Latin

Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  


ALEXANDRI DICSONI ARELII
DE UMBRA RATIONIS ET IUDICII,
SIVE DE MEMORIAE VIRTUTE PROSOPOPOEIA

 

ALEXANDRI DICSONI ARELII PRAEFATIO
AD ILLUSTRISSIUM D. D. ROBERTUM DUDLAEUM
COMITEM
LICESTRARAEUM &c.

ANTUM igitur, illustrissime comes, abs re tua, vel publica potius, est otii tibi, ut meam etiam nugantis aspicias Umbram? “Rides,” inquis, “vel insanis. Hoc etiam si nugas affers, illud, si non affers, consequi forte videatur.” Oὐδὲν ὁρίζω.” Sic enim, in huius causae iudicio et aestimatione, me nihil potius definire deceat, quam efferentem alioqui, aut contra etiam dissimulantem, vanitatis aut stultitiae suspectum iri. Si quis enim quae sua sunt aut laudibus efferat, aut contra etiam deprimat, ut elegantior scilicet et modestior videri possit, utrunque esse tumidi videtur. Illud simplicis et aperti, hoc esurientis et fere malitiosi. Nunc ista qualiscunque meditatio, si tua gravissima negotia reputet, resistat sane, valdeque caveto ne, si tuam ianuam pulset, ebria videatur. At si mores, si natura spectetur, quem quaeso potius quam communem litararum parentem, philosophica meditatio, recognoscat? Ea si tibi ferri posse videatur, quae sub tui nominis umbra requiescat, erit quod ipsi gratuler, valdeque contendam, ut memoriae non ingratae argumentum forte uberius, aliquando feras. Vale. Cal. Ian. blue

bar

ALEXANDER DICSONUS LECTORI S.

UIDNAM esse putem (inquis) in umbra lucis, cum in huius illa quidem horizonte consistat?” Certe, eum duo sint in rerum natura, hinc ipsa in sua idea memoria, hinc ad eam rationis accessio: illic audentibus esse licet. Omnes enim singularem esse memoriae virtutem sine recusatione fatentur. In altero vero quaestio est. Nam et sitne rationis hic ulla potentia, et si sit, quid ipsi primum invenerimus requiri possit. Quo loco, qui duriores erunt ipsi viderint, non laboro. Qui non erunt, aut quae scient profiteri volent aut quae nescient, a nobis fortasse petenda iudicabunt. Atque ut hominibus istis gratum fecisse videmur, sic illorum animantum genios non moramur. Ergo ut sunt leves eiusmodi homines et minime malitiosi, e suis ingeniis de nostro quoque coniecturam facilem esse praesumant, a medico memoriae bonitatem petere malint, meam authoris memoriam requirant, nullam hic artem vel operosam saltem et gravem esse contendant, denique me vanum, et macri fortasse pectoris hominem. Omnia impune. Neque enim levium auricularum rostris et impetu commoveri solemus. Verum istis miseris dimissis, ut iis etiam elegantioribus amiculis nostris, qui

Priusquam noscere queant, exigunt, blue

alterum occurrit genus eorum, qui nimis haec obscure a nobis instituta queruntur. Qui, si amici sunt, e circumstantibus rebus causas eruerunt, si inimice insectantur, illud audiant poetae:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOle, quid ad te blue
De cute quid faciat ille, vel ille sua.

Mea cutis est, mea impensa est, nihil ad Olum. Postremo (si novi Zoilum) blue exorientur et illi, quibus in oppugnando et explicando Socratico fuco, iudicii nostri libertas insolentior esse videatur. Esto. Quid tum, dum suam vicissim iudicii paupertatem agnoscant. Agnoscent, nisi me proprius accedere malint. Caeterum non parum interest, lector,

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDavusne loquatur, herusne, blue
Maturusne senex, an adhuc florente iuventa
Fervidus.

Etenim si quicquam difficile est, prosopopoeia es, ubi et videndum ut personis consonet oratio, et interim verendum, ne tua de conformatione soliciti, persona neglecta sit. Quo loco, quia necessaria contingit interdum ab altero declinatio, certe ad eius, quae sit inducta, personae decorum inclinandum potius videtur. Hic igitur si minus a nobis cautum esse reris, ad prosopopoeiae circumstantias et exegentiam, tum vero etiam ad benevolentiam tuam provocare certum est. Vale.

bar

IOANNES ADAMUS LINCOLNIENSIS LECTORI S.

REBRIS sermonibus tritum est, candide lector, probas et solidas merces ementientis mercatoris officiis non egere, ut nec vina sincera monstantis haederae prolectamenta requirunt. Haec igitur, post varios variorum conatus, nunc tandem Dicsoni nostri diligenti et accurata solertia, de memoriae virtute emersa idea, nullo meo commendantis et efferentis officio, nullis fucis egere videatur. Argumentum enim rarum est, et pulchrum, et utile. Sed hoc omnes sine disceptatione fatentur. Forma item virilis et absoluta, forma philosophica plane. Quippe hic omnis syllaba sui momenti, sui ponderis reperietur. Quid quaeris? Solidum corpus, non fictam et adumbratam imaginem exhibet. Cum enim memoriae bonitas, inductis iam olim literis extincta, nunc tandem aetate nostra coepisset excitare, sed ita tamen ut melancolica barbarie gravissime affecta, et monstrosa specie deformis, indigna generosis procis amica videretur, ecce Dicsonus inventus est, qui quasi novalem terram aliquam, diuturna oratione, novatione, iteratione, omnique adeo cultu et satione dimensam, naturae sensusque prioris vigori restitueret. Restituit, et magna mortalium utilitate vulgavit. Sed adeo late patet aetatis nostrae execrandum monstrum, invidientiae rabies, ut nihil vel inventione rarum, vel artificio politum, in hac rerum universitate reperias, quod non petulanti petatur lingua, rodatur et laceretur. Quibus pugiunculis tantum abest ut moveri possit author, ut eorum potius plumbeum acumen miserari soleat. At, tu, amice lector, suavem et amoenam Umbram, atque operae tuae precio dignam, gratis, ut aiunt, ulnis amplectere, atque adeo fave. Vale.

bar

ALEXANDRI DICSONI ARELII DE UMBRA RATIONIS PROSOPOPOEIA

THAMUS, MERCURIUS, THEUATATES

UNT ista vera, Mercuri: nihil etenim simile est omnibus impari, et uni, ac soli. Unam habet ideam, unus unique notam, incorpoream quidem illam, et mundi, temporis, et generationis ideas omnes per corpora prodentem. Et poterit vas cuiusquam, quod sola mente complectimur, imaginatione prehendere? At haec est earum rerum quae sub ortum cadunt, et ipsa fortasse generatio, ut ne radios quidem tantae lucis perferre possit. Ergo ignorantiae pravitas terram alluit materiae sarcinam baiulantem. Haec est absoluta malitia. Haec, ignis pyramidem in cubi speciem transformans, superioribus orbibus non sinit applicare. At non sistitur. O quam ridiculum! Una generatio, tempus unum, et mundus, et oevum, red ipum autem unum quotum esse contenderint? Sed viderent, nisi potius evomere malint.
spacerMERC. At immersas habent in aquas manus. blue Nam, quem deferunt amictum, quando erit ut perrumpere velint, aut etiam possint?
spacerTHAM. Amictum?
spacerMERC. At non dixisti? Aut quotum est quod non sit in imagine sepulchri?
spacerTHAM. Ignorantiae texturam dicis, et in ambitu tenebroso furem inquilinum. Sat est. Caeterum quando et otium est, et deambulandi potestas data, visne ut reliquo sermoni operam dantes ad Orci fauces et spatia contendamus? red Nam et hoc tua tradentis umbras officia forte etiam requirant, nisi tu quid aliud malis.
spacerMERC. At me senatus et concio iam frequens vocat. Enim, ne forte nescias, incerti generis feras, rogatio ferenda. Qua in re decernenda solus fortasse desideror.
spacerTHAM. Quod hic ad feras? Annon in terris, una cum corporibus penitus extinguuntur?
spacerMERC. Certe homines ita existimant, et solas tamen feras admittit Orcus.
spacerTHAM. At quotidianum est, homines huc descendentes videre. Feras autem non videmus.
spacerMERC. Nescis, o Thame, nescis. Ferae sunt, humanam illae quidem speciem ementientes.
spacerTHAM. Rem incredibilem narras, sed Mercurio credendum est. Quamvis hoc ad efferatos mores transferri possit. Perge.
spacer 2. MERC. Nequitiae quidem regio terra est, et in hypocrisi natura mentitur: hominis enim veri forma mens. Quae ubi materiam suscepit (suscipit autem per animum et spiritu ministrante), in lucis umbra et horizonte sedens, ad ipsam inclinat, et ad ea quae sub intelligentiam cadunt, et quae revera sunt, convertitiur. Non patitur hic a sensibus, sed materiae vindicum securus, quasi ex obscuro quodam et nocturno die ad quod est ascendere conatur. Qui vero suam animam corpore constrinxerint et abiecerint, ferae sunt immanes, quibus de metamorphosi fortasse metuendum.
spacerTHAM. Tenere mihi videor. Sed quos vocas materiae vindices? Explicatius quaeso hoc.
spacerMERC. Duodenarius est, a denario propulsus. blue Sed properantem me moraris, curiose nimis interrogando.
spacerTHAM. Atqui — Sed abiit. Et quis est iste? Certe Theutates est. Agnosco radium, numeros, calculos, tesseras, et ipsa etiam elementa. Totus denique is est. Hoc illud fuit. O Theutates, nempe deus etiam Orcum subisti?
spacerTHEUT. Utique deus, o Thame, Theutates est, nec hoc dubitant Aegyptii tui. At ego umbra eius.
spacerTHAM. Sed quid interim Aeacus? Elusisti in simili, nonne?
spacerTHEUT. Sic est.
spacerTHAM. Prorsus assentior, et is es vere.
spacerTHEUT. Ergo rides, o bone? At si circa Naucratem esses, blue de numine nostro absurde dubitare desineres.
spacerTHAM. Certe et nunc etiam absurde dubitare desiero. Sed erras. Homo es non, red sed fera, ut nuper Mercurius disserentem audivi. blue
spacerTHEUT. Calumniaris, o Thame. Ergo literarum usus, ergo mathematicae nostra inventa ferae tibi vestigia videntur?
spacerTHAM. De mathematicis viderit Mercurius, et hic subesse forte aliquid possit. Caeterum de literis nihil affers.
spacerTHEUT. At haec, o Thame, disciplina sapientiores Aegyptios tuos memoriaque promptiores effecit. Memoriae enim et sapientiae pharmacum id inventum est meum.
spacer 3. THAM. At amor tibi pectus obscuravit. At contra tu quidem affirmas quam ipsae possint. Hae siquidem, neglecto memoriae studio, discentium animis oblivionis materiam praebebunt, externis quippe scripturae formulis confisi, interiores ipsas a se ipsis recordatione repetere et excolere desinent. Non igitur memoriae, sed oblivionis pharmacum invenisti. Accedit alterum, in altera propositi tui parte, non parvum incommodum, neque enim Aegyptiis quondam meis veritatem sapientiae, sed opinionem et apparentiam praebuisti. Nam cum multa sine doctore perceperint, multa quoque scire videbuntur, cum tamen vulgo ac passim ignari sint, atque in hominum congressu et consuetudine graves et importuni, ut qui sapientiae opinione, non ipsa sapientia, tuo scilicet beneficio, sunt imbuti. Atque haec quidem me quondam in civitate superioris loci, quam vulgo Aegyptias Thebas appellant, ibi haec ipsa venditanti, respondisse memini, cum tu te iure perculsum ipso pudore significares. At fuit illud tempus cum homines in animo cum scientia scriberent. Hic autem quia vivit iniurias ulcisci potest, novitque quae apud quosque dicenda ac tacenda sint. Tua vero soboles, ab indoctis contumeliose et iniuriose tractata, paternum semper auxilium, inanimis illa quidem et ignava, desiderat. Neque enim acceptas iniurias ulcisci, neque ipsa sibi opitulari potest. Falso ergo memoriae pharmacum venditasti, cum contra reputando posteros omnes laudatissimi studii patrimonio exhaeredaris. Quid tergiversaris, mi homo? Iste dei radius et efficientia, an potius immanis ferae (quod initio proposui) vestigium videtur?

bar

ALEXANDRI DICSONI ARELII DE UMBRA RATIONIS PROSOPOPOEIA

SOCRATES, THAMUS

ERUM ista experiar tamen. Audivi, o Thame, a maioribus, et ipsi verum norant, circa Aegypti Naucratem antiquorum deorum quendam fuisse, et ipsi deo nomen Theutati, cui et sacra sit avis quam ibim vocant. Tum vero te, universae Aegypti regem, multa quidem in utramque partem, de quibusdam eius inventis cum eo disseruisse. Cum autem ad quaestionem de literis ventum esset, nulla ratione probasse quod homines literis confisi minus memoriae studerent.
spacerTHAM. Quorsum ista?
spacerSOC. Nempe ob eandem causam nihil ipse scripsi.
spacerTHAM. Fortasse. Et quis tu?
spacerSOC. Socrates ille, sapientissimus Apollone teste iudicatus.
spacerTHAM. Ergo tu es sophista ille quo melius mortales carere potuissent? At erravit, inquis, metaposcopus non. Sed talem descripsit qualem cives postea cognitum iudicarunt. “At probavit Apollo.” Nihil affers, et postea videro. Verum.

Qualia docuisti rudes, blue
Heu insania tua, civitatisque
Quae tu nutriit
Corrumpentem adolescentulos!

spacerSOC. At haec sunt Aristophanis, cuius est hoc loco certis de causis suspecta fides.
spacerTHAM. Nihil igitur illi credatur: ipsi tecum agamus. Nunquid igitur in terris, o Socrates, insidiator aliquando pro fido, et fidus pro insidiatore habetur?
spacerSOC. At meae sunt, si nescis, interrogantis vices. Id mi hi semper quasi meo quodam iure vendicavi. Verum, quia metuo Troianos, et praesertim hunc Polidamanta Diogenem, et ne tergiversari videar, respondebo tamen. Sic est.
spacerTHAM. Annonred medicus ille ex levibus morbis magnos efficit, et populi tamen comprobatione iactatur, alter autem vix habet qui se fidei suae credere velint?
spacerSOC. Et illud.
spacerTHAM. Annon in his et aliis quoque rebus qui ementita red virtute aliquid consequuntur, mendacio fere debere solent?
spacerSOC. Fortasse.
spacer 2. THAM. Annon etiam, ut ait ille,

Falsus honos iuvat, et mendax infamia terret? blue
Quem nisi mendosum et mendacem?

Et ille,

Fortis et ignavus parili afficiuntur honore? blue

Annon red etiam in iudicibus suus quoque contingit error, cum nihil tam incorruptum esse debeat quam lata sententia?
spacerSOC. Certe. Nam et me, licet innocentem, Athenienses morte multarunt.
spacerTHAM. Annon bonus ille vir sceleratus et nefarius putatur, ut inde vexetur, damnetur, explodatur, et egeat? Contra autem improbus ille laudetur, colatur, omnes fortasse ad eum honores, omnia imperia conferantur?
spacerSOC. Fortasse.
spacerTHAM. Annon red illi, cum sit rerum omnium ignarus, populi et clamor et approbatio contingit?
spacerSOC. Assentior, quamquam et illud scio, quem hoc petat.
spacerTHAM. Bene est. At haec et talia humano generi sunt perniciosa, nonne?
spacerSOC. Sunt.
spacerTHAM. At unde orta?
spacerSOC. A mendacio fortasse.
spacerTHAM. Mendacium ergo perniciosissimum, ut quo terra vanitatis sedes esse dicatur?
spacerSOC. Perniciosissimum.
spacerTHAM. At tu, o Sophronisci fili, mendacii pater es, et ipse mendax.
spacerSOC. Unde illud?
spacerTHAM. Quid? Tu si aera singula probasti, summum quae ex his confecta est non soles probare? Visne ergo, si te dati alicuius poenitet, ut calculum reducam?
spacer 3. SOC. Captum me, ut video, putas, et id quod nollem fateri coactum. Non sic. Sed unde est inquam ista complexio?
spacerTHAM. Quae tua fuit dissimulantia?
spacerSOC. Non agnosco.
spacerTHAM. Dic igitur sapiens fuisti, annon?
spacerSOC. Si non?
spacerTHAM. Cur igitur laudatus ab Apolline? Cur cum sapientibus disputabas? Cur omnes etiam irridebas? Disputabant illi, tu contra disserebas. Illi affirmabant, tu negabas. Unde illud,

Verbis novis ipsum blue
Et sententiis sagittabo
,

ut ne hic quidem te contineas. Etenim cum Nestore et Palamede, ut audio, plerunque nugaris. blue
spacerSOC. Si sapiens?
spacerTHAM. Cur igitur veritatis omne criterium sustulisti? Cur igitur toties te nihil scire iactasti? Sic enim et pueros omnes sapientes esse dixeris.
spacerSOC. At sapientissimus tamen iudicatus.
spacerTHAM. Fuit ergo dissimulantia, et habemus quod volumus. Sed erro. Vaferrimus enim fuisti, ac in disputando veterator et malitiosus.
spacerSOC. Homo fui, errare potui.
spacerTHAM. Imo amplius, et fallere consuevisti. Sed ne dissimula. Nullum hic invenies divorticulum fucis, non ipse hoc dissimulat Apollo. At is optimus interpres oraculi sui: constat enim te nulla doctrina, nullis artibus fuisse imbutum. Quod si negas, responde mihi, quot sunt numerorum affectiones? Circuli tetragonismus, at cubi diaplasiasmus, qua fieri ratione possit ostendito. Distingue, si potes, corporum caelestium motus, caelique viam. Quid vis amplius, et quid habes de Deo? Quis universa distinxit? Deus notus an ignotus, in patre, mente, et amore? Quae dei essentia? Efficaciae? Radii? Quae vestigia? Quae etiam umbrae?
spacerSOC. Tu si deus esse posses, qualem te esse velles!
spacer 4. THAM. Iugulasti me, Socrates. Sed ad citeriora veniamus. Dic, si potes, de oevo, de mundo, de tempore, de generatione, quae est tandem anima animae mundi? Quae rerum origo? Quae perseverantia? Quae mundi fabrica? Quae forma? Quis ordo? Motus? Vita? Mors? Quae tandem restauratio? Dic quae bonis expectatio melior, cum potestate tantum sint, habeantque essentiam imperfectam? Ecquonam imperfecta? Multa? Mista? Singularia? Ipsa etiam animarum instrumenta? Quid? Lunae quae lineamenta sint potesne dicere? Cur eius nascentis, alias hebetiora, alias acutiora cornua videntur? Dic etiam de mari: si caeruleum ipsum, cur eius unda pulsa purpurascit? At hic vocem contines, indicem imperitiae tuae, testem ignorantiae. Unde illud agnosce, amice: red

Putabas deum nullum praeterquam nos, blue
Et chaos hoc, et nebulas, et linguam, tria haec.

Hinc tuus ille, quem ut hic etiam in unguiculis red vix ferimus, Plato, tibi quidem alioque devinctissimus, de naturae rebus sermonem institutens non te, ut alias fere semper, sed Timaeum Locrum disserentem inducit. blue
spacerSOC. At in coelum scandere non valebam. Proinde illa ut vana semper contempsi. Proinde philosophiam eiusmodi rebus intentam, et hoc ipso in coelum ascendere meditantem, revocavi et domis civitatesque deduxi.
spacerTHAM. O dementiam incrediblem, et eorum quae Dei sunt ignorantiam! Quid igitur tibi et Deo? Nihil ergo eorum quae pulchra et bona sunt percipere potuisti, corporis cultor ac nequam existens. Anima enim nihil intelligens eorum quae sunt, caecutiens in passiones corporis impingit.
spacer 5. SOC. At non ita est. Quin potius quae de moribus a me profecta sunt et instituta cognosce, quamvis enim superiora illa contempserim. In reipublicae tamen administrandae formis et privatorum vita recte instituenda sedulo laboravi.
spacerTHAM. Agnosco, et inde fuit praeclara illa et speciosa rogatio de uxorum et liberorum communione, de fundo et facultatibus communicandis, tum etiam de mulieribus, ut una cum viris belli munus sustineant. O literas! O artes! O mores! Quae te vertigo capitis impulit ut ista tam inconsiderate praeciperes?
spacerSOC. Verum quid ista probra, probra praesertim laudis et gloriae plena? Annon erit ista ratione admirabilis omnibus inter omnes amicitia? Malaque quae nunc sunt in reipublicae administrandae formis ex eo certe nasci videantur, quod non sint omnium omnia communia. Dico autem falsorum testimoniorum iudicia, divitum assentationes, tum etiam lites et controversias de rerum contractarum fide.
 spacerTHAM. At nihil horum, o Socrates, propterea quod non sit bonorum communicatio, sed id ex improbitate contingit. Quid quod eos qui bona communicant magis inter se dissidere videmus, quam qui seorsim facultates habent? Tibi vero fraudis originem dedit, quod omni ex parte, atque omnibus modis, unam esse domum et unam civitatem expedire existimasti. At non ita est: imo vero longius progressa, ne civitas quidem erit. Quid interim opifices a custodibus? Quid praemii qui magistratum gerent? Qua spe? Quo precio? Absurdum autem esse videatur, facta cum brutis comparatione, eadem studia, eademque munera cum viris obire mulieres. Quid hic ad beluas?
spacerSOC. Praeterea magistratus et reipublicae praefectos ab iis qui imperio subiecti sunt differre oportere disserui, quemadmodum ex alia lana stamen, ex alia subtemen fieri videmus.
spacer 6. THAM. Equidem me miseret tui. Annon hoc positae a te unitati et communioni repugnat? Dic igitur si quid potes, et e tot sophismatis, unum quod te hinc expediat adhibeto. Sed ista transeant. Insuper, divine tibi philosophari videbaris cum hominibus rationis imperium, cupiditatis et irae obtemperantiam inculcares. At falsum. Neque enim ratio est quae vocet ad officium iubendo, aut vetando a fraude deterreat. Imo vero contra, ratio est, non ira, quae decipit, quaeque decipitur, et nisi mens adsit et in regenerationis craterem homines immergantur, blue frustra rationis commendationi nitentur. Quamvis erunt e nepotibus tuis, quibus fucus ille non possit avelli. Quibus tamen, non modo cupiditatis et irae, sed et rationis etiam obtemperantiam, solius vero mentis imperium, valde suaderem. Ac talis quidem, ut ad te revertar, Socraticae politeiae materia fuerit.
spacerSOC. At fuit, quod omnes norunt, vita proba.
spacerTHAM. Erras. Nam et otiosam delegisti, non studiis, non arti vacans, non militiae. Nec filiis etiam rectam vivendi rationem demonstrasti. Tum quotumquemque philosophum non attigit tua malitia? Cui pepercit? Esto. Populares homines, improbos sophistas non tulisti. Et hoc (etsi huiusmodi a censore melius est quam ab ipso etiam sophista notari). Sed quis te furor in Anaxagoram commovit?
spacerSOC. Annon tamen laudanda temperantia est?
spacerTHAM. Tergiversaris. At ego te temperantiam allaturum non putabam.
spacerSOC. Victum tenuem praetuli copioso.
spacer 7. THAM. Non. Verum conviviis omnibus, ut sapientiae opinionem dares, affuisti. Omitto nunc suspiciones de puerorum, praesertim Alcibiadis. Nosti coetera, unde illud,

Considera, adolescentule, importuna esse omnia blue
Quae insunt, voluptatibus si priveris
Puerorum, mulierum, ludorum, obsoniorum,
Conviviorum, cachinnorum.
Quale hoc ipsum erit vivere, his si privatus fueris?
red

Imo vero opprobrio adolescentibus te iudice fuisse dicitur, si amatores non haberent.
spacerSOC. At haec sunt Aristophanis, ut dixi, et crimen abfuisse certum est.
spacerTHAM. At non carent ista reprehensione.
spacerSOC. Si reprehensione?
spacerTHAM. At non suspicione.
spacerSOC. Si illa?
spacerTHAM. At non saltem exemplo malo.
spacerSOC. At patientiae nostrae testis est Xantippe. blue
spacerTHAM. Non amo nimium patientes.
spacerSOC. At nudis pedibus incedere solebam.
spacerTHAM. Stultitiae vana fuit ostentatio.
spacerSOC. At sobrius fui, et tota saepe die immobilis stare consuevi.
spacerTHAM. Quorsum haec primum ostentatio? An si quis hoc non possit, malus; si nolit, continuo stultus erit? Imo vero, laudabilis fuisset ab huiusmodi vanitate temperare. Quid deinde?
spacerSOC. At, ubi me occultum et astutum paulo ante finxisti. Quid est quod minus cadere in eiusmodi naturam possit, quam aut hominum aspernari benevolentiam, aut opes nullius esse ducere?
spacerTHAM. Certe nihil. Sed nihil effeceris, nec repugnantia de Socrate dici queant.
spacer 8. SOC. At constantiam agnosce. Quanta enim illa vincula, quibus quidem constantissime me iniuste damnatum astringi ferebam, quanta sunt?
spacerTHAM. Solutionem, o bone, et libertatem sperasti. Unde interrito vultu videri voluisti, ut qui mortem nihil omnino formidares. Verum ubi spem nullam reliquam esse videres, infantium ritu, te tuosque liberos deplorasti. Caeterum cum emigrandi tempus adesset, confidentiam quandam prae te ferebas, quasi volens id esse passurus, quod aliqui nolenti volenti omnino fuerat ferendum.
spacerSOC. At venenum hausi, quod vel ex inflatis et tumidis adhuc cruribus videri potest.
spacerTHAM. Haec revera mollities fuit et imbecillitas. At quanto melius ille,

Nolo virum facili redimit qui sanguine vitam. blue
spacerHunc volo, laudari qui sine morte potest.

Frustra ergo te crucias. Nihil quod in haec valeat afferre queas.
spacerSOC. At discipulorum meorum integritas, mei nominis famam a malevolorum iniuriis vindicabit.
spacerTHAM. Agnosco Aristippum, dissolutum illum et ebrium, et Platonem, Dyonisio quoque blandum, tanto priore illo deteriorem, quanto sanctior scilicet habebatur. Annon audisti ut Dionem ad Dionysii coniuncti sui caedem invitarit? blue Si inimicus ille, cur adis? Cur pecunias accipis? Si amicus, cur insidias paras? Nam quid ego de Xenophonte dicam, molli illo quidem atque etiam vix viro? red
spacerSOC. At Antisthenem saltem agnosce.
spacer 9. THAM. Certe. Nam et foeminas amavit ille, nullis etiam tyrannis blandus, pecunias et opes nullius esse ducebat, solusque (quod tibi gratissimum est) Athenienses in tuae necis authores incitavit. Idemque Crati continentiae, Zenoni tolerantiae, Diogeni tranquillitatis author fuit. At hic prius, o bone, doctor fuisse scitur quam tuus discipulus, nec tecum etiam commorari solebat, tu Athenis, ille in Pyraeo.
spacerSOC. Utique me hodie perculisti, o Thame! Caeterum quomodo ista omnia sic esse nosti, cum multis ante seculis e vita discesseris?
spacerTHAM. Si fingo, si mentior, cupio refelli. Sin autem ista vera sunt, quid praeterea sollicite labores? Aut qui potes interim intueri quae gesseris? Verum nec hoc etiam dissimulabo. Antisthenem igitur hunc ipsum, Cratetem illum, et Diogenem recognosce. quamvis praeterea quotidianum est aliquid aliquid audire de te, quod in mortalium perniciem dixeris aut feceris.
spacerSOC. At, ut alii calumnientur, Thamus tamen facilior et aequor esse debebat, tuamque fortasse gratiam pro meo quodam et certo iudicio repetere possem.
spacerTHAM. Unde hoc, o Socrates?
spacerSOC. Nempe tua authoritate inductus, nihil in vita scripsi.
spacerTHAM. Calumnia est, neque enim absolute non scribendum, sed in literarum locum memoriae studium reponendum esse contenderam. Hic igitur sua sensa literis commendat, aliquid est; <ille> non commendat, sed memoriae studiis incumbit. Hoc etiam maius. At qui nec hoc nec illud, nulla hunc rationem probaverim. Quamvis interim, hoc ego philosophi non arbitror authoritate et testibus uti, qui aut casu veri aut malitia falsi fictique esse possunt. Argumentis et rationibus oportet ad facienda impelli et adduci, non eventis, iis praesertim quibus non credere liceat. “Thamus censuit.” Quid tum? “Ratione firmavit.” Hoc aliud est. Quanquam quid ago, qui a Socrate dialectici dignitam, ut a philosopho requiro?
spacer 10. SOC. Utique difficilis es, o Thame! Verum dic vicissim iam nunc tu. Annon eiusdem est et bello pacem quaerere, et hic illius artes non contemnere.
spacerTHAM. Certe.
spacerSOC. Annon, si ea quae sunt reipublicae administrandae formis perniciosa animo teneamus, et ea quoque quae salutaria tenuerimus?
spacerTHAM. Sic est.
spacerSOC. Et eiusdem, qui leges malas deprehenderit et abrogarit, bonas et salutares condere?
spacerTHAM. Fortasse.
spacerSOC. Annon etiam, eius qui mortis umbram demonstrarit, in lucis etiam umbra sedisse ad eamque ducere posse videatur?
spacerTHAM. Videtur.
spacerSOC. An non igitur eiusdem Thami est qui oblivionis materiam deprehenderit, memoriae quoque pharmacum exhibere? Atque hoc quidem, me tecum ab initio agere conantem, impediit a nostrae disciplinae ac vitae expositio. Ergo age, et quoniam ex senatusconsulto mihi transeundum esse nosti,

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTu animum magnum blue
Contine in pectoribus. Amicitia enim est melior.

et me, si placet internuncio, Theutatis inventis exactae memoriae memoriam excitato.
spacerTHAM. Egone ut homini Graeco et vano? Sed videro. Nunc esto, ut inquis, “amicitia melior.” Caeterum unde tibi persuasum est, unde obsecro succurrit, de re proposita dici posse? Si nihil est criterii, si nihil est quod iudicat, nihil etiam sciri, nihil percipi posse consequitur. Nam reliqua illa opinandi temeritas,

Sacer est morbus, et visus mentitur. blue

Ergo opinatione, ergo perceptione sublata, assertio retinenda sit. Sed erubescis. Haec tua fuit sententia? Istae tuae merces? Ex tua inquam officina, nonne? Quid iam est, manes in sententia?
spacer 11. SOC. Si maneo?
spacerTHAM. Nihil igitur de re proposita dici potest.
spacerSOC. Si non maneo?
spacerTHAM. At non est sapientis mutare sententiam. Quid? An et hoc etiam tuum?
spacerSOC. At tu saltem respice mortales.
spacerTHAM. Sed flecti et misereri nefarium est. Nulla enim in sapientem cadit perturbatio. Quis est iste pudor? Hoc tuum etiam, ut video, fuit, Verum fiat sane quod exigis, faciamque quod ne in vita quidem facere solebam, ut iis de rebus quae doctrina et ratione contineantur disputarem, memoriaeque memoriam tot, ut inquis, seculis exactae, te etiam internuncio (siquidem hoc ita vis) in terra excitemus. At erit interim

Tua messis in herba, blue

Nec prius quae dicentur intelliges, quam cum Anaxagora, quem transisse etiam audio, in gratiam redieris. Sic igitur accipe.

bar

CAP. I. OBLIVIO, MEMORIA

BLIVIO nequitia est impotentis animi, atque demissi, eademque materiae soboles prima, potentias animi principes dissolventis et attenuantis. Ex quo apparet, non divinitus, non a natura contingere (nescio fortunam), sed in nobis sitam et nostra sponte contractam. Nunc enim a cognoscente ipsa contemnitur, unde,

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMos est oblivisci hominibus blue
Neque novisse, cuius nihil sit facundia gratia.

Unde nulla sequitur ab horizonte progressio, nulla umbra, subiectum nullum, nullus ordo, nulla tandem animatio. Nunc ipse rei praesens inspectio, cogitationis respuit efficientiam. Nunc etiam, ut temporis essentiam et efficacias omittam, quod omnium pessimum est, in ignoratione versamur, ut servitutis iniustae genus quoddam esse videatur. Huic contraria memoria, potentia quidem illa, et actus, et umbra, remigium est alarum animi, corporis ministerio, et sensuum instrumentis expeditum. Huius virtus prima est in umbra boni, altera iudicii (quae causa etiam praescripti tituli fuit) tenere quae didiceris, quae ipse etiam non accepta cogitando conceperis.

CAP. II. DE MEMORIAE CAUSIS

spacerEst hic red quod possis, est hic etiam quod in actum educas. Potentiam ergo in causis agnosce, agnosce et actum. De hoc alias, et suo loco. Illa, si longius progrediare, licet omnis a Deo et uno procedat, in triplici tamen nunc esto varietate. Nunc enim naturae parentis reputamus officium. Nunc superum radios, et efficacias sentimus, nunc rationis et doctrinae consilia succurrunt. Etenim naturalis est, animis nostris insita virtutis huius efficientia, eaque simul cum cogitatione nata. Quam cum ante Theutatis inventum homines intuerentur, expresserunt illi quidem, nec erat ut literas et elementa requirent. Postea vero, quam doctoris illius artibus effectum esset, ut illum quam naturam homines esse mallent quem sequerentur, et a quo memoriae praesidium petendum esset, secuta declinatio est, defuitque naturae industria humana. Unde nata tandem in matrem impietas, et falsa de impotenti vena querimonia. Proxima est a superis potentia, sed in impari communione, sicut ad illos et impari animi solutione homines convertuntur. Ex quo tertia et reliqua, doctrinae rationisque potentia secuta videatur, quae latentem alioqui naturam evocet atque confirmet: ex illius etiam utero et ipsa evocata. Illius igitur ope praeceptio illa doctrina et ratione nitescit. Ut coniurationem istam reputanti, illius, haec quodam tenus discipula, quodam alio modo tenus magistra esse videatur. Quae cum multis annis senis illius inventio red latuisset, in Graecia primum vestra emersisse putatur. Imo Chius ille blue primus eam invenisse et protulisse creditur. At falsum, quod et ipsi vidisti, dum ab Aegipto et nostra aetate repetendam esse iudicares. Quod si separetur etiam Aegiptus, nihil tamen effecerit ille. Et enim si Celtarum replicentur annales, et excitentur historiae, multo ante in Druidum schola viguisse reperias. Valeat igitur cum suis Tindaridis blue ille. Alii autem, ut elegantiores scilicet videantur, et artem hinc nullam esse, ridendo persuadeant malle se, quae vellent oblivisci, blue quam meminisse respondent. De homine dicunt aliquid: non repugno, et ista est fortasse digna misero et afflicto sententia. At de re certe nihil in qua quid optimum sit quaeritur, non quid hic aut ille meminisse, aut oblivisci maluerit. Ac istae quidem memoriae causae fuerunt, red is ortus, ea propagatio.

CAP. III. DE MEMORIAE SUBIECTO

spacerEt hic non sit impudens, qui in immortalis Dei circo, et ipsa, captum humanum superante luce, umbrae huius bonitatem et momenta quaerat? Etenim si suas causas habet, si cum materia, si cum tempore, si cum appendice, si cum generatione et imbecillitate coniuncta, si utilis et ipsa valeat et in aliis esto. Ergo animus ille, qui in syderibus errantibus et inerrantibus inest, memoriam habet? Aut communis animi virtus, eiusque qui Iovis est recordatur? An, quia rerum earum quae in medio geruntur, cognitione non indigent orbium animi, idcirco ne recordationis etiam remigiis egebunt? At cognoscunt, inquis, quaeque geruntur a singulis dispensant. Verum fortasse, sed alio modo: sola quippe virtute, quam a patre effectore tulerunt. Nec unquam inferioris orbis contemplatione privantur: cum sit absentium, ratiocinantis memoriae praesentatio. Porro si quis hoc quoque percontetur, annum red stellarum et orbium animi, die vel mense, vel anno superiore, se terram circuisse agnoscant: sic acciptio. Nihil continuum et commutationis expers declinationem admittit: in die autem, mense, et anno, declinationis quaedam extrema et vestigia cernuntur: nihil igitur in eo quod constans est hesternum esse possit. Verum animus humanus diei pater est, et mensis, et anni. Atque quemadmodum qui in itinere est pedis eiusdem vestigia variis terrae partibus imprimit, sic orbium motus in suis animis uni a nobis quidem in multas partes distinguuntur. Etenim in coelesti mundo dies unus est, nullae noctis vices. Quare stellarum et orbium animi cognoscunt illi quidem quae dicis, at non in tempore, et memoriam cum tempore red coniunctam supra dictum est. Verum pergis adhuc et orbium, inquis, animi in homines intuentur, ex quo fortasse eosdem nostri memores esse sequi possit, proindeque in iis memoriam vigere. At quale est hoc? “Intuentur, ergo etiam memoriae participes erunt.” Imo contra est: neque enim quae intuemur recordatione recolimus, sed absolute cognoscimus. Ex quo apparet, facta nobiscum comparatione, quod agis contingere nullo modo posse. Quod si fiat autem cum ipsa etiam luce contentio, tale erit eodem modo, propter eas quas fere etiam diximus causas. Ex quibus et illud simul intelligi potest, nec singulorum animos, ubi ad locum sibi cognatum ascenderint, ratiocinantis memoriae functiones habere, nec ullam etiam ad eam rem facultatem, nisi forte iterum

Ad Troiam magnus mittetur Achilles. blue

In aliis igitur esto. Quando autem eius munus cum corpore, ipsamque cum tempore coniunctam esse posuerimus, relinquitur quidem certe, in solis animantibus, atque iis quidem animantibus quae temporis sensum habent, virtutis huius potentias inesse. Atqui si tempus numerus est, et solus homo natura factus ad numeros subducendos, quid moror amplius in brutis?

CAP. IIII. DE ARTE

spacerArs igitur memoriae, ars igitur mentis potentia talis esto, nulli tamen reliquarum addicta. Etenim si in peripheria sedes eius, ecquonam modo requiem et actum in centro ipsa praestaret? Si in hoc, ecquanam ratione ex horizonte transmitteret? Sed hoc est forte generalius, et alias a nobis accuratius excutietur. Nunc tuam, o bone, providentiam expendat Anaxagoras, nunc tibi iudicium dirigat idem (et hoc age memineris, ego te memorem dabo). red Nam cum tria sint in rerum natura, prospexisse, perspexisse, et haec ipsa respicere, quis est, qui sublato aut altero, aut utroque, id quod non est, credo, quodque indigestum est, respicere se audeat dicere? Hic igitur si inventionis acumen, si disponendi in iudicando solertiam proponi et informari existimas, te certe nequicquam fallis. Neque enim naturae rationisque prudentiam, sed eius rei umbram in respicientia tradere est animo, et eam quidem umbram, quae, nisi expedito suo corpore apprehendi nullo modo possit. Neque hoc sine causa dictum existimari velim: est enim quoddam genus eorum, qui si artificii nostri statum audierint, “nonne tibi protinus videris audire, ergone quaecunque legere, quaecunque ab aliis etiam audire contigerit, in promptu tibi red sit recordatione recolere?” Quos tamen, haec ipsa percepisse praeterea atque etiam perspexisse decebat.

CAP. V. DE PARTIBUS ARTIS

spacerEx quibus etiam, si placet, ars haec respicientia vocetur. Eius partes duae sunt, providentia et criterium. Ut enim qui neque serit vitem, neque quae sata est diligenter colit, oleum, ficus, poma non habet. Ita nisi res necessarias provideas primum, et provisas etiam colas, frustra hinc oleum sperabis, et vacuus operam ludes. Posito ergo eo quod recolendum sit, primo quasi castra quaeruntur, et delectus habentur. Tum vero, acie instructa, militibusque confirmatis et animatis, quid praeterea quispiam requirat? “Sed hoc est,” inquis, “memorem esse? “Annon providentia, annon fortasse criterium in iudicandi solertia iam ante relegatum est? Quid igitur affers?” At ludis in superficie: nec idem utrinque est. Etenim rerum sive providentia, sive inventio in rationis insulam relegata est, et potuit fugiendi et persequendi quoque providentia, in civitatem etiam relegari. At nobis interim in umbris esse liceat. Quod de criterio verum est eodem modo. Ergo providentia prior est pars in apparatu, est autem in subiectis et umbris. Etenim cum oblivio et memoria extrema sint, et illa tenebris et quasi morti, haec vero luci ex proportione respondeat, certe ut a tenebris ad lucem nulla est nisi per interiectas umbras patiente natura progressio, idem etiam hoc loco credere par est. Omne igitur quod ab oblivione in memoriam fertur per medias umbras, quasi nuncias, quae rerum species temperent et animo proponunt, red feratur oportet. Sunt igitur opus umbrae. Unde et subiecta etiam, e quibus ipsae exprimantur, agnosce. Primum ergo de subiecti natura et essentia, tum vero etiam de delectu et lege, postremo de umbris simile modo dicendum erit.

CAP. VI. DE SUBIECTIS

spacerEst ergo subiectum sinus et receptaculum umbrarum. Hinc <non> poteris quae audieris, sed sola tamen quae videris memoriter pronunciare. Non sumus ergo in enunciati extremis, non in ipsa hyle, non in re natura facta et ad ipsam, non in arte facta et ad artem relata, verum in hac et illa, facta cum expediendae conformationis umbris, quasi notis et sigillis, contentione versamur.

CAP. VII. DE SUBIECTO ABSOLUTO

spacerEst autem subiectum aliud absolutum et principale, aliud adiuvans et quasi socium. Illud natura semper aut manu absolutum est, hoc est autem visionis efficientia plerunque contentum. Cum sit autem ipsum universum, ut red ima tellus, et continens haec aut illa, et politeia, et oeconomica dimensio, et partes eius, e proximis quidem tribus generibus absoluta subiecta pro occasione assumuntur, reliqua illa nec sunt opus, nec usuvenire etiam fortasse queant.

CAP. VIII. DE ADIUVANTE

spacerAdiuvans est quod absoluto et continenti adiungitur, ad eius illud quidem multiplicationem et umbrarum etiam firmam perceptionem assumptum. Et cum illud immotum sit et fixum, hoc tamen, dum umbrarum animationis materiam praestat, pro earum occasione movetur, quippe quod earum usibus et ministerio sit addictum. Esto igitur in intercolumnio gladius. Nunc hic, seditiosos dum reprimit ille, gladio minax esto. Nunc in rempublicam dum servos ciet et armat Alledius, blue gladium porrigat. Nunc innatam, et ipsa natura expressam sui defendendi legem insinuans illa gladium etiam porrigat. Nunc novis rebus studentes gladio luant. Nunc etiam Astraea, blue gladio insignis esto. Omnisque adeo hoc loco prosopopoeia gladii ministerium admittat. Idemque si quando credita, repetenti non protinus occurrat umbra, ab effectis et contingentibus quasi digito demonstrat.

CAP. IX. IN PROLEPSI

spacerSed exorientur fortasse quibus adiuvantium aliud, in materia, ex eo quod post animationis materiam nihil hic praeterea praestet et designet, aliud vero mathematicum esse videatur. Non placet: cur non placeat alias ostendemus, id nunc admonuisse contenti, omnia quidem adiuvantia, mathematica nobis videri, non quod a materiae concretione separata sint, verum quia praeter positi ministerii societatem, subiectorum etiam numerum et ordinem designent, et, ni designent, frustra hinc assumi videantur. Videris ergo, an et hoc etiam allatae finitioni sit adiiciendum.

CAP. X. DE DELECTU SUBIECTI

spacerSic fuit subiecti natura et essentia, adiuncta sequuntur in delectu et lege. Sunto igitur primum e genere rerum earum, quae sub sensum cadunt. Inhaerentem inquam, vel extrinsecus assumptam, sed utramque sensibilem formam admittunto, quamvis interim non semper ab instrumentis et horizonte moveantur. Nam frustra alioqui repetas, quae ne effingere quidem et collocare potueris. Tum ad horizontis in aspectu potentiam conformantor. Ut enim nec est umbra lux, neque etiam tenebrae. ita nec in his, nec illa sedes eius. Hinc igitur nec nimis illustria, ne praefulgenti splendore offendant, nec vehementur etiam obscuro sunto. Caeterum, cum sint umbrarum receptacula, mediocri et modica magnitudine providentor ac definiuntor. Si quid autem prohibuerit, red ex naturae praescribentis arbitratu modificantor. Nam si praeter modum ampla, vix umbrae statum impetrassint, angusta vero fortasse etiam repellere videantur. Porro intervalla mediocria et parallela sunto, idque ut opportune succedat, cogitationis apparatum adhibendo. Mediae autem areae, quasi abolitae, deletaeque sunto. Tum dissimili forma, dissimili etiam natura, similitudinis insolentiam amovento, naturae autem in varietate solertiam exprimunto. Ex ordine (si quid aliud) assumuntor: is autem ordo, quo secius, quotoquoque loco, quicque positum sit provideas, vitio careto. Ab umbris omnia patiuntor et afficiuntor, idque ut fiat, absoluta omnia, sociis illis, et adiuvantibus, quasi custodiis, insignita sunto. Quae autem illorum fidei credentur, haec ipsa custodiunto: si cogitatio creverit dimittunto. In viciniam ne digrediuntor, at in suas quasi tribus distribuuntur. Tribuum autem praefecti et principes ex lunae mansionum imaginibus assumuntor. Decemviratum perpetuum exercento. Suas in singulis stationibus cathenas aureas providento. Haec autem omnia ut maneant, et haerere possint qui volent, observanto. Qui operae suae praecium requirent, diligenter et accurate censento.

CAP. XI. DE UMBRIS

spacerSic igitur subiecta dimensa atque descripta sunto, nunc autem ad umbras similes ratione transeamus. Est igitur umbra efficta rei species credita subiecto, ad firmam illa quidem perceptionem assumpta. Et species quidem, non qua in mente prima (haec etenim lux est atque eadem semper) nos querimus umbram, eamque quae gignitur. Non qua in coelo et sempiternis ignibus illis, aut periodo coeli, non qua in se, eove quod procreat, aut ipso etiam eventu. Postremo, neque qua in virtutis huius horizonte movetur, sed qua sensus apparatu, et cogitationis lima polita est. Huius fidei res ipsa creditur, haec ipsa, subiecti. Atque quemadmodum ex antecedente fide (ut Mercurium hunc aliquando disserentem audivi) blueconsequitur intelligentia, et in naturae rationisque prudentia ex antecedentis positione, complexio sic ex umbrarum etiam virtute, negotii sequitur firma et explicata retentio. Nunc quibus haec ardua et desperata videtur, aut vana et operosa fortasse solertia: impotentem illi quidem venam, hi malitiosam agnoscant, norintque quod explicatum non capias, vel involutum esse tenendum.

CAP. XII. DE SIMPLICIBUS UMBRIS

spacerSunt autem umbrarum aliae simplices, aliae modificatae: simplices quidem, rerum earum quae sub sensum cadunt, modificatae conceptuum. Illae ab horizonte moventur et accipiuntur, hae vero in ipso sensu gignuntur et effinguntur. Itaque cum de re sub sensum mediocriter cadente negotium est: qualis sit illa, talis erit et umbra. Hinc homo hominem, Alledius Alledium, et beluam belua designat. Omnesque adeo res quae sua natura sub aspectum et isto modo cadere possint, sub huius generis umbris cogitationi traduntur. Sua natura dico, quia et ea quoque quae percipiuntur auribus, et cogitatione, quaeque ab aspectu abhorrent, et sub intelligentiam per se cadunt, aspectus etiam commendatione, sed modificata traduntur ut caeca haec, et ab aspectus iudicio sua natura remota: ita notet conformatio, ut quae cogitando complecti requieris, quasi intuendo tenere possis. At heus tu, sunt et sensibilia forte aliqua, quae subiectorum in simplici forma recusent officium. Et forte nulla.

CAP. XIII. DE UMBRIS MODIFICATIS

spacerHic igitur, si res suam umbram et propriam non habeat, necessitas cogit, quod non habeas aliunde assumere. Ergo cum simplices non occurrent umbrae, bene agi existima, si imitata et efficta simulachra aut quoque modo similia afferentur. Haec est illa conformatio, hae umbrae modificatae, non quidem voluptatis et delectationis causa inductae (quod in translationibus usuvenire solet), sed angustiis et necessitate premente, ut ad ea quoque quae abstracta, quaeque coniuncta sint, quasi facilius mentis oculi ferantur. Quid enim aliud restet, si necessitate cogaris?

CAP. XIIII. DE MODIFICATARUM DIVISIONE

spacerPorro modificatio alia rerum est, alia vere etiam in mathematicis. Absoluta sint, quaecunque nullam numeri differentiam secum afferunt. Simplicia sint, coniuncta sint, nihil moror, dum illud in omni hoc sermone memineris, rerum quidem abstractarum, et a sensuum iudiciis abhorrentium, negotium agi. Siquidem earum rerum quae sub sensum cadunt, efformatio simplex est, atque quemadmodum in illis a formis externis umbras emanare videmus, sic hinc ab internis peti modificatae fortasse debeant. Et certe si rerum formas veras haberemus, omnis esset inde evocanda conformatio. Nunc cum non habeas a factis, subiectis, et reliqua rationis familia, quasi pharmacum et praesidium petendum erit.

CAP. XV. DE MODIFICATIS ABSOLUTIS

spacerAtque haec quidem rerum absolutarum sive inflexio sive modificatio tropus sane vocetur, non quidem immutandi et transferendi verbi, quod orationi splendoris aliquid arcessat (quae vestra philosophia est), sed quo rerum quasi mutationes adhibentur, cum quod a sensuum instrumentis abhorret, alterius sub haec ipsa cadentis officio creditur. Quae tamen non ideo a nobis assumuntur, ut pro impotentibus illis, haec quidem, quae rerum earum vicem subeunt, proferantur (quae vestrae assumptionis causa sola est, dum pro propriis inflexa illa et modificata profertis), sed ut horum in cogitationis apparatu latentium adiumentis, illa ipsa pro quibus assumpta sint, quaeque alioqui complecti nequeas, pronunciare possis. Ob eamque causam, quod a vobis de verecunda translatione praecipitur, a nobis quidem negotio flagitante negligitur. Nunc igitur, efficiens rei factae vices subit. Hinc patrem sequitur sua proles. Hinc mathematicas et elementa Theutates, pyromantiam Vulcanus, hydromantiam Nereus, ortum et occasum Apollo, eamque quae chirurgia dicitur Chiron, hinc bella et molitiones Minerva, providentim Prometheus:, Epimetheus poenitentiam praestare possit. Nec illud interim te conturbet, quod ne haec quidem aspectus iudicium ferant. Sive enim corpora sint sive corporum expertia, et sive cohaereant sive non, ad ea tamen corpora respiciendum est, quae sunt ipsis a veteribus tributa. Hinc etiam ferramenta, ministri, et vectes molitionem et fabricam designabunt. Sic dicta, scripta, omninoque facta omnia a suis authoribus repetuntur. Nam quid ego de materia dicam? Cuius in eo quod agimus ut finis etiam fortasse notior operae red est quam ut afferenda sit.
spacer 2. “At forma praeterita est.” Certe, sed unde videris. Nunc a factis efficiens et causa repetitur. Quis universa distinxit? Quis coelestium corporum motus ordinavit? Quis omnia procreat, eademque conservat? Quis oculos tornavit? Quis nares perfodit? Quis nervos produxit et alligavit? Quis costas compegit? Quis cor pyramidatum effecit? Qualis mater? Quis pater, nisi qui non videtur Deus? Ecce ut ipsum infinitum, incomprehensum ab effectis ostenditur. Infinita sunt huius generis exempla, unde, quasi ex vestigiis et sigillis, Deum ipsum, et aevum, blue et mundum, et tempus, et generationem, gentium etiam quos diximus deos, omniaque omnino quae quidvis effecerint opportune repetere possis. Verum praeter hunc primarium effectorum usum, in omnium omnino umbrarum conformatione, factorum, si intelligis, officium recognosce. Nunc id quod subest ad adiuncta insinuanda traducitur. Sic huius in principatu, communi utilitati consulentis conformatio regnum dabit, non consulentis vèro tyrannidem. Horum autem paucorum quidem, sed plurium uno, eorumque virtute praeditorum conformatio aristocratiam, non praeditorum oligarchiam affert. Sic populi, ad communem utilitatem conspiratio politeiam, ad patriciorum vero contumeliam democratiam (ut vos quidem distinguitis) significabit. Sic virtutes, morbi, firmitas, opes, pulchritudo, eaque quae his contraria e suis illa quidem subiectis exprimuntur. Sic rerum omnium earum quae natura constant proprietates et accidentiae ab ipsis quasi praeconibus enuntiantur. Nunc a rebus adiunctis et accidentiis, subiecti commendatio dependet. Sic ab hirundine, a fabae satione, caeterisque similibus ver habetur. Sic toga pro pace, blue sic arma ac tela pro bello ponuntur. Quo loco et illud etiam observa, communes quidem accidentias, ex alio atque alio subiecto, alia atque alia, ex voluntatis tuae sententia et arbitratu posse proferre, ut illud interim hinc etiam agnoscas, quod de factorum communione iam ante dictum est.
spacer 3. Nunc etiam a dissentaneo lux affertur. Hic in iis primum quae sola ratione dissentiunt, ex insigni victoriam, parricidam ex latrone venaberis. Tum iis forte praeteritis, quorum unum multis pari ratione videmus opponi: ecce tibi, ut ex haeredibus, testatoris; ex eo qui damnum dedit, eius qui tulit; ex coniuge, mariti; ex socero, generi; eiusque qui locat, ex conductore memoria reportatur. Hic, si Periclis memoriam repetes, Anaxagoram recognosce. Nam et adulter, Hippolytum; et servus, libertum; et quod calet, frigidum; et qui prodigus, parcum; et qui prudens, idiotam; et qui secundis rebus utitur, calamitosum; coecus videntem, et sobrius ebrium fortasse designet, ex irrisionis illud quidem efficacia vel materiam occasione praebente. Nunc in iis rebus quae comparatione cernuntur: ex multis infinitio. ex Ibice ventus, blue ex Aesculapio Mercurius, ex eo quod maius id quod modicum, et ex modico maius poterit effingi. Nam proportionis officium quis non videt?
spacer 4. Nihilque certe est in rerum natura, quod similitudinis aliquando luce non possit illustrari. Hic igitur ille,

Os humerique deo similis, blue

deum. Hinc amata illa Venerem dabit. Sic arbor altissimis defixa radicibus, quae nulla vi labefactari possit, virtutem: sic navis illa cuius,

spacerspacerspacerspacerNudum remigio latus blue
Et malus celeri saucius Africo,
Antennaeque gemant.

Rempublicam male affectam et laborantem animo commendabit. Sic turbines et procellae pericula et calamitates designabunt. Sic si

Fulvum fingatur in ignibus aurum. blue

Sententiam illam (in impetu fortunae inspicienda est fides) exhibebit. Atque hic quidem fabularum allegoriae tanti sunt, ut ea fere sola ratione in sententiis praesertim, quantum voles, efficere queas. Nunc in diversae qualitatis rebus, Neoptolemus Achillem, et Socrates Anaxagoram excitabit debeturque tibi gratia pro exemplo futuro. Postremo, ut distributionis etiam opportunitates exemplo ostendamus, ecce tibiae nuptiales matrimonium, una turma equitatum, tectum, parietes, moenia, earumque rerum partes domum et urbem intelligi volent. Sic Mercurii, Aesculapii, Promethei, Chirones, pro sapientibus: sic Calatini, blue pro civibus ornatis, iisdemque pauperibus, atque omnino pro suis generibus species assumuntur. Ac ista fere sunt, quae de rerum absolutarum inflexionibus dicenda videbantur. Nunc res admonet, ut ad earum quoque rerum quas mathematicas diximus conformationes transeamus.

CAP. XVI. DE MODIFICATIS MATHEMATICIS

spacerRes igitur mathematicae cum abstractae sint, et ab omni materiae concretione separatae, simplices quidem umbras proiicere nequirent, nec vero etiam superiori ratione inflexas, siquidem hic a nobis numerorum exhibitio quaeritur, cuius rei ne suspitio quidem ex iam dictis poterat oriri. Tentetur igitur et hoc etiam a nobis, tantaeque nuditati solers impositio succurrat. Et quoniam numeri negotium agitur, eius primum, in decurias blue quae ex Zodiaci signorum ordine reputentur, esto divisio. Singula autem orbis huius signa, singulas decurias, ex ordine sortiantur. Tum vero etiam ad digitos in decuriis insinuandos, omnia quidem signa, decem partibus distincta et divisa sunto. Erunt igitur 120. Quae si minus satisfacere videuntur, idem in errantibus etiam, et imagine draconis lunae tentetur eodem modo: sient 200, quorum usus in librorum, capitum, caeterorumque similium censu firmaque perceptione incredibilis forte videatur. At occurritur nobis, et quidem a minime malitiosis. “Qualis est,” inquiunt, “ista praeceptio? Zodiaci signa vis assumi: assumpta in decem partes ex ordine distingui. At quis in Cancro, aliique nonnullis, perspicuas decem partes et differentes inveniat?” red quasi vero cancrum pro Cancro, pro Piscibus pisces effingi velim. Simplicitas est. Quis est enim, qui signorum umbris ex eo quod dicitur fingendis, mathematicum se audeat dicere? Horum igitur umbrae non quidem in eo quod isti suspicantur, sed in propriis ipsorum imaginibus conformentur. Hic etiam, ne quando similitudo fortasse conturbet, non unas modo, singulorum signorum imagines assumi, verum omnium omnes pro varietate consulimus. Quae autem, et quot sint istae imagines, quae item errantium, et Draconis lunae: hoc omnes scitis. Ac rerum quidem adumbratio talis esto.

CAP. XVII. DE VERBORUM INFLEXIONE

spacerspacerErgo, quotiescunque rem ipsam meminisse volemus, si formarum et umbrarum diligenti notatione utemur, facile ea quae volemus memoria consequemur. Reliqua est verborum inflexio, quo loco etsi

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCui lecta potenter erit res, blue
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo,

et

Verbaque provisam rem non invita sequantur. blue

tamen et huic etiam parti prospiciatur, etsi res haec opinionis potius quam scientiae vestigium videtur. Illud igitur primum intelligi par est, plurima quidem ex eorum genere quae sub sensum cadunt, tum vero etiam eorum quae non cadunt, eiusmodi esse, ut ex ipsis verba quoque necessario sequantur. Hic igitur quae de rebus dicta sunt, de verbis etiam dicta esse putentur. Nunc ubi rerum existet inutilis commendatio, ad omnis quidem in voce proportionis, praesertim vero coniugationis et originationis, officia recurratur. Verum generalis inflexionis huius potentia subiicienda videatur. Primum igitur, in certis et ubique variis hominibus, 30. elementorum sit expedita praesentia: idem sit in singulorum effectis propriis, idem in adiunctis. Quibus ante provisis, atque ita quidem provisis, ut prompte et expedite tot ac talia designet elementa cum suis effectis et adiunctis Alledius, eodemque modo in reliquis: quid dubitas, ex horum et illorum mutuationibus quascunque compositiones effingere? Nam pro quartis et quintis etiam compositionum elementis, quid ratio afferenda sit? Sive enim postremo, sive medio et interiecto loco occurrant, ex gestuum solerti varietate quaerenda sunt. Rursus, pro ipsis etiam elementis, certis corporibus seorsim constitutis, hisque omnibus, quinque consistentium accessione spirantibus, eorumque consistentium effectis et adiunctis pro liquidis et finalibus ex ratione providentibus: quid hic nisi mutuationes, quid quaeso praeterea quispiam requirat? Hos autem homines, haec corpora, haec effecta, haec etiam adiuncta, sibi quemque suo commodo convenit apparare.

CAP. XVIII. DE LEGE UMBRARUM blue

spacerHaec igitur umbrarum quasi consitura fuerit. Ad legem at adiuncta veniamus. Nam cum ab unaquaque re, pro luce ingenii, multiplices umbrae produci possint, quod in opticis corporibus contingit eodem modo, delectus habendi, et opportunitas expendenda videatur. Omnes igitur umbrae simplices, omnes inflexae, oculorum primum commendationem procuranto. Si res ita feret, in suae dimensionis specie manento; si non feret, ex adiunctis modificantor. Caeterum illustres et acres sunto: id autem ut expediatur, novis quidem, aut ridiculis etiam rebus, insignitae sunto. Ergo egregiam pulchritudinis aut turpitudinis speciem aliquam, ad cogitationis scilicet pulsum, prae se ferunto. Subiecta autem in quibus reponentur, perfecte et accurate signanto. Vagae ne sunto. Semper autem in subiecta, vel in subiectis aliquid quod afficiat et impellat agunto. Inde, si cogitatio creverit, exeunto, eademque revocante redeunto. Caeterum dissimiles forma et in varietate sunto. Quod si ab instrumentis similes formas sensus acceperit, aut ipse creassit, visionis opera et officio retrectantor. Ac de providentia quidem satis fere dictum est.

CAP XIX. DE CRITERIO

spacerspacerVerum esto, sint provisa subiecta, umbrae provisae, provisa omnia: Quid deinde? Reliquum scilicet est, ut de criterio simili ratione dicendum sit. At hoc non uno modo dici videtur: nunc enim quo cohaerentiae quaestio disceptatur, nunc vitae canon et idea, nunc autem veritatis mensura criterium appellatur. Hoc rursus, aliud quod iudicat, aliud vero quo iudicat, tertium secundum quod et ipsa iudicatio. Atque hinc quidem omnis vestrarum scholarum est orta distinctio. Aliis hoc esse, et verum quod esset inveniri posse dicentibus, quales Parmenides, Anaxagoras, Dionisidorus, aliique permulti, aliis vero nihil sciri, nihil percipi posse contendentibus, unde tua manavit ignava dissimulantia, alii tandem dubitantibus, Heraclito, Zenophane, Homero, Pyrrhone, Democrito: Unde illud,

Quis novit autem, an hoc vivere sit emori, blue
An emori sit hoc quod vocamus vivere?
red

Nos autem, et eo quod iudicat, et eo secundum quod existit iudicatio, pretermisso, reliquum id quo iudicat, assumamus. Atque hoc quidem alii in sensu reposuerunt, ut sit ille πάντων χηρμάτων μέτρον, alii vero in sola ratione: Unde illud,

Opinioque sacer est morbus et visus mentitur. blue

Et illud,

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOportet vero te omnia nosse, blue
Tum quidem veritatis suasu facilis accuratam sententiam,
Tum vero mortalium opiniones quarum non iam vera fides,

Et illud,

Ne te deus ancipitem iuxta hanc viam cogat, blue
Iudicare inconsiderato visu, et resonante auditu.
Sed iudices ratione accuratam sententiam.

Aliis rursus, utrunque sensus et rationis instrumentum acceptarunt. Nos autem in eo quod agitur, visionis et cogitationis virtuti et functioni subiicimus, quarum rerum fiat apparatu ut quae ex instrumentorum pulsu percepta, vel sensus opera efficta fuere, iusto impulsu in memoriam insinuentur. Habet etenim cerebrum suam sphaeram, et distinctos orbes, sensum, visionem, cogitationem, memoriam. Atque haec quidem in centro est, in horizonte vero sensuum instrumenta. Nihil igitur ad centrum, nisi per interiectos orbes omnes moveri potest. Non igitur, ut instrumenta pulsentur, existit protinus sensus et memoriae complicatio. Ex quo criterii virtus et accessio quaesita videatur.

CAP. XX. DE METHODO

spacer Est autem criterium in methodo, et animatione: methodum visio praestat, animationem vero cogitatio. Impulsis igitur instrumentis, ipso etiam sensu in subiectis et umbris impulso. Quid hinc visio? Certe in dispositionis iudicatione tota consumitur. Cum autem subiecta quasi sinus et receptacula posita sint a nobis, certe ordinis ista quecunque ratio, de subiectis primum demonstranda erit. Primum igitur in subiectis, una si possit idea statuatur, quae mox in partes communes sit distribuenda. Hae rursus, in alias minus communes, illa, in proprias, propriae tandem in tribus secernantur. Et quamvis fortasse loci natura pugnare videatur, quid est tamen quod impositionis operam possit impedire? Ideam igitur crede ideae: communia item communium: propria proprium, et tribuum, tribus, observantiae committe. Insuper novas et tertias, et decimas etiam si sit opus, velificationes adhibet, id quod adiuvantium usibus, et aureae catenae ministerio et opportunitate conficitur. Atque hac quidem re nihil est in hoc omni sermone faecundius. Nunc reliqua est cogitationis in animatione solertia.

CAP. XXI. DE ANIMATIONE SIVE PULSU COGITATIONIS

spacerSed erro fortasse, nec est ut cogitationis operam praeterea requiras. Methodum enim qui teneat, tantum fortasse, quantum volet efficiat; qui non teneat, frustra se vexando, nihil prorsus efficere queat. At falsum. Ut enim in negotii nostri proposito, sicut in aliis rebus omnibus, plurimum possit ordo. At quod possit, artificii nostri est, et omnia tamen posse valde negavero, quod ex orbium hypothesi repetere licet. Nunc ad animationem. Primum igitur ne dormiatur in umbris. Tum factaXVI acria, et circumstantias insignes, superlatio praestet. Non sit autem a natura, neque forte temere, sed ex voluntatis praescripto iudicatio. Tum vero quae sient, impulsum et affectus vehementes prae se ferant. Inde sequitur negatio. Hinc, tui in rem ipsam, rei in seipsam, gemina nempe transformatio. Hoc est animare, hoc est quod cogitatione perficitur. Sic enim informata cogitatio, materiam deferens atque tempus, umbrarum illa quidem ideas et rationes arripit, in ipsam intelligentiam pro facultate propensa. Ac cum omnis solertia admiranda est, tum ea praesertim, quae efficit, ut inanima quae sunt, quasi vivere et spirare videantur.

CAP. XXII. PERORATIO

spacer
spacerHabes, o Sophronisci fili, de memoria iudicium nostrum. Reliqua sunt in cura, cogitatione, labore. Hinc est ut nihil effugiat, atque omne quod erit in re, occurrat et incidat. Haec igitur praecipue colenda est tibi. Haec semper adhibenda: haec nihil est quod non assequatur. At tu, cum eris in terris, Anaxagorae, quem non tulisti, satisfacere memento. Quamvis haec tota transitio mihi suspecta est, et hic forte aliquid subesse possit.

Finis