Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera virida translatio.  

IOANNIS DUNBARI MEGALOBRITANNI
DOCTORIS MEDICI ET PHILOSOPHI
DAPHNAEUM DOCTORALE
IN APOLLINIS, ET PENEIAE NUPTIIS,
Sive consensus nobilissimae et florentissimae

UNIVERSITATIS PATAVINAE,
Dum publice, et solenni pompa doctoralibus titulis medicinae,
philosophiae candidatus,
ALBO MEDICO, ET PHILOSOPHICO PATAVII
inscribiretur, 12 Kal, Febr.
7Cum amicorum SYNCHARMATIS

RIMERIS ET NON MIRERIS

Patavi, apud Ioannem Baptistam de Martinis, 1618.
Superiorum permissu.

NOBILISSIMO
DIGNISSIMOQUE VIRO D. DOMINO

FERDINANDO GORGESIO blue
IN PLIMOTHAEO PROPUGNACULO
IↃ MILITVM ET C CATAPHRACTORUM
DUCI FORTISSIMO, EQUITI AURATO &c.
POEMATION HOC SUUM AUCTOR DEVOTISSIME DICAT

bar

DAPHNAEUM DOCTORALE

Quae longa haec rerum series? Cui tantus honorum
Succedit cumulus? Cui tota haec pompa paratur?
Unde frequens adeo ruit in spectacula volgus?
Forte gygantaeos domito Titane triumphos blue
Credibile est celebrare Iovem, niveisque vehentemspacer 5
Axibus Aetnaeos vectare per aethera fratres: blue
Romulea an forsan rediens Gradivus ab urbe
Threicios invisit agros et patria regna, blue
Aut Euphrataeo potius de littore Caesar blue
Venit, et indomitum ducit per compita Medum? spacer10
Illa olim. Sed iam quae nulli audita, nec ulli
Ante hac visa, vocant. Daphnen modo ducit Apollo,
Ducit Apollo suam faelici sydere Daphnen,
Daphnen, quam toties, tantoque exarsit amore
Nunc habet, et geminis sociatam amplectitur ulnis. spacer15
Quam saepe (o aversa nimis!) male fugit amantem
Hactenus illa suam, et sacros contempserat ignes.
Illam nec pietas, nec tanti numinis aura
Movere, aut duram potuere evincere mentem,
Sed simul ut sequitur, dictisque hortatur amicis, spacerspacer20
Effugit, et surda quaerentem respuit aure.
Nimirum saevas iam nunc audire querelas
Ipse mihi videor tristi quas fudit ab ore
Delius, ut primas concepit pectore flammas. blue
spacer“Quo, mea chara, fugis? Mea quo dulcissima tendes? spacer25
Aversae quae causa viae? Sub quo axe quiesces?
An nulla in terris regio est qua sistere detur?
Ille ego sum, tuus ille ego sum tibi natus Apollo.
Ille ego qui tantos (sic dii voluere) labores
Quique tot insomnes pro te decurrere noctes spacer30
Sustinui, et vigiles forti sub pectore curas.
Ille ego qui pro te non tantum amplissima liqui
Tecta deum, et dulceis aeterni nectaris haustus,
Inque humiles alto descendi ex aethere terras.
Quin et sydereum, demisso numine, collum bluespacer35
Supposuique iugo, et servilia iura recepi,
Et quot litus habet, quotcunque pericula pontus
Illa ego submissus subii frigusque, caloremque,
Indocilemque famem, durosque in caespite lectos,
Contemptum et miseri quicquid fert turpis egestas, spacer40
Et malefidus amor, pictaeque volutio vocis blue
Quicquid rara fides, quicquid fallacia, quicquid
Improba pauperies, nostro quae sanguine cretos
Usque premit, superas nec fert ascendere in auras.
Quid varios referam casus, et mille viarum spacer45
Tristia, ut extrema pro te vagus hospes ab Arcto
Perque nives, rigidumque gelu, per tela, per enses,
Latronum insidias, et saxa aequantia caelum,
Qua sese Herculeae tollunt in sydera pinnae, blue
Veni urens animo? Mihi nec bella, horrida bella, spacer50
Undique constantem potuerunt flectere mentem.
Non maris horrendi rabies, non gurgite vasto
Disruptae Tritonum acies, montesque minantes
Montibus undarum, et crebris animata procellis
Caerula, et adverso luctantes flamine fluctus, spacer55
Non pecus immensum Phoci, Neptunia monstra blue
@ Nec portentosae caudis immanibus hydrae,
Non maris infameis scopuli, non turbida Nerei
Murmura, nec si quid potuit pyratica puppis.
Tantum fidus amor, tantum mihi pectora flecti spacer60
Nescia suaserunt, ut nec maria omnia nobis
Evaluere simul fixas extinguere flammas,
Non augere aether, non spargere mobilis aura,
Opprimere aut toto nequicquam pondere tellus,
Nec demum obscuris nox atra obvolvere pennis. spacer65
Quin ergo, mea amica, manes, meque excipis ultro,
Me qui tot passus pro te discrimina rerum
Quot nec et astra polus, nec et aurifer Hebrus arenas, blue
Nec volucres levis aura capit, nec et aequora pisces?
Quin damus aeternas sacra in connubia dextras? spacer70
spacer“Esto quod aurato tibi fusi ex vertice crines
Nostros exuperent radios, quod lumina caeli
Aemula luminibus, ciliis supposta serenis
Infando splendore micent, quod fronte rotunda,
Inque verecundo veneranda modestia vultu spacer75
Alta sedens, sed et ima humiles discriminet ignes,
Quod rubro candore genae, quod mollia labra blue
Pallentes imitata rosas, quod lingua, quod ora
Hyblaeis tibi sparsa favis, et consona naso blue
Forma suo, et nivei tenuesque ex ordine dentes, spacer80
Et tenerae structura auris. quod eburnea colla,
Oblongumque caput, mentum breve, mobile guttur,
Brachia longa, manus modicae, digitique tenelli,
Ambitus angustus laterum, revolubile pectus,
Quod parvo mensura pedi, mollissima pellis, spacer85
Et iuvenile femur, roseaque albedine mammae
Orbibus Oebaliis similes quibus alma voluptas blue
Imperat, et totos †sese† mirantur Amores;
Quodque tibi, (nec enim quamvis tot et ora quot Argo blue
Sunt oculi mihi aperta forent percurrere possem spacer90
Omnia) sublimis mirandaque machina recti
Corporis, et cunctis constans sua regula membris.
spacer“Esto quod haud solos ad amica incendia reges
Et rerum rapias dominos, doctosque, ducesque
Et quoscunque ardens extollit in aethera virtus, spacer95
Quin ipsum tua amore Iovem radiantia ocellis
Lumina transadigant, dulci quique exit ab ore
Spiritus Elysias vincens fragoribus auras
Evaleant omnes trahere in miracula divos.
At non hinc nostrae temnenda potentia dextrae est: spacer100
@ Nam licet haud divae potero certare deorum blue
Divitiis, nutuve Iovi, neque robore Marti,
Aut linguae Tegeae tibi, sim Pallade donis blue
Palladiisque minor, mollique Cupidine forma,
Istis dona mihi mea sunt potiora, vel ipsis spacer105
Non poscenda minus, nec (quamvis spernere nostrum est,
Quas volgus miratur opes) male paupere natus
Sanguine ego, sed enim pater est mihi Iuppiter ipse.
Me Tenedos, Clariique lares, et Delphica tellus,
Et Delos materna colunt, et debita solvunt spacer110
Munera, mique suas debet Mars ipse sagittas.
Artis ego excultor medicae, me praeside Musae
Semideum aeternis committunt nomina chartis.
Quin licet hic pauper, licet hic peregrinus et exul
Forte tibi videar, male fausto et sydere natus, spacer115
Desine mirar. Crasso sic corpore clausa
Mens humana latet, vilesque in littore conchas
Prestantes habitant gemmae, et radiantia noctu
Dalmatico quae monte micant horrentibus haerent blue
Rupibus, et, quo nil homini modo charius aurum, spacer120
Se circumfusa vestit pro tegmine terra,
Et saepe obscuris gaudet sol lucidus umbris.
Saepe latet lacera veneranda scientia veste,
Et se purpureis tegit ignorantia pannis.
Eia igitur, nisi te teneant externa, nec ista spacer125
Quae volgus veneratur amas. Si numina nostra,
Si genus et nomen, rerum et moderata mearum
Copia sint cordi, tantosque hinc inde labores,
Tot mala sustinui pro te, ne despice Phoebum,
Daphne chara, tuum. Te perque Aganippidos undas, bluespacer130
Per pharetram, et magnis nimium dilecta poetis
Plectri fila mei, et splendentia lumina posco,
Et precor, o nostros tandem digneris amores!
Quicquid aves, faciam; iubeas, tua iussa capessam.
Sit tantum tuus iste labor mihi dicere, promptus spacer145
Exequar. Extremos an adhuc me currere ad Indos,
An Garamantaeos iubeas invisere colles? blue
Ibo lubens. Scythicas simul an tolerare pruinas?
Has etiam patiar. Vis pro te horrentia Martis
Arma feram, ferre arma volo, nil velle recuso.” spacer140
spacerTalibus ardebat, Daphnenque orabat Apollo,
Olli cum subito in laurum mutata figura est,
Quam quoque Phoebus amat, totoque pectore poscit.
“O vel adhuc liceat sacros contingere ramos
Daphne chara, tuos! O si nova brachia nobis spacer145
Illa tua extendas! Utinam mihi cingere frontem
His quoque forte velis!” Sic rursum Phaebus, at illa
Illius ardentes mirata in pectore flammas,
Et firmas in amore faces, prece denique victa
Annuit, et votis sublimi culmine nutat, spacer150
Extenditque sacras longis amplexibus ulnas,
Et folia expandens faciem referentia apertam,
Protinus orantem vocat in sua basia Phaebum.
Pronuba succedit visis Saturnia Iuno,
Et dextras iungit dextris, atque oribus ora, spacer155
Aureus unitos mox circinat annulus ignes.
Mox et olorinis deducta per aera bigis
Advenit Cytherea Venus, coetuque virenti, blue
Et triplici placidos nodo connectit amantes.
Sic Daphne fruitur Phaebus, Peneia Phaebo, spacer160
Dulciaque ambrosiis alternant basia labris,
Chaoniae veluti primo sub vere columbae. blue
Talis erat Phaebus, talem se laeta ferebat
Daphne, olli sacris succingens tempora ramis.
Quin tantis igitur taedis Thalassius adsit. bluespacer165
Quin Hymenaee sonas, rumpantur et omnia cantu
O Hymenaee tuo. Quin plectri mascula Musae
Fila premant, Hymen, o Hymen, o Hymen, o Hymenaee, red
Et tantum resonetur Hymen, resonentur honores,
Et Daphnes nova festa tuae, Phaebe, auree Phaebe.spacer170
Phaebe, o Daphnaeis circundate tempora baccis,
Euge novis titulis, et tanta coniuge. Tuque
Tolle, Cupido, facem, choreas celebrate, Camoenae.
Aut vos, o Musae, sacras attollite taedas,
Et laetas celebrent choreas cum matre Cupido. spacer175
Exultent Charites, dictum feliciter esto,
Et resonetur Hymen: nupsit Peneia Phaebo.
spacerTolle, Cupido, faces, choreas celebrate, Camoenae,
Vosque hilares volitate, ioci, placidique lepores,
Et risus, vivique sales, et blanda voluptas, spacer180
Et levis expanso iucunda insania vultu.
Phaebe, o Daphneis circundate tempora baccis,
Daphne, o Phaebeam cingunt cui brachia frontem,
Exultate ambo, studiis florentibus ambo,
Vivite, et elapsas tollant nova gaudia curas, spacer185
Phaebe, tua est Daphne, tuus est, Peneia, Phaebus.
spacerTolle, Cupido, faces, superentur Pithia cantu, blue red
Et resonetur Hymen. Musis Hymenaeus in ore
Semper eat, repetatur Hymen, repetantur honores,
Et tituli, Thymbraee, tui. Tua spicula sensit bluespacer190
Eminus horrendum surgens in praelia Python.
Te tumido tollit victo tibicine fama. blue
Te dominum agnoscunt Pyrois, te Eous, et Aethon blue
Ignivomus, rapidusque Phlegon. Te argentea, Phaebe,
Excipit et roseis surgens Aurora quadrigis, spacer195
Et tua iam facilis celebrat connubia Daphne.
spacerTolle, Cupido, faces, nupsit Peneia Phaebo.
Semper Hymen, resonetur Hymen, resonentur honores,
Et tituli quoque, diva, tui, Daphne, aurea Daphne,
Daphne, o Phaebaeos cingit cui dextera crines, spacer200
Tu neque concretam glaciali frigore brumam
Nec curas rapidi ferventia brachia Cancri,
Aeterna tu fronde vires, tu fulminis ictus
Despicis, et pavidae metuunt tua murmrua flammae,
Et tua iam laetus celebrat connubia Phaebus. spacer205
spacerTolle, Cupido, faces, choreas renovate, Camoenae,
Et resonetur Hymen, Phaebi resonentur honores.
Phaebe, o Daphneis circundate tempora baccis.
Te natum sacris fovit Tritonia mammis, blue
Te Charites docuere loqui, tibi lumina signant spacer210
Conceptus, caelique vias, et sydera dicunt,
Iamque tenes facilem quaesito foedere Daphnen.
spacerTolle, Cupido, faces, choreas renovate, Camoenae,
Et memoretur Hymen. Daphne, memorentur honores
Iam quoque, diva, tui, Daphne, pulcherrima Daphne, spacer215
Daphne o Phaebaeam, cui cingunt brachia frontem,
Tu vatem ventura doces, cumque ignibus astas blue
Observat Fortuna tuas conterrita voces,
Tuque duces in bella vocas. Tua munera Mavors
Miratur, gaudetque tuis se effere coronis.spacer220
Sub pedibus Bellona tibi est, et furialis Enyo blue
Ferrea centenis constrictae corporis vinclis.
Te quoque cunctatur laeto Victoria vultu,
Te terrae cupiunt reges, magnique monarchae,
Te rerum domini. Te Pax veneranda salutat, spacer225
Quaeque salutiferam sequitur concordia pacem.
Doctorum te clara cohors venerantur, honorant,
Et tua sola petunt in praemia laeta laborum
Munera, seu medico placeat decurrere circo,
Sive velint sacros Themidos decerpere fructus, bluespacer230
Aut Pandioniis sua scribere nomina chartis, blue
Teque tuus fida fruitur modo coniuge Phaebus
Et tu iam fido frueris quoque coniuge Phoebo .
spacerTolle, Cupido, faces, choreas renovate, Camoenae,
Et semper resonetur Hymen. Cava tympana crebro spacer235
Aera diffindant motu, cantusque tubarum
Aeneus aethereas rumpat clangoribus auras.
Et tu, blanda chelys, fidibus sociata canoris
Accentus intende novos, neque tibia partes
Omittat iucunda suas, nec nobile plectrum, spacer240
Quadratumque melos tanta consentiat arte,
Ut quam nec tota superet dulcedine Siren,
Nec quae casta tuos, Tereus, contempsit amores. blue
Nymphae serta ferant. Latum spargantur in orbem
Lilia mixta rosis, violaeque et dulcis olivae spacer245
Gratia succedat viridantibus addita ramis,
Et nunquam oppressae tollant sua brachia palmae,
Quaeque corymbifera iungit sibi proxima dextra.
Tu suaveis, Hyacinthe, comas, tuque exere frontem,
Aut voltus, Narcisse, novos. Vos, cinnama, nardi blue spacer250
Thurea progenies, thymbrae, myrrhaeque et amomi
Caelica dulcedo, sacrisque opobalsama virgis,
Surgite, et haec vestris perfundite gaudia donis,
Et superos contingat odor, cedroque notentur
Omnia, et aeternum vigeat sacra copula Daphnes. spacer255
Sic Phaebi optata revirescant tempora lauro.

Finis

bar

IN EIUSDEM LAUREAM DOCTORALE AMICORUM SYNCHARMATA

Φάρμακα δῖος ἔχει μελιτήρια τ’ ᾄσματα Φοιβος,
spacer’Αμφότερον τ’ ἀρετῇ, Δούνβαρε, δῶκε τεῇ.
’Αμφοτερᾷ στεπθεὶς δαφνῇ, νῦν λοιπὸν ἀποίσεις·
spacerΑὐτὸς ἕκων ἀρχὴν λείψεται οὐρανίην.

DANIEL MAUCLAEARCUS GALLUS blue
DOCTOR MEDICUS ET PHILOSOPHUS

ALIUD IN EODEM

Quod fias doctor nil te, doctissime, miror,
spacerQuod facias doctos, hoc tibi maior honos.

ALIUD IN CONDOCTORATUM blue

Quod tibi sim socius nil indigneris honores,
spacerNam Venus est lunae stellula grata comes.

HAEC PONEBAT ROBERTUS GIFFARDUS ANGLUS, PHIL. ET MED. DOCTOR

ALIUD IN EUNDEM blue

Sistite qui Stygias miseri properatis ad undas,
spacerTuque Charon cymbam merge, vel ure tuam:
Dunbaro nuper medico qui insignis honore est
spacerCinxit honorandas laurea digna comas:
Iam posthac celeri vos morte carebitis, et tu spacer5
spacerPortitor horrendae merce carebis aquae.

ALIUD AD EUNDEM

Quod modo Dunbarus medica sit doctor in arte
spacerDisplicet hoc Parcis, sed tibi, Phaebe, placet.
Displicet et merito, quoniam fera stamina rumpet
spacerNestorea et posthac vivere secla dabit.
Cur tibi, Phaebe, placet? Graeco quia magnus in ore est? spacer5
spacerAn quia Galenus, Cous an alter erit?

A. A. A.

ALL’ ISTESSO ITALICE blue

Tremanti da suoi studi red
A le stigie Paludi
Anchorche armati sian d’armi lethali,
Fuggon l’infermitá, fuggon i mali.
Trema ancor Morte, e forse non in vano, spacer5
Che la falce li toglia al fin di mano.
Il che pero s’avien; temer non dei
Che a doglienza di lei si sdegni il cielo,
E a te scocchi suoi strali,
Come al saggio figliol del dio di Delo, bluespacer10
Sendo, che contra lui
Gia la fronte il valor t’arma d’allori.

DEL SIG. ANTONIO MANFREDI

ALIUD AD EUNDEM GALLICE blue

Pendant que les Chirons de la docte Padoiie sic
Aprestent le lorier pour ton chef couronner,
Apollon de la haut dardant en bas sa veue
Faict signe a ses mignons qu’ils escoutent parler.
“Mes chers enfans,” dict il, “j’ay desia ordonné spacer5
De donner a mon fils vne double couronne,
Pour poete excellent ie l’ay iadis sacrém
Pour docte medicin maintenant je le donne.”

ELIAS THEOBALDUS
DOCTOR MEDICUS ET PHILOSOPHUS

ALIUD ANGLICE

Worthy Dunbar, had I but one of nine,
spacerOf nine Dame Muses duellingue in thy brest.
Had I but one of thy three tongues devine,
spacerOr of thy vulgar tongues one of the least,
I’d singe thy doble honor, but my lute, spacer5
spacerOrchargd with greatnes, bids me play the mute.

ROBERT GIFFARD D. OF PHILOSOPHY AND PHYSICKE

Finis