Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.
EPIGRAMMATON IOANNIS DUNBARI MEGALO-BRITANNI
CENTURIAE SEXTriginta toto mala sunt epigrammata libro
Si totidem bona sunt, Lause, liber bonus est.
Martialis, lib. 7 Epig. ad Lausum
SERENISSIMO ET POTENTISSIMO IACOBO, MAGNAE BRITANNIAE, FRANCIAE ET HYBERNIAE REGI &c. S. I. E. AE.
UUM non nisi magna magnos deceant, mireris merito, serenissime domine, qua fronte ego minimus hasce ingenioli mei triticas tibi, non tantum magno, sed et maximo monarchae consecrare audeam. Sed cum ea sit animi tui coelestis magnitudo, ut ne minimorum etiam sedulitatem, tanquam alter Macedo dedigneris, sed et pro consuetudine tua in suo genere singula amplectaris, mihi nec et impraesentiarum hic verendum esse confido. Imo nec diffido quin hae tibi placere possint, quae sacrosanctae
tuae maiestati consecreantur, priores tres epigrammaton meorum centuriae. In quibus, ne tam frequentiores quam meritissimae tuae decantatae laudes verecundiam tuam divinam defatigent citius quam me, ut officium est, satient, iocis quibusdam aliisque passim intermistis ludere conatus sum, eo autem temperamento ut de illis queri nequeant quicunque de se bene senserunt. Novi equidem, ut cum Pindaro sed Latine loquar
me opsonium invidiosis dedisse, verum si te Iovem Britannicum sereniori aura propitium inveniam, nil bronculorum hominum nasutam illam moror proterviam, quin et si ea tua erga me fuerit solummodo mens ut erga alios est mos, me aedepol ad maiora provocabis. Habes hic praterea panegyricum quem praefixum serenissimae simul maiestati tuae consecro, cui etiam nisi placeat non inficias eo quin perire debeat. Deus optimus maximus te regnis tuis et reipublicae Christianae diutissime incolumem servet. Aeternum vale.
Sacratissimae tuae maiestate devotissime subditus
IOANNES DUNBARUS
ANAGRAMMATA REGIS ET PRINCIPIS
quae Latine ita sonant, Remedium vitae et bene placens, Cor totus &c.ΙΑΚΩΒΟΣ, ΚΗΡΟΛΟΣ ΣΤΕΥΑΡΤΕΟΣ
ΑΚΟΣ ΒΙΩ, KHR ΟΛΟΣ Τ’ EΥΑΡΕΣΤΟΣAD IACOBUM REGEM
Ut vitae es medicina placens, sic usque revivas
In corde, o gnati vivida vita tui!
AD IACOBUM MAGNAE BRITANNIAE &c. REGEM PANEGYRICUS
Cui nymphae nova plectra parant? Cui praeses Apollo
Castalidumque deus tantos convolvit honores?
Hic laudes, rex magne, tuas, sacrandaque seclis
Nomina, Moeoniis quae vix memoranda Camoenis,
Pectine Pierio, et ter centum ingentibus ausis5
Mens avet, et toto vivum te involvere caelo.
Unde autem incipiam, quo sit mihi fine tacendum,
Quae medio dicenda loco, quis denique versus,
Ordo mei ponendus erit, quae prima tuarum
Hic surgat graviore tuba supra aethera laudum,10
Totus ego dubito, sensusque abrumpor in omnes.
Scilicet an potius prima hinc exordia sumam,
Quod tibi tercentum vinclis constructus ahenis,
Sub pedibus iaceat fremebundo pectore Mavors,
Inque vicem Pax alma sacros turrita capillos![]()
15
Arte triumphantem meritis te immisceat astris?
An vero eximias dicam finxisse Camoenas
In templis tibi corda suis? Quod maxima Pallas,
Et Charitum iucunda trias frontemque animumque
Ornarint, geminas vel quod Suadela mamillas20
Lactandas olim dederit, quod gutture in imo
Attica mellificarit apis, quod sibila serpens
Poneret, arrectas tollens ad sydera cristas,
Mellitos vocum globulos dum audiret ab ore,
Rex Iacobe, tuo? Verum sunt hisce priora25
Virtutum monumenta tibi, maioraque laudis
Argumenta tuae, seu celsam a sanguine mentem,
Seu magnum memorare genus, quodve ordine longo
Centum et sex numeraris avos in stemmate reges,
Qui per tot palmas, redimitaque tempora lauris,30
Sceptra invicta tibi dederant. Sed et ista parentum est
Gloria, maiorum laudes, sed in ordine laudum,
Quae tibi debentur minimas censemus: in illo
Parvus honos cuius virtus in origine sola.
Nempe super titulis et avito stemmate scandis
35
Dotibus ipse tuis animi, sic fulgure rerum
Praecellis, sic voce vales, sic mente triumphas,
Ut nullos tibi si radios in origine splendor
Nobilitasque darent, generi celsissimus ipse,
Ipse tuo lucem cum nobilitatis honore40
Praeberes: tanta est quae aeternum in pectore spirat
Ipsa tuo virtus: qualem si pristina quondam
Secla novissent, heroas Graecia nullos
Iactasset, nostras nunquam venisset ad aureis
Aeacidae immortale decus, non gloria Ulysseis;45
Laomedontaeum siluisset barbara germen
Troia suum: nullos Alcmenae excelsa labores
Sensisset soboles, nec enim Saturnia Iuno,
Aut angues misisset atrox, aut bellua Lernae
Vertice centeno crebros crevisset ad ictus,50
Aeripedem nunquam memorassent Maenala cervam.
Nobis nulla horum sparisset pagina famam
Herculis in laudes, tum si fortasse fuisses
In terris, Iacobe, tuus sed et Herculis iste
Vicisset clavem calamus, tuque unus in ore55
Pro cunctis rex magne fores, ipso Hercule maior.
Scilicet Alciden solo pro robore rumor
Sustulit, et celsis morientem immiscuit astris.
Tu vero Fatorum expers, quo clarius usquam
Nil prior, et praesens, nil postera sentiet aetas,60
Iam gemina virtute cluis. Nam in corpore vires
Ut sileam, generose, tuas, et corda virili
Apta animo frontemque, grave vultumque verendum,
Brachiaque et triplici vallatum robore pectus,
Quis dotes animi, mentisque arcana remittat?65
Ingenii quis facta tui depingere versu
Pierio se posse putet? Describere vates
Munera Cecropiae poterunt, citharamque Lycaei,![]()
Et virgam Tegeae tuam, sacramque iuventam
Virginis Astraeae. Verum quot in aequore70
Quotque habet astra polus, quotque aurifer Hebrus arenas
Promptius enumerent, celsa quam mentis in arce,
Dicant, magne, tuae quae dona inclusa recumbant.
Hinc Pietas, hinc sancta Fides, hinc Gratia puras
Stat tibi fusa comas, placidoque in pectore regnant.75
Illinc Relligionis Amor, Prudentia Rerum,
Maiestasque sedent. Simul est Clementia dulci
Voce sonans, totam veneranda Modestia sese
Exerit in faciem, Ratio penetralia mentis
Quae tenet, in medio virtutum excelsa refulget.80
Qualis ab Oceano rutila dum lampade Phoebus
Surgit, et auroram roseis advectat habenis,
Igneus ille micans nubes dissolvit opacas
Adventu propiore, poli dum extrema pererrat
Culmina, tum cessant tempestatesque sonorae,85
Et pluviae, et venti, madidas in carcere pennas
Aeolus exsiccat, nulloque exercita motu
Caerula pacantur: sic nec metuenda colonis
Arva, nec ignavis undarum iniuria nautis,
Haud aliter, rex magne, tuo quae celsa cerebro90
Conscia mens recti recta ratione tumentes
Affectus in corde domat: iactantia primum
Cedit iners, fugiunt irae, non aequa recedit
Asperitas, simulac et vana superbia torvos
Pergit ad Hesperios, Siculasque adnavigat oras![]()
95
Turpis avaritiae fervor, neve audet ad aulam
Pectoris accelerare tui. Contraria virtus
Non sinit; illa tuis sic insidet ima medullis,
Sic altum erexit circum praecordia ramos,
Ut iam vitales rursum si carperet auras100
Attalus, haud ullis tibi conditionibus unquam
Certaret. Licet hunc tantum est mirata vetustas
Munificum populos inter gentemque Latinam,
Ut nunc ille hominum volitet redivivus in ore
Invita invidia, et tenebroso gurgite Lethes,105
Et longa annorum serie, tu clarior illo
Ibis in exemplar, seclis venientibus olim
Admirande magis tanta hac virtute, nec ulla
Vis fati poterit tam celsum extinguere nomen.
Sic ubi te seris dederit mea pagina seclis,110
Clara peregrinas imitandaque facta per oras
Illa tua exponet, tali tum turba nepotum
Te super inde frequens tandem sermone profetur.
“O secli flos ille tui, vernantia in aevum
Cui folia haud ullas timuerunt grandinis iras,115
Non Boreae rabiem, non formidanda Tonantis
Fulmina, terrigenumve minas, non frigida brumae
Signa, nec ardentes quos Sirius evomit aestus!
Flos horti nitor ipse tui, flos cuius odorem
Ambrosium, cuius spumantes nectare succos,120
Cuius inexhaustum prima a radice saporem
Senserat extremas qui terrarum incolit oras,
Vive diu, semper vernos indute colores,
Idalia depicte manu, flos gloria florum
Vive diu, et nostrum ut novit tua nomina seculum,125
Secula cuncta tuas sic discant dicere laudes. ”
Magne heros nostris maior conceptibus, haec sunt,
Haec sunt illa olim quae de te sera nepotum
Turba feret. Tales nostra memorante Camoena
Proferet illa sonos, et tu per secula vives130
Omnia, vel certe virtus nisi nomen inane est,
Seque perire sinet, nec erunt sua praemia factis
Heroum, et nullis caelum decorabitur astris.
O me mole nova tum vectum in sydera vatem,
Hos ego dum titulos, tantarum et pondera rerum,135
Tam celsos virtutum apices et culmina laudum
Expediam meliore sono! Si Thracius Orpheus
Tunc mihi certaret, vel et ipso iudice victum
Se ferat: haud versus (fateor) gravitate, chelysve
Eloquio (nam quis te, rex Iacobe, sonaret140
Digna, licet citharae nervos pulsaret Apollo?)
Sed gravitate rei: sic nobis gloria lauri
Maior erit. Nisi me vano deluserit ore
Phoebus, erit nobis heros laus altior unus
Quam cuncti heroes quos olim evexerat Argo145
Threicio vati, quanvis ratis inclyta coelo
Iam donata suo, rutilantes torqueat ignes.
Tu quoque fulgentes radios mutatus in astrum
†Membra suum† coeli per templa ardentia volves.
Et veluti audaces qui verrunt coerula nautae,150
Nocte sequi Cynosura, tuam, qua vertere, caudam
Non dubitant, Iacobe, tuam sic luce refulgens,
Et sublime caput toto simul orbe sequetur
Postera progenies. Alios sic annus honores
Exposcet, cupientque novos tua nomina menses.155
Sic Iacobaeus dicetur Iulius, et sic
In nova perpetuae surges praeconia famae.
Quae quid ego demens mediter, quae nostro cupido est,
Carminibus numerare meis?
Ergo sat est voluisse: tibi si grata voluntas160
Nostra erit in tenui, de te, rex magne, movebo
Postmodo maius opus. Si haud omnia dixero, saltem
Plus feram, maiora canam, graviore sonabo
Pectine, sive canam quoties, rex optime regum,
Te non nequicquam fatorum immobilis ordo ,165
Divina moderante manu, tot casibus actum,
Ereptumque malis nostro servaverit orbi,
Sive quod optatas properantem in luminis auras,
Et vel adhuc sancto naturae in carcere clausum,
Seditiosa cohors Satanae te immanibus ausis170
Tentarit, cupiens insontem extinguere vitam,
Quove Bothallaeos superaris Marte furores,
Teve ut non cautum demens invaserit hostis
Gowrius, utque impar tecum congressus, arena
Stratus, et ut iustas dederit tibi sanguine poenas175
Utque etiam (res mira, novis memorandaque fastis!)
Te tuosqe omnes Satanae malesana propago
Pulvere sulphureo conata est tollere frustra,
Deniquesive canam sub te modo principe pacem
Florere, et molles veluti turrita capillos,180
Te colat alma Themis, merito et perfundat honores.
Atque ita conabor tanti me carmine tandem
Tollere humo, vulgique simul volitare per ora,
Qualis Idumaeas qui dat tibi, Mantua, palmas.
Sic si, magne heros, mihi pro talibus ausis185
Des Maecenatem, nosces non deesse Maronem.Canebat maiestatis vestrae humilis servus ,
I. D.
Quis leget haec? Min’ tu istud ais? Nemo hercule, nemo.
Vel duo, vel nemo &c.Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala multa
Quae legis. Hic aliter non fit, amice, liber.
Nil mea (ceu mos est) commendes carmina, curo.
Se nisi commendent carmina, dispereant.
EPIGRAMMATON CENTURIA I
Rex animis titulisque ingens, qui Pallada Marti
Iungis, e imperio subdis utrumque tuo,
Hos tibi (si placeat) a devoti pectoris ignes
Excipe, sinceri symbola servitii.
Magnus Alexander Samii teritismata cepit,![]()
![]()
5
Tu nec Alexandro sis mihi, magne, minor.
Tanta Annae est mentis, tanta est praestantia formae,
Ut dubium ex coelo sit ne, vel illa solo.
Quin Anna ex manna est, at manna est coelitus. Ergo
Annam quis nobis coelitus esse neget?
3. EPITAPHIUM HENRICI PRINCIPIS WALLIAE
![]()
Orbis amor, terrorque simul, terraeque Britannae
Maxima spes, patriae deliciumque suae,
Henricus Wallum princeps, decor additus astris,
Inter semideos iam requiescit avos.
Nempe illo in terris cum regna haud digna viderit,5
Rerum olli aeternus dat sua regna Deus.
Iam tandem nostro Pollux discessit ab orbe,
Atque novo Henricus scilicet orbe nitet.
At pro fratre tuo iam orbatis luce Britannis,
Qui lucem hanc referas, Carole, Castor eris.
5. AD FREDERICUM PRINCIPEM PALATINUM RHENI
![]()
Selectam elector sibi quando elegit Elisam
Vere electoris nomine dignus erat.
6. AD ELISABETHAM EIUS SPONSAM
El Deus est, ish vir, requiem beth denique donat.
Hinc merito Elisabeth noble nomen habet.
Scilicet illa Deo est motore et principe primo,
Principis una sui lausque, quiesque viri.
Haec hilare mea fronte legas epigrammata, lector.
Est Momi proprium triste supercilium.
Uno capte oculo, vates mediocris, utrumque
Excutias, et sic alter Homerus eris.
Qui versus lacerare meos te, Zoile, dicit
Fallitur. Hoc uris, Zoile, non laceras.
10. AD ARTIUM LIBERALIUM MAGISTROS
![]()
Didicisse septem liberales plenius,
Artes magistri, vosmetipsos dicitis.
Sic credo: ubi est tunc vestra liberalitas?11. DE HASTILUDIO IN FESTO REGALI FICTIO
![]()
Hastifrago in studio, magna spectante corona,
Gressus alternos Mars glomerabat ovans.
Iuno videt, dicitque “sed haec victoria nostra est,”
Et subito in Martem desuper atra ruit.
Ille fugit ridens et ait, “me foemina vicit.
Esto, sed non haec seria pugna fuit.”
Iuno minabatur madidis descendere pennis,
Cum subito Martem vidit et extimuit.
13. DE ORATORE ET POETA, AD QUENDAM
![]()
Orator (verum est) ait insanire poetam,
Nam furit hic stricto, liber at ille pede.
Horum quem fugias igitur mage? Nonne poetam?
Non: strictus poterit nil facere ille mali.
Imo oratorem fugias. Demente soluto5
Non peior demens scilicet esse solet.
Empiricus nuper medicus de milite factus,
Quod miles fecit, iam facit et medicus.
Fortunis, rex magne, meis prodesse voluntas
Si tibi, tu poteris. Nemo nocere potest.
16. EPITAPHIUM MARIAE SCOTORUM REGINAE
![]()
Gallorum thalamo, Scotorum Maria natu
Regina, et regis filia, sponsa fuit.
Phoenicem Phoenix de me, tibi terra Britanna,
Suscito, qui solus regnet in orbe suo.
Nec patriae hunc inter prognatum incendia mirum est.5
E flammis Phoenix surgere nempe solet.
Nomine cor unum, cor unum in pectore gestas.
Cum duo corda tibi, num bonus esse potes?
Persimile est epigramma cibo: namque omnibus aeque
Hic nec in ore sapit, hoc nec in aure sonat.
Dicis quod mala sint quaedam mihi carmina. Sic est.
Nam mala sunt ubi tu, Livide, nomen habes.
20. AD NUMMI MAIESTATEM, QUAM AVARI COLUNT
Quae mihi res tecum, fallacis splendida nummi
Maiestas? Aris an dabo vota tuis?
Dispereas potius. Furerem qui sum mihi liber,
Servorum servo si tibi servus ego.
Chremata me quondam merito dixere Pelasgi,
His quia saepe mei plurimus usus erat.
Ergo cui clausa semper conservor in arca,
Immutet nomen, quod mihi fio nihil.
Iuras cum nebulonibus malignis
Et mens est tibi qualis est et illis,
Quid vis me, rogo, te esse suspicari?
Sanctum credere te virum volebam,
Sed rumor sonat esse te scelestum.5
23. IN EPISCOPUM QUENDAM AVARUM
![]()
Ut tu es praelatus, cur non et, episcope, praefers
Sic alios? Inquis, “praefero divitias.”
24. AD MARITUM QUENDAM
Non mirum est si dura tibi, si curva sit uxor.
Osse est ex curvo foemina facta viro.
25. AD PATRICIUM MALDUM IACOBO REGI A CUBICULIS INTERIORIBUS &c.
Stemmatis antiqui soboles, Malde inclyte, civis
Aut melior qus te subditus alter erit?
Regis amans, patriaeque tuae, et popularis amicus.
Unus es hoc, quod vix tres vel et esse solent.
26. AD PONTICUM
Vestem saepe novam quam te delectat habere!
Non vestem, at vitam, Pontice, sume novam.
27. AD LANCELOTUM ANDRAEAM EPISCOPUM ELIENSEM
![]()
Launcelotum veteres veterem iactate Britanni,
Arthuri veteris: bella, trophaea, decus:
Nos nostri Arthuri nostrum iactamus in astra
Lancelotum: ob regem pugnat uterque suum.
Laus nostri at maior: nam hic in caelestibus, ille5
Victor in humanis; fabula hic, ille fides.
Cur Bellarminum te, Bellarmine, vocemus?
Nempe Mallarminum rectius esse putem.
Esse solent atri luctus. Haec candida lux est,
Lux haec conveniens luctibus esse nequit.
Semper in ore tibi Deus est, Cacozele, sed hoc est:
Tantum est, cum iuras, semper in ore Deus.
Nunc emere haud fast (est quadragesima) carnes.
Quin, mulier, mammas contegis ergo tuas?
Sibi negarat Persius satyra in sua
Fibram fuisse corneam. Haud negaverat
Esset sibi quin corneum tamen caput.33. AD MARTEM
Seu sis Graecus Ares, seu sis Mars, magne, Latinus,
Littera terrores auferet una tuos.
Prima etenim Latio, tibi dempta penultima Graeco
Si fuerit, sic ars tu mihi mitis eris.
34. AD LODOVICUM STUARTUM LENOXIAE DUCEM &c.
![]()
Quam bene summa ducis summi tibi nomina dantur.
Nam tibi sunt summo munera digna duce.
Ensem sume, ensi cedat sic Hectoris ensis,
Hastam, sic hastae Pelias hasta tuae.
Mars ducibus dedit esse aliis, sed Marte, sed arte5
Te natura dedit, dux generose, ducem.
35. AD ADAMUM REGIUM, ALIAS KING
![]()
Salusti nobis Catilina est notus ab ore,
Gowrius at nobis notus ab ore tuo est.
Quisquis is est per quem notescit proditor, ille
Dignus ut aeterno notus honore cluat.
36. AD IOHANNEM RAMISEUM, HADDINGTONIAE VICECOMITEM &c.
![]()
Fare age, quis Deus est regum qui temperat astrum,
Vir generose, tibi? Rex an et esse potes?
Non. Sed in auxilium saltem sic nascere regum,
Nempe bonus genius regis ut esse queas.
37. ALIUD AD EUNDEM
Ambo gigantei non fausto sydere fratres
Dum Britonum Alcidem non sine fraude petunt,
Tu licet addis opem, minor eius gloria non est.
Nam contra Alcides ne vel et ipse duos.
Insanus dum Saulus eras, inimicus, iniquus,
Littera mutetur, Paulus amicus eris.
39. DE AULO CAUSIDICO, AD IPSUM
Qui nunc Aulus eras, una addita littera Paulum
Te facit, et nomen mutat, inique, tuum.
Nomine sic facile es iustus, sed grammata centum
Naturam haud poterunt vertere versa tibi.
Quin alia et poterit superaddita littera Saulum5
Te facere, at talis, nil licet addis, eris.
Non adamantis habet, nec enim redamavit amantem
Lesbia, sed duri cor adamantis habet.
Natus erat Brisson claro sub lumine solis,
Sic natum obscuro se negat esse loco.
42. AD ROBERTUM HAYUM IACOBO REGI A PURPURA &c.
![]()
Si sit in humano veneranda modestia vultu,
Illa quidem vultus possidet, Haye, tuos.
Nam nec apud regem est alter te humanior Hayo,
Hayus et humanus sunt tibi prorsus idem.
Non nego quin aurum potabile feceris, aurum
Potasti totum scilicet, Aune, tuum.
Argentum sic qui faciant potabile, quidam
Sunt modo. Sunt potant qui quoque quicquid habent.
44. RESPONSIO AD MELVINI FLUMEN APUD SUPEROS &c.
![]()
![]()
Cymba quidem superis nulla est. Sunt flumina vero,
Nam fluere hinc vivae commemorantur aquae.
Traiicere haec sed nemo potest, namque illa vadosa
Non sunt. Tunc ponte et pontifice hic opus est.
Ast apud inferum cum sit sua cymba Charonti,5
Neve opus hic ponte est, nec quoque pontifice.
45. ALIUD
Cur non et superis etiam sua flumina dantur,
Coelestes fluere hinc quando ferantur aquae?
Flumina si fuerint, pontes tunc esse iuvabit;
Si pontes, sancti sunt quoque pontifices.
46. CAMERA STELLATA WESTMINSTERII
Scire velim quare astrorum domus ista vocetur.
Nonne quod Astraeae sint fora iustitiae?
47. CAMERA ARDENS PARISIIS, AD GYMNICUM CAUSIDICUM
![]()
Est domus haec ardens nimium, et valde “aestuo” dicis.
Quin igitur causas, Gymnice, nudus agis?
48. PARADOXON, NON RARUM CARUM
Vir bonus est rarus, tamen est nil vilius illo,
Virque frequens malus est, charius hoc nihil est.
49. IN CAUSIDICUM QUENDAM CIVILEM
![]()
Civilem ubique te vocas et praedicas
Causidicum, at omnes civitatis accolas
Mire lacessis et necas iniuriis.
Sic nulla prorsus est tibi civilitas.
Causidicus ergo potius incivilis es.5
Exoptent alii pro carmine principis aurum.
Auram non aurum principis ipse peto.
51. CASAUBONI EPITAPHIUM
![]()
Casaubonum potuisse mori qui crederet, idem
Summa etiam credat numina posse mori.
Numina posse mori nemo est qui credat: an ullus
Casaubonum credat tunc potuisse mori?
Causabonus vel numen erat, vel numine plenus,5
Vel numen Phoebi nomen inane fuit.
Si nihil in Vano est quod non monstraverit extra,
Esse extra mentem monstrat et ipse suam.
53. AD GAURUM
Quod prior ingrederis portam quid, Gaure, superbis?
Hoc facere et possit vel meus ecce canis.
54. IN DAUCUM
Ut tu, Dauce, Deum, non te Deus, improbe, fecit,
Te malus at daemon qui, puto, fecit erat.
Filius Hebrais ben est, son filius Anglis.
Filii es ergo duo: quot tibi quaeso patres?
Si scio, dispeream. Scio quod sit magnus Apollo
Unus de patribus, magne poeta, tuis.
Omnia vincit amor. Concedimus, omnia vincit.
Nummi si dicas, omnia vincit amor.
Mendicent alii quantum vix aurifer Hebrus,
Et quantum rutili vix capit unda Tagi.
Ipse mei regis tantum mendico favorem,
Nam mihi si faveas, rex generose, sat est.
58. EPITAPHIUM ELISABETHAE ANGLIAE REGINAE &c.
Elisabetha haec est illa, Anglae gloria gentis,
Qua vel et ipsa fuit Penthesilaea minor.
Hanc solum Aeacidae potuit transfigere spiclum,
Non illi Aeacidum spicula mille nocent.
Quid potuit tibi dicat Iber, tibi dicat Ierne,5
Gallia amicitiam, Flandria dicat opem.
Quandoquidem ex Anna est potiori in parte Britanna,
Esse nec absque Anna terra Britanna queat,
Non Brutus fuerat, fuit Anna, Britannia, nomen
Quae tibi dat: tantum fabula Brutus erat.
Obscuris obscure tuis requiesce libellis.
Nobilis ingenii nobile carmen erit.
Saepe fricare labor ne sit, sine fronte crearis,
Fronte, cui ingenuus debet inesse pudor.
Quis sua nominibus cerni mysteria nescit?
Quisve neget vires, o anagramma, tuas?
Ille ego Mundanus, nil sum nisi mobilis unda,
Quam semper variis sors premit atra Notis.
Littera sed simplex duplicata in voce redundat,5
Mundano duplici scilicet esse licet.
Si dixi, Mariane, te poetam,
Iratas mihi tunc precor Camoenas,
Iratum mihi sic precor Lycaeum.
Iuro per laticesque, perque laurus,
Et vatum quoque iuro per furores,5
Quod dixi tamen ipse non negabis,
Hoc dixi, Mariane, te esse potum.Ipsa equidem poteris sapientior esse Minerva.
Sed faciem prorsus non sapientis habes.
Unde ocreatus ades? Quorsum haec calcaria? Nunquid
Vis, navarche, tuum pungere navigium?
66. DE MARIA SCOTORUM REGINA PROSOPOPOIA
Unam tres hostes me pervasere feroces:
Hinc atque hinc Mars, mors, urget utrinque metus.
Maior at una tribus: nam vici ut Maria Martem,
Sic mortem, et vici cum moritura metum.
Spiritus in coelo est. Abarim tenet ossa sepulto,
Angelus hunc Domini qui sepelivit erat.
Quid mirum est cunctis reges non posse placere,
Quando nec cunctis vel placet ipse Deus?
Sed nec Cimmeriae tenebrae de sole queruntur.
Nam licet haud videant, non minus ille nitet.
Rex regni sol est. Soli saepe occupat ora5
Ut nebula, et nebulo sic quoque regis habet.
Rex regni sol est, nebula huic saepe occupat ora.
Aurem sic regum saepius et nebulo.
70. SYMPOSIARCHAE EXTEMPORANEUM, AD ASTANTEM PICAM
Num tu, pica loquax, nos hic garrire docebis?
Namque ad garritus Bacchica cuppa sat est.
Quam male me laudes! Malim me, Zoile, laedas.
Aut laede aut lauda, res erit una mihi.
Saepe tibi dederam. Nil unquam, Marce, dedisti
Tu mihi. Si semper sic facis, ergo vale.
73. AD GWALTERUM GUYNEUM
![]()
Seu regum historias, rerum seu tempora nostri,
Sive anagrammata facis, sive epigramma facis,
Sic ipsum aequiparas Phoebum, ut Grynaeus Apollo
Sit dubium, an dici Guyneus ille velit.
74. AD MARITUM QUENDAM
Non facunda tibi, sed quae sit ut usque secunda,
Sic foecunda tibi foemina iuncta cubet.
75. AD CALLIONIRAM
Ferrea tu quanvis, et amans adamantinus esset:
Ast Adamas ferrum Callionira trahet.
76. AD MARCULUM
Marcule, nil volo des. Ut des mihi, Marcule, nolo.
Nam nisi quis habet, quomodo quaeso dabit?
77. IVS NOSTRI SECULI VIS. AD QUENDAM
Quod si IVS nostri cupias cognoscere seculi,
In medio I (mirum!) ponito, VIS et erit.
78. IN MEDICUM INDOCTUM
Aegrum dum non vis natura operante necare,
Illum dogmaticus tu tamen arte necas.
79. AD IACOBUM BAIARUM ET FONTIUM EPISCOPUM &c.
![]()
Quod si forte suis poterit locus addere laudes
Laudibus, aut meritis nomina digna tuis,
Baiarum magne antistes, tibi gloria duplex
De te, deque tuo surgit in astra loco.
Nullus in orbe locus Baiis praelucet amoenis.5
Dignior est nemo te meliore loco.
80. TRIUMVIRI REIPUBLICAE: MYSTES, MEDICUS, NOMISTA
Mystae animi curant, medici mala corporis arcent,
Succurris sortis tuque, nomista, malis.
81. AD IOANNEM ARESKINUM MARRIAE COMITEM
![]()
Quae tibi nobilitas vera est, quae vivida virtus,
(Quod rarum), et meritis consona fama suis.
Te, generose, fores natus nisi stirpe vetusta,
Efficeret fieres stirpis origo novae.
82. AD LAEAM
Os aliis praebes, aliis ad basia dextram,
Dicis “utrumque mavis?” Eligo, Laea, manum.
83. AD MARINUM
![]()
Cur nil aestimo te, Marine? Bubo es.
Cur nil aestimo te, Marine? Nequam es.
Cur nil aestimo te, Marine? Lurco es.
Quin te qui aestimat est, Marine, stultus.Una est saepe tuo sententia in ore,
Sive illam ex Plauto seu Cicerone citas.
85. IN GLAUCUM
Glauce, nihil scribis. Nil scribis, Glauce, fatemur.
Scribat enim si quis scribere, Glauce, potest.
86. IN PONTINIANUM
Pontinianus habet decimas, quis nescit? opimas.
Bulgam sed vacuam Pontinianus habet.
87. IN BARCLEUM
![]()
Cum Scoti pars una tui est, pars altera Galli,
Huius quam partem, quam minus eius habes?
In Scotos crocitas, extollis in aethera Gallos.
Scoti haud cor. Galli, Barclee, crista tibi est.
88. AD VERUM AMICUM
Ante focos fluctus foveant, et flumina flammae
Quam tuus a nostro corde recedat amor
89. AD IACOBUM DOM. HAYUM, BARONEM A SALY, IACOBO REGI A SACRATIORI PURPURA &c.
![]()
Pierio celebrate choro, cui pectora Pallas,
Cui vultum Charites, verbaque Suada dedit.
Quis regum flos nomen habet si forte requiris,
Aiacis nomen flos hyacinthus habet.
Ast hyacinthus habet venerandum nomen ab Hayo.5
Hay est ubi regum nomina nata putem.
90. ALIUD DE EODEM
Nomina cum regum celso inveniantur in Hayo,
Hinc populi regum discite notitiam.
91. AD DAUCUM, IN DOCTORES INDOCTOS
Est doctor quicqunque docet, quicunque docetur.
At non sic sequitur quod quoque doctus hic est.
Hinc fit doctores cum tot cernantur ubique,
Pauci sint docti. Credito, Dauce, tibi.
92. DE SEIPSO
Nil ego doctoris titulos aut nomina curo.
Sit doctor qui vult, sim modo doctus ego.
93. AD PHILOMUSUM
Cum bis sex denos numeres, Philomuse, Decembreis
Es tu priscus homo. Quando peritus eris?
94. IN LAEAM
Personae sunt, Laea, duae tibi: scilicet una est
Cerussata tibi, serica et una tibi.
Deme hanc: es mulier vel imago, aut femina fucus.
Tolle illam, larva es, Laea, vel hoc, nihil es.
Cum sint verba tibi simulent quae dulcia mella,
Cur tantum in factis, improbe, fellis habes?
Virtutis ad fanum ire quondam nemini
Romae ut licebat, nisi per aedem, ut nuncupant,
Laboris, ad foelicitatem progredi
Sic nemo quisquam quin eat per fel potest.97. IN LECTOREM SACRORUM BIBLIORUM
Non pius est tantum qui biblia saepe relegit,
Sed pius in praxin quando redegit erit.
98. DE CALVINO ET MELVINO, AD LECTOREM
![]()
Calvinus melior Malvino ne sit, vel ille
Illo sit melior, fors dubitare potes.
Ambo dant vinum quo non praestantius ullum
Cordi est, hic mel dat, lac dat et ille suum.
Ambo valent. Verum mel lacte est dulcius, atque5
Si vinum his iungas optima mulsa dabunt.
99. IN LESBIAM
Nescio si simplex animi sis, Lesbia. Novi
Quod facie duplex, Lesbia, sit meretrix.
Si papae a poppis sunt dicti, carduus iste
Qui hos poppos dederit num benedictus erit?