Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

 

EPIGRAMMATON CENTURIA III

1. AD IACOBUM REGEM

Fortius orabam nuper, rex magne, Camoenas
spacerUt te digna darent carmina pauca mihi.
At se posse negant. Ipsum tunc invoco Phoebum
spacerUt daret, et Phoebus nec minus ipse negat.
Cur negat? An nescit? Certe. Quis noverit ergo? spacer 5
spacerTe dare tu solus carmina digna potes.

2. ELISABETHAE REGINAE ANGLIAE &c. EPITAPHIUM

Perpetua Elisabetha fui, et rarissima virgo.
spacerSic etiam et virgo Penthesilea fuit. blue
Illa ego sed maior. Solis nam praefuit illa
spacerVirgo virginibus, quin ego virgo viris.

3. AD URBIUM MAGISTRATUS

Qui vultus vestras defendere fortiter urbes,
spacerSint vobis mores moenia, valla, viri.

4. PARADOXON: QUOD GRAECIA NON SIT MENDAX

Non verum in vino est, aut non est Graecia mendax,
spacerAut pergraecari tu bene, Graece, nequis. blue

5. AD CAROLUM PRINCIPEM

Tanta tibi est pietas, probitasque et gratia vocis,
spacerUt mirer fieri te potuisse virum.

6. AD GEORGIUM ABBOTIUM CANTUARIAE ARCHEPISCOPUM, ANGLIAE PRIMATEM &c. blue

Supreme Anglorum praesul, cui praeside Christo
spacerCinxit honorandas gratia celsa comas,
Quo te principio laudem? Quo fine tacebo?
spacerQuid prius aut quid post, quid mediumque canam?
Nescio, sed si vis unum hoc me dicere, nullus spacer 5
spacerDignum tanto non ait esse loco.

7. ALIUD AD EUNDEM

Quae vel in minimo iam virtus rara ministro,
spacerNimirum ad populum concio crebra suum, red
Illa frequens inter tibi, publica commoda regni est.
spacerConsulis hinc regi, consulis inde gregi.

8. ERROR GRAMMATICORUM

Est unus tantum nisi sol, nisi mundus et unus.
spacerSoles et mundos, grammaticaster, ais?

9. AD MAURUM

Non ego te laudo, non possum dicere quaere. blue
spacerNon ego te laudo, dicere, Maure, queo.

10. AD FUSCULUM

Foelicem fieri credis me, Fuscule, coena,
spacerFelicem coena, Fuscule, deinde tua.
Quin fame at ille mori poterit, misereque perire,
spacerQuem tua foelicem, Fuscule, coena facit.

11. AD IACOBUM REGEM

Laus tua ad occasum, tua laus penetravit ad ortum,
spacerExtremis Boreis cognita, notae Notis.
Nec mirum est toto quod spargitur orbe, teneri
spacerNon potis est uno gloria tanta loco.

12. IN SUPERBUM QUENDAM

Quod nunquam socios tuos salutes red
spacerHumane facis: haud facis superbe.

13. AD GWALTERUM ASHTON EQUITEM, IACOBO REGI A PRIVATIS CUBICULIS &c. blue red

Si facie ignotus, non es tamen inclyte factis.
spacerSat faciunt notum te tua facta mihi.
Dignum laude virum nequeunt non nosse Camoenae,
spacerNon possum laudes non quoque nosse tuas.
Es pius et prudens, doctus, et largus amicis. spacer 5
spacerUnde sciam, petis, hoc? Undique rumor ait.

14. IN NAEVOLUM

Haeredem tantum scripsit me Naevolus, illi
spacerQuod medicus dixit non moriturus erat.

15. AD AULUM

Aule, tibi mensa est dapibus bene semper operta.
spacerMalim ego sed doctis ut sit aperta viris.

16. AD DAVIDUM FRATREM blue

Maxime natorum patris, neque maxime tantum,
spacerSed merito primum qui mereare locum.
Quod natura tibi dederat, tibe sume licebit.
spacerQuod dederat virtus et tibi, sume licet.
Seu virtus seu te primum natura locarit, spacer 5
spacerNon minor at nobis inde redundat honos.

17. IN VANUM

Vane, vides tollam si te veniente galerum,
spacerSi libem dextrae promptus et oscla meae.
Expectas donec tanta te voce salutem,
spacerAudiat ut nostros turba remota sonos.
Proh pudor! Elatum si sic te digner asellum, spacer 5
spacerQuid facerem mulo praetereunte tuo?

18. ALIUD AD EUNDEM blue

Vane, cupis semper muro ut sis proximus. Esto.
spacerSic etiam merdis proximus esse potes.

19. AD NAEVOLUM

Naevole, sic clausum est pleno tibi pectus honesto,
spacerIllius ut quicquam nemo videre queat.

20. AD IOANNEM DAVISIUM A HEIREFORDE blue

Si suus haud Anglis Daniel Maro desit, et Anglis
spacerNec Martialis deest suus Davisius.
Quin dubiam certat Danieli linquere laurum
spacerSylvester, at, Davisi, habes nullum aemulum.

21. IN PHILARGUM

Cur nummos tantum fertur coluisse Philargus?
spacerHic numen nummum credidit esse suum.

22. AD RHETOREM blue

Exiguo si forte pedi sit calceus ingens,
spacerNemo sutorem non ferat esse rudem.
Tu qui res minimas lato tegis undique panno,
spacerDic mihi tum qualis rhetor habendus eris.

23. IN NIMIUM ANTIQUITATIS STUDIOSUM

Hic antiqua sapit, sola hic antiqua revolvit.
spacerSed quae nunc fiunt omnia dedidicit.

24. MOYSES ET AARON

Quod manus est menti, Moysi fuit illud Aaron.
spacerAlter erat praebens, alter at accipiens.

25. AD THOMAM IHONSTONUM THEOLOGUM

Ingenium, Ihonstone, tuum, geniusque genusque,
spacerFallor ego, aut nequeunt iam latitare diu.
Verum si latitent, non nostrae est culpa Camoenae:
spacerNamque inter claros te locat illa viros.

26. IN MARCUM

Nostis cur Marcus tam macra poemata fecit?
spacerCum faceret, solas ille bibebat aquas.

27. AD IACOBUM REGEM

Si non te regem Deus et natura creassent,
spacerTe regem virtus, te faceretque Deus.

28. TUMULUS MARIAE SCOTORUM REGINAE IN AEDE SACRA WESTMINISTERII blue

Iam Mausolaeum sileat ventosa vetustas,
spacerEt sit Maraeo gloria tota suo.
Mirorum cumulos tumulo hoc quin cerne, viator.
spacerCerne et vix oculis cernere crede tuis.

29. IN LIVIDUM

Livide, non miror quod tu mea carmina carpas:
spacerCarmina nulla facis, carmina nulla probas.

30. IN TURCAM blue

Monstrum horrendum, ingens, fidei cui lumen ademptum:
spacerTurca, ego non miror si Polyphemus eris.

31. IN GEORGIUM BUCHANANUM blue

Quantum acquisivit famae tibi docta poesis,
spacerInfamem tanta te tua penna facit.
Improba penna, strygum nata infoelicibus alis,
spacerQua laceras dominam tu, Buchanane, tuam.
Haec illa est quondam Scotorum Maria, cuius spacer 5
spacerViroso invito vate revivet honos.

32. AD QUENDAM DE AULO CAUSIDICO

Improbus est Aulus, dicis. Sed falleris, Aulus
spacerImprobus haud ille est, ipsa sed improbitas.

33. IN MONETUM QUENDAM NOMINE

Grammaticis vox est Monetus falsa: moneta
spacerDicendum est. Fallax est quoque cuius erat.
Ergo cum re sit fallax, et nomine falsus,
spacerDici Monetus falsa moneta potest.

34. FALLACIAE SEPULCHRUM NULLIBI

Vidi sepulchra plurimorum plurima,
Nunquam at sepulchrum videram fallaciae.
Quae causa? Nemo scilicet mortalium
Hanc vidit unquam, vel videbit, mortuam.

35. GEMELLI

Nati una, mores uni, mors una duorum,
spacerOssa sunt uno contumulata loco.

36. IN IDAM

Nostis plumato cur nobilis Ida galero
spacerUtitur? An quoniam sit nota pluma ducis?
Nempe ille ut Martis, sic est dux illa mariti.
spacerImperat ille foras, imperat illa domi.

37. AD INOPEM AMICUM

Cum danti quod des tibi nil sit, grata voluntas
spacerSi tibi, te laudo: te voluisse sat est.

38. AD DIVITEM AMICUM

Excipe pro dono gratum, dignumque relatu,
spacerNempe nihil, nullo quo potimur pretio.
Nam virtute nihil, nihil est pretiosius auro,
spacerEt nihil est summo gratius imperio.

39. ARCHIBALDI AVI EPITAPHIUM blue

Bellum erat extremum quod Scotos Anglia contra
spacerGesserat, extremum quod sit et usque precor.
Hic Archibaldus cadit infoelicibus armis,
spacerEt moritur patriae victima chara suae.
At vos, o Angli, vobis caelestia parcant spacer 5
spacerNumina! Sic vobis nunc ego parco nepos.

40. IN UMBRIONEM

“Foemina nulla usquam casta est,” ait Umbrio. Matrem
spacerNonne meretricem sic probat esse suam?

41. IN DISSIMULATOREM

Quisquis dissimulas, tum dissimulare memento
spacerCum tua furtiva vis dare colla cruci.
Quod cito si facias, prius et quam intelligat ullus,
spacerSic mihi tu doctus dissimulator eris.

42. AD IOANNEM ADAMSONUM THEOLOGUM ET OLIM PRAECEPTOREM blue

Adamsone, sacri sector fidissime verbi,
spacerEt sub quo lauri gloria parta mihi,
Te monstrante viam, prisci monumenta Stagiri
spacerPraebuerant animo se manifesta meo.
Tuque mihi placidos formasti in pectore mores. spacer 5
spacerPer te, quicquid id est quod scio, id esse scio.

43. AD ACADEMIAM CANTABRIGIENSEM blue

Doctorum genetrix, Angliae fax altera gentis,
spacerCuius ab eximio lumine lumen habet,
Pieriii regina chori, tibi magnus Apollo
spacerPerpetuet sobolem tempus in omne tuam.

44. AD ANNAM REGINAM

Nescio si a Bruto sit dicta Britannia. Ab Anna blue
spacerEius quod pars sit maxima dicta, scio.

45. AD ROBERTUM ETONEM EQUITEM, ANNAE REGINAE SECRETARIUM &c. blue

Eton inexhaustis Phoebi satiate fluentis,
spacerPalladis et Suadae viva medulla deae,
Mars aliis equitum solos largitur honores,
spacerHos tibi sed praebent Mars et Apollo simul.
Una manus calamum teneat, manus altera ferrum. spacer 5
spacerSic sis nominibus dignus utrinque tuis.

46. IN EUNDEM

Tantus es ut Latio, vel Quintilianus et ipse blue
spacerExprimere haud nomen quiverit ore tuum.
Ethon es aut Ethos, nec uter sis denique refert.
spacerOmnia sic unus munera mentis habes.

47. IN DOMINICANUM QUENDAM

Pectore cum tibi sint Stygio male tincta veneno,
spacerTe, domine, haud canum, te voco daemonicum. blue

48. AD EDUARDUM COCKEIUM, IUDICUM IN CAPITALIBUS PRINCIPEM, ET SUPREMUM, SUB REGE, DOMINUM IN ANGLIA &c. red blue

Os Themidis, Suadae linguam, mentemque Minervae blue
spacerDivum dona trium vir licet unus, habes.

49. AD IACOBUM REGEM, DE EODEM blue

Quamvis milleno periissent funere leges,
spacerInque forent cineres iura redacta leves,
Haec eadem invenias Cockei e corde renata,
spacerIllius ut cura iam renovata vides.

50. AD FERDINANDUM GORGEUM EQUITEM, PLYMMOUTHAE ARCIS DUCEM ET MECAENATEM SUUM blue

Inclyte dux, et eques qui misces Pallada Marti,
spacerEt facis ut titulos tollat uterque tuos,
Ferdinande, tuo quod tu pro nomine nomen
spacerMagnanimus magni nobile regis habes.
Omnes regis nam pulchro in corpore vires spacer 5
spacerSunt tibi, mens fortis, sors tibi sola deest.

51. AD EUNDEM

Te subdo hic regi, melius quia subditus olli
spacerNemo est seu tibi Mars, seu tibi Musa placet.
Musae es Maecenas, te Martem miles honorat,
spacerAugustoque tuis solum opus est meritis.

52. IN INDIGNOS URBIUM MAIORES

Quod tandem elapso fieri solet almanac anno,
spacerHoc fieri indignus maior in urbe solet.
Annum quando suum nam cum perfecit uterque,
spacerAlmanac haud aliud sunt nisi uterque vetus.
spacer

53. AD EPIGRAMMATISTAM blue

Esto mihi facilis quicunque epigrammata scribis.
spacerNimirum nugas non amo difficiles.

54. AD ROMAM blue

Roma, age, dic aquilam cur tu magis ansere laudes?
spacerHaec te servavit, saepe ea diripuit.

55. IN RERUM DIVINARUM STUDIOSOS blue

Divinitati sic multi modo student,
Humanitatem ut prorsus omnem negligant.

56. AD IACOBUM STUARTUM OCHULTRIAE DOMINUM &c. blue

Quod primo eluxit fato meliore, sed et mox
spacerPene malo extinctum est, nobile stemma patris.
In te prole, novo iam tandem fulget honore,
spacerPossidet antiquas et novus auctor opes.
Macte ergo virute, et te maioribus offer. spacer 5
spacerCrescant pro meritis et meliora tuis.

57. DE SEIPSO, AD VANUM

Vane, genus iactes, quod sit mihi nobile quanvis,
spacerNon genus, at genium (si volo) iacto meum.
spacer

58. IN MARCULUM MATHEMATICUM

Posse mathematicas cum tu te, Marcule, iactas,
spacerTer dena totas luce docere tuas,
Non miror, talis tua namque abstractio non est
spacerQualis erat veteri nota mathematico.
Abstrahere ille solet subiectis entia rebus, spacer 5
spacerAt tu res ipsas a ratione trahas.

59. IN SIMULATOREM

Omnes qui simulat capit et quem nulla simultas,
spacerDis simulatorem non simulatus habet.

60. IN OSTENTATOREM blue

Peritus nimium cupis videri.
Peritum volo, non nimis peritum.

61. DE ACADEMIA ANDREAPOLITANAblue

Scotorum Andraeae prima est academia gentis,
spacerTempore, fortuna, conditione, loco.
Sed si etiam rerum sit cognitione suprema,
spacerContendunt aliae, non sine laude, scholae.

62. IN PAETUM

Nescio tam multos cur laudes, Paete, poetas,
spacerQuod dicat laudes, hoc scio, nemo tuas.

63. IN DANICUM

Semper ais “nolo,” “nolo” mihi, Danice, dicis.
spacerVis centum libras? Dic aliquando “volo.”

64. AD GUILIELMUM CARUM A GAITSHAW blue

Si mores hominum multos quod norit et urbes
spacerLaus haec ductori maxima Dulichio,
Omne genus morum, totum et qui noveris orbem,
spacerCare, ut quantus honos est tibi, quando homo es?

65. ACADEMIAE OXONIENSIS ET CANTABRIGIENSIS SORORUM CONCORDIA blue

Quod sint Oxonia et Cant’brigia docta sorores,
spacerIpsa ut concedunt, sic quoque nemo negat.
Tota autem lis est, harum quam maxima natu,
spacerHaec seni0r, non vult iunior illa fore.
Ut litem hanc tandem dirimant, sint ergo gemellae, spacer 5
spacerNatae sic uno sintque puerperio.

66. DE EADEM

Ut sunt germanae, sic sint pariterque gemellae,
spacerOxoni-Cant’brigia, Cant’brigi-Oxonia.

67. IN MALUM POETAM

Dulcia tu scribis, numeroque fluentia molli
spacerCarmina, quae nunquam posse perire putas.
Fallere: plus vivent quae dura et salsa, sed illa
spacerPutrescent, aliquo sint nisi tincta sale.

68. DOMINUS AVARUS red

Non ego sum dominus, domini quia nomine dignus.
spacerSed dicor dominus, do quia dona minus.

69. IN CURIUM

Curio contentum se dicit vivere parvo:
spacerIngenio vivit scilicet ille suo.

70. AD IACOBUM REGEM

Dulcis oliva regit nostros, Iacobe, Britannos,
spacerEt fruitur placido paxque quiesque iugo.
Ergo agimus laeti tanto tibi munere grates,
spacerOblectant genio se tua regna tuo.

71. AD IOANNEM MORRAVIUM, IACOBO REGI A CUBICULIS INTERIORIBUS &c. blue

Terreno ter chare deo, ter chare Tonanti,
spacerMorravi, o Musae spes quoque magna meae!
Unde tuis meritis datur hoc tam nobile nomen?
spacerAn quod sis  ῥάδιος moribus illud habes?
Non dubium est,sic es facilis, sic gratus amicis. spacer 5
spacerSic te, Mor-ραδιον, rex Iacobus amet.

72. DE CARMINE

Tempora carminibus cuncta haud sunt apta legendis
spacerAptus non omnis carminibusque locus.
Ille sapit qui quando locus, cum tempora poscunt,
spacerScit recitare, at plus qui reticere sciat.

73. DE ANGELIS IACOBI REGIS blue

Pauci Iovae angelum petunt tutorium,
spacerIacobi at angelos petunt quamplurimi.

74. AD ALEXANDER RAMISEUM, MEDICINAE DOCTOREM red blue

Rami-σεος cum sis, rami deus, alter Apollo
spacerScilicet in medicis, hoc tibi quantus honos?!
Aureus hic etenim est ramus qui portitur Orci, red
spacerspacerDebet cui ramus cedere Dardanius. blue
Duxit ad infernum hic vivas, sed et ille reduxit spacer 5
spacerspacerExtinctas animas saepius inde tuus.

75. IOANNIS MORAVII EPITAPHIUM blue

Mortuus haud ille est magnus Morravius, ille
spacerMortuus est quem mors imperiosa rapit.
At morti in Musas, aeternaque munera Phoebi,
spacerImperium non est. Ille poeta fuit.

76. AD MARTEM

Dimittas, Mars, M ille tuum, tua robora perdes,
spacerSic eris et doctis ars veneranda viris.

77. AD TOBIAM MATHAEUM, ARCHIEPISCOPUM EBORACENSEM &c. blue

Dici equidem vere poteris vir magne, Tobias,
spacerTibi Tobiae est charitas. blue
Quin et Mathaeus quam recte diceris: huius
spacerEst mens tibi, et modestia.
An plus sis videas: unum te dico duorum spacer 5
spacerNaturam habere, et nomina.

78. IN SCIOPPIUM blue

Docte tui et prudens domini parasite, Scioppi,
spacer†Ἀσκίας† et ὀπός, quam bene nomen habes. red
Nam tua ne appareat stolido impostura popello,
spacerUmbra tu vocem condis, inique, tuam.

79. AD AVITUM

Cras fore prudentem, cras dicis semper, Avite.
spacerDicere non satis est, quin hodie incipias.

80. AD IONETAM MATREM blue

Quod nemo matrem nisi se laudaverit ipsum
spacerLaudarit, laudes non ego dico tuas.
Si laude invenior dignus, tibi gratia tota est,
spacerEst tua laus mea laus, laus mea lausque tua est.

81. IN MILVIUM

Semper eris nequam, si nequam es, perdite Milvi.
spacerNam nequam est nequam semper, et haud alius.

82. IN LYCOPHRONTEM blue

Non citius durum mea dextra Lycophronta sumit,
spacerQuam sumptus dextra decidit ille mea.
Decidit, et dico dextraeque pedique poetam
spacerUt tollant. Nulla sed ratione volunt.
Quid faciam? Parere mihi mea membra recusant. spacer 5
spacerQuid facerem? Lycophron, decidis, ergo iace.

83. IN IOANNIS MAKIAE EPITAPHIUM blue

Hic recubat, veteris quae simplicitatis imago,
spacerNormaque sincerae Makia amicitiae.
Marmore non tegitur crasso, nam nuda videri
spacerDebet simplicitas, debet amicitia.

84. AD AULICUM QUENDAM

Aulice, si cordis tibi sit lasciva libido,
spacerAula conveniens est tibi caula magis.

85. IN GUNTERUM GERMANUM GRAECARUM LITTERARUM PROFESSOREM red

In Graecis melior nemo, Guntere, professor
spacerEst te, non si vel Graecus et ipse foret.
Es tu Germanus, Germana at natio nulla red
spacerGraecari in toto doctius orbe solet.

86. IN QUENDAM

Quid vetat hunc pictis tantum gaudere tabellis,
spacerCum simile in simili gaudeat omne suo?

87. IN IULIUM ET IOSEPHUM SCALLIGEROS blue

Et pater et proles generosa sanguine creti,
spacerUltima Pierii meta fuere chori.
Noluit esse pater proles, ne gigneret illum
spacerQui patris inceptum non sequeretur iter.
Nempe ut magna duo tantum sunt lumina coelo,spacer 5
spacerLumina nec poterant plura fuisse solo.

88. ALIUD IN EOSDEM

Non ego Scalligeros coelestis scandere miror,
Scalas queis possint scandere quando gerant.

89. IN MERUM SCHOLASTAM blue

O doctissime qui fuere vel sunt,
Sed stultissime qui fuere vel sunt,
O quam te fieri, scholasta, vellem
Prudentem magis aut minus peritum!

90. AD DAUCUM

Dicis te doctum, dicis te, Dauce, disertem.
spacerIllud quod non est dicere, Dauce, soles.

91. AD LIVIDUM

Curta nimis vocitas epigrammata, Livide, nostra.
spacerConcedo, curtus si tibi sitque gigas.
Non sunt curta quibus nil quod superaddere possis,
spacerAt tu longa facis, sunt ea curta tamen.

92. AD MORIONEM blue

Vis fieri sapiens? Mentiris, Morio, non vis.
spacerSed fieri si vis, hac ratione potes.
Utere consilio, magnis neve obstrepe verbis.
spacerSic ipsi placeas tu tibi neve nimis.
Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas, spacer 5
spacerMorio cun nunc sis, esse Minerva potes.

93. AD MARCULUM

Fers nunquam novisse meam me, Marcule, matrem.
spacerSed nunquam patrem te puto nosse tuum.

94. IN OLUM blue

Hispani caput et collum, tergumque Britanni,
spacerFoemina Suevorum, Flandri at aqualiculum.
Haec tibi cuncta quidem, fateor, sunt, Ole, sed unum
spacerDeficit, in cerebro mens tibi sana tuo.

96. IN CURIONEM QUENDAM

Nil habet auratis in bulga Curio plantis
spacerQuodque aurum temnat sub pede calcat ait.

97. IN AVARUM QUENDAM, CARMEN RETROGRADUM blue

Phoebicolis bene fers stipem, nec praemia servas
spacerDebita, quae Musis sunt data pauperibus.
Iam scio divitias temnis, non diligis aurum
spacerNobilis, haud cerdo es sic sue sordidior.

98. AD ZOILUM blue

Hoc sparsum est dira carmen lethale cicuta.
spacerRodere tu sodes, Zoile? Rode, licet.

99. LUDUS SCACCHIAE blue

Turris, eques, mystes, rex et regina, pedesque.
It pedes ut caesim, punctim capit, urget utroque
Et capit illa modo. Rex stat, nisi cogitur uno
Ire gradu. Mystes punctim graditurque rapitque.
Pergit eques, caeditque obverso tramite. Turris spacer 5
Per medio caesim ruit imperterrita turmas.

100. AD IACOBUM REGEM

A Iove principium Musae est, Iacobe, sed a te
spacerNon modo principium, sed mihi finis erit.

Perge ad centuriam quartam