Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

 

EPIGRAMMATON CENTURIA V

1. AD CAROLUM PRINCIPEM

Carole, qui dignum digno te carmine laudet?
spacerNam minor est meritis laus vel et ipsa tuis.

2. AD EUNDEM

Agesilao si fides debet dari, blue
Loco locatus praebet omnem gloriam.
Sic, celse princeps, carminum nullum genus
Quo continere, gloriam tibi addere
Potest. At ipse gloriam das omnibus, spacer5
Versus ineptos reddis aptos et bonos,
Minusque gratis gratiam communicas.

3. LEX SALICA blue

Gallorum regni haeredes esse impedit Anglos
spacerSalica lex, sua dum lilia nere negat.
At si non lex est, lacus est quoque Salicus Anglis,
spacerCuius (ut in fatis) obliteretur aquis.

4. AD GALLICUM, DE EADEM

Dic mihi foemineum cur non succedere sexum
spacerSalica lex regno vult tua, Galle, tuo?
Te virgo Aureliae docuit quid foemina possit,
spacerCum valida hoc regnum rursus ab hoste rapit.
Virginis haeredem non te pudet esse, sed haeres spacer5
spacerTe pudet ut regni sit quoque virgo viri.

5. DE SEXU FOEMINEO

Vincere foemineum, simul et sibi flectere sexum,
spacerRes est nec facilis, nec quoque tuta nimis.
Nil non Alcides vicit, sed gloria victi
spacerHuic minor Antaei quam fuit Antiopes. blue

6. AD LECTOREM blue

Hos lege quaeso meos, hoc est, intellige versus.
spacerEst aliter legere, nil nisi negligere.

7. AD ANDRAEUM DUMCANUM THEOLOGUM blue

Non dubito, dum cana tibi est prudentia rerum,
spacerTum tibi canus amor, dum tibi cana fides,
Dum scriptis pariter sacris, pariterque profanis
spacerCanus es, et cano canus es eloquio,
Dumque omni demum canus virtute senescas, spacer5
spacerSemper Dum-canus quin mihi totus eris.

8. AD HISPANUM blue

Quin, Hispane, caves temere hoc ne fregeris ovum?
spacerVixs tutum est, hostis si tibi gallus inest.

9. AD ANNAM REGINAM

Edita sceptigerum generoso e sanguine regum, blue
spacerRegina o nostri gloria celsa soli,
Quid mirum est si tanta tibi est sapientia cordi? red
spacerNimirum es Sophiae dia propago tuae. blue

10. AD CAROLUM HOWARDUM ANGLIAE D. THALASSARCHAM &c. blue

Pro meritis, generose, tuis si carmina ferres,
spacerEssent Phoebaeis anteferendam odis.
Ingenium excellens, mens magna, et nescia vinci
spacerPectora divino numine corda calent.
In te Moeonius vere descripsit Ulyssem, blue spacer5
spacerPalladaque, et fidi munera Perithoi.

11. IN FRANCISCUM RABLAEUM blue

Neve Anabaptista est, neve est papista Rablaeus,
spacerNeve reformatae relligionis homo.
Ergo quam sequitur sectam si forte requiris,
spacerNullius aut sectae est, aut atheista fuit.

12. AD COMOEDUM

Sis dubito (totidem mutas cum veste colores) red
spacerspacerComoedus an chamaeleon.

13. AD CORDOLUM

Cum cor, Cordole, te iubes vocari,
Dic, est hic, rogo, nonne summus error?
Tu si Cordolus ante dictus esses,
Hac dolus ratione dicereris.

14. AD PAUPEREM DATOREM

Quisquis is es qui das opulento munera, dicis
spacer“Quod tibi iam dederam bis mihi redde meum.”

15. IN MARSUM

Marsus habet decimas, fateor, sed plurima debet.
spacerQuando persolvit, Marsus habet decimas.

16. IULII CAESARIS ET GREGORII PAPAE ANNUS blue

Caesar Gregoriusque annum dum iure reformant,
spacerDeformant regni res sine iure sui.
Scilicet antiqui facies a Caesare regni
spacerVersa est, a papa pristina relligio.
Malo reformari civilem a Caesare flammam, spacer5
spacerMalo reformatam Gregoriique fidem.

17. AD BRISSONEM

Promptius enumerem quot volvant aequora fluctus,
spacerQuam possem laudes dicere, Brisso, tuas.
Haene quod innumerae tibi sunt? Quin fallere prorsus:
spacerEst quia te nullas quae numerentur habes.

18. IN VIRRONEM

Inquinat usque adeo mentem tibi bruta libdo,
spacerVah! Tibi iam, Virro, vix licet esse viro.

19. IN EUNDEM

Virro, tuus frater panem de farre canino, blue
spacerAd te si nullus venerit hospes, edit.
Ipse autem nivea mollique silignine factum
spacerSemper edis, cum vel solus es hospitio.
Possit at ut similem frater quoque mandere panem, spacer5
spacerAd te, Virro, domum plurimus hospes eat.

20. IN COTTAM

Tu mihi laudari te dicis ab omnibus unum,
spacerNec quis te laudet dicere, Cotta, potes.
Quin sic laudari tibi si sit ab omnibus, aeque
spacerVellem ut qui laudet te, tibi nemo foret.

21. AENIGMA DE VERU

Dic mihi quod sit opus, cui quo studiosius instas,
spacerAd finem tanto pertrahis usque minus?

22. AD HENRICUM SPELMANNUM EQUITEM blue

Strenue Pegasidum fautor, Spelmanne, sororum,
spacerEt semper Clario suspiciende deo, blue
Seu facias versus, veterum seu gesta revolvas,
spacerOrnate scribas, iuraque sancta scias,
Nemo te superat, nemo praecedit, at omnes, spacer5
spacerQuod nec et hoc iactes, te superare soles.

23. IN PLUTIUM

Quod nullum laudare putat se, Plutius errat.
spacerIllius laudes namque Apuleius habet. blue

24. IN ANDRAGORAM

Andragoras omnes ad pugnam provocat, “aureis
spacerAudet et an mihi quis vellere?” torvus ait.
Nec curat tegere, aut instanti arcere periclo.
spacerQuae causa est? Aureis non habet Andragoras. blue

25. IN LIBRUM SUUM

Ne vereare, liber, si sit tibi nullus amicus.
spacerSi tua culpa mea est, est tua causa mea.

26. AD POETAM AULICUM

Miraris dominos, poeta, solos,
Nec laudas nisi maximas monarchas.
Ne temnas, rogo, me licet minorem.
O quantum cupio tibi placere!

27. AD IACOBUM MAXVELUM ANTIQUITATIS STUDIOSUM blue

Musarum studiis sic tu, Maxvele, senescis,
spacerUt prorsus studiis immoriare tuis.
Hac novus ac poteris ratione surgere Phoenix:
spacerNimirum his studiis est tibi vita mori.

28. IN PONTINIANUM QUENDAM

Si quis is est in quo rabiosa superbia regnat,
spacerAut inconstantem quem levis aura movet;
Si quis avaritiam corrupto in pectore turpem
spacerArdet et obstrictam scit violare fidem;
Denique si quis is est quem sacrae odere Camoenae, spacer5
spacerUnus pro cunctis Pontinianus erit.

29. IN OECOLAMPADIUM blue

Esse haud est mirum tantam hac in lampade lucem:
spacerIpso οἴκῳ lampas quando sit illa Διός.

30. AD IACOBUM MARCHIONEM HAMILTONIAE &c, blue

Regis nomen habes terrae immortale Britannae,
spacerQuin etiam ingenium tu quoque regis habes.
Indidit hoc nomen rex, quin tibi nomine tanto
spacerDignum est ingenium, nomen ut ingenio.
Sic magno est metata animo te machina magni spacer5
spacerCorpis, Aeacides alter ut esse queas.

31. HENRICI VALLIAE PRINCIPIS EPITAPHIUM

Cur tam maturo est Henricus funere pressus?
spacerAd coelum citius ut raperetur erat.

32. AD IACOBUM HAMILTONIUM, ABERCORNIAE COMITEM blue

Unde ego te laudem? Nunquid de gente vetusta?
spacerHaec vix in tota clarior orbe nitet.
Quin ipse ingenio et propriis virtutibus ipsam
spacerAequiparas gentem, vincere nemo potest.
Hanc etenim si vis, si posset vincere virtus, spacer5
spacerVinci a se, et sese vincere sola potest.

33. AD ANDRAEAM BOIDUM IACOBI REGI A POCULIS blue

Gens tibi magna quidem est, quae et neve potentior ulla
spacerNulla magnis dives, nec magis ulla virtus.
Sed monstras quam gens quod mens tibi propria maior;
spacerQuod gens non potuit, mens tua, Boide, potest.

34. IN QUENDAM

A nostra quidam laudatus forte Camoena,
spacerDissimulat, tanquam nil mihi debuerit.

35. IN GLAUCAM blue

Dicit capillos esse quos habet suos,
Verumque dicit. Quos habet namque emerat.

36. IN GUTTURNIONEM blue

Nasum rubentem in quo cometae Bacchici
Clare micantes eminus torquent faces,
Os grande, latamque aurium compaginem,
Gulamque qualem vix velit Philoxenus, blue
Extentam et alvum tres pedes pinguedine, spacer5
Et crura tibiaque habet Gutturnio
Ingentia. Annon est vir ille amplissimus?

37. AD QUENDAM

Non e scripturis quaeris praecepta salutis,
spacerVerum e picturis est tua tota salus.

38. IN DANAEUM blue

Si Phrygibus quae Troia fuit sit Roma Latiis,
spacerNon deerit Danaus, quique Danaeus erit.

39. AD CAROLUM PRINCIPEM

Carole, quo quicquam nil usquam celsius orbis
spacerExcepto solo Caesare noster habet,
Quis ferat anguste quod te fero carmine? Carmen
spacerAngustum augustum nam facis esse meum.

40. AD QUINTIAM

Quid tibi reddat amans, hoc si vis discere, dicam.
spacerHoc tibi reddit amans, Quintia, te quod amet.

41. AD ALEXANDER COETONEM, COMITEM A DUMFERLIN ET MAGNUM SCOTIAE CANCELLARIUM &c. blue

Dulcis amor Musae, doctorum fama virorum,
spacerPacis honos, patriae deliciumque tuae es.
Publica privatis praeponis commoda rebus,
spacerElatosque domas, innocuosque levas,
Virtutum ut terras habitet si quando caterva, spacer5
spacerCoetonis in κοιτή tunc recubare velit.

42. AD EUNDEM, ALITER

Si quascunque domus habitet rarissima virtus, red
spacerQui dabis huic κοιτὴν undique, Coeton, eris.

43. IN AVARUM blue

Dic, nam scire velim, cur tu dicaris avarus?
spacerTu quod aves aurum sic an, avare, vocas?

44. DE UXORE

Nil curo hanc loqutur quae Graece, quaeque Latine,
spacerCui sermo Gallus, sermo sit Italicus.
Uni non amo tot linguas. Mihique namque videtur
spacerLingua quod uxori sit vel una nimis.

45. IN TOBACCONISTAM

Pulvis et umbra sumus, dicebat Horatius olim. blue
spacerAt tu nunc dicis, “fumus et ignis ego.”

46. IN VIRRONIUM

Qui bibat ex vitro tecum Virronius uno?
spacerNon sinit ex uno fundere vina cado.
Vis dicam, cur hoc faciat Virronius iste?
spacerNempe tibi mistum dat, bibit ipse merum.

47. AD POETAS VETERES

Moyses Musa potest dici, montanus Aaron blue
spacerVel mons, Hebraeis si modo danda fides.
Huc igitur, vates, et furta agnoscite vestra,
spacerFabellis tegitis qui sacra dicta Dei.
Hunc vobis Pindum scripturae pagina sanctae bluespacer5
spacerPraebuit, ast illum praebuit Uranie. red

48. AD GAVINUM FRATREM

Frater avi proavique tui quod episcopus ambo, blue
spacerNominibus pares, ambo Gavinus erant.,
Cur doctus non es, cur sum nec egove Gavinus?
spacerForsitan et nostrum praesul uterque foret.

49. AD ZOILUM blue

Laedis et laceras bonos poetas,
Et tollis stolidus malos cachinnos.
Si te prendero, Zoile, tacebis.

50. DE FURIBUS

Furibus abscindi male quis persuaserit aureis?
spacerHaud ista fures parte nocere solent.
Nam quid commitunt? Nil horum surripit auris:
spacerSi quid vis furi scindere, scinde manus.

51. AD CORNUTULUM

Esse Iovi similem te vis, Cornutule, verum est.
spacerHuic dedit Euripe cornua, sponsa tibi.

52. IN OLIPHUM

Dorso, nec premitur, gestat quam vendidit arcem
spacerOliphus. Annon et Oliphus hic elephas?

53. AD CURIONEM

Esse oneri servos queritur male Curio. Servos
spacerNempe suos dorso gestitat ipse suo.

54. AVIAE SUAE IONETAE MOURAE EPITAPHIUM blue

Ter nupta, haeredes agris tribus una reliqui,
spacerNeuarco, Barro, Balduniaeque domo.
Moura Rouallandes equitissae filia Boidae,
spacerQuam Boidaea domus progeneravit, eram.
Cum feci haeredes heroo sanguine cretos, spacer5
spacerHaeres sum regni postea facta Dei

55. IN REVERENDUM QUENDAM NOMINE MAGISTELLUM

Belle habet hunc saltem reverendi nomine dici,
spacerNam reverendi in se nil nisi nomen habet.
At si forte suis nomen vult reddere rebus,
spacerIrreverendus erit qui reverendus erat.

56. IN BASSUM CAUPONEM

Basse, bibis vappam, validissima coecuba vendis.
spacerHoc bibere est aliis, vendere, Basse, tibi.

57. AD D. PHILIPPUM MONAE EPISCOPUM blue

Est regnis Mona parva tribus ceu immobile centrum. red
spacerHinc Angli, hinc circum Scoti et Ierna iacent.
Hoc tu cum sedeas centro, dignissime praesul,
spacerSuspiciant titulos haec tria regna tuos.

58. AD IOANNEM DE-MIRANDUM THALASSOCRITAM RUPELLANUM &c. blue

Quanta tibi gravitas, tibi quanta peritia rerum,
spacerQuam firmum ingenium iudiciumque simul!
Concipere haudquaquam, nedum tibi dicere novi,
spacerSupra conceptus sunt tua dona meos.
Quin De-Mirandi sint demiranda necesse est. spacer5
spacerMiraclum secli sicne eris ergo tui?

59. AD HENRICUM REGINALDUM DE BATHSUA FILIA SUA DOCTISSIMA blue

Tam Bathsua facit versus, Reginalde, disertos
spacerIlla tuos, ut decimam crediderim esse deam.
Quam te foelicem foelici hoc prole putarim,
spacerNon nisi dii soleant cum generare deas!

60. AD QUENDAM

Quod multos habeas libros, vis doctus haberi.
spacerSic etiam est doctus bibliopola, sapis?

61. CORNUTI HOROSCOPUS

Cor Virgo, Cancerque caput, vel denique Taurus
spacerAut Aries frontem, vel Capricornus habet.

62. IN DAVIDEM ORIGANUM ASTROLOGUM blue

Hunc ego non miror stellarum noscere causas,
spacerEt posse aethereas enumerare domos:
Scilicet ex stellis ipse est, nec denique refert
spacerSive illum Origanum dicis an Erigonem. blue

63. IN GRETZERUM ET BARONIUM blue

Grunnit Gretzrus, barritque Baronus: est hic
spacerMagnum animal, soboles iste suita suis.

64. AD FULCONEM GRAVELUM EQUITEM IACOBI A SECRETIORE CONSILIO &c. blue

Gravele, Aonidum decus immortale sororum,
spacerQuam bene cognomen, quam bene nomen habes.
Dicere Gravelus, placidum quod gratia velum,
spacerQuo super astra voles, det tibi quando velis.
Es Fulco, coeli namque Atlas fulcit ut astra,
spacerAstraeam patrii fulcis et ipse soli. blue

65. DE SEIPSO, AD DIVITEM AVARUM

Ne quaeras quis sim? Sed quid sim quere. Sed inquis, red
spacer“Pauper es.” Et quid tu? Dico tibi, puer es.
Sum quod ego non esse potes, licet omnia vendas.
spacerTu quod es, e populo quilibet esse potest.

66. CONSTANTIA FOEMINAE blue

Foemina, concedo, est constans. Nam foemina sola est
spacer Constans in inconstantia.

67. AD CORNUTULUM

Dic cuius generis gnati, Cornutele, sintne,
spacerMasculei, neutri, foemineine tui?
Masculei non sunt, nam vix bene masculus ipse es.
spacerNon sunt foeminei, foemina nam nec eris.
Esse autem neutri nequeunt. Quid denique restat? spacer5
spacerUt sunt communis vel dubii generis. blue

68. IN EUNDEM red

Sic es Cornutus, vix ut tibi dicere possim
spacerSint crines, an sint cornua plura tibi.

69. CANIS VENATICUS

Me melius nemo leporem capit alter, et hoc est.
spacerCum lepus in lance est, nemo capit melius.

70. IN EBRIOSUM

Te quem nunc adeo delectat adire tabernam,
spacerTandem ad Tiburnum forsan et ire potes. blue

71. AD MATHAEUM CRAFURDUM blue

Quod, Crafurde, tui socius quando cubilis
spacerIam valet et vivit, sit memor atque tui.
Hi tibi testentur versus, testentur et in te
spacerPallada cum Musis conduplicasse manus.

72. IN INCONSTANTEM

Hispano similis pars est, pars altera Gallo.
spacerTe mihi dic unum quis putet esse virum?

73. AD RUFUM

Ut doctus sic dignus homo vis, Rufe, videri.
spacerSed qui doctus homo est, iam prope nullus homo est.

74. DE MAGNA BRITANNIA, AD IACOBUM REGEM blue

Ex Fortunatis cur una haec insula dici
spacerNon debet foelix insula cum fuerit?
Albion est, fateor, sed et Olbion illa vocetur. blue
spacerFoelicis foelix principis imperium est.

75. AD ROBERTUM CAREIUM EQUITEM CAROLO PRINCIPI AB INTERIORIBUS CUBICULIS &c. blue

Fortibus atque bonis fortes bonique creantur,
spacerNec Iovis imbellem procreat ales avem.
Nec, Careie, tibi si summa modestia stirpem
spacerDissimulare velit, dissimulare potest.
Nam mores, nam mens regalibus inclyta donis, spacer5
spacerStant contra, et dicunt regis hic est animus.

76. IN OLOSERICUM

Ut lunae similis fias, Oloserice, mutas
spacerUnoquoque tua haec serica mense, refers.
Es lunae similis, fateor, Vis noscere quare?
spacerNon quod sic mutes serica, sed cerebrum.

77. IN TOBACCONISTAM

Nil nisi quod sacco est immissum emittere possis:
spacerDe te fumoso quid nisi fumus erit?

78. AD IOANNEM NICOLAUM MEDICUM ET THEOLOGUM blue

Interpres Nicolae Dei doctissime verbi,
spacerEt pariter medici lux rediviva chori,
Euge novis semper titulis, vulgique per ora
spacerSic volites, sic te fama per astra ferat.
Corpora sunt medicis curae solummodo, sed tu spacer5
spacerUt mentis, sic et corporis es medicus.

79. AD THAUMANTIAM

Quid refert quantum pingas, Thaumantia, frontem?
spacerNam quae sis nasus praedicat iste tuus.
Tu poteris ficto formam variare colore,
spacerAt nimium nasum non variare potes.

80. IN NANUM

Quo brevior, terrae est propior. Cum decidet ergo,
spacerEsse brevem prodest, vix habet unde cadat.

81. IN CATUM

Unum Catus habet vitium, vis noscere quod sit?
spacerHoc est, omnino quod nihil ille valet.

82. DE AMORE

Quem non vincit Amor? Aut quem non vincere gestit?
spacerNon tantum hic homines, vicit at ille deos.
Armatae haud poterant Mavortem vincere turmae,
spacerIllum sed potuit vincere nuda Venus.
Ipse ipsum Alcidem vel aperto vincere bello spacer5
spacerNessus non potuit, Deianira potest. blue

83. AD IACOBUM CREITTONEM SANCIARIAE DOMINUM &c. blue

Vir bonus est si res sic rara, ut nesciat esse,
spacerVir melior quam tunc rarior esse solet?
Omne autem rarum carum, sed rarior ipse es,
spacerO igitur, Creittωn, quam mihi charus eris!

84. ALIUD AD EUNDEM

Sic bonus es, sic es placitus, sic gratus amicis,
spacerUt dubium, Creittωn charior an fueris.

85. CONIUGIUM TRIPLEX

Dives, anus, iuvenisque tribus nupsere maritis,
spacerHaec opus, haec ob opem, tertia propter opes.
spacer

86. AD THOMAM CARUM A ZAIR blue

Dimidius sum, Care, tui Dumbarus, at ipse es
spacerTotus (quod plus est) tu mihi, Care, meus.
Sed quoque dimidius ne sim tibi, dura repugnat
spacerLittera, mi Carus tu, tibi Barus ego.
Ergo in amore tibi ut sim par, hunc denique muto: spacer5
spacerDum-Carus Caro sic tibi semper ero.

87. AD PONTICUM

Terque quaterque tibi sis salvus, Pontice, dixi.
spacerNil ais, et non vis. Pontice, dispereas.

88. EXPOSTULATIO CUM BARONIO, BAR-ON-I-OS: I-OAN-NES DUN-BAR blue

Ergone tu nostri finem cognominis audes,
spacerNominis et primum sumere gramma mei?
I, redde meum, bar nostrum redde, Bar-oni,
spacerAtque ita tu quid eris dic, nisi verus ὄνος?

89. AD D. COLUMBERIUM THEOLOGUM RUPELLENSEM blue

Doctrina an fuerit tibi vel facundia maior,
spacerDocte Columberi, res dubitanda mihi.
Alter es aurisono nam tu Chrysostomos in ore,
spacerSocratis et genium cognitione sapis.
Doctrinae tamen illa tuae facundia cedat. spacer5
spacerMirandum haec populo te facit, illa polo.

90. AD BIBLIOPOLAM

Ut bene me vendas tantum tibi nolo placere,
spacerUnica libertas nam mea chara mihi est:
Ut mihi sed placeas, placide tibi consulo, vendas
spacerNon me, sed librum, bibliopola, meum.

91. AD EUNDEM blue

Pauli hos meos ad coemiterium libros
spacerTe ferre prorsus nolo. Non sunt mortui.

92. DE MALO POETA

Nemo adeo malus est, rudis, indoctusve poeta,
spacerCui sua non nimium Musa placere solet,
Aut cui non sordent aliorum carmina, quamvis
spacerSint ea Phoebaeis anteferenda modis.
Corvo sordet olor nimirum, bosque supinus spacer5
spacerUt vitulos, versus sic amat ille suos.

93. AD CAROLUM PRINCIPEM

Carole, semideum soboles, spes magna parentum,
spacerCui vix in laudes totus Apollo sat est,
Oro, licet modicas, nostras ne temne Camoenas.
spacerSaepe iuvant magnos munera parva deos.

94. AD FREDERICUM PRINCIPEM PALATINUM RHENI &c.

Illa tuae decora alta domus, praeclaraque regum
spacerNomina quis numeret quae, Frederice, tibi?
Nimirum regale tibi longo ordine stemma
spacerMagnus Gallorum Carolus ipse dedit.
Ut tibi dat virtus, olli ut succedere sanguis, spacer5
spacerSuccedat meritis sors quoque et ipsa tuis.

95. DE MULIERE

Nulla bona est mulier, quod si bona possit haberi,
spacerHoc fieri dicam qua ratione potest.
Est vae homini mulier, quod si tu vertis in eo:
spacerQuae fuerat mulier, sic tibi erit melior.

96. AD AVARUM

Laudari tantum vis quando est mortuus, inquis,
spacerQuam cupio laudes dicere, avare, tuas!

97. IN VULGUS NOBILIUM blue

Quod liberales raro iam sint nobiles
Non miror. Horum namque vel paucissimi
Iam sunt magistri liberalium artium.

98. ALITER

Didicisse septem liberales plurimi
spacerArtes professi, sed bene unam vix sciunt.

99. IN MOECHUM

Moechus ait, tantum res est puerilis habere
spacerUxorem alterius, quodque ea culpa levis.
Si puerum nasci puerile est, nescio. Novi
spacerSed non est facit hoc qui puerile puer.

100. IN SCRIBAM GLORIOSUM

Qui nuper putrem solitus signare papyrum,
spacerPallia Getulo murice tincta gerit.
Coum lana tegit sura, femoralia Seres,
spacerEt dederant tunicae mollia fila suae.
Caetera quid referam? Solitus nam ut dicere Bias, bluespacer5
spacer“Mecum quae mea sunt omnia porto” potest.

Perge ad centuriam sextam