Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.
EPIGRAMMATON CENTURIA II
Accipiant alii decimas, sed, magne monarcha,
Primitias Musae, te rogo, sume meae.
2. AD GEORGIUM VILLARS EQUITEM IACOBO REGI A CUBICULIS INTERIORIBUS ET MAGISTRUM EQUITUM
![]()
Cui non rura placent, cui non et regia ruris
Villa etiam, cui non ars quoque docta placet?
Scilicet et villas habitant et rura Camoenae,
Urbibus in magnis ars veneranda viget.
Si tunc villa placet, sique ars placet omnibus, ergo
Omnibus et Villars totus ubique placet.
Martis villa deos coeli comprenderat olim.
Artis terrestrem sed modo villa deum.
4. EPITAPHIUM IOANNIS GRAEMI EQUITIS &c.
![]()
Qui Graemus gramenve meo quandoque Georg’o
In quo qua placide saepe quievit, eram.
Vere meo, et verno, quo tempore cuncta virescunt,
Aresco autumnum, cur miser, ante meum?
Hunc multa in villa ars tentata avertere casum5
Haud potuit. Sic (heu!) lilia prima cadunt.
5. DE GEORGII BUCHANANI HISTORIA SCOTIAE
![]()
Hac quod in historia sint ficta, et plurima falsa,
Non mirum est. Summus scriba poeta fuit.
Indoctum me, Corde, vocas. Concedo, sed audi,
Socrate quid si sim doctior? Hoc ne sat est?
Ille unum hoc scivit, quod se nil scire sciebat.
Bina ego, nam novi te quoque scire nihil.
Infantum natum transfodit Parca, diesque
Qui fuit introitus hic fuit interitus.
8. IN MAURUM GRAMMATICUM CONIUGALEM
Olim operam libris tantum dare, Maure, solebas.
Operam modo das liberis.
Praecipue hoc epigramma valet quod distichon aiunt,
Paucis sub verbis si modo multa velis.
Quod sequitur, sibi iure locum tetrastichon optat,
Si fuse mentem vis aperire tuam.
Postremum vero est epigramma hexastichon. Illum5
Si numerum excedis, non epigramma facis.
Mensis ut a Maia est quem mos est dicere Maium,
Cur non ex Anna sic quoque et annus erit?
Quod si magnus honos imponere nomina mensi,
Toti anno nomen ponere quantus honor?
11. AD ELISABETHAM EIUSDEM FILIAM
Elisabetha prior nisi te regina fuisset,
Tu prima in terris Elisabetha fores.
12. EPITHALAMIUM EIUSDEM ET FREDERICI PRINCIPIS PALATINI RHENI
![]()
Electo Elisabetha suo lectissima nupsit:
Sanctus sancta tori vincla secundet Hymen.
Aeternum violis spargant connubia Nymphae,
Dent Charites calathos, det Cytherea rosas.
Ambo foelices, seriosque videantque nepotes.5
Sic vigeant, valeant, semper amare velint.
13. EPITAPHIUM MARIAE SCOTORUM REGINAE
Postquam tanta mei vidissem incendia regni,
Ut vix Herculea quae superanda manu,
Discessi, ne morte ipsa peiora viderem.
Nec vicit mentem mors vel ipsa meam.
Ut vici sortem, vici sic Maria mortem.
Sors mihi mente minor, mors mihi mente minor.
Cum plures facias quam dicis, Danice, lites,
Non te causidicum sed voco causificum.
Fitzgeofride, sacri potor placidissime rivi,
Lactea cui liquido pectore vena fluit,
Si tua Musa mori poterit, si fama perire,
Esse potest lepidis urna parata iocis.
17. IN SACRIFICULOS, AD CORBULUM
Cur non pontifices ut sunt qui, Corbule, pontes,
Qui faciunt carnes, sunt quoque carnifices?
18. IN PONTIFICES EIUSDEM FARINAE
Portentum facitis siquando ex pane sacrato,
Non vos pontifices, sed voco panifices.
Quid de te, Matho, suspicentur omnes,
Et qua parte velint modestiorem,
Certis indiciis satis probarunt,
Tutorem tibi qui dedere, quo nil
Aut prudentius est modestiusve.5
Me frustra in nugis annos absumere dicis.
Praestat at in nugis quam, Matho, nequitia.
Cur quid agam semper, quid agam cur, Naevole, quaeris?
Estne aliud quod agas quaerere quam quid agam?
Chare pater, venerande senex, cui suaviter aevi
Octogena, Deo iam duce, transit hyems,
Hoc breve sub nostro vivat tibi nomine carmen,
Ut signum affectus officiique seges.
Dum numeras asinos numerando, Naulice, peccas.
Ipsum debebas te numerasse simul.
24. IN LUCRETIAM
![]()
Quid te, saeva, manum proprio foedare cruore
Iuvit, et immerito sic voluisse mori?
“Non aliter potuit reparari iniuria famae,
Neve pudicitiae damna inhonesta tuae?”
Hoc ne ais? Ergo tibi fueras male conscia culpae.5
Si rea non fueras, cur, scelerata, ruis?
Magnus homo est, sed parvus homo si munera mentis
Respicias. Hominis nil nisi corpus habet.
26. LIPSIUS MORIENS
![]()
Lipsius ut moritur, secum et dum corde volutat
Quae signo Mariae commoda dona daret,
Dat crassam pro thure togam. Miracula vidit
Iam frigere sitae scilicet ille deae.
Non satis est, rex celse, tibi quod cedat Apollo.
Nam cedit sophiae Pallas et ipsa tuae.
28. AD GULIELMUM HERBERTUM PENBROCHAE COMITEM ET AULAE REGIAE CAMERARIUM &c.
![]()
Magne heros, res mira, meis si intexere chartis
Te vellem, et laudes non memorare tuas!
Sed neque quae tibi mens, moresque in pectore supra
Et genus, et sortem tam breviter referam.
Maius opus quaerunt: hoc te iam claudere carmen,5
Annulus ut parvus magnum adamanta sat est.
Perlegis, ast aegre. Metra aegrius at mala laudas.
Ne laudes. Laeta me, rogo, fronte legas.
Cotta, velis bibere, at non est tibi, Cotta, crumena.
Imo nec nummos, quod bene peius, habes.
Doctrinam in docto quaeris, Cacozele, ministro.
Desine doctrinam quaerere. Quaere Deum.
Nec sua prima suis Academia, neve Lyceum
Sit Periptatetis gloria prima suis,
Secta nec ipsa suam miretur Stocia stoam,
Tullius aut propriam iactet in astra domum.
Oxoniae cedant prisca et nova cuncta Camaenis.5
Pro cunctis tantae laus eat una scholae.
33. QUALEM SIBI VELIT AMICUM
Hunc volo qui facilis, tui sit mihi fidus, et omni
Fastu qui careat, qui sit ut alter ego.
At qui me laudat coram, et post terga lacessit,
Possideant huius perfida corda canes.
“Faemina,” dicebam, “curru portatur in isto.”
Respexi propius, comperi et esse fimum.
Qui manibus Martem, Musas et mentibus aequant,
Ex aequo hos equites dicere nemo negat.
36. AD EQUITUM NOMINE INDIGNOS
Vos equites, quies nec virtus Mavortia, neve
Gloria Musarum nomin tanta dedit,
Sed queis divitiae titulos auxere superbos,
Esse ego vos equites aestimo, vulgus equos.
37. PARADOXON: VIRTUS SOLA NOBILITAT
![]()
Quicunque vis divitiae ut antiquae genus
Illustre reddant, falleris. Vere facit
Antiqua virtus sola et una nobiles.38. AD CEDRUM, DE CREDITORE SUO
Accipe cum tibi dat, brevis est occasio lucri.
Captus si fuerit, nihil tibi, Cerde, dabit.
Si sopor est mortis soror, ut finxere poetae,
Cur tumulus thalami non quoque frater erit?
40. AD THOMAM BILSONUM EPISCOPUM VINTONIENSEM
![]()
Castalidum commune decus, dignissime praesul
Bilsoni, aeternis commemorande modis,
Quam valide adversus Christi imperterritus hostes
Bella geras libri sunt monumenta tui.
His, Hydrae fidei quotquot capita alta resurgunt,5
Tu novus Alcides tot resecare soles.
Omnes quos habuit Catus deciepi tamicos.
Decipier qui vult, huius amicus erit.
Innocuos permitte iocos. Cur ludere nobis
Non liceat, liceat laedere quando tibi?
Non opus est quaeras quare tibi credere nolim.
Credere vix ipsi tu potes ipse tibi.
Nulli se dicit mercator vendere malle
Quam mihi, non quanvis rex vel et ipse foret.
Dicit Mercator, sed quicquid dicit ementi
Credimus ut Ditem credimus esse Deum.
45. IN CONIUGES
Cor animumque suum tua te vocat uxor, et ipsa
Est tibi cor animi. Vivitis ergo pares.
46. IN CURIONEM QUENDAM
Curio conatur Pymplaeum ascendere montem,
Praecipitem Aoniae deiiciuntque deae.
Ille autem, “at montem nequeo si scandere vestrum,
Me Veneris montem scandere putem. ”
47. IN COTTAM
Taxaretne Cotta malos, taxaverat omnes.
Cui bonus est nemo, quis malus esse potest?
Aule, mihi debes assem. “Nil debeo,” iuras.
Ne iures: assem perdere malo meum.
49. IN GAULUM
Non est, Gaure, satis quod es superbus.
Et dici cupis, et cupis videri.
Spes patris patriaeque tuae, celsissime princeps
Carole, Castalii lux rediviva chori,
Cresce novum semper populo solamen, et alter
Carolus ut magnus. Sic Charilaus eris.
51. AD THOMAM EGERTONUM, DOM. AB ELLESMERE, MAGNUM ANGLIAE CANCELLARIUM &c.,
Aeternis famae titulis, et fascibus ingens,
Digne inter summos ut numerere deos.,
Quin se iam Thamesis Cephissi nomine dicat,
Mireturque suas nobilis amnis aquas.
Antrum si non est, tamen est hic aula Themistis.5
Si non ipsa Themis, os tamen eius ades.
Sic Thomas Themidis callet doctissimus artes,
Ut nunc sit Thomas quae fuit ante Themis.
53. AD GULIELMUM CARUM, IACOBO REGI A CUBICULO INTERIORI &c,
![]()
Seu saltu certes, curvae aut testudinis ictu,
Sive pila, aut motu liberiore pedum,
Ecquis, Care, tibi similis? Si Pythia in usu,
Vix ipse ingenio certet Apollo tuo.
54. AD LECTOREM NARCISSUM
Lectori concedo, places, Narcisse, sed hoc est,
Tu quando libri lector es ipse tui.
Cerde, tuum in nostris nomen cupis esse libellis.
Nolo meum libris nomen inesse tuis.
Quisqus amas, te scire velim quod foemina tantum
Umbra, et imago viri nisi sit sol sit amor.
Umbra recedentem sequitur, fugit illa sequentem.
Ergo sequi ut possit te tibi chara, fuge.
Sol amor est, mulierque viri levis umbra. Sequetur
Umbram quis, demens sit nisi forte, suam?
Carmine dii superi, flectuntur carmine manes.
Carmine sed nullo flexa crumena tibi est.
Es dives non Marte tuo, sed munere patris.
Nam genuit fratres te pater ante tuos.
60. AD MATHAEUM SUTLIVIUM, DOCTOREM UTRIUSQUE IURIS ET EXONIAE DECANUM &c.
![]()
Byzantium iactet suum Chrysostomum,
Sonet Beryllum Bostria,
Plaudatque Phoenici suo uni Cappodox,
Et Creta gaudeat Tito,
Polycarpum amet Smyrna. At suum Sutlivium5
Nunquam silebit Anglia.
Cum tibi cor purum, gravitas venerabilis, et vox
Mellea, mens hilaris, doctaque grata manus,
Qui cupit officium perfecti ediscere mystae,
Te sibi proponat. Quod cupit illud habet.
Cur tam promissos nutrit Taratella capillos?
Nonne est ut longas contegat auriculas?
Qui dignos laudare viros te, Cordole, credit
Decipitur. Laudas namque tui similes.
64. AD IOANNEM GRAEMUM MONTROSIAE COMITEM &c.
![]()
Quod si, Graeme, foret sola de stirpe venusta
Laus, essent pauci sic tibi laude pares.
Nam Britones inter Graemis antiquior una
Gens nulla, historicis si modo danda fides.
Quin tua te virtus, et non tua sola vetustas5
Commendat. Virtus te facit una virum.
Irasci nostris non debes, Scaure, Camoenis.
Non te sed fastum, Scaure, reprendo tuum.
Cum maria et terras omnes lustraveris, hospes,
Restat ut aut Orcum iam videasve polum.
67. AD D. CHAPLIERUM THEOLOGUM RUPELLANUM
![]()
Maxima cum magni sit rhetoris actio virtus,
Rhetora te magnum nemo negare potest.
Cum sit at in verbis divini et gratia mellis,
Maiorem magno te, Chapliere, puto.
68. AD MARITUM QUENDAM CLAUDUM
![]()
Uxor caeca tua est, et tu pede claudus utroque.
Illi des oculos, et dabit illa pedes.
Cordolus es potius quam Cordus, Corde, vocandus.
Namque parum vero, Cordole, cordis habes.
70. ALIUD IN EUNDEM
Esse ducem in Phoebi castris te, Cordole, iactas,
Et tamen, ut video, valde pusillus homo es.
Nempe duces metuenda viri per castra secuntur.
Tu sequeris pueros per loca tuta tuos.
Marcule, cur mulam pungis? Sat nata videtur
Officiosa, suum cum vehit ipsa patrem.
Scilicet ut primum putrescere semina cernis,
Quae iacta agricolae seduliore manu,
Mox vitam capere, et prodire in luminis oras,
Et sese variis muiltiplicare modis,
Sic etiam Christi quisquis sit semen in agro,5
Debet, ut uberius surgat, et ille mori.
73. IN CANDIDUM CAUSIDICUM COMMUNEM
Causidicus tantum communis diceris. Ergo
Es non civilis, Candide, causidicus.
74. IN MILONEM
![]()
Inter lascivas latitavit Milo puellas,
Et bene qui latuit. Hic bene vixit, ait.
75. AD D. BALFOURUM PHILOSOPHUM ET ACADEMIAE GUYANAE PROTOGYMNASTES BURDIGALAE
![]()
Illa tua haud citius, Balfoure, Problemata vidi,
Illa ego quam dixi, “scripsit Aristoteles.”
Iudicet hic aliquis cum legi, cumque relegi,
Quumque intellexi, quod mihi iudicium:
“Maior Aristotele est qui scripserat illa, vel impar5
Si fuerit, certe non fuit ille minor. ”
76. AD MILVIUM
Quicquid ego facio, nihil est, ais, invide Milvi.
Ergo nihil facio cum tibi frango caput.
77. IN GLAUCAM
Cum Glauca sit picta, ac proinde imago sit,
Imago nec loquatur, illa si prudens
Sileat. Nam imago si loquatur est monstrum.78. AD ALEATOREM
Si memini, fuerant tantum tibi quatuor asses.
Perdidit una duos alea, et una duos.
Ludere iam toto poteris securior aevo.
Nam plus ut perdas alea nulla potest.
79. AD PONTILIANUM
Unde tibi ingenium debes tu quaerere, quaeris?
Non potes ex cerebro, Pontiliane, tuo.
Nunquam tu poteris, si abstemius, esse poeta.
Sed bene si potes, esse poeta potes.
81. DE DIOGENE ET DIONYSIO
![]()
Hoc est Diogeni similis Dionysius uno,
Mobile nimirum est dolum utrique domus.
82. IN GULIELMUM COTTONEM, EXONIAE EPISCOPUM
![]()
Quae gravitas et quae constantia praesule digna,
Quae rerum multa est cognitioque tibi,
Te non Cottonum tantum, sed et esse Catonem
Te faciunt secli, vir venerande, tui.
83. IN AULUM
Devorat et comedit multum, sed lumine cassus.
Plus ergo, ut res est, quam videt Aulus edit.
Illa tua haud facies est qua tu, Glauca, superbis:
Pictoris facies scilicet illa tui est.
85. AD BESCHEBAM REGINOLDAM
![]()
Carminibus, Beschaba, tuis vix certet Apollo.
Ipsa tamen si vis superare potes.
86. IN INVIDIOSUM, QUI IUVENES IMBERBES INDOCTOS PUTAT
Cur iuvenes ques barba datur vix longior ipsis
Dentibus indoctos, invidiose, vocas?
Quin tibi barbata est in crine scientia et extra.
Scire suum iuvenes in cute et intus habent.
87. IN CAUSIDCUM QUENDAM LOQUACULUM
Quid mihi dira fori memoras convicia, lites,
Iurgiaque, et rixas, et sine mente minas?
Quid tumidas buccas, quid picta fulmina linguae?
Illincne ut mirer numina causidici?
Hac si causidicus nomen ratione meretur,5
Cur etiam non se garrula iactet anus?
88. AD ZOILUM
![]()
Quanto corde meos tu pendis, Zoile, versus,
Tanto pendentem de cruce te videam.
89. DE ACETO
Dat gustus reficitque animos languentis acetum,
Nec melior subitis est medicina malis.
At vos, Naiades, fontes iam claudite. Posthac
Praeter acetosum nil mea Musa bibet.
90. AD IACOBUM REGEM
![]()
![]()
Heroum sanguis, sex centum splendor avorum,
Alcide et titulis maior habende tuis.
Scilicet huic quondam quos clava adiunxit honores,
Hos auxit calamus, rex Iacobe, tibi.
91. AD ELISABETHAM EIUS FILIAM
O ter foelicis ter foelix filia regis,
Et patris et patriae filia sola tuae!
Ecquae foemineo est generi perfectio, quae non
In te nil supra quo moveatur habet?
Forma manum artificis superat, sapientia formam,5
Hanc virtus. Nil hanc quod superet superest.
92. AD GLORIOSUM DIVITEM
![]()
Felicitate qui nimis turges tua,
Tibi caveto, si sapis, sis et memor
Quod primus ad foelicitatem omnem gradus
Sit fel, nec absque felle sit foelicitas.93. DE ORBE TERRARUM
![]()
Mirandum non est quod recti nil sit in orbe,
Orbis in obliquum quando retortus eat.
94. IN IGNARUM QUENDAM SACERDOTEM
Omnes cum capias decimas, ignare sacerdos,
Cur non et decimas accipis ingenii.
Nil tu, Dauce, doces, tamen et vis doctor haberi.
Quicqud vis esto, dummodo nil doceas.
96. AD THOMAM ARESKINUM NOBILISSIMAE ORDINIS PERISCELIDIS EQUITEM ET FENTONIAE VICECOMITEM &c.
![]()
Cum Perthi Antaeo dum forte Britannicus heros
Luctatur, fidam fers properanter opem,
Non quod non solus fatale evincere monstrum
Posset, at haud sacras ne violare manus.
Haec sed summa tibi laus est: Iove natus et alter5
Perithoum pugnae te iubet esse suae.
97. AD EUNDEM, DE GENTE ARESKINA
![]()
Nomen Areskinae est unde hoc tam nobile genti?
An quod Ares olli Martia corda kinei?
98. RESPONSIO AD QUENDAM
Si quoniam omne bonum est transcendens omnia, recte
Colligis hinc nullus quod sit in orbe bonus.
Quia quoque in omne malum cum sic transcendat, et inde
Concludam nullus quod sit in orbe malus.
99. AD AMICUM COMPOTOREM
Quando salutifera toties mihi voce propinas,
Hinc fiat caveas, ne tibi nulla salus.
Est tunica et collare viri, et tibi, Glauca, galerus.
Sume tibi braccas, vir, nisi fallor, eris.