Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.
ILLUSTRISSIMO, GRATISISSIMO, OPTIMAEQUE SPEI CAROLO, MAGNAE BRITANNIAE PRINCIPI &C. SALUS
![]()
AIESTATI sacratissimae regis et patri tui semper augusti priores tres epigrammatum meorum centurias consecravi. Nunc quae supersunt tres aliae, has, princeps illustrissime, ad tua etiam sacra humillime affero. Nam cum eas regiis duntaxat personis, forsean nimis ambitiosus, dedicare decreverim, nec priorem te, qui patri tuo serenissimo sit secundus, viderim, celsitudini tuae apprime consecrandas censui, praefixa etiam ode encomiastice, quae, licet meritis tuis longe impar sit, te tamen submississime precor ut neque hanc, neque alia a sereniore gratiosissimi vultus conspectu, quantumvis, ut ingenue fatear, te tanto principe indigna abarceas, nec enim quid mereantur dico, sed si te Maecenate non moriantur, mihi sufficit. Interim, princeps illustrissime, patris tui serenissimi imago ipsissima, matris gratiosissimae solamen, fratris tui desideratissimi exemplar redivivum et horum denique regnorum spes unica, faelicissime, diutissime vive, vige, Deus faxit et velit. Vale,
Celsitudinis tuae sacrosanctae servus devotissimus,
IOANNES DUNBARUS
AD SERENISSIMUM POTENTISSIMUMQUE CAROLUM, MAGNAE BRITANNIAE PRINCIPEM &c. ODA ENCOMIASTICE
![]()
Si lingua posset quas animus velit
Proferre laudes quae tibi debitae,
Se, celse princeps, quo minorem
Fama suis meritis triumphat,
Non vinceret me gloria Thraciae,
5
Non Mantuanus Pieridum decus,
Non exul Euxinas ad oras,
Neve lyrae deus ipse Phaebus,
Qualis sed ingens Eridanus sonos,
Cum volvit altos in mare vortices10
Emittit, et vicina secum
Cuncta citas rapit in ruinas
Sic ipse vates altior omnibus,
Clamore super sydera, Pierin
Deducerem de monte, mecum
15
Et raperem feriora monstra.
Fluctus silerent, saxaque nubibus
Aequata saevis flatibus Africi,
Movent quae inaequales procellas,
Aeolio premerentur antro.
![]()
20
Orci sileret bellua centiceps,
Auresque nostris anguipedes sonis
Darent benignas, dumque honores,
Dumque tuos titulos referrem.
Sed te merentem, maxime principum,
25
Quis possit aequis dicere laudibus?
Aeternitatem nam caduca
Sensa hominum superare certum est.
Mortalis in vita (ut perhibent) sua
Nil prorsus ultra dona trium potest30
Bonorum habere corporisque
Atque animi, placidaeque sortis.
Quin suppetunt nec singula singulis:
Nam quem venusto corpore conspicis,
Cui forma, robur, cui iuventus,
35
Temperies meliorque membris,
Hic saepe mentem his dotibus imparem,
Quamvis in apto corpore gestitat,
Et contra, cui deforme corpus
Mente potest similare divos.
40
Utrisque sunt his quique valent bonis,
Et mente magna, et corpore consoni,
Qui ad summa coeli templa possent
Aethereis volitare pennes,
Fortuna quin hos improba deprimit,
45
Fortuna, semper quae fatuis favet,
Raroque vel nunquam merentes
Pro meritis malegrata tollit.
At, celse princeps, tu tamen omnibus
Istis abundas solus. Habent tua50
(Externa si referre possem)
Ora chori Charitum decentes.
Sic tanta membris gratia singulis,
Formae decorae cernitur in tuis,
Ut vix Apelles ipse posset
55
Te propriis animare signis,
Vix ipse vivo sculpere marmore,
Aut te merentem Praxiteles queat,
Versuque debito sonare
Nirea qui cecinit poeta.
60
Hinc ergo iuxta hoc, quod veteri ferunt
Sermone, quod sit forma potissimum
Regnare digna, te ipse vultus
Ille tuus volet esse regem.
Sed parva cum sit gratia corporis
65
Solius, atque hanc quilibet e grege
Vilis popelli habere possit,
Et mulier memorare formam.
Est et tibi mens celsior omnibus,
Mens, qua vel ipsis aequipares deos,70
Cui continendae vix satis est,
Corporeae sacra summa molis.
Quae namque virtus, cuius adorea
Non in te honoro vertice fulgeat,
Aut meta cuius ultima in te
75
Non radiis niteat supremis?
Oblectat ipsam religio, tui
Se pura cordis sub penetralibus,
Dei reformatusque cultus
Ille tuos habitat penates.
80
Astraea sacris incaluit focis
Divina circum pectora, quae tibi
Tuamque finxit Suada linguam,
Labra sacrae dederant Camoenae,
Dicamne vero quanta modestia,
85
Moresque quam sint compositi simul,
Constantiae tenorque quis sit,
Quae gravitas tibi et amplitudo?
Heroico sic progrederis gradu,
Tollens in altum vivida lumina,90
Ut donec incedis, mihi ipsi
Semideum videar videre.
Phoebaea tales Tyndaridas chelys,
Talem venustas finxerat Herculem;
Nato dum ad ingentes labores
95
Ora decus iuvenile texit.
Quin hic vel omnes ire per ordines
Virtutum et ausim et dicere ceu tua
Natura ut arte certior sit
Omnimoda, nisi me vocaret
100
Fortuna, cuius viribus asserunt
Nobis negatum posse resistere,
Nec non volentem me iuberet
Dicere quid tibi destinarit.
Sors nulla regum est sorte beatior,
105
In qua supremas circinat orbitas,
Supraque nec possit moveri
Imperiosa rotae magistra.
Olli sed ista debitor haud eris
Pro sorte. Nam tu regibus editus110
Ad sceptra nasceris tuenda
Per proavos tibi missa mille.
Nil est favorem quod facias vagum
Monstri biformis: scilicet haud eges
Eius favore, sed tuo illa
115
Illa tuo potius favore.
Fortuna tantum est fabrica principum.
Iam namque tollunt, iam quoque deprimunt
Et hos et illos, proque nutu
Imperium in populos tuentur.
120
In principem quin imperium est Dei,
Qui cuncta sancto numine dirigit.
Hic omnium est rerum creator,
Quem superi metuunt et imi.
Rex ille regum maximus, optimus,
125
Haec regna quondam qui proavis tuis
Tuo patrique ter beato
Tradidit, est tibi traditurus,
Sed sero postquam sydera viderit
Divinus ille, et Christicolum tuus130
Pater columna, quam vel annos
Pyramidum superare cernas.
Rex ille regum, et rerum opifex Deus
(Me nunquam o votum decipiat meum!)
Regnum paternum neve tantum
135
Det tibi denique, quin et usque
Defendat, oro, secula per omnia.
Servet, gubernet, ampliet, augeat,
Natique natorum tuorum
Innumeros videant nepotes.
140
Canebat celsitudinis tuae cultor religiosissimus
I. D.
EPIGRAMMATON CENTURIA IV
Principium ante Deus de principio exitit orbis.
Ast ipsum hic nostrum a principe principium est.
O cui patrias ediscere contigit artes,
Ut dubium proles, Carole, sis ne pater,
Virtutum afflatu teneram hinc tibi personat aurem
Φυλλ’αρετῶν, tuus est qui mage quam suus est.
Est et Morravius radius tibi denique morum.5
Non mirum est paucos te tibi habere pares.
3. AD FREDERICI PRINCIPIS PALATINI RHENI FILIUM PRIMOGENITUM
![]()
Quidam, nescio quis quod sis spes una Britannum
Dixerat in versu, forte poeta, suo.
Ast apage hunc titulum. Namque est spes una Britannum
Carolus, et sis altera spes satis est.
Critice, quando meae repeto tibi carmina Musae,
Quae peiora facit, sed meliora nequit,
Semper ais non ante mihi censura feretur,
Omnia quam lima liberiore traham;
Limavi toties ut nil mihi denique restet.5
Da modo censuram, critice, quaeso tuam.
Cur sic obscure scribas, obscure poeta?
Cur adeo veteri sic tibi voce places?
Hocne facis nemo ut tua sensa intelligat? Atqui
Hoc melius facias, si penitus sileas.
Bis binae fuerant furiae cum vixit Aella.
Mors rapit: ad numerum iam rediere suum.
7. IN AULUM CAUSIDICUM CHIRAGRICUM
Quin capis, Aule, cliens id quod tibi porrigit aurum?
Est tibi mens saltem, si tibi nulla manus.
Funiger, haud funis pingui pro ventre ligamen,
Sed laqueus collo debuit esse tuo.
Intrant ad acre praelium magni viri
Ductore Baccho. Praelii vero locus
Tanti taberna est, hedera vexillum, tubae
Fides, et enses cyathi, et hastae lychnea.
At sunt scolopeta fistulae tobaccicae.5
Clamant, ruunt, icunt, cadunt quam fortiter.
Quid multa? Multa sanguinis diffusio!Non ad te currunt doctorum turba virorum.
Currunt ad coenam sed, Menelae, tuam.
11. CALVINI METAMOROPHOSIS INEPTA
![]()
Calvinus si sit Lucianus nomine verso,
Verus et Alcuinus sic Lucianus erit.
12. AD PHILOMUSUM, DE HYPOCRITA
![]()
Aspicis incomptis hunc tu, Philomuse, capillis,
Cuius et ipse times triste supercilium.
Qui loquitur patres, cui biblia semper in ore,
Nolito fronti credere, fronte caret.
Natura ut matrem, sic inclementia monstrum,
Te facit in prolem, dira virago, tuam.
Vel si non monstrum es, monstro es monstrosior omni,
Saevior et saevis, saeva leaena, feris.
Non odit teneros saevissima bellua foetus,5
Tu cane, tu prolem peius et angue fugis.
14. THOMAE OVERBURII EQUITIS VITA ET MORS, AD VIATOREM
![]()
Vita hominis quae sit, quae mors, vis scire, viator?
Est Heraclitus, qui modo Democritus.
Hic sibi nimirum, docet ut suus ecce character,
Quin ille infoelix mortuus est aliis.
Lutherus cum sit purus, mihi dicite quare
Et puritanus non quoque verus erit?
16. AD D. MASEOTUM, MEDICUM RUPELLANUM
![]()
Aut Mesue, aut aegris alter, Maseote, Machaon,
Cum placeat medicas applicuisse manus.
Quando ad supremum mihi fractae in corpore vires,
Et iam nil nisi mors quod sequeretur erat.
Marte tuo in mortem tunc est mihi reddita vita.5
O utinam a Musa sit tibi vita mea!
Vir bonus et simplex cum non vis, Corde, vocari,
Te merito duplicem nonne vocabo virum?
18. AD IOANNEM KING EPISCOPUM LONDINENSEM &c.
![]()
Chare Deo, chare idem homini, coeloque soloque,
Cui cordi pietas, gratia, pura fides,
Tu verus recti es custos, tu cultor honesti,
Prudens, et sancta simplicitate probus.
Esse olim regem qui dixit ποίμενα λάων,5
De nullo aut de te dicere iure potest.
Laudavi Marium, nil dixit, nil dabit ergo.
Quas dixi laudes legerat, ergo dabit.
Cum Graecus partim, cum sit partimque Latinus
Carolus, hoc nomen credo quod omen habet.
Charus ὅλος totus suavis, iucundus, amicus,
Moribus, ingenio, liberore manu.
Nomine sic iungis qui nomina Graeca Latinis,5
Ipsum num re rem iungere posse putem?
Hinc est nummorum quod tanta penuria, nummos
Consumunt iuvenes, concumulantque senes.
22. PARADOXON, MIRACULA NON CESSARE
![]()
Quod Christianis asserunt miracula
Cessare nuper omnia
Falsum videtur. Nam virum vere probum
Videre iam miraculum est.
Consilium praebes gnato, non accipis ipse.
Hoc sapere est gnatum plus voluisse patre.
24. AD IOANNEM DUNBARUM, PHILOSOPHIAE PROFESSOREM RUPELLANUM
![]()
Frendeat usque licet, fremitetque ignobile vulgus,
Haud poterit titulis detrahere ulla tuis.
Dum namque in pretio fuerit clementia, dumque
In pretio pietas, pax, amor, atque fides,
Quaeque in te demum est, Dumbare, scientia rerum,5
Tu vivis, vulgus quando peribit iners.
Quod gravis, Dumbare sophi, tibi convenit, illic
Nomen ait, doctus sis bene dumque βαρὐς.
26. IN MEDICOS NOSTRI SECULI
Si medici sunt dii, ceu secula prisca putarunt,
O quam nunc aetas nostra beata quidem est!
Nempe in qua iuvenes medicos tot ubique videmus,
Esse queunt qui dii quam prius esse viri.
Cum tantum studeas stultus, Macrine, videri,
Hoc quod es esse studes, quaere aliud studium.
Qualis amicitia haec? Nam non tu, caece, sodalem
Cures suspensum posse videre tuum.
Cur patre illustri iactas te, Pontice, natum?
Menitiris. Genitor nam tibi sartor erat.
Aut genitor tibi sartor erat, vel, Pontice, sutor.
Calceus hinc, hinc te pallia nobilitant.
Omnis nobilitas est a virtute, sed omnis
Est a veste tibi, Pontice, nobilitas
31. AD D. LOUMAEUM THEOLOGUM RUPELLANUM
![]()
Qui medicus fueras, nunc es, Loumaee, minister,
Quod quondam medicus, iamque minister agis:
Hoc tamen ut video discrimine, corporis olim,
Nunc animi afflictis quod medeare malis.
32. AD IACOBUM FULLARTONUM EQUITEM, CAROLO PRINCIPI AB INTERIORIBUS CUBICULIS &c.
![]()
Fullartone, meis semper celebrande Camoenis,
Mores sive tuos praedico sive genus,
Sancta fides, pietaque tibi sub pectore regnant,
Omniaque eximio munera digna viro.
Auxerint equitis tituli tibi nobile stemma,5
Fors favet, et meritis splendida fama tuis.
33. AD EUNDEM
![]()
Sive ἀρετῆς fuerit φύλλον, vel φύλλον Ἀρῆος,
In Fullartonum quadrat utrumque suum.
Est tibi pulchra quidem, fateor, Maerine, crumena.
Sed nihil est praeter pulchra crumina tibi.
Ut libros emeret studiosus vendidit agros.
Nil praeter libros nunc studiosus habet.
Laedere te nolo, sed nec laudare, Siluri.
Nolo sis sapiens, nolo quod insipiens.
Nec tibi sit Maevi, nec sit tibi vena Maronis.
Nolo nimis doctum te fore, nolo parum.
37. IN SALIUM
![]()
Nullos esse probos, virosque frugi
Affirmat Salius: probatne prorsus
Hac ipsa ratione se esse nequam?In campis nigro pomum cum pane comedit,
Et prandisse foras se Thelesinus ait.
Dumbaro dilecte tuo, doctissime Valla,
Et semper Musis condecorande meis,
Nulla equidem nostram trahit admiratio mentem
Terrarum varios te peragrare sinus,
Sed multum admiror sacrae nisi gloria turbae5
Gallia, det genio munera digna tuo.
Esse homini similes statuae per singula debent:
Nunc homines multi sunt similes statuis.
41. DE PICTURIS ET STATUIS, ALITER
Facta suo similis picto pictura niteret,
Picturae at pictus nunc magis est similis.
Sic stantes debent statuae sculptosque referre,
At referunt statuas pars bona saepe suas.
42. AD ALEXANDER WODNEUM, DE SUO OLIVERO BETELERO
Non quod Oli-verum redames sic, Vodnee, ramum
Miror, nam hunc ramum Palladis esse ferunt.
Quin tibi ceu Pallas, cum cordi est doctus Apollo,
Οὐδένος (hoc miror) cur anagramma tuum est?
Nimirum haud aliter quam ut nomine dictus Ulyssse5
Οὕτινος, et dictus Οὐδένος esse potes.
Dente ruens in me saevo ceu Lacon in agnum,
Cur mordes versus, invide Mome, meos?
Duri sunt illi nimium. Tibi consulo, dentem
Frangere si non vis, me sine cum poteris.
Virtus magna tibi, rerum et prudentia maior
Florent ante tuos, Carole magne, pilos.
44. AD THOMAM MORAVIUM CAROLI PRINCIPIS PRAECEPTOREM &c.
![]()
Quae tibi, Morravi, virtutes principe dignae
Fecere ut custos principis ipse fores,
Mens pia fida tibi est, facies gravis, actio constans,
Solers ingenium scire tibi eximium.
Carolus his quod sit teneris assuetus ab annis,5
Id debet genio terra Britanna tuo.
45. DEPLORATIO TEMPORUM
Non sacrae doctis nomen famamque sorores
Dant modo, sed vilis sartor utrumque dabit.
Nimirum haud homines faciunt virtute sorores,
Verum sartores vestibus hos faciunt.
46. AD AULUM
Quod voco te dominum, ne sis tamen, Aule, superbus.
Sic ego mancipium nomino saepe meum.
47. AD IOANNEM RE, CRITICUM
![]()
Non potes esse nihil, namque ablativus in usu est.
Re, rectum casum des mihi, res et eris.
Quomodo te vocitem, Musarum docte sacerdos?
An Re, Res, Raius, vel Reus esse velis?
Esse reus non vis ne condemnere, nec esse
Aut ablativus, re quoque sic nec eris.
Foeminei generis res est, tu masculus. Ergo5
Cumque neque Res fueris, Raius esto tuis.
49. IN FUCATAM MULIEREM
Umbra viri estmulier, sed nil est umbra. Quid ergo est
Fucata? Umbra umbrae est, sic nihilo inor est.
Tu mala nostra vocas epigrammata. Quaerere noli
Ex illis cur te tunc ego sustulerim.
Nimirium mala sunt, sed ne peiora putentur
Excerpsi nomen, invidiose, tuum.
51. IN MINISTRUM QUENDAM INDOCTUM
Extemporalis est minister hic factus.
Nam concionem non legit, mihi crede.Uri Tongillus morbo male dicitur aeger.
Novi hominis mores, cum Glycira cubuit.
Pertundi medicus venam praescribit, at errat,
Hunc si Tongillum febre calere putet.
53. AD AUCTUM
Frustra quod nostris faveas ais, Aucte, Camoenis.
Non mihi fautor eris, ni mihi fotor eris.
54. IACOBI STUARTI ET GEORGII WHARTONI FATUM
![]()
Ambo annis animisque pares, et moribus ambo,
Et gente, et geniis, et genere ambo pares.
Ambo pares, etiam parili cartamine vinci
Hic ut non potuit, sic nec et ille potest.
Ambo tamen victi, quod se non vincere possent.5
Victores victi nempe fuere sibi.
55. ALIUD DE IISDEM, AD BRITANNOS
Iam tandem lento concisa Britannia bello
Hic videat lucri symbola certa sui.
Hinc Anglus Scotum, Scotusque interficit Anglum.
I nunc et lites, terra Britanna, fove.
56. AD PATRICIUM IUNIUM IACOBO REGI A BIBLIOTHECA
![]()
Nescio, ne valeam, si sit te doctior alter.
Doctrinam ostentat sed scio nemo minus.
Esse loco nescit cum myste Chloris in uno.
Peierat et mysten se neque posse pati.
Non miror: mystae coelum est locus, illius Orcus.
Adde quod haud ipsum scit tolerare Deum.
In toto semel, Aule, die te mandere dicunt:
A mane ad noctem scilicet, Aule, sedes.
59. AD THOMAM GOADUM SACRAE THEOLOGIAE DOCTOREM &c.
![]()
Goade, Aonii notissima fama fluenti,
Quo nemo sacras largius hausit aquas,
Nostram ut iussisti prodire in lumina Musam,
Prodeat in laudes et mea Musa tuas.
Quin et ab hac, etiam vel laus tibi quantula summa est?5
Quam tu eius, laudis plus eget illa tuae.
Zoile, ne ducas vultus. Iam namque placere
Inveni potero qua ratione tibi.
Esse tua haec fingas mea carmina. Forsitan ipsi
Quae tua sunt placeant, si mea non placeant.
Si nostrum contemnis ave qui serica gestas,
Non te sed vestes, vane, saluto tuas.
62. AD D. MERLINUM, THEOLOGUM RUPELLANUM
![]()
Cum memini quanto divina oracula zelo
Tractes, et quantum fulmen ab ore fluit,
Merline, eximias aeterna in secula dotes,
Non possum ingenii non meminisse tui.
Torvule, cur oculo semper nos aspicis uno?
Non oculos plures est quia luscus, habes.
Pulchre legit Marinus, est tamen stultus.
Multum sapit Marinus, est tamen stultus.
Legem explicat Marinus, est tamen stultus.
Togatus est Marinus, est tamen stultus.
Scribit libros Marinus, est tamen stultus.5
Quicquid facit Marinus, est tamen stultus.Sunt hominis frugi tibi verba et, Cordole, vultus.
Caetera, crede mihi, sed nebulonis habes.
66. AD IOANNEM OENUM EPIGRAMMATISTAM
![]()
Te pars Owenum, pars altera dicit Oenum,
Teque Audoenum pars, Odoene, vocat.
Nomina Romanis tria sunt, sed quatuor uni
Sunt tibi. Quae causa est? An quia Vallus homo est?
Hexametro semper tua, pentametroque Camoena
Claudicat. An non hinc tardior esse solet?
Anguillae pulchrum par esse epigramma videtur,
Utrisque in cauda nam sua vita sua.
69. AD ALEXANDRUM STUARTUM GARLISII DOMINUM
![]()
Heroum generose haeres, qui sanguine longo
Ducis ab innumeris nobile nomen avis,
Si tantum laus magna viris sit debita magnis,
Qua tum parvum pinxero laude virum?
Quin magna te laude fero. Nam corpore parvus5
Sis licet, at magno magnus es ingenio.70. AD IACOBUM CARMICHAELEM CAROLO PRINCIPI A MENSA &c.
Cum tibi quae pietas, coelo quaeque aemula virutus,
Et videam quanto pergis ad astra gradu,
Angelicis si corda essent mortalia, possem
Dicere quod vere Cor Michaelis habes.
Dicta capella fuit caprarum a pellibus, olim
His quod Christicolum tecta sacella forent.
At cur non templum potius dicatur ovile,
Christiadae Christi quando vocantur oves?
Id quod ovile olim dici iam possit onile:
Ignavae quid oves sunt, rogo, praeter onoi?
73. DE ANNO REFORMATO ET REFORMATA ANGLORUM FIDE
![]()
Angla reformatum capiat quem Roma dat annum,
Roma reformatam quam tenet Angla fidem.
Utraque sic cedea, Christi et coalescet in unum
Caula reformatus totus et orbis erit.
74. ALIUD
Annum laudo novum. Verum o utinamque reforment,
Ut prius hunc annum, postea sic animum.
75. ALITER
Esto, reformastis merito anni tempora. Verum
Non annum, ast animum vos renovare velim.
76. MARCI ALEXANDRI BODII EPITAPHIUM
![]()
Scriba Heroinum Naso, rescripserat illis
Responsa heroum qui iacet hic Bodius.
Quantum heroinis heroum est gloria maior,
Nasonis Bodii gloria maior erit.
77. IN CORNUTUM
![]()
Thaida duxisses, duxti, Cornute, Dianam.
Non mirum: Actaeon scilicet esse cupis.
78. AD ACADEMIAM EDINBURGENAM
![]()
Optima Pieridum fautrix et forma sororum,
Aeternum claros quae paritura sophos,
O schola, quae nostrae formatrix summa iuventae,
Unde magisterii candida dona mei,
Qua dignam te voce feram? Vix ipsus Apollo5
Te poterit meritis commemorare modis.
79. EMBLEMATA DE VITRO VENETIANO
Vitrea iam mittit serpens ex ore Falerni
Spumantem cyathum. Quis fugere inde velit?
Omnia serpentum non sunt lethalia tela.
Haec non fert laethum, fert tibi laetitiam.
80. IN R. DALLINGTONIUM CAROLO PRINCIPI A PRIVATO CUBICULO &c.
![]()
Si Musae multis vellent se exponere linguis,
Eligerent linguam, credo, Dalingtoniam.
81. AD EUNDEM
Itala lingua tibi est, lingua est tibi Gallica, Graeca.
Scis quid et Hispanum, quid Latiumque sonet.
Sic patriae forsan poteris dediscere linguam,
At patrios mores, cor, animumque nequis.
82. AD MUSCULUM THEOLOGUM
![]()
![]()
Musculus es, fateor: capiti nam rite renectis
Mystica tu Christo, Muscule, membra suo.
83. IN LAICUM DECIMATOREM
![]()
Tonsor novellus omnium ad domus vadit,
Decimas petens exactione crudeli.
Nec pauperi quam diviti magis parcit.
Sed iste tonsor non oves suas tondet.
Non tondet inquam. Quid, rogo, facit? Radit.5
84. D. HUMEI, DUMBARI COMITIS, EPITAPHIUM
![]()
Gente illustrii ortis, fidus regi intimus, osus
A populo, gratus sed bene praesulibus.
Iustitiae vindex. Gemini illa gnata superstes.
Atque Humeus fuerat qui modo, nunc humus est.
85. IN FANNIAM
Nomen, non verbum est: inflecti Fannia possit,
Sed coniugari non potest.
86. DE ACADEMIA GLASCOVIENSI
![]()
Anglis Oxoniae certet Cant’brigia, Scotis
Certant Andreae Glascouviaeque scholae.
Glasgoa quod par sit non audeo dicere, verum
Florere Aonias hic quoque dico deas.
87. IN QUENDAM PAECHAM
![]()
Quam bene se Chami dicit de nomine Paecham!
Hic patriae patrem risit, ut ille patrem.
88. AD ZOILUM
Zoile, tune audes etiam mordere poetas?
Nam tu rhetoricus diceris esse canis.
89. DE MORTE CONTEMNENDA, AD RELIGIOSUM
Quid mortem timeas, cum sit privatio vitae
Mors nisi nuda tuae, praetereaque nihil?
Syllaba vix illa est, nedum ut sit dictio, tollas
Si modo vocalem quae sibi sola suam.
Quam licet et linquas, quando halitus ultimus exit,5
O nisi tunc tantum quod verearis erit.
90. MORS ET ORBIS
Morti linque orbem, morienti tollitur orbis.
Orbem tolle orbi, nil quoque et orbis erit.
Mors sine et orbe nihil, moriens ne cogitet orbem.
Sic mors nil illi, nil erit orbis ei.
91. ALIUD: MORS ET ORBIS, AD EUNDEM
Si mors, sique orbis deponant gramma canimum,
Quid facias? Mos est, relligiosus obis.
92. M. MOURAE A MOCHROM EPITAPHIUM
![]()
Moura equitis proles, equitis lectissima coniux,
Finiit ut vitae ter tria lustra suae,
Persolvit tandem seris sua debita fatis.
Nempe animum coelo, mortua membra solo.
93. AD BIBONEM
Verba duo Hebraee cum nosti, Hebraeus haberi
Vis, Bibo. Quin sic est, Ebrius esto licet.
94. AD HOSPITEM
Eia age, quisquis ades longinquis hospes ab oris,
Quid maria et terras tot penetrasse iuvat?
Namque agros, regna, et populos, urbesque domusque
Haec etiam poteris cuncta videre domi.
Quid lucri ex tanto, sed si vis scire, labore?5
Fit via longa tibi, fit tibi vita brevis.
Dis genite, et geniture deos si Delphica rupes
Vera sonat, magni mitis imago patris,
Cum tua sint omni maiora encomia voce,
Sit sentire satis, dicere quae nequeo.
Dum vates aqueus sugit Permessidos undam,
Spongia num tantum pressa remittit aquae?
97. AD LANGUM
Qua factus ratione sit poeta
Nunquam carmina quem dolasse constat?
Hoc dicat tibi, Lange, praedicator,
Qui nunquam tamen ipse praedicavit.98. AD STOICUM BARBATUM
![]()
Inter cur armenta locum primum accipit hircus?
Barbam nimirum, Stoice, solus habet.
99. AD QUENDAM
Cedere si memini, tu mihi dicis, et ipse
Cedere non aliter me quoquer dico tibi:
Te tu mi dicis, me te dico esse minorem,
Ut mihi tu maior. Sic tibi maior ego.
Me dico esse nihil, tu te nihil esse fateris.5
Si sumus ambo nihil, tunc sumus ambo pares.
Me, mea quod nimium brevia haec epigrammata, carpis.
At tu nulla facis. Sunt breviora tua.