Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio 

ANNO 1620

Ianuarii 1. Vicecomes Doncastriae ex legatione Germanica reversus regem accedit, et de statu electi regis Bohemiae et imperatoris edocet.
Marchio Buckinghamiae corona marchionis a cancellario pro strena donatus.
Prodiit liber regis de regis inauguratione.
5. Leonellus Cranfeld in sanctius consilium adscitus.
6. Baro de Donaw legatus ab electo Bohemiae rege accedit regem private.
Consultatio de re nummaria in reducendo auream et argenteam monetam ad aequalem valorem, nec sine gravi regis offensa, qui commotior quid Iohnsonus et Dobledaius non aderant tempore cum suis rationibus.
8. Literas accepi ad Dudleio Carletono apud Ordines legato, de ambitiosa contentione inter militares viros in Hollandia, qua de re comitem Arundelium consului.
11. Rex Londino profectus est coelo nivoso, cum sponsalia contracta fuerunt, ut fertur, inter marchionem Buckinghamiae et filiam Francisci comitis Rutlandiae, ex Francisa Knivet relicta *** Bevilli de Cornubia.
18. Maria Seimoura vidua *** Rogers, uxor Peiton iam in bello Veneto, soror Edwardi comitis Hertfordiae, nocturno funere in ecclesia collegiata Westministeriensi inhumata, magna nobilium caterva comitante.
Anna filia Thomae Denys de comitatu Devoniae obiit, ad Sabaudium sepulta.
Novi commissarii pro officio thesaurii, Georgius Calvert secretarius et Leonellus Cranfield, magistro rotulorum amoto.
Rex succenset comiti Suffolciae exthesaurario, cum deprehensum esset eum transcripsisse omnia bona in Sarisburiae comitem generum et Gulielmum Howard fratrem.
Iohannes Bingley abdicatur munere rememoratoris thesaurarii, et in eius locum surrogatur Robertus Pye, famulus marchionis Buckinghamiae.
22. Franciscus Baconus cancellarius Angliae natalem diem LIX aetatis celebrat.
Comes Wigorniae, qui nuper reddidit regi in manus diploma de vitro conficiendo, iubetur ut in curia requestarum assideret cum magistris supplicum libellorum, quasi indignum esset ut tantus magistratus iudicaturae locum non haberet, quod Northamptoni nuper dixerat.
28. Thomas Lakus legit in camera stellata recognitionem calumniarum quibus comitissae Exoniae indignam iniuriam intulisset. Recognitio haec sive submissio erat concepta per cancellarium, iustitiarios capitales, et attornatum generalem, et a Thoma Lake publice perlecta. In qua agnovit sententiam latam in se 13. die Februarii anno superiori, ob defensam et sustentatam filiam dominam Roos, fuisse iustam, quia crimen erat turpe, odiosum, et scandalosum dictae comitissae. Se autem crassa credulitate, indulgentia, et ignorantia fuisse seductum. Praeterea se peccasse agnovit incarcerando Lucam Huttonum et Georgium Guilliams in rem suam, professus se ex animo dolere causam tam turpem, odiosam, et scandalosam defendisse. Culpam a comitissa deprecatus, dominos vero rogavit ut apud regem pro gratia et misericordia intercederent.
Comes Suffolciae in aliquam gratiam a rege recipitur, et etiam filii.
Februarii 1. Robertus Car de Ancre miles singulari certamine occidit Carolum Maxwellum, furibundum iuvenem, apud Newmarket, lite exorta de gratiosis apud principes, Luino et Buckinghamio.
Sol splendit Maria purificante, et acre frigus subsequtum est.
Res postulat ut inquisitio fieret in bona, possessiones, et debita comitis Suffolciae, ut videret an ille ad mulctam solvendam par esset.
Liberi Suffocliae comitis in gratiam recipiuntur.
Rex iubet consiliarios deliberare de pecunia corradenda ad debita dissolvenda.
7. Comes Wigorniae, custos privati sigilli, sedet in curia requestarum.
10. Iacobus primogenitus filius baronis Waldenii ad Audley-end baptizatus, susceptores rex per ducem Lenoxiae, ipse Suffolcius, et comitissa Salisburiae.
15. Suffolcius et uxor Londinum redeunt.
Acre frigus et nix.
21. Thomas Halecrofts ex praecipiti casu expiravit.
22. Peacockus Cantabrigensis qui professus erat se praestigiis regis animum in causa Thomae Laki a vero iudicio deflexisse, tormentis in arce Londinensi subiicitur. Alii amentem, alii impostorem censuerunt.
29. Rex Westmonasterium rediit.
Martii 1. Episcopus Wintoniensis praedicat coram rege.
4. Vidi Waldenium fungentem praefectura nobilium pensionariorum.
Georgius Copyn moritur, cui in clericatu coronae successit Thomas Edmundus regii hospitii thesaurarius.
Princeps se hastiludio exercet.
Marchio Hamiltonius admittitur in regii lecti cubiculum.
5. Baro Roos unicus filius comitis Rutlandiae moritur, sepultus noctu Westmonasterii.
Princeps invitat proceres ad convivium in aedibus Somersettanis, et ludum senicum.
Eodem die comes de Gundomara Catholici regis legatus apud Dubrim appulit.
6. A praetore Cantuariensi excipitur, deinde a comite Dorsettiae.
8. Appulit ad arcem Londinensem et perducitur per urbem ad aedes Elienses.
10. Andreas Grey, pulso tympano per plateas, colligit milites pro defensione electoris Palatini.
Convenerunt heraldi coram delegatis de hastiludio principis et audacia Chaleroni et Comptoni Hollandi.
*** Rex Westmonasterium rediit.
Domina Lake prae invaletudine ex turre liberatur, ea lege ut sub initium termini ad turrim reducatur nisi se submiserit.
12. Martinus Fotherby episcopus Sarum obiit, qui consecratus fuerat 19. Aprilis anno 1618.
Comes de Gundomara legatus Hispani dum accedit regem in Aula Alba, clathra, quae iuxta ostium magnae camerae, prae multitudine dirupta decidunt et una comes Arundeliae, baro Greius, baro Gerardus, sed illaesi. Legatus ipse casurus ab astante satellite sustentatus periculum evasit.
13. Iterum regem accedit, et post longum colloquium principem accedit.
14. Rex Hampton-court adiit.
15. Ego testis advocatus in causa inter Fenwicos et *** Fosterum.
24. Hastiludium in anniversarium regis Iacobi, ubi princeps Carolus 12 cursibus decursis omnem laudem retulit. Ego plumatus et superhumeralibus [sive scarfs] oneratus ex colore albo, caeruleo, et viridi, mihi ignotus, ante equitavi. Deduxerunt eum pulcherrimae cohortes sclopetariorum et hastatorum, iudices, comes Leicestriae, vicecomes Doncastriae, baro North, Henricus Cary contrarotulator, Fulco Grevil.
26. Rex magna cum pompa a Westmonasteriensi palatio ad S. Paulum processit cum episcopis et regni proceribus. Ad Temple-barre praetor Londinensis et senatores exceperunt. Robertus Heath recordator ingressum in urbem gratulatur. Inde ad partem borealem inter contignationes [sive rails] societates civium stabant ordine cum suis vexillis usque ad templum Paulinum, aulaeis ex fenestris dependentibus.
Nec comitum filii iuniores, nec equites consiliarii processerunt, quia de praecedentia convenire non poterant. Princeps nudo capite.
Ad occiduam partem, ubi antiqua aenea columna expolita, cathedra posita, et pulvinus, ad quam prostratus, cum surrexisset, decanus orationem habuit. Inde per mediam insulam processit sub conopaeo per chorum ad transveram iuxta Nicolai Baconi tumulum. Inde post breves precationes et hymnos itum est ad locum quem Iohannes Gandavensis dux Lancastriae posuit ad ad conciones audiendas. Episcopus Londinensis concionem habuit de templo Paulino reparando. Rediit rex eo ordine quo venit.
Aprilis 3. Dux Lenoxiae, comes Pembrochaie, et comes Arundeliae conveniunt in officio armorum, et proponunt quo ordine dux Lenoxiae progrediatur ad tenendam curiam de Vierge, et sanciunt ut Somersetus heraldus non habeat uxorem in officio armorum.
5. Rex ad Hampton-court remittit 1800 libras comiti Nottinghamiae, quas debuit reginae Elisabethae et sibi.
6. Dux Lenoxiae, seneschallus hospitii regii, tenuit curiam Virgiae in praetorio Westmonasteriensi.
6 et 7. Grandinat, intensum frigus Saturno decurrente per 27. gradum Geminorum, ubi est perigaeum excentrici.
14. Die Passionis domini comes Oxonii et Henricus Parkerus intempesta nocte, luxu perditi, invadunt aedes Powelli apud S. Aegidium, ubi domini Rossa diversabatur, ut stuprum inferret, sed a vigilibus capti male mulctantur.
Newell installatur praebendarius in locum Cuthberti Bellot.
18. Princeps, marchiones Buckinghamiae et Hamiltoniae exercent hastiludium Westmonasterii, palmamque retulit princeps 12 cursibus decursis, iudicio multitudinis et comitis Arundeliae, vicecomitis Doncastriae, baronis Sheffeild, Henrici Cary contrarotulatoris, qui iudices assidebant.
19. Filius comitis Pembrochiae baptizatur apud Bainardi castrum, sponsores rex absens per comitem Montgomery, marchio Hamiltonius, et infantuli avia.
Princeps Carolus assignat annuas pensiones centum librarum 18 e famulis suis, e quibus non nisi Angli *** fuerunt, Dallingtonus tunc neglectus.
22. Nova de mareschallo Fels, magistro castrorum regis Bohemiae, profligato et occiso a Polonis sub Bocquoio.
Literae electorum ecclesiasticorum, Saxonis, Bavari, et Lantgravii *** ad Fridericum Bohemiae regem ut novo regno cedat, ne brevi cogatur quoniam Bohemia sit feudem imperii, de quo cognitio spectat ad collegium electorale, sine cuius assensu Fredericus regnum illud accepit. Ordines Bohemiae haec pernegant, et contendunt et agnoscunt nihil ab imperio nisi feudalem investituram.
Hispanus constituit Parmensem generalem suum in Flandria.
Spinola aliquid aggressurus est contra Iuliacum.
Hispanus interim studet per intercessionem regis nostri et Galli prorogare inducias cum Ordinibus.
26. Festum S. Georgii celebratur Greenwici.
27. Rex indixit silentum CXXX verbi ministris in Scotia, qui se episcoporum authoritati submittere noluerunt, sed postea in gratiam recepit mense Iunio.
Maii 1. Rex excepit principem et caeteros qui se hastiludio exercuerunt lauto convivio apud Albam Aulam.
2. Rex dedit Calverto secretario annuam pension 1000 librarum ex customis [ille factus secretarius 15 Februarii anno 1619]. Qui mihi natalis, admodum male me habui, nec aulam adire poteram, etsi accersitus de causa praecedentiae inter iuniores comitum filios et equites consiliarios. Ego totus Deo et divinis meditationibus vacavi.
Clarus inoffenso procedit lumine Titan.
15. Edictum de revocando Rogero Northo, qui vela dedit cum authoritate regia ad incolendum iuxta fluvium Amazonum.
Thomas Lakus osculatur regis manum. Uxor ad arcem remittitur, quia se submittere pertinaciter recusat.
16. Marchio Buckinghamiae ducit Catharinam filiam et haeredem Francisci comitis Rutlandiae privatim apud aedes Lumleyanas.
Domina Carletona venit in Angliam ex Hollandia.
Treswell servus mihi impertiit heraldorum petitionem contra Yorkum et ipsum, quasi perturbatores omnium.
17. Fredericus Henricus declaratus successor patris in regno Bohemiae.
Ter tonuit, fulguravit.
20. Legatus ab unitis Germaniae principibus praefixit quo tempore regi hunc diem ad respondendum quid faciet pro genere Bohemo.
Baro Northus in Fletam coniicitur, quod author fuit Rogero fratri ad maturandam navigationem ad fluvium Amazonum.
Nova confirmantur de quatuor Anglorum navibus interceptis, cum magna vi opum et pluribus Anglis caesis ab Hollandis in India orientali.
Denis O Roghan obiit, et confessus est se falso accusasse Ioannem Perrotum Hiberniae proregem ex aliorum subornatione.
Henricus Nassovius Frisiae gubernator apopolecticus Leowardiae moritur sine prole.
26. Profectus sum Londinum, ubi in aula inferfui contentioni inter Dudleium Diggs et Ioannem Manwoodum milites. Hic vero carceri commissus a duce Lenoxiae, camerario, et Arundeliae comite quod ebrius dixerit Dudleium non audere pugnare, sed postea relaxatus.
Eodem die obiit domina Haringtona filia *** Kelway, vidua Iohannis baronis Harington qui obiit anno 1613 in Germania.
27. Dictavi submissionem exhibendam delegatis pro officio marescali in causa inter eum et Dudleium Diggs.
Rex constituit marchionem Buckinghamiae locumtenentem Cantii postquam baro Wottonus cesserat, et ille mox regis consensu idem munus in Lenoxiae ducem transtulit.
Vicecomes Purbeck, uxor, et domina Feilding soror eius ad Aquas Spadanas profecti sunt, forte ad occultandum ex superbia vesaniam.
Huntus prebendarius Cantuariensis factus decanus Dunelmensis, Adamo Newton accepto pretio resignante.
Iunii *** Princeps transiliens murum apud Theobalds lapso pede frontem et nasum graviter laesit, non sine vitae periculo.
4. Rex celebravit festum Pentecostes apud Greenwich et sacra synaxi participavit, episcopo Wintoniae ministrante et primam concionem habente, et Lincolniae episcopo coram rege. Aulum admodum rara fuit. Esmaeus Aubignius, quem comitem Marchiae rex nuper creaverat et multis pecuniis donarat, offensior quod rex expensis non satisfaceret (non dixero odium pro gratia reponere coepit).
5. Filius comitis Pembrochiae, qui natus 10 die Martii, obiit.
Guilielmus Mainardus Baronettus, *** Bentley, *** Foliot, et *** Gorges consecuti sunt ut fierent barones regni Hiberniae [Mainardus baro Wicklow, Gorges baro Dundalk, Herveius baro Rooss], forte ex ambitione ut praecederent vicecomitum filios maiores et comitum filios minores.
10. *** Aluredus, qui quondam scriba domini Ever, praesidis Walliae, marchionae Buckinghamiae tractatulam politum exhibuit contra nuptias Caroli principis cum Hispana, unde rex indignatus eum in carcerem coniicit.
Dux Lenoxiae, marchio Hamilton, marchio Buckingham, eius uxor et mater, comitissa Arundell, Thomas Comptonus prandent apud dominum Walsingham seniorem apud Chesilhurst.
11. Post preces vespertinas dominico Trinitatis rex se Wesmonasterium confert.
Dominus Godwinus decanus Aedis Christi Oxoniae, et dominus Budden regius ibidem iuris professor obierunt.
*** Corbet doctor theologiae Aedis Christi subrogatur decanus.
Horatius Vere designatur generalis exercitus quiin Palatinatum mittendus, Edwardo Cecilio posthabito qui prius erat designatus.
Volones per sonum tympani colligunter per urbum ad bellum Bohemicum sub signis comitis Oxonii, Essexiae, Iohannis Wentworthi, etc. Edwardus enim Sackvil et dominus Lisle renunciarunt huic militiae ex nescio qua aemulatione.
19. Rex celebrat diem natalem Windesorae, et venit ad Wansted.
Mavors, Saturnus, Venus et Luna. Nebulae ad meridiem.
23. Episcopus Sarum electus, aulici quidam et domina Smitha et domina Walsingham prandent mecum.
26. Rex invisit Thomam Watsonum apud Hawsted, consilio venandi, sed dies admodum pluviosus. Venatur tanem. Habuit in comitatu principem, ducem Lenoxiae, vicecomitem Fenton, baronem Dacre et aliis.
29. Festo S. Petri. Rex postremo audivit causam de praerogativa honoris sive praecedentia inter filios minores comitum et equites consiliarios, et adiudicavit filiis minoribus comitum.
Attornatus ab officio suspenditur.
Iulii *** Whitlock factus serviens ad legem et iustitiarius Cestriae, Chamberlain facto iustitiario in banco regio.
Intefui electioni Westmonasterii.
Obiit Thomas Marbury.
9. Robertus Tolstonus consecratur episcopus Sarum Lambethae. Manus imposuerunt Lincolniensis, Roffensis, Cestriensis. Dominus Davenant concionem habuit.
10. Horatius Vere profectus ad Theobalds ut regi valediceret, iam oram soluturus in Germaniam cum 4 mille peditum ad Palatinatum defendendum.
15. S. Swithini dies sine pluvia, praesepi et asello cosmice exorientibus, sed nubilosus et frigidior, Saturno in Geminis in perigaeo eccentrici.
17. Edictum de aedificiis intra mille passus a Londino.
18. Rex progressum incipit.
Mulcta imposita Suffolcio minuitur ad 7000 libras, quae Haddingtonio solvenda, et Thomas Mounsonus regis manum osculatur.
20. Fulgur et tonitru nocte.
Archiepiscopus Cantuariensis proficiscitur Cantuarium versus.
Tristia feruntur de Anglorum damnis per Hollandos in Orientali India illatis, Iordano primario mercatore occiso, et Thoma Gates milite demortuo.
22. Generalus Verus, comites Oxonii, Essexiae, et alii oram a Gravesendia solverunt.
Delegati pro restauratione templi Pauli decreverunt aedes ad orientalem et occidentalem eiusdem ante calendas Augusti demoliendas esse.
Augusti *** Catharina comitissa Huntongdoniae, vidua Henrici comitis Huntingdoniae, filia Iohannis ducis Northumbriae, obiit medio Augusti sine prole. Sepulta noctu Chelseiae prope aviam.
Robertus Mansel oram solvit e porta Londini cum navibus regiis et *** Londinensium adversus piratas Mahumetanos, mire Mediterraneum infestantes.
9. Puer natus Edwardo Bointello.
12. Venti impetuosi et pluviae. Pransus sum cum episcopo Roffeniensi Richardo Mitho Brumley.
13. Non pluit occasu matutino Delphini, vide igitur an pluat exoriente Arcturo 13 Septembris.
24. 5 librae pro certificatione armorum Savagii mittenda in Hispaniam. Festum S. Bartholomaei pluviosum.
28. Nova Spinolam cum exercitu in Palatinatu consedisse, et ibidem belli aream constituisse.
29. Archiepiscopus Cantuariensis excipitur Dovere a domino Zouchaeo limnarcha cum festivo gaudio, tormentorum effulminationibus, et ignibus missilibus.
Ludovicus Stuckley, qui Raleghum prodidit, quodammodo vesanus obiit.
Septembris 2. Ventus lybonotus furit et grandiat, nec Robertus Mansellus ex Tamesis ostio solvere cum classe poterat.
4. Solvit et apud the Downs subsistit.
5. Coenavit apud Dudlieum Digs, et sexto festinavit ad aulam, fortasse quia minus instructus a nautis et necessariis.
Rex succenset comiti Wigorniae, edoctus illius filiam Bruxellas missam ut sanctimonialis fierit.
Tilenus, magnus theologus, venit in Angliam et edit librum contra Scotos zelotas disciplinae Genevensis.
Filius Hotmanni cum eo in Angliam venit.
Nova Spinolam cepisse Openheim, Christac, et Aslac in Palatinatu, et propugnaculum iuxta Moguntiam posuisse.
14. Funus Chapmanni.
Robertus filius Roberti Digby factus dominus de Geashill.
Nautae et milites graviter conqueruntur annonam classicariam computrisse.
Richardus Boylus, baro Boyl de Yoghall in Hibernia, creatur comes Corcagii et vicecomes Dungarvonae, nuptiis pactis inter eius filium et filiam Edwardi Villiers, et Boyli filiam cum Villerii filio haerede.
27. Funus Simondi.
Lechus ab epistolis baroni Carew sibi mortem conscivit.
Henricus Radcliffe, primogenitus Roberti comitis Sussexiae, qui duxit filiam Michaelis Stanhop, obiit sine prole.
Thomas Lakus frangit brachium vehiculo excussus.
Die ultimo rex venit Westmonasterium, invisit novam fabricam, et a prandio ad Theobalds properat.
Octobris *** Propositio facta ut singuli comites 1000 libras, barones 400, baronetti ***, milites *** conferrent ad Palatinum defendendum contra Spinolam, imperatoris in illis partibus generalem.
5. Impetuosi imbres cum grandine.
8. Nova Spinolam intercepisse Bagrac, Bing, et Clut. Cum Hispanicus legatus subaccusaretur regi intimasse Spinolam non cogitare Palatinum cum exercitu, Buckinghamiae marchio, literis ad legatum datis, agnoscit nec legatum nec Hispanum nec archiducem Albertum hac in re cum rege dissimulasse, sed singulos professos fuisse eum bella in Palatinu gesturum.
Requiritur ob officiariis in cancellaria, scaccario, iudicibus, et iuris professoribus, et aliis opulentis, ut subsidiarum pecuniam conferant ad subveniendu electori Palatino.
Paulo post rex declarat aliis ad eum literis se neutiquam probare abdicationem imperatoris et electionem Palatini per Bohemos, dum conscientiam suam, honorem, et quam perniciosi sit exempli omnibus regibus secum serio perpendit, et imprimis Danorum regi.
25. Palatinus victus, et Praga capta.
Nova adferuntur de Dampiero ab Hungaris occiso.
Henricus Carvillus de S. Maria accersitur, accusatus quod pecuniam submiserit auxiliarem contra electorem Rheni. Hinc Hispanus legatus conqueritur contra Nanton secretarium.
Rex venit Wesmonasterium vigilia omnium sanctorum sero, ideoque ad preces vespertinas non accedit.
Novembris 1. Festo omnium sanctorum matutinas preces accedit, offert, strumosos tangit. Concio vero habetur nulla.
5. Celebratur festum coniurationis sulphurarie apud Theobalds, et vicecomites nominantur.
7. Indicitur parlamentum inchoandum ad XVI diem Ianuarii.
8. Attornatus sistitur in camera stellata denuo, ubi eius advocati et ipse agnoscunt quod erraverit ex ignorantia, negligentia, et facili credulitate, non ex corruptela aut animo nocendi.
9. Guilielmus Cavendishus, filius Caroli Cavendishi, creatur vicecomes Mansfield traditione literarum patentium, sine ulla investitura.
10. Idem mulctatur quatuor millibus, depositione a munere, et incarceratione in arce Londinensi donec regi visum fuerit.
Comes Essexiae, comes Oxoniae, baro Gerard, Edward Sacvillus, Heidon thesaurarius, exercitus Anglici in Angliam redeunt.
16. Dudleius Diggs et Mauritius Abbot mittuntur in Hollandiam de repetendis Anglorum bonis interceptis in India Orientali. Rowlandus Woodward secretarius illis constituitur, qui mihi hodie valedixit.
Funus William Sebright.
Nox spissa.
Cum domina Lake in camera stellata sistenda esset ut culpam in comitissam Exoniae agnosceret, scripsit literas ad eandem, derogat iustitiae regni, et repetitis versiculis ex 139 Psalmo ad divinum tribunal provocat, unde in arcem datur.
21. Comes Bridgwater, ut expiaret sacellum aedibus suis apud Barbacan Londini, missis polutum, de novo consecrandum censuit, et obtinuit ab episcopo Londinensi aegrotante ut episcopus Landavensis delegaretur et consecraret, quod rite factum. Iohannes William decanus Wesmonasteriensis concionem habuit, et cantores Westmonasterienses aderant.
Prodit liber inscriptus Vox Populi.
Propositum a consiliariis ut nobiles qui pecuniam ad Palatinatum defendendum contulerant non nova contributione gravarentur, ut pecunia pro ratione facultatum cuiuslibet ne minus in subsidiaria pecunia concederetur. Verum haec regi minime placuerunt.
29. Nova adferuntur electorem Palatinum fusum esse et in Silesiam fugatum. Pragam vero a Bavaro et Bucquoio captam, et fautores electoris ex urbe eiectos.
Haec ex literis ducis Bavariae ad electorem Moguntinum, impressis Bruxellis.
Gainsford incarceratur de libello Vox Populi.
Randolphus MacSurely, qui iampridem factus vicecomes Donluz (scilicet anno 1617) nunc creatur comes Antrim.
Olivarus St. John pro-rex designatur vicecomes Grandison.
Decembris 3. Henricus Montagu, capitalis iustitiarius banci regii, bacillo apud New-market tradito, fit thesaurarius Angliae.
Egelascit.
Rex, qui procuravit opulentiam, scribit ad consiliarios populi Scotiae ut agant cum opulentioribus Scotis de pecunia conferenda ad Palatinatum defendendum.
4. Faex populi tumultuatur contra legati Hispanici famulos ob verbula quae exciderunt Hispano de Bohemo profligato, usque adeo ut cancellarius iuberet 300 viros ad excubandum circa legati aedes sub Ludovico Lewknor et Henrico Spillero.
Fertur patrem Magistrum, qui nuper ex Anglia Romam versus profectus, colloquium habuisse cum comitissa Arundelia Pataviis, eam una cum illo Romam adisse, unde rex offensior perhibetur.
Rex confert thesaurario titulos et honores baronis Kimbolton et vicecomitis Magnavillae, forsitan quia Kimbolton olim sedes Magnavillorum e Normannia.
Nunciatur in trepida fuga regis Bohemilae Vratislaviam versus, eius vehicula ab hoste sequente intercepta fuisse, et in iis coronam regni Bohemiae et alia regalia reperta, eumque iam Presburgum cogitare ad colloquendum cum Bethlem Gabor.
13. Scripsi ad Petrum Puteanum.
14. Novus thesaurarius venit ad scaccarium, Fulcone Grevillo procancellario comitante, ubi coram cancellario praestitit iuramentum de officio thesaurarii fideliter administrando. Cancellarius monuit ut Burghleium thesaurarium et Nicholaum Baconum custodem magni sigilli sibi in exemplaria proponeret.
Attornatus, etsi incarceratus, eligitur burgensis pro villa Northamptoniae a civibus zelotis.
Rex concessit veniam Ordinibus transportandi 100 tormenta ferrea cum pertinentis, et totidem legato Hispanico non sine multitudinis murmure.
Postulantur 20000 libras a Londinensibus. Illi 10000 libras libenter donant per societates colligenda.
Nunciatur Robertum Mansfeldium infeliciter pugnasse contra Turcicos piratas.
Domina Lake ex carcere liberatur nescio quibus conditionibus.
23. Rex Westmonasterium venit. Ad sacellum non accessit, podagra impeditus.
Die Christi natali proceres sacra synaxi participant in sacello, ipse et princips in privato sacello. Interim decanus capellae in capella concionem habuit.
Scotus decanus Rossensis obiit.
Edwardus Villerius designatur legatus in Bohemiam. Discessit 2 Ianuarii.
26. Edicitur nequis intemperata libertate loquatur aut scribat de arcanis imperiorum.
Iacobus unicus filius comitis Bridgewater obiit.
Cadenet marescallus Franciae, frater ducis Luynes gratiosi illius venit Londinum cum magna nobilium caterva, flumine exceptus apud aedes Somersettenses. In cuius adventum officinae in aula Westmonasterii amoventur. Die dominico carpentis cum suis per plateis advectus regem accedit in superiori domo parlamentaria. Postea sermones privatos habuit cum rege.
Creanatur vicecomes Fielding et baro de Newnham Paddocks, Henricus Cary vicecomes Falklandie et baro *** Item Greus Northumbrieus vicecomes *** in Scotia *** constabulus de Flamburrough. In Hibernia etiam *** Fitz-Williams creatus baro de Liffer *** Willimottus vicecomes *** Calfeildus baro Charlemont.
Rogerus Northus, accepto ab Hollandis nuncio regem illum proposito edicto revocasse, sponte rediit et in arcem Londinensm datur.

ANNO 1621

Ianuarii 1. Rex non adiit sacellum, sed princeps cum proceribus. A prandio legatus Gallicus eum invisit.
Dux Lenoxiae laute excipit legatum apud Hampton-Court venatione et aucuipio.
4. Rex legatum et Gallos opiparo prandio in superiori consistorio parlamentario excipit.
Sederunt hoc ordine: rex in media mensa, ad sinistram legatus, ad caput mensae legatus ordinarius. Dux Alvernia abiit, quia ad regis mensam non adhibitus. Princeps convivio non intererat.
Die epiphaniae rex adiit sacellum, aegre sustenatus. Offert aurum, thus, et myrrham, et LXXX strumosos tangit.
Filius natus comiti Sarisburiae.
7. Dominus cancellarius accersit me et Norreium, et sermones habuit bene mane de necessariis ad honorem vicecomitis apparandis. Statuerat enim rex eum titulo vicecomitis St. Albani solenni caeremonia investire.
8. Vicecomes Doncastriae excipit legatum Gallicum et comites lautissima coena apud aedes Essexianas, cui rex interfuit cum principe, cancellario, thesaurario, etc.
In personatu pastorum spectaculo Scoti et Angli palmam Gallis praeripuerunt, ut in hastiludio et decursu ad annulum. Lites in hoc spectaculo intervenerunt inter Ailossum et hospitii regii contrarotulatorem, sed graviores inter baronem Digby et Georgium Goring, qui eum ad singulare certamen provocavit, quod uxorem eius sede amoverit, in qua dux Lenoxiae, hospitii senescallus, eam locaret, sed rex reconciliavit. Legatus regi valedicit.
13. Concilium militare instituitur, ad quod advocantur comites Oxoniae, Essexiae, Leicestriae, vicecomes Wilmot, baro Davers, Edward Cecilius, Horatius Vere, *** Binghamus. His quaedam proponuntur de recuperando Palatinatu.
Montgomery episcopus Midensis et Clagherensis obiit. Doctor Usherus succedit.
Parlamentum prorogatur ad ultimum mensis diem.
Rex semel atque iterum accingit se itinere Theobadus versus, sed podagra impeditus substitit.
14. Baro Norris et *** Wrayus agunt mecum de titulis comitis Gloucestriae vel Bristoliae, et vicecomitis Abingon, et de titulo baronis Rycot aut Tame transcribendo Edwardo Wraio cum *** unica baronis Norisii filia.
Rex profectus est ad Theobalds, quo die Nantonum secretarium increpuit et a secretarii munere suspendit, quia (ut dicitur) egerat cum Gallico legato de nuptiis Henriettae sororis regis Galliarum, rege inconsulto.
Febricitavi statim a prandio, et tota nocte gravissime.
Dominus Buck praebendarius Westmonasteriensis fere nonaginarius obiit.
Episcopus Herefordensis me invisit.
Baro Norris significat mihi regem concessisse titulos comitis Berkshiriae et vicecomitis Tame.
Thomas Coventry, qui fuerit sollicitator regis, factus est attornitatus. Robertus Heath, qui fuerat recordator, factus sollicitator. Robertus Shutus recordator Londini, [qui ] obiit 6to Februarii.
Vicecomes Haddington fit comes Holdernessae et baro de Kingston, cum accessione honoris ut gestet gladium coram rege die V Augustae, scilicet coniurationis Goureanae.
27. Cancellarius creatus est plenaria investitura vicecomes S. Albani, trabeam praegestavit baro Carew, coronulam baro Wentworth, marchio Buckingham *** sustentavit. Ille gratias regi egit septemplices, quod ipsum primo sollicitatorem, 2. attornatum, 3. consiliarium privatum, 4. custodem sigilli, 5. cancellarium, 6. baronem Verulamii, 7. vicecomitem Sti. Albani <fecisset>.
29. Iacobus Leigh, attornatus curiae wardorum, constituitur capitalis iustitiarus in banco regio, et in curia wardorum Walter Pye attornatus <suffectus>,
30. Die mensis penultimo, coelo ningido et frigido, rex venit eques sub conopaeo ad templum Westmonasteriense cum regni proceribus ordine pulchro. Concionem habuit Lancelot Andrews episcopus Wintoniensis. Comes Cumberlandiae gladium praegestavit, Rutlandius pileum, Arundelius virgam marescalli. Concionem habuit episcopus Wintoniensis textu psalmo 82, Deus adstat in congregatione principum.
Feb. 2 Festo purificationis sub toto die clare splenduit. Vide an frigus intensus subsequetur.
4. Thomas Richardson admissus est prolocutor inferioris consessus, et regi praesentatus. Qui venit in carpento private, et rediit ante horam sextam.
6. Acriter disputatur in inferiori consessu de libertate loquendi contra Recusantes; Papisticis picturis ut ex urbe submoverentur; de eorum ad Hispanici legati missas exaudiendas concursu; de subsidio conferendo. Proponitur etiam ut singuli ex inferiori consessu sacra synaxi participent, ut Iacobus Usherus episcopus Midensis concionem haberet, decano Westmonasteriensi quasi posthabito.
Acre frigus.
Edwardus Cokus se optimum patriotam hac die gessit, docuitque proclamationem quamcumque contra parlamentum non valere.
In superiori proponitur de tormenta ferreis, de revocando Edwardi 3 de constituendis quibusdam qui exaudiant querelas de iniustitiis in cancellaria et aliis curiis, nec non de actu reassumptionis.
10. Frigus solvitur.
Sheppardus, quod Puritanos liberius perstrinxit, e parlamento eiicitur, et Fludus, quod nihil iuris competere Palatino in Bohemiae regno <asservavit>, stigmate inuritur.
In inferiori domo conqueruntur quidam tormenta in Hispaniam transmitti, et hoc regi significatur, qui respondit se ante biennium licentiam Hispani legato transmittendi fecisse, ut etiam Ordinibus Unitis et duci Brunswicensi, et se non posse non fidem liberare.
16. Comes Berkshiriae stetit in angusto introitu camerae parlamentariae cum famulis colloquens. Baro Scroopeus eum praeteriit et ob loci angustias cum paululum loco movet, unde ille commotior insequitur, et rudius protrudit coram principe et universo consessu, unde Fletae adiudicatur arctius custodiendus.
Eodem die communitas offert duo subsidia regi et executionem legum in Papistas exigit, atque ut ad suas aedes relegentur et exarmentur.
18. Inferior consessus sacra synaxi participat apud S. Margaretae Westmonasterii. Concionem habuit dominus Useherus episcopus Midentis ex 10 capite versu 7 prioris epistulae ad Corinthios, Quoniam unus panis, unus corpus, quod multi etc.
19. Die tamen 19. Edwardus Sacvillus et 20. Gulielmus Airmin seorsim communicant in collegiata ecclesia Westmonasterii, et postea Gulielmus Airmin.
21. Plures ex comitibus et baronibus petitionem per principem exhibent ne novi Hiberniae et Scotiae vicecomites locum habeant in Anglia ante barones Angliae. Hoc rex aegre tulit, et baroni Dispenser succensuit.
Eodem die coepit agi de gravaminibus in domo inferiori et *** Drake ex Devonia probat Aegidium Montpossonem iniquius contra diversoria tenentes et cervisiam vendentes per administros suos, famulos thesaurarii et cancellarii, Dixon et Almond egisse.
Ante hos dies respondit rex quinque articulis contra Recusantes, optatque ut legum severitas in eos adhibeatur, provide tamen ne Pontificii principes in Reformatae religionis cultores irritentur. Se vero acturum cum Hispani et Galli legatis ne Anglos ad suas missas admittant. Docuit etiam Gallum iam cogitare obsidionem Rupellae, Sabaudum Genevae, et Hispanum Valteliniam in suam possessionem reddidisse, etc.
Sebastianus Harvey ille opulentus obiit.
23. Franciscus Michell eques auratus nuper creatus mittitur ab inferiori consessu ad turrim Londinensem ignominiose per urbem, ob graves exactiones ad cervisiam vendentes et publica diversoria tenentes.
Edwardus Somerset filius natu minoris comitis Wigorniae obiit hydropicus.
24. Armilustrium Middlesexiae in Toothill.
Baro Digbeius Londino solvit.
Henricus Pottman, qui duxit filiam comitis Derbiae, obiit.
Barones Angliae, qui inique tulerant vicecomites Hiberniae sibi praelatos, iubentur accedere regem et manum eius osculari. Pauci admissi, et illi obiurgati.
Ex Italia nunciatur Paulum V pontificem maximum obiise, et in ius locum suffectum *** de Ludovicis episcopem Bononensem, eumque nomen Gregorii XV assumpsisse. Iis diebus Hispanus proponit pacem generalem Ordinibus Unitis his conditionibus, i. e. se eum protectorem eorum agnoscant; 2. si in Orientales et Occidentales Indias non amplius navigent; 3. si permittant Catholicis suam religionem exercere et sua templa habere; 4. si navigationem inter Antwerpiam et Zelandiam aperiant.
Martii 3. Aegidius Monpesson, postquam vocatus esset coram inferiori consessu, sibi male conscius aufugit. Mox proclamatio ad eum apprehendendum prodiit. Buckinghamius eum derelinquit, in quo spem posuerat.
9. Inferior consessus queritur iurisconsultos quos miserunt referre ad proceres male fide egisse, et praevaricatos esse.
10. Rex audit inferiorem consessum de praevaricatione illa, et postea aucupio se oblectat.
Albertus Morton redit e Germania, et rex eo die non admisit.
14. Male convenit inter marchionem Buckinghamiae, Southamptonium, Sheffeldium, qui illum interruperant, quod saepius eadem de re loqueretur, et extra ordinem in parlamento receptum, sed princeps reconciliavit.
Robertus Bowyer clericus in parliamento obiit.
Iohannes Cottom de Cantu miles obiit.
Subsidiorum conessionem factam a clero provinciae Cantuariensis regi exhibent caeterorum nomine Wintoniensis et Lincolniensis apud Hamptoncourt. Cancellarius repetundarum postulatus prae se fert quasi honoris pertaesus offico cederet, laceratus plurimum calumniis.
18. Vaivode Sandomariae filius, legatus a rege Polonius, regem Westmonasterii accedit, et Latine sigificat quanta moles bellorum orbi Christiano impendeat a Turca hosti communi, ex turbis in Germania exortis.
18. Variatur in parlamento de antiquitate academiae Oxoniensis et Cantabrigiensis, quaenam prius nominanda in concessione subsidiorum.
Funus Sebastiani Hervey.
Cancellarius mittit literas per Buckinghamium ad dominos parlamenti, et orat ut innocentem et inauditum non condemnent ex falsis quorundam suggestionibus.
23. Anniversario hastiludio cum princeps intraret, imber grandinosus depluit, et mox serenitas gratissime illuxit. Ille vero 12 cursibus palmam caeteris praeripuit.
27. Rex parlamentum accedit, et sententiam in Aegidium Montpessum pronunciat, uxoris tamen dignitate illibata.
28. Parlamentum prorogatur ad 18um Aprilis.
29. Iohannes King episcopus Londinensis ex calculo obiit.
30. Edictum de proscriptione Aegidii Montpesson, et aliud de revocatione patentium diversoriorum et tabernis cervisariis, nec non patentium pro filo aureo et argenteo ductili, atque etiam de conformitatibus.
Aprilis 5. Nunciatur Philippum 3. Hispaniarum regem placidie obiisse, filiumque Philippum 17 annorum successisse.
Edwardus Villiers domum rediit.
Quidam apprenticii Londinenses qui Hispani legatum indigne tractarunt flagris per urbem caeduntur.
Edwardus comes Hertfordiae moritur.
6. Rex venit ad praetorium Londinense, et gravissime obiurgat magistratus de vulgi insolentia contra legatos et nobiles in urbe Londino et locis adiacentibus, interminatus se armatis legionibus cohibiturum, eaque de re 8. Aprilis edicitur.
10. Iohannes Benet, iudex in praerogativa curia, graviter accusatur de exactionibus et corruptelis, unde primum vicecomitibus Londinensibus et mox carceri committitur.
Sententia lata a proceribus trabeatis.
Maii 1. Adivi Sanderherst, et frustra quaesivi castra Alexandri Severi imperatoris, qui in Britannia occisus in vico Sisila. Crediderunt nonnulli hoc loco occisum fuisse, sed ex coniectura et nullo certo argumento.
2. Natalis mihi, quo bonis studiis et piis meditationibus totus vacavi.
Magnum Angliae sigillum cum cancellarii authoritate aufertur a vicecomite S. Albani die 3. Maii, et traditum thesaurario, camerario, duce Lenoxiae, et Arundeliae comiti.
Cancellarius adiucatus est carceri pro regis arbitrio. Mulctatur 40000 libris et excluditur omni loco in parlamento et iudicatura, et ne accedat aulam intra 12 millia passuum.
Sententia pronunciatur in inferiori domo contra Fludum, qui probrose calumniatus est principem Palatinum et uxorem, sed a rege revocetur, qui edoceri cupit an ulla sit iudicaturae authoritas in consessu inferiori.
5. Franciscus Michel sistitur et iudicatur, ut equestri dignitate degraderetur sine praeiudicio uxoris et liberorum, ut nulla in re munia gerat, 1000 libris mulctetur, incarceretur donec regi visum fuit, in Finsbury-feild in carcere quem posuit ipse.
Altercatur inter proceres de sistendo Elvertono ex attornato iudicio. Barones censuerunt utramque partem exaudiendam, Aurundelius contra. Baro Spenserus, cui cum Arundelius pastoritiam vitam obiiceret, respondit, “rex, qui me ex ignobili nobilitavit, item te ex ignobili nobilem reddidit.” Attinctus vero fuerat, sed princeps Carolus in pristinam gratiam restituit.
Arundelius in arcem mittitur.
Elverton ex-attornatus mulctatur.
Clemens Cocus filius natu minoris Edwardi ex-iustitiarii in turrim coniicitur ob insolentiam calumniam in Morisonum.
8.A meridie tonat.
15. Robertus Tonsum episcopus Sarum obiit Westmonasterii inops, ibique sepultus. Liberos reliquit 15 et uxorem viduam.
Episcopus Carleonensis obiit.
Fludus, qui probrose Palatinum et Palatinam irriserat, equo facie ad caudam obversa per urbem vehitur, in collistrigio spectaculo exponitur, flagellatur, litera K fronte inuritur, mulctatur, et perpetuo carcere damnatur.
Comitissa Kelley filia Norris obiit.
Excancellarius in arcem traditur, post biduum deliberatus.
Rex per Chesilherst venatur ultimo Maii.
Iunii *** Dominus Davenant surrogatur in locum Tonsoni ad episcopatum Sarum, cui rex praecepit ne uxorem duceret.
Melburnus Menevensis ad Carleolensem sedem translatus.
Mountaigne Lincolniensis ad Londini cathedram.
Williams decanus Westmonasterii ad Lincolniam nominatur et custos sigilli magni constituitur.
Praefectus collegii s. Iohannis Cantabrigiensis ad Menevensis sedem transferendus, et Senhouse in eius locum.
Curlus surrogatur Tookero in decanatu Leichfeldiae.
16. Comes Southamptoniae decano Westmonasteriensi in arctam custodiam traditus.
Item Iohannes Seldenus et Edwinus Sands vicecomiti Londinensi committuntur.
Postremo die termini post meridium hora tertia Franciscus Michel miles adducitur a vicecomitibus Londinense ad praetorium Westmonasterii. Mox advenerunt commissarii pro officio comitis marescalli, viz. custos privati sigilli, dux Lenoxiae, marchio Buckinghamiae, comes Arundeliae, et plures barones spectatores. Coram his Franciscus Michel sistitur. Deinde sententia parlamenti in eum clara voce a Philpoto prosecutore ad arma praelegitur. Calcaria a servulis equitis marescalli dissecantur et proiiciuntur. Inde gladio, qui argenteus erat, cum auratus esse deberet, discingitur, qui supra caput diffringitur et proiicitur. Postremo pronunciatur eum non amplius esse equitem auratum sed nebulonem, ut olim Andreas de Harcla cum degratus ab Antonio Lucy.
Garterus, Clarenceux, et Norroy reges armorum sederunt ad pedes commissariorum.
Thomas Hariotus, mathematicus insignis, moritur. Bona legavit vicecomiti Insulae et Thomae Ailsburio.
Dux Lenoxiae ducit viduam comitis Hertfordiae.
Interfui electioni Westmonasterii. 4 dies ibi mansi. Die Iovis Chesilhurstum redii.
Iulii *** Rex Edwardum Cook et uxorem reconciliavit.
Essexius cum paucis in Hollandiam se recipit.
15. Iohannes Williams decanus Westmonasteriensis factus est custos magni sigilli, et preces vespertinas audivit, Manwaringo praegestante sigillum et Suttono atriensi.
Episcopus Bangor examinatur, et in le Flete datur, sed paulo post liberatur.
Edwardus Montague creatur baro Montague de Boughton.
Fulco Grevil creatur baro Brook, et Thomas baro Darcy de Chich creatur vicecomes Colcestriae sibi et haeredibus Thomae Savagii.
Henricus baro Hunsden creatur vicecomes Rochford, Leonellus Cranfeld creatur baro Cranfeld de Cranfeld in comitatu Bedfordiae. Duxit filiam Iacobi Bret. Edicitur de parlamentariis negotiis.
Comes Oxoniae in custodiam datus ob garrulitatem. Item Georgius Leeds miles et Sutcliffus decanus Exoniensis, et Christopherus Nevil miles, et Brisaeus minister.
Marchio Hamiltonius legatur in Scotiam ad Parlamentum tenendum, et vicecomes Doncastriae ad Gallum extraordinarius legatus.
Edwardus Herbertus revocatur e Gallia, quod Luinum constabularium irreverenter tractasset.
Edwardus Sackvillus in eius locum destinatur.
Georgius Mountaigne translatus a sede Lincolniensi ad Londinensem.
Swithini festum serenum, asellis et praesepi cosmici exorientibus.
Bossevillus redit in Galliam cum fasciculo ad Puteanum.
18. Comes Northumbriae e custodia, in qua 15 annos integros conditus iacuisset, liberatur, tormentis maioribus effulminatis.
Comes Southamptoniae eodem tempore liberatur. Item Edwinus Sands et Iohannes Seldenus.
Dominus Wilsonus cessit pro pecunia numerata et annuo munere scholarchia Westmonasterii.
Henricus Spelman me invisit.
Albertus archidux Austriae obiit Bruxellis anno aetatis 62. Dum archiepiscopus Cantuariensis venatur in Burnhil Parke baronis Zouch iuxta Hertford Bridge, forte fortuna custodem arcubalista occidit. Quaeritur, an hoc non spontaneo homicidio irregularitatem incurrerit aut suspensionem.
Bucquoius ille bellicosus occiditur apud Newhewsel ab Hungaris, ex insidiis interceptus.
Edictum ne de imperii arcanis regum, regnorum negotiis licentiose loquantur.
Augusti 5 Halo circa solem hora 4 p. m. Gulielmus dominus S. John, filius primogenitus marchionis Winton, obiit.
Holms praecentor Westmonasteriensis obiit.
Baro Chandos ad aquas Spadanas obiit.
Doctor Hackwell principi a sacris scripsit tractum contra nuptias cum Hispana, quem principi, rege inscio, tradidit. Unde rex offensior Thomas Murraium principi a secretis, doctorem, eius fratrem, et omnes conscios in custodiam dedit.
Comitissa Bedfordiae rediit ex Hollandia, quo profecta fit ad invisendam Bohemiae reginam.
Guilielmus Cotton episcopus Exoniensis obiit.
Dum rex per baronem Digby intercedit apud imperatorem et Hispanum ut Bohemiae ex-rex in avitum Palatinatus honorem restitueretur, ipse Ordinum signa secutus contra eos militat, unde rex offensior illum increpat.
Guilielmus du Vaire procancellarius Franciae et episcopus Lexoviensis obiit anno aetatis 64.
Ultima Augusti nocte sanguinem coagulatum saepius eructavi.
Septembris *** Edwardus Villiers missus in Germaniam ad comitem Palatinum rediit sub finem mensis.
Chasma in coelo visum.
Rediit ex India Orientali navis dicta Iacobus Magnus, pipere et pretiosis mercibus onusta.
Georgius Chaworth mittitur ad archi-ducissam ad condolendum morti Alberti archiducis.
Comes Arundeliae factus absolute comes marescallus Angliae cum annua pensione 2000 librarum.
Funus Georgii Boul senatoris Londini.
Robertus Maunsell, praefectus classis Angliae contra piratas Turcicos, ex Mediterraneo rediit, re nulla praeclare gesta.
Fulco Grevil baro Brook, factus a camera lecti regis, cedit officio cancellarii scaccarii Richardo Westono.
*** Suckling factus regni consiliarius.
Octobris Cottingtonus agens in Hispania designatus secretarius principi loco Thomae Murrey.
9. Custos sigilli adiit praetorium Westmonasterii sine pompa. Piratae Algeriani depraedantur XXXV plus minus Anglorum et Scotorum naves in vindictam belli per Robertum Maunsell illati.
Fertur Polonum magna clade a Turcis affectum, filium ab illis captivum abductum.
15. Causa audita an Yorkus fuerit heraldus, non esse probavit Noyus. Contra Whitfeldus capitalis baro sçaccarii Yorko imprimis favit.
Funus Guilielmi Reade militis.
Festo S. Lucae praetorium Westmonasterii inundatur.
Baro Digbeius a Germania redux, quid cum imperatore egit regi et consiliariis enunciat.
Parlamentum in finem huius mensis edicitur.
Arsennus venit ab Ordinibus Unitis in Angliam de rebus Indiae Orientalis.
Novembris *** Archiepiscopus Cantuariensis declaratur a delegatis nec irregularitatem incurasse nec scandalum ecclesiae fecisse.
11. Dominus Williams custos magni sigilli et decanus Westmonasteriensis consecratus episcopus Lincolniensis in collegiata ecclesia S. Petri. Manus imposuerunt Londinensis, Wigorn, Eliensis, Oxoniensis, Landavensis, a rege speciali authoritate delegati.
18. Dominus Davenant in episcopum Sarum, Valentinus Cary in epicopum Exoniensem, Guilielmus Laud in episcopum Menevensem consecrantur in capella palatii episcopi Londinensis. Manus imposuerunt Londinensis, Wigorniensis, Oxoniensis, Eliensis, et Landavensis. Vicecomes Colcestriae, vicecomes Rochfordie, baro Brook, baro Montacutus trabeati inter barones trabeatos in cameram parlamentarium introducuntur, et traditis custodi sigilli diplomatibus, et mox ab eodem redditis in suis sedibus collocantur.
Tumultuosius agitur in inferiori consessu de incarceratione Edwini Sandes donec Calvertus secretarius protestaretur eum incarceratum fuisse non de causa parliamentaria.
Gravis tempestas concitatur in inferiori domo contra Recusantes, et decernitur quod subsidia duplata, ut alienigenae, solvant, quandoquidem se alienos a religione recepta et Papae devotos praebuerunt.
Eodem die tertium subsidium conceditur.
Tristia ex Palatinatu nunciatur, scilicet Heidelbergam esse expugnatam, Horatium Verum et Anglos profligatos esse, sed falso.
22. Rex remittit omnem irregularitatem archiepiscopo Cantuariensi, si quam forte incurrit.
Decembris 4 Petrus Heymore et alter mittitur ad Edwinum Sandys sciscitatum an ille de causis parlamentariis in custodiam datus fuerit.
Subsidium concessum persolvendum Februario.
Postridie rex literis missis graviter increpat inferiorem consessum quod ad Edwinum Sands miserit. Iubet ne de imperii acanis sese immiscant, ne de nuptiis filii agitent, Hispano charissimo fratri ne obloquantur, etc. Parum abfuit ne consessus dissolveretur.
Ferdinandus filius et haeres baronis Dudley obiit, filiola relicta.
14. Consessus inferior quosdam e suis ad regem mittit deprecatum quod in arcana imperii se immerserint, de nuptiis principis cum Hispana tractarent. Rationes cur haec fecerint edocent. Mala ingruentia exponunt, et quae remedia adhibenda: bellum pontifici et Hispano indicendo, et pontificios in Anglia severioribus legibus coercendo, Protestantes foras maioribus auxiliis sublevando.
Yorkus et Sommersettus heraldi sisituntur ob verba contemptim effutita contra comitem marescallum coram praeside concilii, duce Lenoxiae, marchione Hamiltonio, comite Wigorniae, barone Digbeio, et ipso comite marescallo, atque unanimi consensu Marescalliae adiudicantur.
Brogravii aedes in Hertfordiae deflagrarunt.
21. Non bene convenit inter regem et consessum inferiorem, unde protestatione de tuenda liberta facta. arlamentum ad *** Februarii prorogatur, et quodammodo dissolvitur.
Nocte subsequente plures aedes in Chancerylane fortuito incendio deflagrarunt, multis archivis vi ignis absumptis.
Vigilia nativitas Christi rex adiit preces vespertinas, et similiter ipso festo tam matutinas quam vespertinas.
Rex iubet Wrightum inferioris consessus clericum ut consiliariis traderet commentarios inferioris consessus, ut reipublicae gravamina clarius videret.
17. Rex suscipit filiam thesaurarii e sacrofonte. Cosponsores marchio Buckinghamiae et uxor. Cancellarius baptizavit.
Eodem de Edwardus Cooke ad arcem Londinensem mittitur. Postridie examinatur.
Robertus Cottonus et Thomas Wilsonus mittitur ad excutienda scripta Edwardi Coci.
Vigilia circumcisionis rex non adiit preces vespertinas.

ANNO 1622

Ianuarii 1 Die circumcisionis rex audit preces matutinas, descendit, offert, ascendit, reliquas preces audit.
Comes Wigorniae gladium praegestavit.
Itidem in festo epiphaniae, quo concionem habuit doctor Ratcliffus Aenei-Nasi collegii custos.
Tobaias Matthaeus accersitus in Angliam venit ut eius opera rex in nonnullis uteretur.
6. Parlamentum edicto dissolvitur.
Rex cum principe Theobaldenses aedes adiit. In itinere parum abfuit quin submersus fuerit, equo excussus tertio a Theobalds lapide.
Dominus Sheldon, iuris Oxonii professor regius, me invisit.
Edictum pro indemnitate eorum, qui passi sunt damna ex incendio in Chancery-Lane.
Marchio Buckinghamie, eius uxor, et mater confirmatur rite ab episcopo Londonensi. Quo die cum suis templum ingrederetur, et in chorum ascenderet, quidam facete luserunt quod male luerunt.
Robertus Philips, qui tantopere nuptiis cum Hispana adversatus, in arcem Londinensem abditur. Item *** Mallory ex comitatu Eboracensi.
Sommersettus comes ex diutina in arce Londinensi incarceratione liberatur, et iubetur ut se contineat apud vicecomitem Wallingfordiae et in circumvicinia.
Edwardus Cooke arguitur male fide egisse in causa comitis Sommersetiae, reticendo quasdam confessiones veras, et falsas obtrudendo.
Thomas Howardus filius secundogenitus Thomae comitis Suffolciae creatur vicecomes Andover et baro de Charleton. Duxit filiam Gulielmi Cecilii filii iunioris baronis Burghley.
28. Comes Oxoniae et Franciscus Steward emittuntur cum quibusdam navibus armatis ad intercipiendas naves Ordinum ex India Orietali reversas, sed illae in Zelandiam evaserunt.
Franciscus comes Berkshiriae sub hoc tempus sibi mortem conscivit, filia relicta innupta et filio naturali, cui mille libras redituum legavit.
Rex edito libro rationes reddit cur parlamentum dissolveret.
Februarii 2. Festo purificationis sol resplenduit.
Comes Oxoniae ad Ordinum naves Indicas intercipiendas emissus, sed illae faventibus ventis evaserunt.
Rex aucupatur apud Newmarket.
*** Hubbard filius Henrici Hubbard, iustitiarii ad communia placita, ducit in uxorem filiam secundam comitis Bridgewater. Duxerat ille prius filiam comitis Leicestriae.
20. Henricus Savillus eques auratus, optime meritus de academia Oxoniensi et universa reipublica literaria, ingens sui desiderium literariae nationi reliquit anno aetatis 69. Sepultus Etonae funere nocturno. Successit Thomas Murray Scotus, et in Mertonsi collegio Brentus.
Antonius de Dominis episcopus Spalatensis pertaesus beneficentiae regis se accingit ad iter Romam versus, nescio qua spe convocandi generalis concilii et rem religionis componendi. Venit in Angliam Decembre 1616.
Rainutius dux 2 Parmae obiit Martii *** . Reliquit filium surdum et mutum. Edwardus filius 2 successurus est.
Aedes meas Siwardo elocavi pro reditu annuo 4 sugar loaves sive saccharatis pyramidibus.
Balcanquall Scotus consequitur eius resignatione praefecturam domus Sabaudae, et baro Digbeius ad Hispanicum itser se accingit.
Prodit liber inscriptus Cancellaria Hispanica.
Hastiludium prorogatur, quia coelum pluviosum, in 7 dies.
Navis Hollandica ex Orientali India redux capitur a Merwino pro-admirallo et Portero (Endymionis fratre) cum magna vi opum.
Richardus Westonus cancellarius scaccarii mittitur ad archiducissam.
Comes Gundomarius cogitat de reditu in Hispaniam, et vicecomes Doncastriae accingit se itineri ad Galliam.
Martii 30. Marchionissa Buckinhamiae filiam primogenitam peperit. Statim morbillis correpta difficulter evasit.
Iohannes Suckling factus est uus ex principalibus secretariis.
Vicecomes Doncastriae in Galliam mittitur.
Aprilis *** Vicecomes Swartzenburg venit legatus ab imperatore Ferdinando.
Comes Pembrochiae deduxit illum a Gravesenda flumine secundo ad aedes Sommersettanas.
Regina Franciae abortiit.
Eodem die nunciantur regem Bohemiae cum pauculis ex Hollandia in Daniam transmisisse, ut novum bellorum incendium ibi excitaret, quod regem nostrum male habuit.
7. Winif a sacris principi Carolo eius gratia excidit, quia ineleganti declamatione assimilaverit Fredericum ex-regem Bohemiae agno, et Spinolam lupo sanguinolento, quod regem male habuit.
8. Imperatoris legatus ad regem admittitur cum comitatu die dominico in superiori domo parlamentaria cum magna *** congratulatione.
In hastiludio se exercet.
Iterum lautissimo prandio in domo parlamentaria excipitur, et regi valedicit.
15. Swartzenburgius me magno honore dignatus est, cum per Ludovicum Leuknorum innotuissem, plura de scriptis meis loquendo et collaudando.
18. Swartzenburg oram solvit, et cum eo Richardus Westonus cancellarius scaccarii, et in altera navi archiepiscopus Spalatensis ad vomitum.
Comes Oxoniae in arcem Londinensem coniicitur ob verba temere effutita in regem nostrum et Hispanum.
Rumor percrebuit ductores quos baro Vaulx misit in Flandriam fuisse ab Hollandis interceptos, et in mare proiectos. Milites qui voluerunt Ordinibus militare in Hollandiam esse missos, caeteros in Angliam fuisse expositos.
27. Marcus Antonius Columna, gubernator cameraci, venit ab Hispano legatus in locum comitis Gondomari, qui me nominatim salutavit.
Maii *** Richardus Weston cancellarius scaccarii proficiscitur Bruxellas, cuius filius furore correptus.
2. Natale meo. Clarus inoffenso processit lumine Titan.
Guiliemus Beecher iunior mittitur in Germaniam cum baronem Chichesterio et una Hottomannus iunior.
Foscarini, qui fuerat legatus reipublicae Venetae in Anglia, in carcere misere strangularetur, et inter alia quod comitissae Arundelliae quaedam arcana impertisset.
Quaerebam frustra dominum thesaurarium in aula, ab eo accersitus, quam ob causam nescio.
Tristia ex Palatinu adveruntur. Tillium Bavarici exercitus ductorem et Gonsalvum Hispanum Mansfeldicos oppressisse et castra diripuisse. Interim Ordined Brabantium late persultant.
Olivarus St. John Hiberniae prorex in Angliam rediit.
Iunii *** Soubize ex familia Rohanensi venit in Angliam profugus.
Soubize archirebellis venit in Angliam ad opem implorandam contra regem suum, qui tamen surda aure negligitur.
Prodiit liber politus ad promovendum connubium inter Carolum principem et Mariam Hispaniam.
Vicecomes Grandison et *** Conwaius in sanctius concilium adsciti.
Baro Saius, etsi grandem pecuniam ad bellum in Palatinatu obtulerit, in custodiam tamen datur quod vicinos suo cuiuslibet arbitrio relinqueret.
Papa nullo modo consentire vult, uti etiam delegati, ut matrimonium contrahatur inter principem et Infantam.
Sancti Swithini dies perquam serenus.
Moricius iunior mihi et Iohanni Doderegio multum negotii facessit de praebenda de Isarcomb, Iohanne Packero favente.
Magni tumultus Constantinopoli.
Trecenti Angli in Virginia a barbaris trucidantur.
Fama est comitem Gondomarium reducem in Hispania in custodiam datum, quod connubium tantopere promoverit, necnon ex Italia scribitur Infantam connubio coniungendam cum duce Florentino.
Navis ex Orientali India rediit Londinum.
Augusti *** Comes marescallus, dum prosilit e vehiculo, ab effraenibus equis raptatus mortis periculum vix evasit.
Uxor Calverti secretarii, mulier modestissima, moritur.
Doctor Perkin a supplicium libellis moritur.
Edictum de non invehendis mercibus exoticis non nisi Anglicis navigiis.
Septembris ***
Octobris *** Arthurus Chichester baro Belfast ab imperatore rediit.
Rolandus Searchfeild episcopus Bristoliensis obiit.
Kevercher sedem eius ambit.
Decembris *** Iohannes Bennet legum doctor mulctatur 20000 libris ob corruptelas in cura praerogitivae (ultimo Novembris), omni iudicaturae loco iam inde exclusus, atque ut iniuste ablata restituat.
Rex venit Wesmonasterium, vigilia natalis non adiit preces. Ipso die sacra synaxi communicavit.
Edictum ut nobiles domi manerent et inter suos hospitalitatem exercerent sub gravi mulcta.
Ultimo Decembris Arthurus Chichester baro Belfastius in sanctius Angliae concilium iuratus.

ANNO 1623

Ianuarii *** Copingerus famulus comitis Somersetti in turbas se coniecit, effutiendo quaedam de Henrico principe quasi veneno sublatus fuisset.
Rex Horatium Verum e Germania reducem tam gratanter excepit, ut sui oblitus caput nudaverit.
Februarii *** Vicecomes de Grandisono praeficitur curiae pupillorum, thesaurario aegerrime ferente.
Thamesis quater die naturali fluit et refluit, multis demirantibus.
Sol splenduit Maria purificante, frigus intensum subsequutum est, nive plurima et grandine.
6. Nuptiae celebratur inter vicecomitem Magnae Villae, filium et haeredem <***>, et *** Hillam agnatam marchionis Buckinghamiae in Whitehall.
Rumores increbescunt Spinolam Stadam intercepisse et nuptias inter Carolum principem et Infantam consummatas esse, comite de Olivares proxeneta, quia Digbeius noluit interesse missae, et illa sine missa celebrari noluit.
7. Obiit Thomas Cecilius comes Exoniae anno aetatis 80 plus minus. Successit Guilielmus primogenitus.
Carolus princeps, marchio Buckinghamiae, et pauculi alii in Galliam traiiciunt.
Henricus Rich satellitum praefectus creatur baro Rich de Kensington et missus in Hispaniam ad Carolum principem.
Martii *** Dominus Wright rector ecclesiae Sonnengensis consecratur episcopus Bristoliensis apud Lambeth.
Aprilis 12. Festivi ignes passim per urbem habiti ob prosperos principis Caroli in Hispania successus.
Thomas Murray praefectus Aetonae ex calculo dissectus moritur, nulla prole relicta.
Rex Guilielmum Becherum designat successorem.
Maii 2. Mihi dies natalis, Clarus inoffenso splendebat lumine Titan. Ego theologicis meditationibus totus vacavi.
Comes Ormundius, potissimus regis Angliae in Hibernia subditus, obiit.
Theobaldus, vicecomes Tully creatus, duxit filiam et haeredem comitis Ormundiae. Illa renupsit Thomae Somersetto equite aurato, filio iuniori comitis Wignorniae.
Elisabetha relicta Moili Finch militis et baronetti, filia et haeres unica Thomae Heneage, creatur vicecomitissa Finch de Maydstone in Cantio sibi et haeredibus masculis.
Marchio S. Germani Hispanicus legatus ordinarius et rex iurant in quosdam articulos quos Calvert secretarius Latine praelegerat.
Festo translationis S. Swithini sub noctu pluit.
Eodem die tres plumae, insignia principis Walliae, fulgetro diiciuntur, quod in mal¨m omen a nonnullis arreptum. Sed Deus avertat.
Comes Bathoniae obiit.
Augusti 18. Dum in catheda cogitabundus sedebam, nec pes nec manus officum suum facerent. In pavimentum decidi, sine laesione tamen, et mox resurrexi.
Carolo principi ex Hispania reduci Anglia ubique festivis ignibus congratulatur.
Ex occasu domus scenicae apud Black-Fryers Londini 81 personae spectabiles necantur.

ADDENDA

1603

Jan. 4 Sir Thomas Parry had Audience concerning the Duc de Bouillon
The French Ambassador complains of depredations
Commission about the same to Sir Thomas Parry.
Octobris 16. Bufalo the Cardinal and Papal Nuncio in France deliver’d certain Articles to Sir Thomas Parry, promising much to the King; yea, whatever he shoild think fit, to preserve his state from any trouble or attempt of the Catholicks. A Project then, that some of the quietest sort of Priests should be made Governors of those Seminaries at the King’s nomination.
The Pope seem’d to be jealous of the Kings powers and people united.
The 4th advertised that Pere Cotton, coming to the President Thou, fell into discourse of Sir Anthony Standen, and the affairs of England, affirm’d, that there was no hope of the King. He was obstinate; but for the Queen they were assur’d she wish’d better to the Catholicks than the Protestants. That She did ever separate her self from them, she being a Lutheran.
Martii 5. Iacobus Hay miles venit Lutetiam legatus ex Anglia.
June.A copy of the Nuncio’s receipt of Reliques.
October. Cardinal Bufalo, Nuncio in France, departed toward Rome.
December Barbarini Clerico de Camera, a Florentine, succeeded.
The Constable of Castil was appointed to plot 5 main points: 1. To gain some Favourite in the Court. 2. To place some mask’d Catholicks about the Prince. 3. To withdraw the privy mainteance and relief of the disunited Priests, till they were regain’d. 4. To make overture for correspondency and intelligence with the principal Heads of the Catholick Faction, and to draw in the Malecontents to the Ligue. Lastly, to spare no promises for confirming all their hopes.

1604

December The Duke of Lenox in France.
The French King complains to him of the English Ambassadour at Venice, for injurious speeches against him.
The Lord Theophilus Howard in France.
Thomas Morgan in great danger, for intermedling with the Count of Auverne.
The Marquiss Vernueil committed.
The Lord Admiral repareth for Spain in March, for a confirmation of the Treaty.
Exceptions against English cloth.
The Duke of Bouillon labour’d to be declar’d Prince of the Empire.
A Son born to the Count of Soissons.
Cardinal of Bufalo, the Pope’s Nuncio, in France.
Parsons laboureth for an excommunication against the King at Rome.
Sir Thomas Parry, in June, continueth in France.
Arrest of English Cloth at Rome, in November.
Spinola in his passage through France conferreth with the King.
Duke of Bouillon excuseth himself of imputations made to the King of England by the French King.

1605

Martii 11. Duke of Lenox came into France Ambassadour; had access to the King.
Martii 18. Mediated for his Cousin the Marquess Vernueil. After his departure, the King sent him a Bever hat, with diamonds and stones valued at 4000 £.
May, Petro de Medices, Brother to the Grand Duke of Florence, died in Spain.
The Early of Hume, and the Earl of Arundell permitted to carry Troops to the Arch-Dukes aid.
Amphitheatrum honoris prohibited at Paris.
Questions propos’d to a possessed Woman, about the King and the State, by Father Cotton.
June. Spaniards at Dover.
September. Sir George Carew appointed Ambassadour for France. 

Finis