanquam pluviam deiiciet, tempestatesque cum fulmine irrumpentes secum trahent ignes adiecto sulphure ardentes ad homines sacrilegos extinguendos. 7. Aequitatis autem studiosos Deus recti et aequitatis author amore inviolabili prosequitur, iustos quoque doli immunes rectumque sequentes semper ob oculos habet.

XII.
David aulicorum calumniis pressus opem Dei implorat, adducta promissione fidem suam confirmat, et salutem petit.

spacerSis auxilio, generis humani custos, nam sincera dictorum constantia ab hominibus eiecta e terris abiit. 2. Simplex et pura fides hominum consortia deseruit, eius inquam tenaces inter homines esse desierunt. Unusquisque familiari suo verba inania facit, mendacium sermone iucundo dicens, res autem nefarias animo secum cogitans. 3. Utinam Deus ora toxico pestifero auribus tantum iucundo tanquam medicina temperata comminuat, et linguam arrogantem, ac maiora quam decet loquentem, radicitus extirpet! 4. Imprudentes etiam extinguat, eosque non verentur dicere audacter et sine ullo metu, “Linguam ad iurandum falsa assuefaciamus, et os age corroboremus ad turpia quaevis facinora patranda. Non enim arbitror ullum praeter me hominem tenere quo os meum claudat, aut pessulum ullum habere quo linguam meam a loquendo cohibeat.” 5. At Dominus audiens lamentationes percusso pectore dolorem animi testantes, et suspirationes ab imo corde ductas hominum afflictorum et infimorum difficilia ad ferendum tolerantium, “Erigam me,” inquit, “ac tenuem curis levatum sistam, ut in loco munito procul a vi longeque a fraude inimicorum, a labore paululum quiescat.” 6. Haec ait Dominus, quodcunque autem ab ore eius plenum fidei exit sincerius est auro (inquam) quod septimus ignis coquendo liquidum fecit, donec pars crassior et impura igne tanquam iudice in vaporem et sedimentum decedat. 7. Promissi igitur recordatus, pater, perversos linguae maledicae sermones reprime, nosque (gentis humanae salus et rector) ab hominibus nequam in perpetuum vendica, quorum contagio tanquam pestis interficit. 8. Nequitia enim nullo prohibente impunis longe lateque per omnes saevitiam exercet, et ubique omnia abundant iniustitia et tormentis, cum facultas eius ius dicendi in impiorum potestate est, mandataque pravorum bonis timenda sunt.

XIII.
David de opis divinae dilatione, infirmitate sua, et inimicorum importunitate expostulans, Deum orat pro salute sua et hostium confusione, ad gloriam sui nominis.

spacerQuamdiu, mundi gubernator singularis, me abs te relictum aspernaberis? An me oppressum destitues velut in perpetuum memoriae tuae exemptum? Quamdiu ira et indignatione contra me exardens faciem tuam mihi iucundam me celabis? 2. Quamdiu solicitudines animum meum turbantes statum eius in diversas cogitationes trahent? Quamdiu animum vehementia tristitiae instar fluctuum instabilis vexabitur? Quamdiu inimicus arrogans laetitiam prae se feret propter afflictam fortunam meam de gradu pristino deiecti? 3. Intuere me sisque me auxilio, rex mundi, tuique cognitionem in animum meum infunde, ne mors perpetua sua quiete oculos torpere faciat, 4. ne inimicus superbus per insolentiam dicat me sua potentia afflictum esse, ne improbi, quibus nulla est fides, in me odium habentes me dolere laetentur. 5. Tu me benigne iuvans incolumitatis expectatione munifice reficis, incolumitate potitus tuas (rex potens) laudes in astra tollam.

XIV.
David Israelis impietatem a Dei et conscientiae ipsorum testimonio, et vanitate studii illorum ostendit, et futuram liberationem et laetitiam praedicat a sola Dei misericordia.

spacerStulti flagitiis suis faventes, sceleraque sua foventes, sic intra se tacite et astute cogitant. “Homines timidi nimium facile sibi credentes fixerunt Deum, cum fortuna actiones omnes sine ulla ratione sursum ac deorsum vertat.” Ergo impii Deum non timentes sese ex toto animo facinoribus turpibus devoverunt, nemoque laborat tota mente iustitiae iter insistere. 2. Deus ipse, quem nihil praeterit, de coelo tanquam templo in quo colitur ad cogitationes humanas despexerat, si forte aliquis non penitus et per stultitiam obstinatam malus cogitationem ad Deum colendum vertat. 3. Tu potes existimare omnes ad omnia flagitia admittenda consensisse: turpia, scelesta, abominanda committunt, nec ulli voluntas est actiones honestas suscipere. 4. Quomodo enim ullum negotium iustum instituerent? Quomodo illi libenter aut audirent aut consilia prudentia caperent, quorum mentes flagitium et facinora crudelia penitus inquinaverunt, qui populum mihi dictatum exhauriunt, ut animalia immansueta quae per vim capta sunt absumunt, nec Deum rerum omnium potentem ex animo honorant? 5. Atqui aliquando erit cum tremor hostes, timore frigus inducente, commovebit, cum Deus scilicet, summe iustus iustorumque defensor, innocentes iuvabit, talibus verbis homines Dei negligentes redarguens: 6. “Hominum innocentium religio a vobis irrisa et spreta fuit. Vos sanctum pauperum voluntantem, precationes, spes in longum spectantes, et curas festinationam afferentes, ludibrio habuistis.” At Deus, in quo auxilii humani expertes spem ponunt, eorum expectationem et preces ad finem felicem perducet. 7. Atque utinam Deus ille ipsum colentibus id auxilium afferat, quod e Sione expectant! Cum enim nexum servitutis solverit, suique cultores liberabit, posteri Abrahami animio quieto laetabuntur, filiique Isaaci merito gaudio gestient.

XV.
David ostendit vera ecclesiae praesentis et sempiternae membra ex integritate vitae, iustitia, et vertitate innotescere.

spacerQuis una tecum, omnipotens mundi rector, templum Hiersolymitanum in Sione situm habitabit? Quemque super montem tibi dictatum stes, ut, calamitatum expers, ibi in otio tranquillo aevum aeternum degat? 2. Is scilicet tecum templum et montem tuum incolet quem puritas ab omni fuco et dolo aliena delectat, quique semper sui similis iustis actionibus perpetuo instat, nec animo crudelis, linguam adultricem iucunda auditu fingere assuescit, 3. nec sermone vanus fraudes ad exitium aliorum tendentes excogitat, nec damna vicinis comminiscitur, nec suavem amicum infamat, vitia ipsius ei exprobando, quorum eum pudeat; 4. qui superbum pietatis inimicum contemnit, qui reilgiosum Dei cultorem reveretur, qui pollicita constanter solvit, tametsi damnum inde patiatur, nec promissae fidei violandae sese assuefacere potest; 5. qui pauperes usuris exigendis non evertit, qui viros bonos propter munera hosti non tradidit. Haec qui fecit, in templo ei sempiterna quiete gaudebit.

XVI.
David Deum orat ut se ab omni idolatria purum conservet, idololatrarum miseria, bona piorum in Deo praedicatur. Praesentia sunt iustitia et sanctificatio per spiritum, futura sunt resurrectio Christi et per eum omnium piorum ac vita aeterna.

spacerRerum omnium creator et hominum servator indubitabilis, cuius in te solo fides et spes haeret, periculis imminentibus exime. 2. Tuus ego famulus te Dominum esse meum, meique potestatem habere toto animo profiteor, populisque nuntio te Dominum et Deum esse, sed tu bonis omnibus abundans servitio meo ut tibi emolumento sit non eges. 3. Itaque in hanc curam et cogitationem incubui, ut populo quem tibi solum quasi sorte lectum in haereditatem excepisti, studio sancto inservirem. 4. At populus ille obliti tui a te desciverunt, et quilibet eorum seorsum deos ignotos sibi commenti sunt, venerantes loco Dei phantasias ridiculas a se excogitatas. Sacrificia his facta non gustabo, convivia recuso quae in horum sacrificiis celebrari solent. Ad testimonium etiam dicendum vocatus, aut pacta rata faciens, eorum nominibus nunquam utar. 5, At sempiterna Dei indulgentia gentem, quae mihi sorte obvenit, tuebitur, praemiumque praebebit abunde maius quam laboribus debebatur. 6. O praeclara praedia mea! O singularis haereditatis mea sortitio! Quam vehementer mihi iucunda proventuum in praediis meis pulchritudo me omni ex parte delectat! 7. Deus sempiternus in aeternum laudetur, cuius consilia sequens dies produco, cuiusque impulso arcano animus noctu excitatur. 8. Quidquid conor aut facio, Deum ad me iuvandum paratum video; is semper me ad dextram suam sistit, ne de gressu firmo dimovear. 9. Cor ingenti laetitia palpitans pulmones movet, lingua nominis tui praeconia exponere libenter cupit, boni eventus expectatio corpus meum occulte reficit. 10. Non enim sines me in tenebricoso mortis sepulchro habitare, nec patieris ut corpus mortuum putrescens et in pulverem diffluens dissipetur. 11. Tu ostendis qui itur ad vitam aeternam, de conspectu tuo ingens gaudium fluit, mihique laetitiam manu liberali impertis.

XVII.
David ab inimicis pressus iustitiam causae, vitae innocentiam et simplicitatem suam profitetur, itaque a Deo servari, inimicos conturbari petit, ut bonorum, quibus confidebant, instabilitatem experirentur, et ipse veritatem Dei.

spacerBenigne gubernator universitatis rerum, iustus iusta petentem audi, quasque lingua verax et ab omni simulatione aliena exponit aequo animo queremonias accipe. 2. Nam iniuria affectus ad te iudicem veluti ad praesidium confugio, teque mihi auxilio defensorem voco, et causae meae cognitionem suscipere cupio. Tu, quaeso, viros integritate et innocentia praeditos, iniuria autem consumptos, benevole intuere. 3. Tu iudex callidus secretas cogitationes meas, corque timore et aliis perturbationibus solicitum per noctis taciturnae obscuritatem sine ullis arbitris saepenumero inspexisti. Saepe etiam periculum fecisti animi mei, eundem rebus adversis, veluti igne aurem probans, neque hunc fraudulentum et sceleratum invenisti, ac ne sontibus quidem pericula intentatem. 4. Sermo animo, oratio tacitae cogitationi meae consentiebat. Mens mea legibus tuis recta monentibus consilia, audaciam sceleratam odio habens, fugit. 5. Hoc modo iter meum per viam praeceptorum tuorum dirige, ne pedes incerto et lapsante gradu titubent, neve loca ad consistendum difficilia pedes inconstantes labare cogant. 6. Invoco te, et ad auxilium tuum, experimento facto, saepe me cognitum a discriminibus difficilibus confugio. Tu meas orantis querelas lamentabiles facilis exaudi. 7. Eos etiam, qui se vitamque suam et expectationem omnem tibi credunt misericors sustine. Idemque severus impetus hostiles tibi repugnantis manu ultrice cohibe. 8. Tu pericula praevidens me instar oculorum, quos plurimum amamus, tuere, timentemque longe a malorum violentia sub potentiae tuae umbraculo absconde, quemadmodum aves pullos suos sub alis amanter et diligenter celant. 9. Coetus enim pravorum ad vitam mihi adimendam paratus est. 10. Sua potentia me circumsident et oratione insolenti graviter mihi obloquuntur, facinora execranda sermone truculento se facturos mihi denunciant. 11. Omnes viarum introitus custodiis claudunt, loca convenientia circumspiciunt, eaque ad me interimendum deputant, animoque scelus futurum admittunt quod mihi absente parant. 12. Tales feruntur in me valde irascentes, qualis leo iracundus in feram obiectam ruit, qualisque leonis catulus, qui lactare desiit, in antro profundo absconditus praedam suam avide spectat. 13. Expergiscere et prodi, pater, malasque hostium impiorum cogitationes praeveni, tyrannoque in terram proiecto et occiso, a gladio tuome libera, quo ille iam truculentus crudelitatem suam exercet, 14. neve permitte ut superbia opulentiorum immoderate saevientium me per violentiam opprimat, qui hoc unum curant, voluptates fugitivas vitae delicatioris, dum possunt, captare. Hi divitias de cella copiosa abunde suppeditas, terris ad intima usque reclusis, fructusque agrorum corpori alendo satis superque praebes, domosque numerosa liberorum stipe laetas facis. 15. At innocentia mea dabit mihi libero impedimentis omnibus, quae a corpore ad animam manant, te, mi Deus, coram videre. Illud autem tempus me solide et undique felicem efficiet. Illud, inquam, tempus, earum rerum laetitia abundans quae animum delectent, cum tua scilicet amplitudo sincera permittet sese menti meae purisque mentis oculis videri.

XVIII.
David sub finem vitae Deum laudat, recordatione beneficiorum iam acceptorum, et in posterum se Deum laudaturum profitetur.

spacerTe, Iehova, qui omnia alis, venerabor; te, creator mundi, ex animo diligam, 2. qui robur es meum, meae tantummodo opes, munimentum meum, mea custodia, expectatio et consolatio in periculis. Tu mihi tegumentum es ad mala et pericula a me depellanda, tu arma mihi es ad hostem petendum, tu indubitatum vitae meae firmamentum, tu mihi locus consistendi extra periculi metum tanquam portus navibus acceptus. 3. Nam statim ubi os meum ad te laudandum aperio, te precibus prosequens, rogansque ut mihi sis favens et propitius, vis inimicorum recedit; incolumitas animique tranquillitas salutem comitans leniter advolans advenit. 4. Iam mors crudelis retibus exitialibus me impediverat, infernus aquis violentis me iam circumventum clauserat. 5. Iamque ligatus vinculis infernalibus captus eram, pedicaque gressum impediente, per vim adducebar. 6. Ego autem in his malis implicatus et captus Deum mea supplicantis et humi prostrati oratione invocavi, inque hoc discrimine versatus vocem ad coelum extuli. Iehova autem in throno ignei coeli sedens me sese inclamantem audivit, ubi autem oratio mea ad coelum ascendit, Deusque querelam aure attenta accepit. 7. Terra facie Dei attonita confestim trepide se commovit, montesque, vinculis quibus tenentur laxatis, se quoque moverunt, et in speluncis intimis velut indignantes a fundamentis profundis sonuerunt. 8. Spiritus velut fumus calidus instarque anhelitus e narium spiraculis prorumpebat, ignesque vehementes se veluti aquae vortices circumagentes ex ore eius emanant, et quaeque tangunt motu animato tanquam carbone ignito agunt. 9. Coelum etiam dicto audiens summam orbis sui partem molliter demittit, ut regem suum deorsum in terras mittat, caligines aeri nebulosi sub pedes eius sese admovent. 10. Iehova celeri curru vectus (cuius fraena angelus igneus alatus ceu auriga moderans, ventis, qui propter levitatem volare videntur, veluti remigio cursum adiuvat). 11. Iehova, inquam, obscuro nubium aquosarum tegumento sese operit, aquasque nigras in aere densiore coelum obnubente sibi praetexit. 12. Ex oculis acutis velut tela ignes emissi lucido fulgore suo obscuritatem tristitiam afferentem dispellunt. Deinde magna vis pluviae instar lapidis coactae cum sonitu ruit, ignesque longo tractu serpentes per aerem obversantur. 13. Sed postquam Deus sancta voce loqui coepit, totum coelum confestim terribili sono vastum murmur edit, terraque tempestate grandinis icta venti vi frequenti sonum reddit, flammaeque ex nubibus dissilientibus emicant, 14. telaque ignita per vasta aeris spacia discurrunt, 15. splendorque igneus frequenter et subinde effulget, terraque commota sese aperiens lacus aquarum interiores ostendit, undisque ex se manantibus exitus solvit. Terra pavore tremit, et intimas partes suas monstrat, visceraque sua tenebrosa aperit. Vox Dei aeterni tanto cum sonitu exit, flatusque irae divinae formidabilis tam gravi fremitu et increpitatione tonat. 16. Deus e coelo manum salutis compotem extendit, meque in ultimo vitae discrimine constitutum e periculis gravissimis eripuit. 17. Ab inimicis potentibus me liberavit, gravesque opulentiorum inimicitias adversum me veluti ludum effugit. 18. Cum fraudulenti homines cupidi me damnum dare temporibus difficilibus machinis occultis me invadebant, 19. Iehova mihi opitulatus est, exitumque patentem in summis angustiis aperuit, meque, quem regem facere constituerat, a morte liberavit. 20. Certe Deus animum meum manumque innocentem advertit, meque honorifico virtutis praemio dignum existimavit, 21. quia nec contemptus Dei nec falsa ignorantis opinio peioribus consiliis acquiescens me transversum a iustitia coegerunt. 22. Lex a Domino lata semper mihi in conspectu, venerandaque eius mandata semper erant cogitationibus meis praesentia. 23. Veritate fraudis experta red delectabar, et voluntas, ab omni dolo et fuco aliena, Deo ipso arbitro, facinora turpia et fraudes scelestas effugerat. 24. Itaque Iehova liberalis tribuit mihi ex innocentia mea hanc utilitatem percipere, testisque aequus, qui cuncta videt, vitam meam innocentem beneficiis abunde instruxit. 25. Unusquisque pro moribus te sui similem facit: erga insontem insons est, benevolus te sibi benevolum intelligit. 26. Iustis et integris iustum te et integrum exhibes, callidiorumque prudentiam malitiosam alia cautione et ingenio solertiore effugis. 27. Tu incolumitatem populi demissi, et bona periculis gravibus prope perdita, conservas, ac insolentem oculi superbi arrogantiam deprimis. 28. Tu me e vulgi multitudine sublatum in hominum celebritate constituis, meamque tenuitatem gloria et honore conspicuam facis. 29. Auspicio tuo acies armis aeneis splendentes dispesco, culminaque moenium turribus munitorum transcendo. 20. Certe ut Deus ab omni scelere alienus est, suam militiam professis vitam rectam et breviter ad salutem ferentem ostendit. Quaecunque vox ab ore Dei aeterni exit, purior est auro a sordibus iterum iterumque per ignem separato. Ille homines expectatione auxilii sui innixos scuto suo defendit, rebus non ex animo evenientibus prohibet animum despondere. 31. Quicunque autem vana simulachra e ligno coloribus oblito, vel ex dentibus elephantis efficta, aut lapides in formas diversas sculptos, honoratis, dicite vos mihi nunquis alius quam noster Deus in coelo res humanis regit. Quis alius terris imperat, quaeque lubet dextra insuperabili perficit? 32. Ille Deus robore ingenti membra mihi fulcit, vivendique rationem absque maculis et errore commonstrat, 33. effecitque ut pedem celeritate cum cervo agili et veloci certarem, meque longe a summo discrimine in altum et munitum locum submovit, 34. deditque mihi in periculis belli manu habili armis uti, totumque aeneum arcum rigidum curvare, et curvatum vi virium frangere. 35. Ille me totum munimento scuti salutem afferentis operit, auxilii ac potentiae liberalis manu sua vacillantem sustentans potentiorem facit, 36. perque vias hominibus occulte insidiantibus obsessas exitum sine periculo aperit, nec patitur pedes meos per loca deserta vacillare gressu re ulla occurrente impedito. 37. Te duce, inimicos fugientes sequor et fugatos capio, nec prius a persequenda victoria redeo quam, hostium fortitudine imminuta, spiritus eorum feroces fracti sint, 38. humique prostrati ad pedes meos concidant, ne iterum se erigere quaerant red belloque clades et damna accepta resarcire. 39. Tu mihi per totum corpus robur vivax spargis, nervosque fortes vi ingenti induras. Tu doces me bellum gerere. 40. Tu me quicunque provocat in terram prosternis, in meam gratiam hostes trepidantes dispergis. 41. Invocantibus nemo dat aurem, supplicationibus opem Dei petunt, aurem clamantibus aversam non commodat. 42. Hos ego retro ago ceu ingens venti vis pulverem agit instar nubis collectum, turbatosque et fusos vehementer urgeo, et pedibus protero ceu lutum turpe in viis argilla plenis conculcatur. 43. Tu me a contempto plebis ignobilis coetu sublatum, populos nutu meo regere facis, nationesque incognitas per urbes procul dissitas mihi supplicare cogis. 44. Nova praedicatione virtutis meae stupefactas, quae, me nondum etiam viso, linguis ad palpandum compositis adulationes comminiscuntur. 45. Nec audent satis confidere moenibus quamvis munimento firmatis. 46. Omnis praedicatio, omnis virtutis commentatio, et imperium in res omnes sit Iehovae, qui me potentia sua cingit ac defendit, et ab imminente mortis periculo sanum salvumque perficit, 47. qui mihi ius et potestatem concedit perfidos et sceleratos frangendi armis iniurias ulciscentibus superatos, qui populos non coactos mihi obsequentes facit, omnique molestia et solicitudine vacuum subitas belli perturbationes prohibet, 48. qui me tuetur cum populus iratus adversum me bellum saepe renovans saevit, qui commenta pravorum malevolairrita reddit. 49. Itaque res a te, Iehova, praeclara gestas per oppida propinqua diffundam, multisque (pater venerande) carmine meo notus eris. Qui regem tuum in omnibus discriminibus extra periculum statuis, qui me potentia auges, summaque benevolentia regem ipsum eiusqe posteritatem in perpetuum velut in clientelam accepturus es.

XIX.
David expositis documentis quae Deus et in rebus creatis et verbo suo exhibet, eum orat ut peccata ispius condonet, deducat in santificationem spiritus, et ipsum acceptum habeat in Christo.

spacerHomines penitus dediti falsis praeceptis philosophiae a pietate alienae, et plus aequo sibi assumentis, eaque affinitate eoque affirmantis quae ignorat, putat enim se divina scire posse, quorum philosophi homines animales tantum, non sunt capaces, vos inquam aspicite, iudicioque expendite mundum tot stellis et astris lucidis splendentem: ex hac caeli fabrica percipite quanto ingenio fuerit mundi creator qui coelum, sacram Dei ipsius sedem, in sublimi consistere fecit arcu instar ignis lucido, cameramque terram et mare facile capientem curvavit. 2. Luces noctes semper impellentes, noctesque luces sempiterna vicissitudine urgentes, docent res mutatione obnoxias per aerem non temere moveri, sed tota coeli structura omnibus partibus sibi consentiens et constans Dei potestatem omnia conservantis clamat, 3. non sermone qui sono exiguo ad paucorum aures attingere possit. 4. Nulla enim natio inculta extremas terrae partes habitat, limitibus multum a nobis distantibus, quae certam coeli constantiam ordine stabili se circumvolvens ignoret. Quid nocte innubila stellas lumine puro perpetuo lucentes non mirari debeat? 5. Aut cum diei initio solem curru lucido veluti tentorio egredientem, sive ille faciem honestam e mari orientali tollit, similis marito in nuptiis ex apparatu aureo splendorem fundenti et caput spectabile gemmis ornatum habenti, seu cum properans celerem diei lucem finire, veloci curru diem a nocte dividit, corpore, robore, et velocitate propera similis hominibus magnitudinis ac fortitudinis monstrosae. 6. A plaga coeli orentali ad extremam partis illius finem in qua occidit per signa coelestia in zodiaco circulo obliquo posita tansiens res omnes calore vitam continente gignit, servat, et auget. 7. Sed perpetua constantia motus, et vicissitudinis rerum omnium, mundique pulchritudo admiratione digna, non ita oculos inspectantium demoratur, sed lex a Deo tradita, animisque indita, vi quadam occulta mentes humanas ad honesta movet. Pollicitationes divinae, purae ob inconstantia red dolosa et ad lapsum prona, specie et imagine honesti obiecta, animos confirmant. 8. Peccatum non iure summo, sed ea iuris moderatione punitur ut supplicium delectet et reficiat damnum eis quibus culpa damnum dedit, mandata Dei cognititione certa oculos aperiunt. 9. Cultus Dei venerabilis ceremoniis ab omni labe alienis splendet, quem ne longinquitas quidem temporis, cuncta tandem corrumpens, spatio deteriorem facit. 10. Lux et veritas testis praesens, quae decreta tua novit, in tabulis aereis conservat iudicia illa tua melle et auro suaviora, splendidisque lapillis meliora. 11. Famulus tuus haec decreta in animo veluti insculpta assidue videt, non ignarus quanta remuneratio futura sit ei qui ea asservet. 12. Quis mentis inconstantis delicta memoria tenet? Quod acumen virorum sapientium ea capere poterit? Ablue igitur saepenumero sordes eas quas error obliquus et facile se in animos insinuans nobis incogitantibus saepius aspersit. 13. Fac ne execrabilis superbiae infraenis potestas imperium in animis nostris occipiat, sic me a vinculis summorum delictorum facile liberabis. 14. Tu nostrae incolumitatis praesidium, in cuius etiam potestate vita nostra posita est, author et creator noster, et ab hoste liberator, admitte propitius in animum tuum orationem ex ore meo exeuntem, quodque mens sine arbitris inter se cogitat libenter amplectere.

XX.
Ecclesia Davidi contra Ammonitas proficiscenti bene precatur suo et regis sui nomine, fiduciam suam in Deum praedicat, faustoque eventu praenunciato res suas Christo Deo commendat.

spacerTametsi immensa populi feri truculentia armis et urendo omnia vastet, tu ne permittas te adversa fortuna vinci, sed maiore animo ei obviam ito. Deus mundi gubernator orationem tuam propitius accipiet et sicuti Israelem orantem manusque ad coelum tollentem in rebus adversis audivit, 2. ille tibi quoque precanti assentietur, teque incolumem ab inimico immensa vi nominis sui verendi conservabit. E sanctuario coelesti membra tua robore occulto fulciet, teque de templo in Sione sito sede eius aspectabili in ecclesia confirmabit. 3. Petitiones tuas fortunabit, dona tua memoria tenebit, omneque sacrificium tuum Deum placabit. Ignis lucem claram in coelum circumflectens, victimasque totas flamma consumptas comburens in cinere vertet. 4. Ille consilia tua iuvabit, lapsusque fortuitos in melius convertet, rerumque exitus ex voluntate tua formabit. 5. Iam tibi reverso laetitiae signa dabimus, et ex majorum consuetudine Deum parentem, qui nos conservavit, cantabimus. Omina rerum venalium loca, omnes viarum concursus, loca omnia divino cultui sacra Deo gratias agent, nomenque eius augustum laudabunt. Omnibus piorum petitionibus facile assentietur, finemque iucundum orationi aequa et iusta roganti dabit. 6. Imo certum habeo regem a se unctum civibus suis Dominus incolumem reddet (nec augurium fallax imponit). Auxilium regi suo feret, templum coeli augusti Dei ipsius palatium aperiens, teque manu valide potenti defendet. 7. Glorientur Syri se magno numero equitum e curru bellum gerentium ordines habere, lignaque inter rotas traiecta ferro instar falcis incurvo terribilia efficere. Populus Persicus spem in equis ponat, rumpensque terrae solum equorum ungulis sonum edentibus, et nunc huc, nunc illuc flectens habenas, campos spaciosos vagis discursibus impleat. Hi currus bellicos equosque suo magni faciant, 8. Persis Syriisque nec equorum nec curruum robor hoc dabit, ne aves voraces unguibus curvis eorum discerpant. At nos indulgentia Dei tenues et afflictos levabit, suaque potentia divina confirmabit. 9. Tu, noster custos, nos adiuva. Si tu nobis faveas, arma socialia nec requirimus, nec hostilia formidamus. Deus rex clementissimus nobis favebit, et invocatus populi sui petitioni semper propitius annuet.

XXI.
Populus gratia agit Deo, enarrans victoriam de hostibus Davidis datum, quaeque ipse acceperit ad vitam, salutem, gloriam praesentem, et sempiternam pertinentia. Hostium exitium praedicat, Deumque orat ut procuret porro gloriam suam.

spacerQuod, hoste superato, rex liber curis homines anxios reddentibus, admodum laetetur, ob id se tibi, Deus, angelorum beatorum praeses, prae se fert obnoxium esse, tu ei robur praebuisti ad pericula perferenda, eique dedisti e pugna gravi et aspera incolumem reverti. 2. Nulla ei ad hunc usque diem negata est petitio, cum te oratione humili invocaret, nihil in arcanis animi penetralibus vanae expectatione voluit. 3. Hunc, omnibus bonis ad vitam hanc tuendam facientibus, beatum fecisti, et ultra petitionem et antequam peteret. Dedisti etiam eius capiti sacro oleo consecrato coronam ferendam auro coruscantem et lapillis pretiosis splendentem. 4. Petivit abs te ut vivus et incolumis ex bello evaderet, vitaque mortis expers data est petenti. 5. Tu in lucem hominum illum protulisti, ut forma et idea sit vitae beatae eis qui dehinc nascentur, ut matribus etiam modus sit et exemplar petitionis, cum natis dulcibus prospera omnia optantes orant. 7. Tu certe is es a quo omnia expetat. Tu illi stabilimen es ut tibi fidat, et in rebus adversis perfugium: tuo unius auxilio confisus omnem violentiam rerum turbulentarum constanter tolerabit. 8. Tu in hostes eius manum iniicies, dextraque ultrici poenas ab eis repetes. 9. Ceu flamma in caminis arctis velut aestus evolvent, magnos arborum ramos consumit, sic irae tuae vapor impios vorabit. 10. Omnium hostium posteritatem, omnemque sceleratorum spem radicitus exscindes. 11. Homines enim nulla fide adversum te dolos occultos et nefaria comminiscuntur, animoque maligno desideria cogitant exitum felicem nunquam habitura vanasque expectationes volvunt. 12. Tu cum eos urgebis sese in fugam maculosi red praecipitabunt, plagasque turpes retro accipient. Tu tela in faciem eorum recta coniicies dum fugiendo mortem declinant. 13. Expergiscere, iudex aeterne, qui manu forti gubernacula mundi moderaris, efficeque ut hostium superbia robur tuum recognoscat, dum Deum red timentes te mundi authorem die festo cantionibus praedicabunt. Canent, inquam, te mitem et misericordem precibus tibi suppicantum, et malis metuendum.

XXII.
Psaltes primum angustias et perpessiones infinitas Christi explicat, in quibus patrem invocans ex fide auditus est. Deinde prophetiam, sacerdotium, regnum illius sempiternum atque universale ad ecclesiam totam perventurum docet.

spacerCur me, Iehova, deseris? Cur a me, mi Deus, recedis? 2. Eheu verba non proficientia edo. Sive lux lumine suo terras ostendit, lux me videt frustra te invocantem, sive nox obscuritate sua rebus omnibus silentium imponente terram abscondit, nox omnis me te inclamantem sentit, nox omnis meis querelis resonat. 3. Tu ille es augustus habitator Hierosolymae tibi dicatae. 4. Posteris Isaci tu materia est et argumentum canendi. Tu genti Iudaeorum certa expectatio fuisti, qui vitam et incolumitatem tibi commissere, accepta a te salute incolumes rediti. 5. Incolumitate accepta, tibi salutem se debere agnoverunt ui in rebus asperis auxilium tuum postularunt, qui sese penitus tutelae tuae commendarunt, nec infamiam nec inimicorum subsannationes retulerunt. 6. At ego miser insectum sum abiectum, non animal Deo proximum. Sum infimae plebis ludibrium et hominum tenuissimorum irrisio. 7. Nam vulgus hominum in viis occurrens mala mea ludificatur, annuitque mihi, motuque oculorum ostendit, caput agitat, labra, ut ei deridiculo sim, extendit, irrisionemque oratione virulenta acerbiorem facit, 8. “Ecce,” inquiens, “amicus Deo suo gratus, ecce ille spe opis divinae intrepidus. Nunc illum Deus custodiat, nunc imminente malo eum eximat, quem tam charum habet.” 9. Tu vero me, Iehova, statim e ventre matris in lucem editum in fidem et tutelam tuam acceperas. Te unum intuens opem tuam speravi puer adhuc infirmus e mammis matris meae pendens. 10. Tu Deus is es in quo a nativitate unice spem pono, tua indulgentia a partu meo et incunabulis mea comitata est. 11. Ne desere me iam in summo periculo versantem. Gravissimum enim periculum iam adest, necessarii mei vitae suae timentes trepidi a me discessere. 12. Homines instar taurorum feri et potentes me ab omni parte circumsederunt, 13. meque invadentes rictus distendunt instar leonum terribilem vocem edentium, quos praedae expectatio et inedia provocat. 14. Sanguis abunde fluens, totumque corpus inbuens percurrit, sanguinis tandem inane. Iunctura solvit ligamenta membrorum, cor prae timore in pectore tabescit, ut cera aestu et calore solis diffunditur. 15. Membra infirma dessicata sunt tanquam figmentum vasis lutei ignibus a figulo excoctum et induratum. Lingua rigida ad aridum gutturis aditum affixa est. Iam sto ad monumentum meum, humatorem opperiens. 16. Homines instar canum rabiosi oratione aspera undique me premunt et dentibus invadere conantur, crudelis nequissimorum coniuratio palmas et plantas meas perforavit, 17. ossaque computant quae per pellem corporis in cruce extenti apparent. Postquam rabies hominum poenis omnibus ad satietatum usque usa est, cor eorum adhuc iracundia inflatum sese oblectat, oculos voluptate perfundit, inque meis poenis aspectu iucundo ad oblectationem utitur. 18. Vestimenta mea diviserunt, vestem meam interiorem sortis iudicio permiserunt. 19. Tandem, Domine, ne me destitue, neve in maximis periculis versantem relinque. Tu solus es meae vires meaeque opes. Ades et propere fer opem saluti meae, meque ab omnibus relictum tuere. 20. Inimicorum crudelium arma crudelia prohibe. Violentiam hominum rabiosorum coerce, ora leonum iratorum cohibe, armaque hominum ferorum comminue, meque opem tuam supplicter petentem defende. 22. Tum, morte superata, ope tua incolumis, amicis et propinquis magnificentiam tuam indicabo, plerumque conventibus vires, veritatem, et perpetuum bonitatis tuae tenorem annunciabo. 23. Quicunque Deum cultu et honore dignamini animo sceleris experte, cantionibus piis honorem Deo tribuite. Posteri Iacobi amplitudinem Dei laudibus, quales diebus festis ei canuntur, notam facite. Posteri Isaci misericordiam Dei erga vera fide praeditos confitemini. 24. Deus enim inopem ab omnibus derelictum nec aspernatus est, nec reiecit. Taedio tenuium auxilio carentum carentum faciem suam ab eis aversam non retorsit. Mihi propitius fuit eum invocanti, vitaeque iucundae me restituit. 25. Propterea te, mi Deus, per extremos terrarum fines celebrabo, et nationibus exteris annunciabo, coramque coetu te colentium promissa tibi reddam. 26. Homines animo neutiquam elato et simplices comedent ad epulum sacrum invitati, coenatique et divina potione satiati Deum epulas eas exhibentem praedicabunt, Deum carmine celebrabunt, qui tanta vi se insinuat in animum vi ingenti se scrutantium, ut perpetuum viventes securi laetentur. 27. Homines igitur tam insolito visu concitati ab extremis terrae finibus ubicumque habitant Domino parebunt, omnesque nationum exterarum cognationes ultro in eius potestatem pervenient, Dominumque supplices precabuntur. 28. Nam imperium mundani opificii, quod coelum, terram et mare continet, lege perpetua Domino convenit. Deus cunctis nationibus ius dicet. 29. Reges et principes cum illo coenabunt, coenaeque sanctae epulis satiati libenter eius iugum accipient. Pauper prope sepulchrum suum, qui membra torpens aegre movet, lasso et debili membrorum nexu, vita iam abeunte, illum venerabitur. 30. Deum etiam adorabunt homines per multas generationes venturi, eiusque erga me indulgentiam multis posterorum aetatibus declarabunt, qui longo ordine post nascentur, haec generatio illi serviet, eiusque populus peculiaris in posterum habebitur.

XXIII.
Propheta, Deum pastorem suum agnoscens et se vicissim illius ovem, docet quam magna et certa sit Dei providentia erga suos, et de futuro animum suum confirmat.

spacerCur instar canum, hostes rabiosi, in me impetum inanem facitis? Cur in me invidia inflammati in consilio malo perseveratis? Deus me pascit, tuetur, et gubernat, sicut custos gregis ovem regit et custodit, nulla omnino re egebo. 2. Interdum vitam iucunde transigo inter dulcia vitae degendae necessaria, in loco fertili, omnique copia abundanti, quae ver amoenum, quo omnia tenera sunt, multiplici varietate distinguit. Interim vero laboribus delassatus corpus rebus illis necessariis satiatum sine molestia extendo. 3. Fluviolus aquae nitidae prope me modice sonans vires corpori labore fesso recreat, vitalemque respirationem aere ceu fotu iucundosub vehementis solis candor reficit. Cum animus incertus et instabilis inter cogitationes dubias ad vias obliquas et vitae anfractus laberetur, iucundas falsarum sententiam oblectationes sequuta, Deus miseratus rursum in iter rectum reduxit. 4. Non dubitarem tuo ductu per vias umbrosas timorem incutientes, a morte ipsa obsessas, proficisci, etsi per eas mors ferali manu plagas mihi minaretur. Baculo enim tuo pastorali animum meum a solicitudine et metu abduces. 5. Tu mensas meas cibariis oneras, tu vinum copiose funditas, tu caput suavi odore hilarem me reddente perfundis, dum inter haec cernunt, meque Deo tantae curae esse vident, tristitia curarum plus vehementer eos afficit. 6. Davidem clementia tua nunquam relinquet, vehemensque tua erga bonos benevolentia nunquam eos deseret, vitamque longam et a curis semotam in tempo et sacrario tuo traducam.

XXIV.
Propheta regno Dei universali in res creatis exposito singulare regnum in ecclesia (cuius notas apponit) explicat, et eam ad honorifice convenienterque excipindum regem Christum adhortatur.

spacerUniversus terrae orbis ad Dominum spectat, et quascunque res tellus vel avara quovis loco abscondit, vel liberalis hominibus suppeditat, Dominique sunt ii omnes, qui montes cultos, qui foecundam agrorum campestram planitiem, urbesque habitant legibus inviolabilibus ad moderationem adductas. 2. Deusfirmum terrae globum firme vinxit pontum supereminentem,ut inter aquas mobiles immotus esset, undique marinis omnia secum rapientibus crebro verberatus, omnes aquae assultus red partibus compactis et firmiter connexis toleraret. 3. Propterea omnia iure optimo ad Deum spectant, sed tamen locum unum ceu domum sibi peculiarem consecravit. Quisnam ad aedem Domini ascendet? Aut cui id concessum est, ut pedem felicem in illo venerabili loco figat? 4. Cui manus est innocens, cui mens est sceleris pura, nec animo stulta aut mendacia cogitat, nec fide violata cuiquam detrimentum fecit. 5. Huic homini Deus potentiam, vires et divitias dabit. Hunc favente sua divinitate a violentia et falsis hominum petulantium criminationibus liberabit. 6. Haec sincera est religio, hac ratione homines ad coelum eunt, hoc vivendi genere Dei faciem cernere a Deo permissum est. 7. Agite dum, o portae, vestibulum vestrum aperite, repagula vestra ianuam claudentia amovete, ianuas aperite, ut rex ille magnificus celebri splendore et fama insignis ingrediatur. 8. Quisnam hic advena ignotus locum hunc augustum intrat? Quisnam iuste est rex celebri splendore et fama nobilis? Is est ille Deus per universa mundi spatia bello, potentia, divitiis viribusque pollens, illeque rex multis in bello successibus clarus. 9. Agite dum, o portae, vestibulum vestrum aperite, valvas vestras explicate, portae, inquam, aeternae regiae domus perpetuae, repagula ianuam claudentia amovete, ianuas aperite ut rex ille magnificus celebri splendore et fama insignis ingrediatur. 10. Quisnam hic advena ignotus locum hunc angustum intrat? Quisnam iste ex rex celebri splendore et fama nobilis? Is est ille imperator bellipotens dux et rex exercituum. Rex et Deus ille est multa fama et celebri splendore insignis.

XXV.
David, ab adversariis oppressus, petit a Deo doceri, peccata sua condonari. In horum expectatione se confirmat, fretus Dei bonitate et testimonio fidei suae. Postremo sibi totique ecclesiae postulat liberatione a malo.

spacerAlius appartu bellico confidat, alius multitudine hominum se colentium et exercitu sese tueatur. Expectatio mea, mundi opifex, in tua unius potestate sita est, teque in rebus adversis solum intuetur.spacer2. Fac, pater coelestis, ne spes mea vana inimicis superbis rusus materiam praebeat. 3. Sic mihi cavebis ne turpiter me pudeat, nec color pudoris index caeteris vultum turbabit, qui in in tuo unius auxilio spemfirmam psuerunt. Fallat illos fiducia sua, ob spem vanam et falsam ignominia et tristia conficiat, qui malificiendi studio scelerum maculis sese conspurcant, nullaque contumelia lacessiti homines innocentes molestiis afficere laetantur. 4. Tu mihi per curvas ambages huc illuc ferentes, interque impedimenta et ignorantiae errores, veram ad viam demonstra, meque periculis liberatum, 5. quae velut fluctus erroris me sequuntur, ea per inscitiam ingressum, splendore veritatis mihi praeeunte, in viam veritatis deducito. Omnia enim bona a te solo expecto, teque solum Deum meum, unumque incolumitatis mea firmamentum profiteor. 6, 7. Si lex vitae rectrix casu aliquo curvata delictis a recto aberravit, si lapsus per ignorantiam facile inducens ad cadendum me deceperat, si stulta iuventus a recto deflexa malisvitae mollioris avocamentis sese peccatis contaminavit, tu tamen liberalitatis et clementiae tuae memor (quo maiores nostros leniter et moderate cohibens a mundi creatione, eo erga illos quo patros erga liberos favore usus es), tu, inquam, Iehova, parce nobis, quodque nobis vitiosis non dares, non potes lenitati semper tibi assuetae non concedere. 8. Nec abnues, nec clemens eos qui bona a te petunt nulla re impetrata reiicies, nec, cum sis iusti et moderati mensura, rectam vivendi rationem orantes unquam destitues. 9. Tu animi lenis humilatem charam habes, eique differentiam boni malique monstras. Tu rector et socius itineris homines mansuetos et innocentes sine periculo per viam publica breviorem deducis. 10. Errata nostra mitis, nullaque adhibita severitate, impunita permittens velut oblivione deles, quaeque pollicitus est manu munificia reddis, clemensque lenitas poenas iusto minores exigit, semperque praesens est firma promissi certitudo erga eos omnes qui conventa pacificationis tecum initae amant. 11. Ut posterorum aetas clementiam istam intelligat, secundaque nominis tua fama sese per omnes mundi partes dispargat, da veniam, pater lenis, peccatis, quae multa animi anxietas, amor infraenis, indignatio retcu difficilis, moestitia, lapsusque ex ignorantia, malus veritatis iudex, in animis nostris impressit. 12. O multum felicem virum illum, qui Deum mente non simulata colit: quodcunque vivendi genus is ingreditur, Deus ei semper praesens actionem eius moderator ac gubernator prospera reddit omnia quae facit. 13. Animus eius minime sollicitus, vacuusque timore cor angente, ex rebus omnibus fructum et voluntatem percipiet, longusque posterorum ordo familiam stabiliet, eiusque posteritas natorum ex se multitudine efflorescens patrum divitias ad successores suos mittet. 14. Insuper etiam Deus vi sua arcana eis tenebris eruet sententias occultas, ab hominibus nequam spretas, et philosophis ignotis qui falsam sapientiae imaginem gerunt, tradetque piis cognitionem suae cum hominibus conventionis inviolabilis, quae cognitio sola vitae felicis administratrix est, eaque mensura ad quam vitam beatam metiamur. 15. Itaque te, rex coelestium, nulla re egens, unicum toto animo investigo, nullamque in partem oculos abs te diverto. Tu me compeditum dolo hostis solus liberabis. 16. O venerandae generis humanae servator, facilis et benignus me respice, meque ab omnibus etiam amicis relictum et sine ope cuiusquam augusta potentia tua defende. 17. Plurimisque anxietatibus me libera, quae animum vexant, assidueque nova indignatione in diversas partes distrahunt. Da veniam suppliciis ingentibus excruciato, assidueque molestiis oppresso, meorumque delictorum memoriam facilis deponito. 19. Eheu quam magna multitudo conspirationis pravae bellico apparatu me petit! Tu me instantibus molestiis eripe, eiusque vitam ab inimicorum subsannatione defende, qui omnem incolumitatis suae spem in te posuit, 21. nullamque alterius potentiae spem habet quam suae innocentiae et benignitas tuae. 22. Cura, servator, ut populus qui leges tuas earumque mandata libenter accipit, te assertore, periculis omni parte exemptus sit.

XXVI.
David ab hostibus pressus ad Deum iudicem confugiens fidem suam et vitae innocentiam probat, ideoque et liberari ab angustiis et gratiam consequi expetit, ad glorificandum Deum.

spacerRex impius me per vim ad exitium manifeste quaerit, falsi criminatores insidiis pravis me occulte persequuntur. Ad te interea, mundi opifex optime, qui occulta animi consilia cernis, provoco. Animus simplex est, manusque sceleris immunis, incruenta, et turpium facinorum expers. Auxilii expectatio in Deo posita est, qui fortunae furentis impetu non permittet me obrui. 2. Tacitos affectus meos ignibus experire, inque secretas cordis cogitationes et occulta animi consilia inquire, veluti peritus artifex aurum fornacibus liquatum probat. 3. Aspicies animum munera liberalitatis tuae semper cogitantem, rectumque vitae cursum sancte et simpliciter iuxta praecepta tua peractae. 4. Vani et mendaces longe a me absint, nec me sibi familiarem expectent, longeque a familia mea abeat, qui fraudulenta mente novit cogitationes suas falsis coloribus velare. 5. Sceleratorum coetus apud me odio sunt, impiorum conciliabula magis quam toxicum detestor, quorum cor prae laetitia palpitat ubi facinora scelerata admiserunt. 6. Ast ego animo pravitatis immuni, aquaque viva et limpida ablutus, ad altaria nomini tuo dicata accedam, ductorque coetus gaudentium ipse gaudens, hostiis te venerabor. 7. Tympana nostra, cytharaque et cantio cum tympano numeroso cytharaque congruens laudes tuas sonabunt, tuaque miracula posteris in conventu frequenti vox nostra exponet. 8. Animus ardenti amore prosequitur domum illam in qua laus tua cantatur, templumque in quo tua maiestas divina colitur, sacrarium autem illud quod maiestatis tuae monumenti continet, domum me revocat procul ab Hierosolyma degentem. 9. Ne permitte ut haec regio malis institutis utens me inter homines crudeles sepeliat,. 10. qui animo doloso nefas versant avidaque dextra dona quaerunt. 11. Ego autem perseverabo ire viam quam sine noxa ingressus sum. Tu vero facilis querelis meis aurem confestim applica, meque a discriminibus animum tristitia conficientibus vindica. 12. Quod stabilis per loca non aspera incedo, quod iusta sequor, tibi id acceptum refero. Itaque te praesidium salutis meae in frequenti conventu laude celebrabo.

XXVII.
David ab ecclesia aspectabili exul fiduciam in Deum adversus omnia pericula praedicat, se eadem fide consolatur, Dei gratiam, opem documenta, ductum et liberationem petit, seque et ecclesiam ad confirmandis in Deo animos hortatur.

spacerQuum Deus in locis obscuris instar facis luculentae lucem mihi praeferat meque tueatur, quae violentia manifesta timorem mihi iniiciat? Quive occultus dolus sit mihi formidabilis, 2. cum sceleratorum coniuratio adversus me solum ab omnibus destitutum omnes opes suas ornasset, ipsi dolosi in casses fraudulentos mihi contrucidando positos cecidere? Si acies adversum me prodiens armis mortem mihi comminantibus minas intonet, exercitus abseque metu specto, acies quoque intrepide video. 4. Hanc rem unam vehementer efflagitavi, assidue hoc unum Iehova efflagitabo, ut solicitudinibus pravis liberatus in templo ipsius inviolabili tota vita inhabitem, exterioremque partem eius venerandam cum admiratione cernam, Deumque canam dum respiratio quae aurae adinstar est corpus hoc animans gubernat. 5. Tum me Iehova intra umbraculum papilionis sui absconditum occultabit, meque a malis instantibus longe sepositum moenibus circundabit, quasi in munimento rupis praecipitis sim collocatus. 6. Nec in praesentia sinet me filium destitutum sceleratae coniurationis violentia confici, composque voti et salutis, promissa tibi sacrificia reddam, cumque te auctore et adiutore hostes superaverim, huius beneficii laudem silendo non transibo. 7. Exaudi me humi prostratum orantem te, clemensque et facilis rebus adversis profligatum attolle. Animus te vehementer petit, faciesque supplicis ad faciem tuam directa te assidue intuetur. 9. Ne cela me gratum faciei iucundae aspectum, neve animi incertum in rebus dubiis relinque, nec permitte famulum tuum, dum ira incitaris, affligi. Tuque sola incolumitatis expectatio, servi tui vitam, quam tibi uni acceptam refert, ab inimico defende, eumque rebus angustis libera. 10. Dilecti consanguinei mei, parens, dulcisque genetrix praesidium suum mihi subtraxerunt, at Deus me non deseruit, qui bonos in fortuna advers aope sua non destituit. 11. Legem tuam, pater benefice, mihi ostende, rectamque vivendi rationem demonstra, 12. ne violentia et timor formidantem ab aequo et bono divertere cogat, neve me pravorum malorum voluntati subiectum desere. Testes scelerati animo pravo criminationes falsas de me comminiscuntur, fictisque criminibus tanquam armis et argumentis adversum me utuntur. 13. Mens tot tantisque molestiis superata, iam veluti sub earum onere corrueret nisi liberalitatis tuae expectatio me sustineret, et post molestias me angentes laetitiam statim venturam mihi persuaderet, vivensque homines vivos commoda vitae puriter actae expecto. Dum res sunt turbulentae, noli animum despondere, sed continuo constanter ferto. Dominus te viribus augebit, animumque tuum sustinebit. Igitur assidue animo excelso dura tolerato.

XXVIII.
David ab hostibus pressus Deum orat pro salute sua et illorum exitium. Salute accepta Deum celebrat suo et ecclesiae nomine, toti ecclesiae bene precatur.

spacerRegnator orbis, coelo stellato excelsior, minime diubium vitae meae munimen et servator, supplicationem meam clementer audi, ne pari sorte sim cum mortem oppetentibus aut funeribus quae ad sepulchrum efferuntur. 2. Audi, pater, orationem quam tibi humi prostratus et gemens offero, manus ad coelum tendens, stellis micantibus semper splendens, ad coelum (inquam) aedem maiestatis tuae testem. 3. Ne me in numerum sceleratorum ascribe, neve in me tanquam facinorum cum noxiis participiem animadverte, quorum sermo adulatione tinctus est, cor vero pallens frigido veneno infectum est. 4. Munera sint illis eorum pravitati aequalia, et remuneratio meditationibus sceleratis digna, fructus sationi respondentes colligant, poenasque cogitationibus perversissimis debitas Deo persolvant. 5. Nec enim providentia mentis suae divinae longe in futurum prospicientis (qui me muneribus spectaculo dignis effers) manus eorum cruentas a factis nefariis avocat, nec animos mihi inimicos, odiis remissis aut finitis, minores facit. Ergo nec longus posterorum ordo rebus prosperis fruetur, nec minorum posteritas diu hanc vitam incolens patrum potentiam possidebit, sed calamitas illis a Deo illata prolem eorum totamque familiam morte cita evertet. 6. Laudetur igitur Deus, qui petitionibus meis se non inexorabilem exhibuit. 7. Ab eo meum robor est, Deus in rebus malis defensor meus est, spes mea a Deo pendet, certumque mihi ab eo in rebus adversus praesidium est, ab eo mens laeta gestu motuque gaudium significat. 8. Os meum te cantionibus praedicat, qui populum tibi selectum in periculis defendis, regemque a te populo tuo consitutum a pravis hostum consiliis eripis. 9. Serva, rex humani generis, gentem tibi sacram. Fac ut Hebraei affluenter omnibus vitae emolumentis assidue abundent, donec sol continua serie diem reducet.

XXIX.
Propheta hortatur principes ac potentes huius mundi praedicandas Dei laudes propter documenta naturae ac nominatim tonitruum, et propter documenta gratiae, quam cum ecclesia sua communicat verbo.

spacerSive opulentus pecunia abundas, sive in magna sis potentia, sive laude bello quaesita nobilis es, tu beneficiorum istorum memor illa Deo omnia accepta refer, ab eo quoque proficisci puta quaecunque ad iucundum finem perducis. 2. Hunc praedica, humilique oratione Dum mundi auctorem amicum tibi facito, eiusque nomen coeli red gubernatoris merita reverentia dignum existimato. 3. Cuius vox sonora cuncta concutiens aquam liquidam de nube pluviae plena demittit, in coelo terribilem trepidationem cum ingenti sono facit, marisque tranquillem speciem ventis vexatam commovet. 4. Vox (inquam) illa Dei magnae est maiestatis, nec virium inefficacium ad ea quae vult Deus praestanda. 5. Sive velit montem ullum ab arboribus magnis nudum et vacuum facere, sive arbores altas spiritus violentia deiicere, 6. seu moles lapideas connexas disrumpere, seu montes a locis suis motos huc illuc agitare, ut iucunda aetatis integrae petulantia taurum hunc illuc vert, quo animalia lascivere incipiunt, per campos devios versat. 7. Ad sonum tonitrus flamma e nubibus expressa emicat. 8. Desrta Arabiae loca commota succuntiuntur. 9. Animalia indomita metuunt, immaturi hominum et animalium foetus abortum patiuntur, quercus ingentes cadunt. Quaecunque coelum in splendido Dei domicilio continent, quaecunque terra variis floribus artificiose distincta sustentat, quae mare in aqua occultiore abscondit, ea omnia Dei maiestatem exprimunt. 10. Mare hominum scelera puniens a voce tua, iudex omnium, commotum est, aquisque altissima quaeque terrae occuluit, cum visum est tibi homines sceleratos aquis extinguere. 11. Te nos confirmante, inimicos ob potentiam feroces non timemus, eosque ob multitudinem molestos non reformidamus. Te dante otium, abundantiae dea pueros Isaci opulentos efficiet.

XXX.
David laudat Dominum quod se a morte per hostes intentata liberarit. Pios ad eius laudes celebrandas hortatur. Calamitates et instaurationem sui a Deo factam narrat, eique votum laudis exhibet.

spacerCantiones nostra mentionem tui iugiter facient, nostraque lyra laudes tuas cantabit, mundi iudex, bonorum omnium fons, deque propinqua morte servatus victimas tibi promissas solvam. Hostis insolens opera tua dolorem meum non irridet, nec ex meis rebus adversis voluptatem capit. 2. Opem abs te petivi dum de vita dubitans aerumnis premerer , auxilio tuo robore recuperato iucundam aeris lucem, unde vivimus, traho. 3. Nec inter mortuos et sub sepulchro tenebroso quiesco. 4. Vero autem honestis ceremoniis et sacrificiis incorruptis devoti Deum patrem precibus et donis propitiabilem laudate, cytharaque memoriam eius usurpante frequenter de eo commemorate. 5. Fervor enim iracundiae eius vindicatam expetentis adinstar aquae tumescentis brevique evanescentis languescens decrevit, amor autem eius innocentibus manu liberali vitam iucundam reddit. Quod si casu aliquo vespere sub noctem faciem lachrymis madefacimus, laetitia continuo iucunditasque mentem languidam ad gaudium provocans cum die amoeno revertitur. 6. Cum fructu pacis bona secum omnia afferentis gauderem, ipse apud me statuens dicebam “nulla fortunae incertae tempestas me de certo vitae beatae statu deturbabit.” 7. Te enim, Iehova, robur, opulentiam, honorem mihi suppeditante, te imperium meum muris fortissimis quasi monte circundarer stabiliente, nimia credendi facilitas palpum me obtrudens, superbiam inanem fovebat. Tu autem cum, permisso mei regimine variis cogitationibus meis, auxilium tuum retraxisti, fortuna incerta leviter et cito discessit, domum confusam subito deserens. 8. Interea te, mundi dominator, mente humili confestim invocavi, 9. tuumque auxilium lachrymans petivi, dixique, “Sanguinis mei effusio quam utilitatem afferet tibi? Quod emolumentum tibi mors mea factura est? An corpus in cinerem solutum, elingue, te sub tumulo frigido laudabit? An mortui prodigia a te facta seculis venturis commemorabunt? 10. Tu propitius desideria mea et lenis exaudi, nec velut aversus et asper querelas meas respue, pestilentiae dolorem toleratu difficilem a membris meis expelle.” 11. Ecce repente veniae liberalis te suppliciter oranti aurem mihi applicas, proque fletu alacritatem, pro aegritudine hilaritatem et plausum gaudii indicium mihi restituis. 12. Idcirco nostra te cantica et instrumenta musica semper celebrabunt, sermoque dedicatus tuo unius servitio mancipabitur, nominisque tui praedicandi cantionibus meis argumentum dabit.

XXXI.
David gravissima calamitate pressus Deum petat pro salute sua, fidem habet misericordiae Dei. Miseriam suam explicans hostibus exitium imprecatur. Liberatione quasi parta Deum laudat ob publica et privata beneficia, pios hortans ad diligendum et colendum Deum.

spacerIn te, mundi artifex, bonorum omnium fons, omnem salutis expectationem posui. Tu vero veniae dandae facilis, cave ne subeat me pudor spei mihi proficientis. O qui ex aequo et bono peccata ulcisceris, pro ea iustitia qua promissa praestare convenisti, ab inimicorum insidias me liberato, 2. orantemque facilis et liberalis exaudi, praesensque mihi contempto auxilium afferto me velut monte praerupto et inacessibili munitum, vel castello invincibili clausum custodi. Tu mihi munimentum es inaccessible, tu quoque mihi tutela es invicta, itaque ut a sceleratis timearis. 4. Viam mihi per medias tempestates gloriae tuae consulens commonstra, meque a fraudibus occultis eripe. 5. Tuis ergo unius viribus nitor, meque fidei et potentiae tuae custodiendum dedo. Tu vero stans promissis et conventorum semper reminiscens servum e periculis serve. 6. Maximum in desipientes odium habeo, qui per stultitiam vanis commentis parent. Tu mihi expectatio non dubia es, tu tibi studenti famulo tutela es tutumque perfugium. 7. Dum in duris periculis essem, lux tuae bonitatis splendens animum solicitum subito laetitia explevit. 8. Quum effraenata inimici scelerati violentia mihi instaret, tu me a morte impendente, pallorem efferente, liberasti. 9. Respice me favens tot rebus adversis debilitatum, totque anxietatibus mersum: visus caligine obducitur, mensque malorum magnitudine hebetata est. Caro aegritudine defluxit ceu tabe quadam liquesceret. 10. Vita incerta et fragilis aegrimonia et moestitia debilitata paulatim perit, dumque in magnis malis versor costis humore defectis robur evanuit. 11. Inimicus me subsannat, et elatus calamitatibus meis gaudet, quas mihi insolenter exprobat. Cognati a me abhorrent, alii damni ferendi timore me fugiunt. 12. E propinquorum animis deleor, ceu in ipsa rerum natura non sim. Vilior sum habitus hominibus eiusdem mecum generis quam bractea vasis e luto confracti. 13. Vulgus me praesentem lacerat, acerbisque contumeliis ad iram provcat. Coetus ad me interimendum coniuratus violentiam aliquam comminiscitur. 14. Ego interea auxilii tui spe fraudes, comminationes, iniusta facta, et inimicorum opprobria nihili pendo. 15. Tu meam vivendi cursum moderaris, vitaeque meae spatia, quae te solum penes sunt, gubernas. Tu me a violentia inimicorum facinorosorum eripe. 16. Famulo tuo benignus et facilis iucundum tui conspectum commonstra, eaque me bonitate defende qua consuevisti tuos assidue tueri. 17. Ne sit mihi ignominiae quod abs te auxilium peto. Turpis erroris confessio ruborem pravis aspergat, et taciturnitas perpetua eos in tumulis quieti dedat. 18. Vox, quae consuevit mentiri, silentio damnetur, vox (inquam) assueta innocentes petulanter lacerare, solitaque probos superbe contemnere. 19. O quam magna quamque numerosa bona te honore prosequentibus adveniunt! Quot rebus ex sententia cadentibus, vel omnibus hominibus consciis, servos tuos ditas! 20. Hos operis absconditos longe a divitum tyrannorum comminationibus et in ecclesia tua a virulento linguae sceleratae sermone tueris. 21. Perpetua animi grati testificatio sit tibi, mundi gubernator, qui me ab imminente damno longe remotum subtraxisti, et veluti in propugnaculo firmo posuisti. 22. Quum sine spe, auxilii egenus, vitam laboriosam fugiendo vix defenderem, hoc tacite mecum cogitavi: “Deus me iam inimico crudeli deseruit.” At tu, non immemor mei, in ultimo discrimine mihi supplicanti teque humiliter inclamanti aurem mitis applicasti. 23. Vos itaque, omnes sinceri et invidiae expertes Deique amantes, rerum omnium creatorem diligite, qui superbos humiles reddit et dicto audientes beneficiis auget. 24. Qui expectationem boni habetis in Deo, animo firmo illi confidite, nec virtus animi vestri tempestate fortunae adversae omnia turbantis imminuatur.

XXXII.
Psaltes felicitatem piorum in peccatorum remissione ponit, et experientia sua confirmat. Fideles informat in fide, in vocatione et obedentia, propositaque administratione Dei in bonos et malos, illos hortatur ad gaudium in spiritu.

spacerO valde felicem, cui benignitas Dei patris, fontis bonorum omnium, peccata mortifera condonavit, cui turpia animi facinora operuit taciturnitate abscondita, tanquam oblivione deleta! 2. O valde felicem, cuius vitae a recto recedentis scelera per fragilitatem corporis et carnis admissa iudex favens Deus in rationes suas non retulit, nec fraudem in intimis animi penetralibus absconditam invenit! 3. Quandiu vitium animi taciturnitate alebam, laxis artuum nexibus infirmus, difficulter ingrediebar: aegritudo luctus exprimens, impatiens abscondi, querelam excitabat. 4. Tu tanquam inimicus me petens vi potenti persequebaris, sive nox obscuritate sua, quae atra videtur, lucem abscondisset, seu dies revertens terras lumine iucundo ostendisset, moestitia corpus tanquam tabe consumens pellem decoloratam sic extenuebat, aegritudo succum corporis pene exanimis macritudine sic hauriebat, ut frumentem Africae, mense Iunio dominante cancro minus siccetur. 5. Tum, sententia mutata, peccata mea tibi ostendi, delicta mea tibi detexi, offensiones sine dissimulatione tibi monstravi. Tu vero mihi crimine liberato amicus statim factus es. Qui igitur vult conscientiam intaminatam custodire, ille te sibi oratione humili placatum reddat, nec ullum mortiferum periculum intentatum metuat, tametsi mare terras operiat. 7. Tu custos propitius me a magnis malis imminentibus liberas. Tu per omnia corporis membra mihi laetetiam excitas, non absimili ei qui, rupta inimicorum custodia, catenas abiecit. 8. Nec hoc satis habes. “Abs te,” inquis mihi, “inscitiam animi amovebo, tibique ostendam per quae loca via vitae felicis te deducat, nec unquam longe ab itinere tuo oculos summotos divertam. 9. Tantummodo ne mulos et equos imitando referas, quorum ingenia intellectus et rationis vacua amoris reciproci sensum nullum habent, sed duris fraenis domiti dominis suis parent.” 10. Malitia contumax multas poenas subibit; qui autem Deum fide non simulata precabitur, Dominus animi tranquillitatem ei tribuet, gratiamque delictorum faciet, Dominus, inquam, semper facilis ad veniam dandam suppliciter oranti. 11. Vos autem, qui constanter iustitiam sinceram charam habetis, quibusque veritas a dolo aliena iucunda est, vos inquam hilares, Deo vobis aspirante, laetitam vestram corporis motu et oratione declarate.

XXXIII.
Psaltes laudat Deum a mirificis operibus eius ex ordine vel extra ordinem naturae factis contra infideles et erga fideles, erga quos praedicatur singularis Dei providentia. Postremo, ecclesia fiduciam suam in Domino professa, sibi benignitatem illius exoptat.

spacerQui iustitiam inviolatam diligitis, alacres Dominum mundi opificem cantionibus vestris cantate. Talis enim cantio iustitiae cupidis et studiosis convenit. 2. Cythara Dominum sono iucundo canat, nablia bene sonantia eundem concinant, artifex peritus modos faciendi decachordo artificium suum in eo canendo ostendat. 3. Eidem carmina nova commenti exerceamus, Deoque soli cornu laeti sonate. 4. Nam verba eius omnia sunt constanter vera, factaque constanter aequa et iusta, 5. quandoquidem Deus is est qui iustitiam, aequitatem ac veritatem decipiendi ignaram amore amplectitur, idemque Deus est liberalitatis per ingentia orbis spatia perspectae. 6. Hanc eius laudem a vobis postulat pulchrerrimus ille rerum universitatis ordo. Deus enim is est qui solo verbo et decreto suo lucidum coeli splendidi globum in arcum collegit, et quicquid lumine puro relucit in vasto expansi spatio instar ignis lucido in globum etiam flexit. 7. Oram maris semper agitati constrinxit, et vagandi licentiam coercuit, aquasque velut in cella coercitas recollegit, ex qua, cum opus esset, eas depromeret. 8. Pars ila mundi ubi sol occidit, et ubi oritur, Deum reformidet. Quisquis etiam prope ultimas oras terrarum aut maris habitat, hunc unum Dominum veneretur. 9. A cuius voluntate quicquid perit aut aliquo vitae genere vegetatur, vegetatur aut perit. Cuius statutis aeternis omnia subdita cum reverentia ac tremore obsecundant. 10. Is etiam est Deus qui, hominibus omnibus sapientior, prava populi impii commenta prudentia sua irrita facit, qui nefaria hominum iniustorum consulta vana reddit. 11. At quod mundi opifex consilio suo nobis occulto semel constituit, immutabile semper et firmum perstat, quamdiu lux et tenebrae vicissim per circulum redibunt. 12. O multum felices, quibus Deus propugnator est! Quosque singulari cura complexus peculiariter sibi recipit, suamque haereditatem appellari placuit. 13. Creator ipse, rerum a se conditarum non otiosus speculator, e felici domicilio coeli stellis ornati oculos in terram demittit, 14. et ex intimis coeli locis pacatis molestias et cogitationes hominum cernit. 15. Non id ei occultum est quod in animi penetrali abstrusum homines cogitant et moliuntur, quippe qui loca animi humani oculis impervia formaverit. 16. Rex ob copias suas frustra cogitat se ex periculum fore. 17. Bellator frustra expectat se vi virium incolumem futurum. Celeritas equi ad bellum parati vento etiam velocioris equitis expectationem saepe decipit. Hi autem sua ipsorum culpa pereunt. 18. Sed Deus aequitatis et pietatis studiosos oculis immotis semper intuetur, 19. ut pericula mortis instantis ab eis detorquens salvos et incolumes praestet, et penuriam victus crudelem ira Dei mundo immissam avertens, quantum satis est ad vitae huius cursum conficiendum ipsis opportunissime subministret. 20. Sola expectatio auxilii et tutela non fallax in rebus adversis a solo Deo nobis est. 21. Ille nos sibi deditos post miserias asperas laetitia grata imbuet. 22. Ille expectationem et vota sibi confidentium ad finem iucundum perducet.

XXXIV.
David ab Achis rege Geth liberatus se et ecclesiam ad Deum celebrandum excitat, doctrinam de officio nostro attexens Dei providentiam, veeritatem et constantiam in nobis servandis a malo redimendisque explicat.

spacerSive melior vitae ratio me mollius tractaverit, sive durior vivendi conditio me molestiis affecerit, Deum sine intermissione praedicabo, perpetuoque eius praeconia ore canam. 2. Laudis Dei celebratio meum erit gaudium, mea consolatio, meorumque malorum allevamentum, hominesque afflictione sua moesti me intuentes et imitantes animi anxietates ex miseriis perceptas lenibunt. 3. Eia igitur nomen et maiestatem Dei simul coniuncti magnifice laudemus. 4. Ille enim mihi in discrimine eum invocanti exoratus fit, et repente timorem mihi ab hostibus iniectum discussit. 6. Qui ergo ei cogitationes suas omnes committunt, horum facies nitidae prae laetitia gaudium prae se ferunt, nec ignominia petitionis recusatae malas pudore eis turbabit. 6. “Ecce enim,” inquient, “calamitosus iste cum Deum oraret, ex cunctis eum discriminibus eripuit.” Nuncius Dei coelitus ad piorum tutelam missus domicilia Dominum colentium custodit, prohibetque inimicos ad vim intentos propius accedere, bonosque a violentia impiorum defendit. 8. Experiamini, statimque intelligetis quam late patens sit Dei infinita liberalitas, una mecum exclamaturi quam sint felices qui omnem expectationem omnemque vitae subsidium in eo ponunt. 9. Pii itaque omnes eum veneramini, nihil in tempore aberit cultum Deo sincerum tribuentibus. 10. Homines autem saevi per vim omnia agentes et ex pauperum oppressione opes et potentiam sibi quaerentes victus penuriam patientur, piis vero omnia abunde aderunt quae ipsis commoda esse poterunt. 11. Praesto mihi estote, charissimi, auscultate me ut vobis veram Dei religionem et pie vivendi regulam ostendam. 12. Quicunque vis omni vero bono cumulatus vitam securam et diuturnam vivere, 13. linguam maledictis abstine, os a dolo scelesto cohibe, 14. iusta obeas, iniusa fuge, pacem laboris et curarum vacuam amore amplectere. 15. Multa licet pie viventibus subeunda sunt certamina, Deus tamen innoxios, iustitiae studiosos intuetur, deque iis solicitus orationem ipsorum libenter audit. Malos autem oculo irato contemplatur, eosque et memoriam ipsorum insuper extinguit. 17. Deus pium clamantem exaudit, eumque ex omnibus difficultatibus eruit. 18. Cum homines fructum et laboribus suis desperant, ad extrema usque redacti, curisque malis oppressi, animum despondent, Deus ad iuvandum animo fractos paratus est, et anxietates eorum mitigat. 14. Fortuna voluntati piorum adversa bonis iustitiae studentibus molestias semper suppeditat, sed Deus iustorum perpetuo patronus pios calamitatibus liberans irritos facit fortunae conatus, 20, 21. ossaque piorum tuetur ne ab hostibus comminuantur. De malis vero sua ipsorum vitia poenas sumunt, et quicunque inimicus est bonorum cum familia radicitus evulsus perit. 22. Deus autem vitas ipsum venerandum defendit, nec eorum bona et familiam auxilio suo destituit.

XXXV.
David implorat Dei opem ad hostium exitium et salutem suam, iniurias ab eis acceptas et illorum hypocrisin explicat. Servari a Deo petit contra eorum conatus, testem et iudicem appellans Deum improbitatis illorum et innocentiae suae, ad gloriam ipsius et publicum ecclesiae bonum.

spacerAuxilio sis mihi, mundi creator, meque favore et subsidio tuo tuere, inque meos inimicos malum, quod mihi machinatur, reiice. 2. Clypeum cum missilibus accipe. 3. Gladium nuda, et adversum inimicos meos exi, dicitoque mihi, “Expers timoris, me defensore, nihil formides.” Metus ignominiae et foedus infamiae timor in faciem inimicorum meorum irrepat, quod proposit eventu frustrentur. Turpiter in fugam vertantur qui mihi dolos occultos struunt. 5. Et quemadmodum Aquilo vehemens terram solutam mobilem flamine violentiore violenter rapit, sic nuncius Dei, coelitus missus, eos ex alto deiectos fuga festinata in praeceps impellat. 6. Via eorum luto sit instabilis, quocunque pedem moverint et nox obscura stellas in coelo caligine abscondit, Deique nuncius ultor dubios in praeceps euntes persequens coerceat, timore eis iniecto pallorem inducente. 7. Nam me dolo malo innocentem positis insidiis capere attentarunt, insontique fossam occultam excaverunt. 8. Retibus impliciti maneant, inque fossam ad interitum meum factam improvidi et in praeceps cadant. 9. Haec dum hostibus contingent, cor mihi gaudio suavi velut imbutum et oblitum saliet, et mens absque ullo damni timore Deum venerabitur, qui me laetitia afficiet, 10. membraque ea, quibus sentimus ceu sensus interioris interpretes, tam clare indicabunt acsi clamarent, “ Quis aequalis est Domino, in cuius potestate sunt omnia, qui pauperes ab importuna vi superbiae molestae munit, manuque ultrici molestiis afficientes comminuit?” 11. Calumniatores conspirantes criminationibus truculentis saevitiam in me exercent, facinusque nefarium de quo nihil unquam cognovi in exitium meum comminiscuntur. 12. Officia mea malevolentia remunerantur, inque perniciem meam animum intendunt. 13. Quum vehemens pestilentiae sensus corpus in tabem solventis illos acerrime affligeret, partibus interioribus male affectis, ego incomptus, veste luctum indicante et victus ac potus penuria ex longo ieiunio pallens, humique iacens, fletu et oratione humili Deum flectebam. 14. Sic amicus vere et ex animo suos amore prosequens, morte charo amico imminente, dolet, sic germanus germanum unicum morbo absumptum ingemit, sic filius amans partentis et animo turbatus ad matris sepulchrum luget. 15. At siquis gravior casus mihi incidit, hostes adversum me conveniunt et importunam laetitiam suam frequentes et saepe commemorant, vilissimi quique ex infima plebe concilia sua habent, odium in me improvidum concitant. 16. Parasiti et nebulones verbis probrosis et procacibus me lacessunt, ringuntur, et insana maledicta e pectore promunt. 17. Quando, genitor indulgentissime, finem facies tam longae maledictionorum tolerantiae? Hunc contemptum a me depelle, neque me a te relictum hominibus violentis exponas, 18. ut fatear me tibi debere quod supersim et lucem iucundam cernam, teque in magno populi conventu laudem, promptum ad te invocantes iuvandum. 19. Fac ne multitudo, meis doloribus laeta, magnas et malas spes has nutriat, fore ut de me superato gaudio tandem triumphet, neu crudelis inimicus me capitis motu aut oculorum gestu indicet, meisque rebus adversis laetetur. 20. Qui oratione virulenta et prava calliditate me invadit, pacisque et otii studiosum fraude crudeli persequitur ut me insidiois occultis imprudentem opprimat. 21. Non cessant os ad rediculum solvere. “Bene res habet,” aiunt, “diem iucundum aspeximus.” 22. O qui universas nationes oculis omnia cernentibus contemplaris, hasne iniurias aspicis? Itaque me, abiecta omni cunctatione, defende. 23. Et post longam moram interpositam nunc expergiscere ac insolentiam, quae alioqui compesci non potest, manu vindice imminue. 24. Ultorque aequus pravos poena merita coerces, neu permitte ut de miseria mea gaudium auferant, 25. neu apud se in animo dicent, “O rem iucundam! Res bene habent, omnia nobis eveniunt, quam opateremus victoriam de eo retulimus. Ecce contemptus est.” 26. Gaudium hoc sine ratione acceptum turpi dedecore solvant, et verecundiam ignominiosa dedecorae adharens laetitiam ex malis meis alieno tempore perceptum abstergat. 27. At vero qui iustae causae nostri animoque meo nulla a se commissa scelera agnoscenti favent, semper laeti et a moestitia longe remoti vivant, Deumque summis laudibus tollant, qui servos suos molestia anxietatem afferente exolvit. 28. Lingua autem mea, gentis humanae servator, aequitatem istam in hostibus nominis tui ulciscendis perpetuo commemorabit, laudesque clementiae in tuis conservandis decantabit, quandiu respiratio calida pulmones movebit.

XXXVI.
David regnum aditurus Deum celebrat, a diuturna patientia et beneficia eius erga impios et contumaces, erga res omnes creatas, et erga ecclesiam omnem suam, orans Deu pro salute et prosperitate populi Dei et sua.

spacerQuam is innumera victimarum viscera ignibus ad sacrificia cremanda adhibitis conbures, simulachraque lapidea osculeris, frequenterque orationes repetas, et altaria muneribus abs te liberaliter impleas, non efficies tamen ut credam te religiosum Dei cultorem esse. Nefaria tua facta te mendacii arguunt, aiuntque te non existimare ullum esse Deum qui orbem providentia sua gubernet. 2. Quomodocunque in praesentia hominum tibi ipsi placens oratione blanda utaris, contemptus tamen Dei ac rerum divinarum in animo inclusus Deo et hominibus non ignoratur. Impietas tua tanquam flamma sese prodit, unaque in te malevolentiam hominum ac pestem odium sequentem concitat. 3. Omnis oratio tua, ut proximo noceas, dolo imbuta est, ingratusque refugis eos qui meliora tibi suggerunt. 4. In scelestis ac nefariis factis excogitandis noctem totam consumis, aequa vitas, peiora consilia auxilio tuo semper iuvas. 5. Potens mundi gubernator, terra, mare, et coelum munera ex favore tuo in indignos etiam profecta percipiunt. Quaecunque mundus continet cum oriuntur voluntati tuae obedientiae vegetantur, cum pereunt voluntati quoque tuae parentia deficiunt. 6. Mensura iustitiae et prudentiae tuae, quae et creavit et gubernat omnia postquam creata sunt, sublimior est montium cacuminibus nive tectis, et altissimis maris immensi locis profundior, ut hanc satis perspicere et scrutari nemo possit. Homines e caelo a te tuaque providentia vitam et vim spirandi trahunt, nec bruta animantia a te unquam neglecta fuerunt. 7. Omnes commoditates, quibus in vita fruimur, nobis a te sufficiunt, dum animus vinctus latet in corpore, quod est tanquam animae carcer, et sicuti aves progeniem suam sub alis operiunt, sic nos, quos peculiari favore complecteris, mala omnia expectatione auxilii tui vitamus. 8. At anima nostra iam extra patriam suam per mortem, id <est> sui a carcere corporis separationem, in libertatem vindicata, in coelum red domum paternam redibit. Paupertas et anxietates illic non sunt. Nemo non illic meliora accipiet quam sciat optare. Iucunditas illic secum fert animi oblectamenta largiter fluentia. In coelo vita vera e scaturigine semper fluente emanat, vita, inquam, mortis molestae manu non finienda. Ignorantia, quae animum nostrum hic velut in obscuro coercet, in coelo evanescet, visque luminis sinceri e conspectu tuo profluens nos cognitione absque ullo errore nutriet. 10. Interea dum illuc eamus, liberalitatis tuae bonis eos sustine qui te Deum potentem colentes tua erga homines beneficia agnoscunt. Qui mente non simulata veritatem amant, eos efficias ex iustitia tua commoditates percipere, 11. ut hostis etiam insolens me pede violento et superbo non conculcet, nec mali me domo mea expellant. 12. Qui vero factis nefariis oblectantur, fac ut per scelus suum sic pessum eant ut merita ruina eos, ubi ceciderint, continuo coerceat.

XXXVII.
David hortatur pios ne urantur impiorum rebus prosperis, sed Deo fidant, horum infaustam vitam et mortem, illorum vero felicem esse ostendens etiam in mediis calamitatibus. Itaque pios hortatur ad fugiendum malum, colendum bonum, et amplectendas fide promissiones de ipsorum bono et improborum exitio.

spacerNulla aemulatio animum tuum exerceat, si homines perversos locupletes red aspexeris, nedc indigneris eis esse divitias ventis magis fluxas. 2. Nam beatus vitae eorum status instar umbrae vanus et evanescens sic repente abit ut herbae falce concisae, emortuo vigore red et foliis exsuccis marcescunt. 3. At tu Deo fidens studiis honestis operam dato, dabitque tibi Deus ut longo tempore terram habites, ibique te vitae huius commodis fruentem sustentabit. 4. Delectatio tua solumque gaudium sit in Deo, qui te assidue nutriet, efficietque ut desiderio tuo potiaris. 5. Salutem tuam, divitias et honorem eius solius voluntati concrede, omniaque tibi ut voles conficiet. 6. Efficiet etiam ut iustitia tua omnibus ita luceat ut stella Veneris mane oriens, utque tuum honesti studium omnibus conspicuum sit medio die splendidius. 7. Aequo animo fortiterque sustine quod sors adversa tibi obtulit, neu aegre ferens felicem malorum statum invidiose aspice. 8. Cohibe iram, discedat molestia ex alienis rebus secundis capta, ne contendendi studium impatientiae indulgens te ad facinus execrabile forte incitet. 9. Mali fumo volucri celerius exterminantur, contra vero vir moderatus et mansuetus Iehovam patienter expectans terras habitabit, easque posteritati suae sero venturae relinquet. 10. Paulisper expecta, hominemque pravum nullibi cernes. Domum ubi consistebat contemplare, vixque ullum indicium Domini potentis pervestigans cognosces. 11. Viri modesti et boni somnium iucundum in vitae tranquillitate traducent, agrosque a parentibus acceptos posteris habitandos relinquent. 12. Consceleratus rationem fallendi furtim meditatur, fraudesque piis et iustis struit, denteque invido prae se ferens, moestitia et iracundia disrumpitur. 13. Deus haec ex coelo aspicit, eiusque comminationes inanes nihili pendit, quia perniciem et interitum pravis impendentem praevidet. 14. Sceleratus tum gladium e vagina educet, tum arcum etiam intendet, ut tenues pie et iuste viventes evertat ac innocentes telis execrandis transfigat. 15. Ensis contra iustos nudatus in corpus heri sui convertetur, arcusque lethalis comminuetur, et quae in nullum usum acuerat tela rumpentur. 16. Parva res domestica bonis artibus comparata melior est quam divitum abundantia fastidii plena, vi ablata. 17. Deus aequus iudex divitias male quaesitas dissipabit, magnasque opes hominis perversi imminutas infringet. Iustum autem sua manu stabilitum sustinebit. 18. Deus innocentes, cum pro eorum salute excubet, indulgenter amplectitur, eorumque facultates defendit, patrimoniumque ut in multas aetates usque perpetuum sit prospicit. 19. Sive lues pestifera corporis colores corrumpens, sive militaris insania sursum ac deorsum res mortales verset, nihil innocenti assidue aberit, habensque quod ei sufficiat, victus penuriam, corpus aegrum reddentem, non tolerabit. 20. Contra vero sceleratus Dei inimicus sic penitus evanescit, ut pinguedo hostiae singularis in ventos celeres abiens disperit. 21. Malus nil largitur et faenori dat, at homini probo de modica et tenui re sua superest quod pauperibus impertiat. 22. Qui iustos amant, agros suos ad posteros transmittent, at posteritas inimicorum iustitiae ad nihilum redacta, penitusque deleta, pessum ibit. 23. Deus virum bonum diligit, et gressus eius constanter regit, 24. manuque sua tenet ne labatur; ubi vero ceciderit, manu prehensum attolit. 25. Egomet ipse hoc expertus loquor. Fui enim iunior, nunc autem consenui, nec vidi, quod sciam, virum bonum auxilio egentem, nec posteros eius ad mendicitatem redactos. 26. Iustus inopum fortunae afflictae misericordiam adhibens dat eis rem suam utendam, eius tamen posteritati Dei benignitas facultates amplae non desunt. 27. Fuge facinus execrandum aliis nociturum, studiisque honestis incumbe. Quamdiu sol lucem splendidam emittet, tamdiu posteri tui terra habitabunt. 28. Deus iustitiam iustosque amat, nec ope destitutos unquam relinquit, at liberi hominis a pietate abhorrentis radicitus evellentur. 29. Vir bonus agros faecundos cum posteris suis possidebit, eisque cum sobole sua culturam adhibebit donec fines aderit mundo. 30. Oratio prudens et de iustitia mentio ab ore bonorum semper emanat. Divina praecepta animo eorum impressa gradientes dirigunt, nec gressu instabili incedentes labascant. 32. Malus semper intentus est ut virum bonum evertat, 33. sed Deus illum impii libidini minime expositum conservat, et in iudicio a falsis criminationibus munitum defendit. 34. Omnem in Iehova fiduciam pone, Dei legibus pare, qui tibi donabit ut opulentus, magnisque viribus et opibus pollens, finem et exitium inimicorum spectes, ipse post eorum internecionem incolumis. 35. Sceleratos ipse vidi magna potentia fruentes, superbiaque omnibus molesta inflatos tanquam laurum prope aquas aspectu pulchras florere. 36. Statim contemplor, et ecce gloriae eorum fluxae nullibi vestigium est, nullibi opulentiae omnibus molestae indicia restant. 37. Oculos coniice in rationem vivendi quam sibi boni et innocentes instutuunt, eosque aspicies in summa quiete senectutem suavem agere et feliciter obire. 38. Homines vero factiosi, aliis nocere semper parati, omnino peribunt, exitusque miserrimus maleficiis eorum debitus vitae finem faciet. 39. Vir bonus omnem vitae suae spem in Deo ponit, qui eum viribus firmat cum fortuna contraria magna vi incumbit. 40. Dominus se oranti opitulatur, eumque in rebus dubiis ab improbis servatum incolumem facit, qui temporibus miseris se suaque illi commendavit.

XXXVIII.
David morbo gravissimo laborans peccata sua confitetur, de infirmitate animi et corporis sui, desolatione ab amicis, et hostium improbitate conqueritur. Tandem ad Deum se convertit, opem eius implorat ac salutem petit.

spacerNon recuso castigari, author rerum universitatis et custos, sed id unum peto, ne dum irae tuae flamma flagrat, velis me ceu reprobum reprehendere, neve in me supplicia, quamlibet magna meritum, iratus animadvertas. 2. Tela enim a te potissimum in me missa intimis penetralibus valde impacta haerent. Iracundiae tuae magnitudo iure optimo accensae me timentem ab una parte, ab altera vero parte conscientiae simulus at labes ita afflixit, 3. ut nullus corporis locus vulneribus moritiferis sauciati non sit aeger, ossaque ipsa, iuncturis membrorum laxatis, virosam et noxiam peccati vim imbiberint. 4. Venenum dico peccati illius quod me totum operit, velut in aqua profunda demergens, quod me etiam in summam aquam redire conantem tanquem ingens scopulus pondere suo deprimit. 5. Prioris plagae vestigium rursus in vulneris faciem rediit, sanguinemque foedi aspectus corruptum emittit. 6. Ego vero aerumnis deiectus animoque demisso ac prae dolore et sordibus contractis aspectu turpis, malis extremis angor. 7. Plagaque putris in vitalibus occultis inclusa exaestuat, nec ullum est membrum a dolore vacuum. Sic sum sine viribus, malisque et doloribus sic sum assidue conquassatus ut cor damnis ferendis non sufficiens voce moesta lamentetur, instar leonis rugientis fremat. 9. Perspecta sunt tibi, rex mundi, desideria mea, nec gemitus mei te fugiunt. 10. Cor metuens et pavore trepidans, consilii expers, assidue movetur. Membra debilitata prae stupore inerti vigore carent, oculus tenebras attrahens caligine obducitur. 11. Finitimi, necessarii, et quos propinqua cognatio me coniunxerat longe steterunt, aegre ferentes turpem plagarum faciem intueri. 12. At coetus hostilis, in caedem meam semper pronus, qui violentiam execrabilem excogitavit, fraudes occultas ut me captet assidue parat, secumque insidias scelestas meditatur. 13, 14. Ego interea stupefactus fui, et me continui, ceu loquendi facultate privatus, quasique sensu audiendi carens nihil istorum audirem, velut mutus et attonitus, qui criminationes obiectas refutare nesciret. 15. Omnis auxilii expectatio in te, gubernator mundi, collocata est, qui in res omnes imperium habes, placatus mihi fave, 16. ne inimico arroganti ludibrio sim, qui superbus gestu et oratione sese ob mea mala laetum ostendit. Quod si gressus casu aliquo in loco vestigia non ferente, laetatiam magna animi alacritate aperte fert. 17. Non recuso plagas perferre. Ecce iam cutis corporis plagis concisi, sanguine perfusa, verberum vestigiis, et magnis flagellorum cicatricibus intumescit. 18. Improbus ego poenas has, fateor, promerui, sceleratus iustum supplicium luo. 19. Sed interea crudelis inimicus indies fit violentior, et adversus me conspiratio fit maior. Hostes animo fruuntur et valent, mihique immerito assidue iniuriam faciunt. 20. Pro beneficiis mala reddunt, adversus me assidue falsa crimina afferunt, quia artibus bonis incumbo. 21. Tu ne procul abi, neu me in discrimine gravissimo relinque. 22. Cito ades, manumque ad me servandum porrige, qui solus mihi incolumitatem praestas.

XXXIX.
Fatetur David se, cum patienter vitam transigere cogitaret, repente oppressum ab instituto aberrasse, et obmurmurasse Deo. Itaque deprecatur peccata et supplica sua, et misericordiam in praesente calamitate sibi exhiberi postulat.

spacerQuum inimicus crudelis meo incommodo gaudens iniuriis me provocaret, apud me statueram a verbis molestis et a litigando me continere. 2. Linguae munimina tanqua sera et fraeno adiecto occlusi, obstinatusque silui, ac ne os inconsulte verbum ullum, novas molestias mihi exhibiturum, effutiret, non passus sum verba ea exire, quae optimo iure poteram pro me defensione proferre. 3. At aegritudo animi, exitu prohibita, tanquam flamma intra pectus vehementius excanduit. Post diuturnum silentium iracundia pervicacae constantis obstacula rupit, ac mente quidem ab hostibus adversa, ad Deum vero conversa, talibus verbis eum precatus sum: 4. “Spatium vivendi, quod mihi adhuc restat, roganti commonstra, quando mei compos ex hac corporis custodia, anxietatis plena, effugiam? 5. Tu tempora longa agis nullo fine conclusa, per te solum beatus, ac tuis unius viribus sine ulla vi externa potens. At aetas quam nos vivimus propemodum nihil est temporis ac minus fere quam nihil. 6. Aetas nostra umbrae fugitivae similis est et effigiei, quam speculi planicies efficit, illudque nihil temporis in rebus vanis et molestiis animum agentibus aegre transigitur, cupiditas effraenata animum cruciat, laetitia eundem nimium attollit, spes sublevat, ac timor demergit. Soliciti sumus tota vita inconsulte de rebus nullius momenti, divitiasque posteris ignotis coacervamus. 7. In quam igitur partem cogitationem meam ab his rebus nihili transferam? Quis mihi laboribus presso auxilium dabit? Quis me curis his et vitiis noxiis eruet? 8. Omnes mea expectatio melioris fortunae in te unum, Iehova, defixa est. Scelera mala calamitatum mearum originem a me auferto, hocque mihi tribue, ne me amentibus et scelestis contemptui et risui esse permittas. Cum inimicus per stultitiam foedis iniuriis me laceraret, 9. ipse quidem obticui, quod scirem profecto haec supplicia te conscio et volente mihi illata esse, quibus iracundiae tuae red vindictam in crimina expetis. Flagella tua, hominum gubernator et pater, brevi a me amoveto. Namque me et vires deficiunt, vivusque ad verbera nova patienda non sufficio. 11. Te peccata ullius puniente, vis omnis et pulchritudo eius statim evanescit, adinstar vestis vermiculis consumptae. O homo, res tantum fragilis et fluxa! 12. Orationem meam, pater bone et liberalis, exaudi, neu mea supplicantis verba contemne, neve a me peregrino flente faciem detorque. Peregrinus enim hanc regionem incolo, nec ego nec maiores mei hic firmam habitationem possidemus, sed singulis diebus et horis curis obnoxii, molestum vitae exiguae tempus. 13. Ergo ad breve temporis spacium a me poenas graves auferto, ut a laboribus paulisper conquiescam, antequam porta mortis (a qua nemo reverti potest) transire me permiseret.”

XL.
David ab anteacta experientia privata et publica, a gratuito foedere Dei, ab obsequio suo seipsam in fide confirmans, gratiam et liberationem a Deo petit, improborum ruinam, et bonorum consolationem ad gloriam Dei.

spacerQuum metus et comminationes hostium mihi instarent, morsque crudelis avaram in me manum tendens impenderet, spes auxilii divini, quamvis tarda, curam nihilominus mihi minuebat. 2. Dominus animadvertit, meque haerentem in coeno tenaci e palude aquae limosae profundissima extraxit, cumque in firmo rupis colle e puteo profundissimo extractum statuisset, iter quod irem mihi expeditum ostendit. 3. Mentem etiam novam in pectus inspiravit, mihique novum se laudandi argumentum dictavit, quod fidibus suaviter sonoris et versibus leniter canoris cantare tenebar. Haec videant, qui facta ea quae eveniunt fatali necessitati attribuunt, vel fortunae adscribunt, ac se reverenter committant in auxilium et tutelam Domini in coelo stellato imperium agitantis. 4. Beatus is est qui expectatione et persuasione firma Domino pendet, felix (inquam) is est quem vanus arrogantiae apparatus, quae tumidos facit, ad se voluptatibus vanis non trahit, falsaque virtutis similitudine neutiquam fallit. 5. Quot monumenta, sancte pater, tuae erga nos diligentiae, et quam admiranda semper nobis praesto succurrunt, quae mens oculis debilibus et coecutientibus tueri non queat, nec sermo, propter multitudinem, recitare possit! 6. Tu occulte me commonefacis, mihique in memoriam revocas, quod nec pecunia maculam peccati tollat, nec cruor pecoris innocentis fusus delicta lavet, nec victima igni cremata scelus ullum deleat. 7. Quae cum a me non postulares, tum gratia tua factus idoneus ad serviendum tibi, et ad te audiendum, ecce Christus adsum, dixi, qua vis iube, praesto sum, pater bone, paratus mandatis tuis parere, sicuti oracula Dei relata in libros veritatis plenos et omni errore vacuos, libros, inquam, testamenti nunquam interituri palam nobis ostendunt. 8. Animus meus, voluntas et labor ad hanc metam spectant, ut facta dictaque omnia et secretas cogitationes praeceptis tuis componam. Tua enim iussa intus plane in corde meo insculpta sunt. 9. Ergo memoriam aequitatis tuae diffuse per omnes gentes praedicator porto, nec ori meo, nec sermoni ulla cessatio est, ut tua bonitas et iustitia (hoc tu ipse cernis) cunctis nationibus sit cognita. 10. Indicavi te etiam in sceleribus puniendis aequum esse, fidelemque et auxilii liberalem pauperibus oppressis declaravi. Me praedicante, benignitas tua certaque promissorum constantia populis omnibus indicata est. 11. Itaque benignitas ista et pollicitationis firmitas, quae fallere nescit, me tueantur meque, rerum author, calamitatibus infinitis circundatum manu tua defende. 12. Supplicia in peccatis debita, numeroque capillos vincentia, undique instantia me urgent, quae oculorum aspectu non faciles est cognoscere. Mens quoque multis solicitudinum perturbationibus oppressa languit. 13. At tu, mundi fabricator authorque salutis, mihi opitulare, me confestim iuva, maximisque malis valde obrutum libera, 14. ut malos propositi scelerati pigeat, et inhonestatum infamiae dolorem sentiant, qui in exitium meum turpemque eventum propositi sui reportent, qui calamitatibus meis laetantur. 15. Hanc quoque ex nequitia sua utilitatem percipiant, ut ipsi in dolos incidant quos mihi comparaverant. Is deceptus etiam lugeat et erubescat qui fletum meum ludibrio habet, et ex miseriis meis voluptatem ullam capit. 16. Quicunque se tutelae tuae omnino committunt, opis tuae expectatio illos reficiens consoletur, contendantque iucundum Domini nomen summis in coelum laudibus efferre. 17. Ego autem quamvis sim sine spe, sine re, sine potentia, Deus tamen servator assiduus ad me custodiendum vigilias agit. Qui autem defensor et servator meus es, et iam extitisti, nunc mihi auxilio sis, nec me diuturna subsidii tu spe torqueas.

XLI.
David, aegritudine animi potius quam corporis affectus, eos beatos praedicat qui misericordiam de afflictis capiunt. Se in afflictione queritur a multis inique tractatum, liberationem a Deo petit pro defungenda administratione sua, confirmanda fide, et celebrando Deo.

spacerFelix ille qui vicem inopis dolens in rebus adversis ei auxilium affert, nec superbo contemptu abiectum et miseriis obrutum negligit. Quem tu debilitatum et cunctis omnino despectum arbitraris, eum Deus sublevabit et consolabitur. 2. Dominus pauperem illum, fideliter pro eo curam gerens, custodiet et discrimine liberabit, eique incolumi donabit ut inter viventes utilitates vitae copiosae cum voluptate ad usus suos convertat. 3. Quum morbus corpus illius in lectum detruserit, Dominus ei auxilium afferet, lectumque sternet, omnemque penitus moestitiam laetitia iucunda mutabit. 4. Quum enim gravis morbi violentia me prosternere, tuum, Iehova, auxilium rogavi, tibique dixi, “Medicinam animae meae afferto turpi peccati sui plaga affectae. 5. Inimicus meus adversus me detestabilia precatur, malisque meis gaudens me execratur. ‘Quando,’ inquit, ’morietur, unumque momenum memoriam cum cadavere delebit?’ 6. Si forte hostium aliquis officii specie me invisit corporis mentisque doloribus internis et externis conturbatum, ille quidem tristitiam vultu simulat, sonumqe doloris testem e pectore hilaro ducit. Domo vero egressus confestim malevolentiam in animo celatam sermone divulgat. Hostes nefarii adversus me coniurati sermonibus et consiliis inter se collatis tacite in aurem loquuntur, interque se mussant, et occulte contra ma crudelia excogitant, omnes consultationes, omnemque vim animi in perniciem meam intendunt. 8. Interque se laeti sic colloquuntur: ‘Malum profecto e coelo veniens Deique ira immissum hunc velut vinctum lecto alligat. Deiectus tenetur, itaque cubat lecto adhaerens, vitaeque finem paulatim ducens, ut inde surgere non possit.’ Insuper etiam qui mensae meae adhibitus una mecum edebat, mihi convictu et familia sociatus, cui maxima rerum verborumque fides sit, ad inimicos meos transiens meque elatus petens adversum me calcem effert. 10. At tu, qui salutem das vitamque meam incolumem custodis, bonus me contemplare, aegro mihi et abiecto manum salutem afferentem dato, ut inimicis male de me merentibus par pari referam, meique muneris ratione iustas de illorum perfidia poenas sumam. 11. Idque erit tuae erga me indulgentiae, tuaeque in me protegendo fidei monumentum indubitatum, quod nimirum inimicus arrogans nequaquam meis calamitatibus gaudens exultet. 12. Corpus robur pristinum recepit, animus quoque puritate a scelere custodivit, te me iuvante, qui perpetuam mei curam red gesseras, meique tutelam a te susceptam semper administrabas. 13. Nationes omnes illum Deum cognoscant et honorent quem Isaci tantummodo posteri veneramur. Illum solum praedicent, quamdiu nox et dies temporum vicissitudines partient.”

Perge ad Psalmum XLII