Tessara glauca — commentariolum auctoris. Tessera caerulea — commentariolum editorum. Tessera viridis — translatio.
IOANNIS DUNBARI MEGALO-BRITANNI EPIGRAMMATON DECADES VI
AD NOBILISSIMUM, NOBILIS ORDINIS AUREAE PERISCELIDIS EQUITEM,
D. GEORGIUM VILLARS, IACOBO REGI AB INTIMIS CUBICULIS,
ET MAGISTRUM EQUITUM &c.
1. AD GEORGIUM VILLARS, EQUITEM &c.
Inclyte, nobilium et claro sate sanguine patrum,
Cui pariter virtus famaque iuncta nitent,
Quae pauca aspirant nostrae hic tibi flamina Musae,
O, precor, haec velis sine bene grata tuis.
Laudentur qui laude egeant; satis hoc tibi laudis,
Quod te pro meritis rex Iacobus amet.
Esse asinos omnes cum vis, sic, nonne, Scioppi,
Teque asinum et papam vis, parasite, tuum?
Iesuitas vosmetipsos dicitis,
Sed Loiolitas vos decet vocarier.
Nam non Iesus vos dedit, sed Loiola.Iesuitas haud ego vos dixerem,
Iebuisitas rectius vocaverim.
Iesuitae sed tamen si dicier
Desideritis, vos ita dicamini
Iesuitae quo quod estis vos magis5
A Christo Iesu itis remoti eo magis.
An scire vultis quo? Malam magnam in crucem.6. IN THOMAM CORIATUM AB ODCOMBIA
![]()
Fare age, dic, hospes totum famose per orbem,
Qui fit, sic cunctis undique notus eas?
Pelle ovis est, sit notus onos ex auribus, anser
Ex strepitu, ex corio tu, Coriate, tuo.
7. AD STEPHANUM BALDWINUM RUPELLANUM IURISCONSULTUM
Ut locus est doctis, sic est, Baldwine, modestis,
Atque erit in libris tempus in omne meis.
Tu Themidos cum sis artes edoctus ad unguem,
Te beet et pleno docta Minerva sinu,
Doctrinaeque tuae veneranda modestia certet,5
In te peccarem ni memorare velim.
8. IN PANTALEONTA, DE VITA THEODORI BEZAE
Putride Pantaleion, Papalis scurra culinae,
Gutture cui foedo dogmata falsa crepant,
Quid tibi cum Beza est, homo mendacissime, vita?
Non est Romanae bestia Beza scholae.
9. DE CONSTANTIAE FOEMINAE, AD LECTOREM
Cogito quid quaeris, quando nil cogito? Nempe
De faeminae constantia.
10. DE BEDA DICTUS VENERABILIS
Non divi aut sancti titulo, venerabilis olim
Nomine sed dictus Beda Britannus erat:
Quo sancti snsani, quo divi daemones aevo
Dici caeperunt, scilicet ille fuit.
DECAS II
Bel, Babel, Babylon periit, ceciditque, ruitque,
A Daniele, Deo, Marte, Iacobe, tuo.
Marte triumpatis horrendo Roma Britannis
Caesaris invicti iactitet arma sui:
Arte triumphanda iam magna Britannia, Roma
Fert te ad sydereas, rex Iacobe, domos.
Cuius maior honos? Tuus est an Caesaris? Ille
Armatus, sed tu victor inermis eris.
3. AD GEORGIUM VILLARS, EQUITEM &c.
Qui fuit Augusto Maecenas, ipsus et idem
Cum iam sis domino, vir generose, tuo,
Asta, insta, persta: foelicibus utere fatis,
Te Maro fautorem sic habeatque suum.
Dum, fugitive, fugis, vicinas curris ad aedes.
Dic mihi qui furor est, ne capiare, capi?
Libros scribere posse te disertos
Affirmas, Laberi. Quid ergo non vis?
Libros scribere qui potest disertos
Non dicat, Laberi, putabo posse.Dic, nam scire velim cur tu dicare Viretus?
Hincne est quod vireas semper in ore virum?
Martyres a clara meruerunt morte vocari,
Te vero ut Martyr sis tua vita facit.
8. DE CANE AB ANNA REGINA FORTUITO INTEREMPTA PRO CERVA
![]()
Quod telum in cervam Dia-Anna volatile misit,
Hoc cervam ut sequitur, considit icta canis.
Quis fleat? Hac illi deceptae gloria dextrae
Maior: credo canem sic voluisse mori.
9. AD PETRUM MOLYNAEUM DOCTOREM THEOLOGIAE PARISIIS
Doctrinae, Molynaee, decus, facundior alter
Quo non, qua Galli sceptra verenda virent,
Sic hostes Christi imminuis, tundis, teris, occas,
Ut iam sis molitor, qui Molynaeus eras.
Haec mola seiungit puram de farre farinam,
Nempe reformatam, Papicolumque fidem.
DECAS III
1. DE TRIDENTO OPPIDO IN RHOETIA ET FLUVIO IN ANGLIA, VULGO TRENTE
![]()
Sic habet Angla suum ceu Rhoetia terra Tridentum:
Anglia habet flumen, Rhoetia at oppidulum.
In Christum hic blasphema fides quam papa coegit,
Viribus Anglorum pene retorta ruit:
Nempe erat in fatis, ut quam tenet Angla, Tridenta5
Contra,Tidentinam diluat unda fidem.
2. ALITER IN GRATIAM TOBIAE MATHAEI, SUB CUIUS ARCHIEPISCOPATU EST HIC FLUVIUS
![]()
Vera fides Christi quondam est foedata Tridenti,
Iamque Tridentinis purificatur aquis.
Permittunt reges humana evolvere scripta,
Tu non vis homines scripta videre Dei.
Strictius humanis sed ais divina regenda;
Hoc non est regere, papa, sed est tegere.
Papa, quid expectas? Pastoris scipio tantum est:
Nil sceptra in regum martia iuris habes.
5. DE ARTE MERCANDI, AD IOANNEM WALLEM, L. M. LONDINENSEM
![]()
Arte est mercandi nulla ars praestantior: omnes
Sic mercatores sunt, ut et esse volunt.
Hinc res mercari summi dicuntur et imi,
Sed bene mercari, laus erit ista tibi.
Magna quidem in magnum movisti praelia papam.
Non Bullingerum, te voco Belligerum.
Coniuge cum socii cubat, et communia dicit,
Quod sint amicorum omnia.
8. DE MEDICO ET PRAEDICATORE QUODAM ITALO
![]()
Hic prior “O” inquit, sis salvus, medice”, at ille
“Et, praedicator, sis quoque salvus,” ait.
Atque ita dum regerit, ridens hoc addidit, “I, nunc
Quod desiderasque mihi, mysta, resume tibi.”
Scis cur frequenti congregata publice
Plebe ad theatrum veneras tandem, histrio?
Idone tantum veneras ut nil agas?10. AD WITAKERUM, THEOLOGUM CANTABRIGIENSEM
![]()
Cordibus in coecis hominum quod lumina vitae
Promoveas, vita quam bene κηρὸς eris!
1. AD GEORGIUM VILLARS EQUITEM AUREAE PERISCELIDIS &c.
Non ego sum dives, decimas non solvere possum.
Dent alii decimas, hic tibi do decadas.
Ad coelum qui carpis iter, tibi sit via pura
Vita, preces passus, gratia sancta gradus.
Papistae ut approbent suas ineptias,
Sacris neglectis literis, semper solent
Vafri citare testimonia et locos
Ex patribus, praesertim at ex Gelasio,
Ridiculi enim ipsi, ut quae citant ridicula fiunt.5
4. AD VADIANUM THEOLOGUM
![]()
Vadat ad infernam (si vult) papista paludem.
Ad nostros vades tu, Vadiane, lares.
5. AD HENRICUMWAL-LIS THEOLOGUM S. S.
![]()
Athleta o invicte Dei, fatale videtur
Hoc, nulla hoc misero pax quidem in orbe tibi.
Lis cos virtutis medio tibi namque resurgit,
Non solet ignavis quae comes esse viris.
Anglicus at murus, tibi sed et aheneus anteit,5
Qui stet contra hostes optima vita tuos.
6. DE URSINI THEOLOGI CATECHISMO
![]()
Ut sacrae fidei documenta incognita vulgo
Colligat ex sacris, implicitisque locis,
Et vigilat, videt, et vertit, scribitque legitque,
Num vere Ursinus dicitur iste labor?
Dave, tibi nullus veteri pro stemmate certet,
Est centies quintus D-avus.
8. DE MARNIXI TABULIS DIFFERENTIARUM
![]()
Quam vivas quondam tabulas depinxit Apelles,
Marnixus vivas tam dedit inde suas.
Pro tabulis summa est amborum gloria; scortum
Pinxerat hic papae, pinxerat ille Paphi.
Papam Marnixus, Papam Mornaeius urget:
Serius hic mordet, mordicat ille ioco.
Quam bene te novi. Nam sunt tibi, Boetice, semper
Aurigerique pedes, lanigerumque caput.
DECAS V
Torserat e pharetra telum lethale Cupido,
Extinxitque suae lumina clara Lycae.
Id Venus ut vidit, miseram miserata puellam
Venerat, atque oculos praestitit ipsa suos.
Illa autem exclamat, “sodes me tangere posthac:5
Hos si vis oculos laedere, laede tuos.”
2. AD IACOBUM MARCHIONEM HAMILTONIAE &c.
Vidisti Romam, vidit te turbida Roma,
Deterior vestrum neuter at inde fuit.
Mens tam sancta tibi est, corrumpi ut nescia, et illa
Tam nequam est ut non nequior esse queat.
3. DE EADEM ROMA, QUA INVERSA FIT AMOR
Nulli inversus amor fuerit nisi brutus amatur,
Roma amor est versus. Quis nisi brutus amet?
Non prima exesum scabra rubigine ferrum
Lima polit, forti ducta reducta manu.
Sic neque relligio coecis inclusa tenebris,
Mente acri primum versa, reversa nitet.
Ante Hussum Valdus, deinque Calvinumque Lutherus,5
Et demum sacras Beza repandit opes.
Montibus incelsis alii sua gaudia ponant,
Nil curo. Est cordi Vallis amoena mihi.
6. AD IACOBUM PORTAEUM THEOLOGUM
![]()
![]()
Quod si amissa foret, Portaee, scientia rerum,
Haec posset studiis esse remissa tuis:
Nil quiquam est in quo non sic versaris, ut ipsas
Possis Aonias ipse docere deas.
Nostis cur nullos habeat iam Calvio crines?
Est crines Glaucae quod dedit ille suae.
8. LINDANI PAPISTAE LIBER DE HAERETICIS TITULO DUBITANTII
![]()
Lindani haeriticos liber hic dum continet omnes,
In qua parte libri sit, petis, ipse sui?
Nulla equidem pars certa datur. Cur? Maximus ipse
Haereticus toto cernitur ille libro.
Est tuus hic, Lindane, liber Dubitantius, esto.
Nil quicquam est de quo non dubitare queas.
Nec lyra te fallit, nec te papistica Siren.
Hinc est quod recte diceris Illyricus.
DECAS VI
Porcule, te genuit monachus, genuitque sacerdos,
Te genuit bubo, te genuitque asinus.
Quatuor ergo, duos homines, duos brutaque patres
Unus habes. Monstrum es sic meretrice satum.
Quin potius fateare unum tibi, Porcule, patrem?5
Sunt hi uno omnes corpore nam monachus.
2. DOWALI A GARTHLANDIA DOMINI EPITAPHIUM
![]()
Candida Dowali Gallis decessit in oris,
Qua melior superas vix videt umbra domos.
Hunc lugere nefas, nec enim periise putamus.
Vivit qua potius vivere parte velit.
Wallis bis denos vix dum vene viderat annos,
Bis terrae extremos vidit et ille situs.
Viderat infameis scopulos resonantibus undis
Oceani immensum tollere in astra caput.
Haec si tanta ausus iuvenis vidisse, quid ultra5
Audebit quam vir, quam sit et ante senex?
4. AD CHRISTOPHORUM HERRAIS EQUITEM &c.
![]()
Herrais, imo heros potius, vel Xenius alter
Cum sis hospitio, vir generose, tuo,
Alcinoi mensas habeat sibi solus Ulysses,
Dum mihi Christophoras detur adire dapes.
5. DE IACOBI MAXVELI SPECULO GRATIAE ET GLORIAE, MEMORIAE SACRATISSIMAE MARIAE REGINAE SCOTORUM CONSECRATO
![]()
Quid Speculi hoc, et cur Mariae sacratur? An hinc quod
Gratiae ei nomen, gloria detque suum?
Certe: nam in terris Mariae sic gratia luxit
Ut nunc inc oelis gloria tota micet.
Distat at hoc aliis Speculum: manus unica in illis,5
Et mens laudanda hic, et manus artificis.
Si quicunque malos amat et mala, sit malus iste,
Qui bona, quique bonos tunc amat, anne bonus?
Sed bona dives amat. Nonne est bonus ergo? Negamus.
Qui bonus est, solos diligat ille bonos.
Si bona quis amat bonus est, tunc optimus ipse es.
Te bona nam melius, divite, nullus amat.
Scripsit Alexandri cum gesta ingentia magni
Choerilus, hac factum conditione ferunt,
Aptos quot faceret versus, tot ut aurea ferret,
Quotque malos faceret, tot colaposque ferat.
Alter Alexander sis, o mihi maxime regum.
Si tibi non alius, Choerilus alter erit.
9. AD GEORGIUM VILLARS EQUITEM AUREAE PERISCELIDIS &c.
Dum certant faciant favor an fortuna priorem
Te, merces meriti venit et ampla tui,
Iuppiter at Britonum, “frustra contenditis,” inquit,
“Postremae primus sit, volo, iure locus.”
Incipe (nil refert) vel et hic quoque desine, lector.
Nomine sunt verso finit et infit idem.
Finis
DE OCULIS ISABELLAE ABRENETHAEAE, ADAMI ABRENETHAEI FILIAE
IONSTONUS
Obstupui nuper, dea, te nascente, novaque
Luce meos oculos detinuere tui.
Eoas primum rebar me cernere gemmas,
Mox sunt visa mihi sidera missa polo.
Error utrumque fuit: non urunt corpora gemmae,5
Et magis obtusum sidera lumen habent.
Hos oculos, quibus una omnes urisque ferisque,
Te sibi ait Veneris surripuisse puer.
1. DUMBARUS
Sed caecus cum sit Veneris puer iste Cupido,
Illi, dic, oculos quomodo surripias?
10
2. IONSTONUS
Est puer hic caecus, verum hunc infantula caecum,
Surreptis oculis, Abrenethaea dedit.
3. DUMBARUS
Abrenethaea dedit caecum? Cum lumine cassus
Sit natus, caecum qua ratione dedit?
4. IONSTONUS
Quod tibi finxisti natum sine lumine numen,
15
Censeri nullo crimine talpa potest.
Tu mage ridiculum numen tibi fingere tentas,
Cui sunt mortali lumina adempta manu.
6. IONSTONUS
Mortalis non est, oculis quae orbavit Amorem,
Sed dea, nata deis et paritura deos.
20
7. DUMBARUS
Illa dea est, aut nata deis pariturave divos,
Luminibus dicis quam spoliare deos?
8. IONSTONUS
Luminibus deus iste suis non indiget. Illi
Sufficiunt casses, vincula, tela, faces.
9. DUMBARUS
Istis, quae numeras, fateor, deus aliger armis
25
Militat, ast oculi sunt in amore duces.
10. IONSTONUS
Primus honos oculis merito debetur, at ista
Arma puellari sunt magis apta gregi.
11. DUMBARUS
Femineos ergo cur non dea sumpsit ocellos,
Apta puellari si petit arma choro?
30
Obtulit infanti sua lumina mater Amorum,
Sed puduit castam lumina ferre lupae.
13. DUMBARUS
Cur oculos illi praeberet Cypria mater?
An tua capta oculis an dea lusca fuit?
14. IONSTONUS
Nec fuit orba oculis, nec lusca, sed urere flammis
35
Cuncta timens oculos occulit illa suos.
15. DUMBARUS
Si clades hominum metuens abscondit ocellos,
Cur non abscondit colla, labella, genas?
16. IONSTONUS
Hoc quoque fecisset, sed prudens virgo timebat,
Desereret terras ne fugitivus Amor.
40
17. DUMBARUS
Nil refert: discedat Amor, terrasque relinquat.
Quod deus hic orbi praestitit, illa dabit.
18. IONSTONUS
Non bene militiam Veneris commiseris uni,
Nec serere hanc pugnam femina sola potest.
Sed cui diva oculos et luminis abstulit usum,
45
Militiae hanc sociam ferre recuset Amor.
20. IONSTONUS
Ne sua fortassis sentiret damna Cupido,
Cor puero et sociis abstulit illa deis.
21. DUMBARUS
Abrenethaea vale, metuo ne exercita furtis
Me mihi tu, Musis surripiasque meis.
50
22. IONSTONUS
Iure, poeta, times. Cui non metuenda potestas,
Quae facit excordes, exoculatque deos?
23. DUMBARUS
Sat pugnae, Ionstone, datum est. In foedere dextras
Iam societ, pugnae quae dea caussa fuit.
24. IONSTONUS
En dextram, et si quid praedatrix virgo reliquit
55
Ionstono, hoc totum, Dumbare, cordis habe.
Finis