Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio   

ANNO 1617

Ianuarii 1. Libellus supplex in Garterii nomine regi exhibitus, una cum testimonio heraldorum in eius favorem.
4. Aedes comitis Arundeliae apud Greenwich, quas Henricus comes Northamptoniae extruxerat, fortuito igne deflagrarunt.
5. Georgius vicecomes Villers creatus comes Buckinghamiae in camera praesentali Westmonasterii post meridiem, regina et principe praesentibus.
Acriter disputatur et consulatur de Societate Adventurariorum nuper oppressa revocanda, quae etiam restabilitur.
Consultationes de pecunia in regis iter Scoticum comparanda.
Sub fine mensis australes venti furenter saeviunt, et coeli constitutio tota austrina, adeo ut flores per hortos et agros efflorescent, et turdi non sine admiratione parerent.
Februarii 3. Elisabetha Darceia vidua baronis Lumley obiit.
4. *** de Toure, legatus regis Galliae, accedit regem Westmonasterii.
Eodem die comes Buckinghamiae in sanctius consilium adscitus. Mox regem suasit ne Scotiam adiret, unde rex commotior, sed statim pacatus.
12. Thomas Monsonus miles veniale rescriptum, quod a rege impetraverat, summo in banco regio iustitiario exhibuit, quod (ut ut iurisperitii loquuntur) allocatur.
Habetur convocatio magistrorum academiae Oxoniensis apud Baynardi castrum Londini, et Guilielmus comes Pembrochaie, quem, cancellario Angliae resignante, academiae cancellarium elegerant, dignitatem accepit.
13. Rex in camera stellata sedit, sententiaque dicta contra Bellingham et *** Christmasse adolescentulos, qui contra edictum de duellis peccarant. Mulctati 1000 libris. Disertam contra duella orationem rex habuit.
15. Legati Gallici prandent cum rege. Excipiuntur lautissima coena a barone Haio.
22. *** de Toure valedicit regi.
Althamus baro scaccarii obiit.
24. Sacellum hospitalis Greenwici, quod Henricus comes Northamptoniae fundavit, consecratum ab episcopo Roffensi, praesentibus comite Arundeliae, Dorcestriae, episcopis Londinensi et Eliensi, et quibusdam e Societate Mercerorum.
Edwardus Hoby moritur.
Martii 3. Delegati pro officio comitis marescalli Angliae convenerunt in collegio fecialium, vocato Darby-place, et proposuerunt multa de fecialium stipendiis adaugendis et uxoribus ex collegio amovendis et abusis tollendis. Rex invisit cancellarium languentem, et ex invalida senecta officio cedere volentem, sigilliumque in manus regis lachrymantis tradidit.
4. Theatrum ludionum nuper erectum in Drury-Lane a furente multitudine diruitur, et apparatus dilaceratur.
7. Sigillum magnum traditur Francisco Bacono attornato regio, anno aetatis 54., quem rex admonuit ut nihil nisi deliberate sigillet, ex aequo et bono iudicet, nec praerogativam regiam nimio plus extendat.
13. Conceditur Mervino Audley, qui sibi nomen Domini Audley assumpserat, ut in ius vocaretur in camera stellata nomine Domine Touchet, sed non in aliis curiis. Sed postridie pater comes Portus Castri obiit.
14. Rex incepit iter Scotiam verus post horam quartam pomeridianam.
Yelvertonus factus attornatus, et Coventry sollicitator.
Antonius Ben eligitur in recordatorem Londini in locum Coventry.
15. Vicecomes Brackley nuper cancellarius, postquam primum comes Buckinghamiae et mox custos sigilli invisissent, et significassent regem titulum comitis et annuam pensionem destinare, expiravit anno aetatis 77. Forte quanto propius reipublicae mala viderat, ut integer, honestem finem voluit.
Magna vis pecuniae a civibus Londinensibus exigitur, nec sine murmure.
Iacobus baro Haius in sanctius consilium adscitus.
Baro Rossus ex Hispania rediit.
Edwardus Noel de Dalby baronettus fit baro Noel de Ridlington in comitatu Rutlandiae (cum Dalby avitum patrimonium comiti Buckinghamiae iusto pretio divendidisset) sine investitura.
24. Edictum de lanae stabulis habendis in Anglia.
28. Walter Raleighus, qui Guianam cogitavit, et eo nomine classem adornaverat, Londino discedit, etsi Hispani legatus multis rationibus obstiitit.
Baro Evers obiit, a quo Thomas baro Gerard redemit praefecturam Walliae.
April [sic] *** Ioannes baro Hunsdon diem obiit.
5. Vicecomes Brakley, nuper cancellarius, sepultus apud Dodleston in agro Cestriensi sine pompa funebri.
14. Marchio Ancraeus, Galliae mareschallus, Lutetiae occiditur, et in cadaver a faece plebis immane saevitur.
Maii 7. Iacobus Augustus Thuanus, Galliae lumen et historiarum nostri seculi princeps, mihi deflendus, obiit.
Primo die termini Franciscus Baconus custos sigilli solenni pompa processit ad praetorium Westmonasteriense, hoc ordine: 1. scribae et inferiores officiarii in cancellaria; 2. studiosi iuris; 3. famuli generosi custodis, servientes ad arma, et sigillifer pedibus; 4. ipse in equo, toga ex purpura sattin, inter thesaurarium et custodem privati sigilli; 5. comites, barones, consiliarii privati; 6. nobiles se interposuerunt; 7. iudices, quibus locus assignatus erat proximus consiliariis privatis. Thesaurarius et custos privati sigilli iuramentum receperunt, clerico coronae praelegente.
Episcopus Dunelmensis Guilielmus James moritur. In eius locum suffectus Richardus Neal episcopus Lincolniensis.
13. Rex Scotiam ingressus est.
16. Edenburgum
28. Vicecomes Brakley creatur comes Bridgwater. Literae patentes creationis hoc die sigillantur.
29. Festo ascensionis Rogerus Owen eques auratus obiit, mentis impos.
Iunii 14. Ioannes Benettus legum doctor et eques auratus ab archiduce rediit, quocum de libello famoso ab Erico Puteano (ut creditum) scripto expostulavit.
16. Dr Chetwindus in decanum Bristoliensem eligitur.
Ioannes Digbeius vicecamerarius iter Hispaniam versus apparat.
30. Parlamentum in Scotia dissolvitur.
Iulii *** Ioannes Herbert secretarius secundus obiit in Wallia, unica filiola relicta enupta Guilielmo Dodingtono de Bremer.
Lites recruduerunt inter Edward Cocum exiustitiarium et uxorem de elocanda filia Ioanni Villerio fratri comitis Buckinghamiae.
31. Nuptiae Francisci Lee cum vidua Banningi.
Augusti 4. Rex venit Carleolum e Scotia, ubi marchio Hamiltonus in regium consilium Angliae adscitus.
*** Darella domina Abergavennae, uxor Guilielmi Sidlei baronetii, obiit, venatum profecta.
Sub hoc tempus Guilielmus baro Roos ex Angla se subducit.
12. Edictum de restituenda Mercatorum Adventurariorum Societate, datum Astonae, promulgatum 23. Augusti.
Antonius Mildmaius obiit.
Septembris 13. Festum S. Georgii Windesorae celebratum.
15. Rex Westmonasterium venit, a praetore Londoni ad Hide Park exceptus.
Daniel Dun miles a supplicium libellis obiit.
Edwardus Cocus in sacrum consilium revocatus.
29. Nuptiae ad Hampton Court celebratae inter Ioannem Villers fratrem comitis Buckinghamiae et Franciscam filiam iuniorem Edwardi Coci exiustitiarii.
Iacobus Montagu episcopus Wintoniensis in sacrum consilium adscitus.
Octobris 20. Georgius Mountain decanus Westmonasteriensis electus in episcopum Lincolniensem.
Obitus cap<ellani?> Brusaei, Sylvani Scory, Elisabethae Bruges.
27. Radulphus Winwood secretarius regis diem obiit Londini, eo munere tribus annis et quinque plus minus mensibus perfunctus.
Novembris 1. Legatus Venetus regem accedit.
2. Elisabetha uxor Edwardi Coci in libertatem restituitur.
3. Episcopus Wintoniensis excipit nobiles, qui regem in Scotiam comitati sunt opiparo convivio apud aedes Wintonienses in Southwark quas restauraverat.
4. Legatus Muscoviticus splendide a civibus Londinensibus excipitur.
Baro Cobhamus ad arcem remittitur, omnium rerum egentissimus.
5. Henricus Richus, baronis Rich filius secundus, regio satellitio praeficitur, vicecomite Fentono (dato pretio) cedente.
Collegium Westmonasteriense excipit custodem sigilli et regni iudices prandio perlauto, ubi custos sigilli munificem se praebuit alumnis regiis.
6. Lucia filia comitis Northumbriae, nupta Iacobo domino Haio de Sawley apud le wardrobe Londoni. Rex sua praesentia nuptias honoravit ad coenam.
8. Edwardi Coci nuper iustitiarii capitalis in banco regis uxor excepit regem, Buckinghamium, et caeteros proceres lauto prandio, marito minime invitato.
9. Legatus a Michaele Russorum imperatore regem accedit, et accipitres, pelles pretiosas, animalcula, acinacem, Persicum arcum regi offert.
10. Rex Westmonasterio abiit Roystonam versus.
Franciscus Godwin episcopus Landavensis transfertur ad sedem Herefordensem, Benetto episcopo demortuo, et Georgius Carletonus ad episcopatum Landavensem promovetur.
Rex succenset doctoribus Cantabrigiae de secta Arminia inter studiosos succrescente.
Blountus Montioy, nothus comitis Devoniae, creatur dominus Montioy de Fort-Montioy in Hibernia, et Lamberdus baro de Cavan.
Decembris *** Legatus a Gustavo rege Suecorum.
8. *** filius principis Anhaltini, qui Gallum Lutetia et regem nostrum ad Novam Mercatum inviserat, reginam ad aedes Danicas accedit, et honorifice excipitur.
Legatus Suecicus iter ad Novum Mercatum suscepit.
9. Villeroius obiit Rothomagi, cum 50 annos et 27 dies regibus Galliae inserviisset, anno aetatis 75.
14. Nicolaus Fenton sacrae theologiae doctor, rector ecclesiae S. Mariae de arcubus Londini, et Georgius Mountaigne decanus Westmonasteriensis legitime electi, hic in Lincolniensem, ille in Bristoliensem, rite in episcopos consecrantur, archiepiscopo Cantuariensi, episcopo Londinensi, episcopo Eliensi, episcopo Roffensi, episcopo Leichfieldiensi, et archiepiscopo Spalatensi manum imponentibus, domino Suttono concionante.
Belcanquell Scotus factus magister xenodochii Sabaudiensis.
16. Robertus Tolson installatur decanus collegiatae ecclesiae Westmonasteriensis, praestitis allegiantiae et suprematus, contra simoniam, et in bonum ecclesiae Westmonasteriensis iuramentis.
22. Filius secundogenitus natus electori Palatino, die 22 stili veteris, qui calendae Ianuarii stilo novo.
29. Rex certior factus est Elisabetham filiam peperisse electori Palatino filium, publica laetitia, campanae pulsatae, et rogi accensi.
30. Baro Cliftonus in custodiam in arce Londini datus, quod dixerit se dolere quod dominum custodem sigilli pugione non confoderit cum sententiam contra eum dixisset.

ANNO 1618

Ianuarii 1. Georgius Villers comes Buckinghamiae sine ulla investitura, literis patentibus in manum traditis, marchio Buckinghamiae creatur, sibi et haeredibus masculis de corpore, praeter omnium expectationem, sigilli custode, thesaurario, duce Lenoxiae, marchione Hamiltonio, camerario, comite Arundelio, comite Montgomery, vicecomitibus Insulae, Wallingfordio, Fentono, et aliis testibus adhibitis.
2. Walterus Raleghus cepit oppidulum S. Thomae, et filius ibidem occisus.
3. Georgius comes Buckinghamiae excipit regem et proceres lautissimo convivio.
4. Custos sigilli fit cancellarius Angliae, sigillo denuo tradito nomine cancellarii.
Eodem die Moscoviticus legatus convivatur apud regem.
6. Epiphaniae festo spectaculum personatum exhibetur a principe regi, cui interfuit legatus Hispanicus,Gallico indignante.
8. Rex Westmonasterio discedens Robertum Nantonum, a supplicum libellis et supervisorem liberationum curiae wardorum, alterum principalium secretariorum facit.
10. Balifus, qui Raleghum deseruit, arctae custodiae mandatur.
11. In eius [sc. Nantoni] locum Hugo Maius suffectus supervisor liberationum, et Radulphus Freeman a supplicum libellis, et paulo post Sidneius Montagu et Leonellus Cranfeldus, ita ut iam quatuor ordinarii.
19. Ludovicus Conquest filius iunior *** Conquest ex testamento executor, et frater eius maximus sistuntur coram delegatis pro officio comitis Marescalli, quod omnia funebria ad patris funus inconsultis heraldis appararunt, et in ecclesia suspenderunt. Censuerunt delegati ut decem minas officio armorum solverent, expensas itineris Yorko heraldo refunderent, et Clarentio duas libras solverent.
Lites inter iustitiarium banci regii et Antonium Ben recordatorem Londini.
Thomas Edmunds fit thesaurarius hospitii, barone Wottono resignante, et Henricus Clay contrarotulator, et Henricus Mildmay, filius iunior Humfridi Mildmay, magister iocalium.
27. Ioannes Dacomb miles, cancellarius ducatus Lancastriae, obiit, cuius filia enupta Thomae Smitho, sive Nevil, filio et haeredi Thomae Nevil de Holt in comitatu Leicestrensi militis.
Fuit cancellarius a mense Maio 1616, quo Thomas Parrius obiit.
31. Simon Digby rediit cum literis ex Hispania.
Petrus Alley, remissus a Ralego, significavit illum tenui esse valetudine, et plures volones morbo periisse.
Franciscus Blundell factus a supplicum libellis Hiberniae, Humphredo Maio resignante, et postea miles. Famulus fuit Radulphi Winwodi secretarii, et agro Buckinghamiensi natus.
Februarii 1. Henricus Cary factus contrarotulator hospitii regii, et Thomas Edmonds thesaurarius in loco baronis Wotton.
Sol non resplenduit Maria purificante. Vide an ex rusticorum observatione et versiculo maior glacies non sit futura.
6. Baro de Winnenberg, legatus electoris Palatini reginam accedit, invitatque ut cum Carolo principe et aliis principibus spondeat in baptismo filioli nuper nati.
8. Edwardus Talbot comes Salopiae ex hac familia octavus obiit sine prole, sepultus noctu die decimo Westmonasterii.
14. Rex venit Westmonasterium.
Feanciscus Leigh, filius Francisci Leigh equitis Balnei, ex Maria filia Thomae Egertoni cancelliarii Angliae, duxit *** filiam Ioannis Butleri ex Villeria sorore marchionis Buckinghamiae, et viduam Francisci Andersoni, filii secundi Edmundi Andersoni capitalis iustitiarii in banco communi.
Rex succenset Thomae Lake secretario ob calumnias dominae Roos in comitissam Exoniae.
20. Guilielmi Mounsoni filius, iuvenis pulchellus qui regis gratiam subornatus ambivit, iussus est a camerario regis nomine, quandoquidem talis patris filius, pontificus, et apud Albertum archiducem educatus, ne regi se amplius obtruderet, et monuit ne aulam accederet.
22. Domina Roos committitur episcopo Londinensi in custodiam, eius ancilla Doubledaio et Thomae Laki attornatus in carcerem, et Lucas Huttonus.
Trinitatis insula prope Greenland conceditur Hullensibus ad piscandum contra Societatem Moscoviticam.
Rex defluxione in genua laborat, nec concionibus interesse poterat.
28. Filiolus vicecomitis Haddington aetate *** Westmonasterii noctu sepultus.
Elisabetha filia Ioannis Spenseri militis primo nupta Georgio baroni Hunsdon, secundo baroni Ever, praesidi Walliae, obiit sub hoc tempus, et noctu Westmonsasterii iuxta primum maritum sepulta.
Sub hoc tempore creantur in Hibernia tres barones, Theobaldus de Burgo baro de Bretta, Olivarus Lambert baro de Cavan, et Montioyus Blountus, bastardus Caroli comitis Devoniae, baro de Fort Montjoy.
Martii 1. Henricus Peyton miles, ex filia Ioannis Bourcheri comitis Bathoniae natus, et patre custumario Plimouthae, educatus a Georgio Bourchiero in bellis Hibernicus, et duxerat Mariam Rogers, filiam Edwardi Seymour ducis Somersetti, conscribit milites (rege permittente) in subsidium Venetorum contra Ferdinandum Bohemiae regem electum.
2. Robertus Abbot episcopus Sarum, frater archiepiscopi Cantuariensis, diem obiit postquam sedisset duos annos et tres menses. In eius locum electus Martinus Fotherbeius, praebendarius Cantuariensis.
4. Georgius Sands miles ob feloniam suspensus.
5. Ioannes Lodovicus Hispanus, monachus ordini Cistertiensis, in Zamoria ad Durium flumen impius blasphemus, ter rite admoitus, seculari brachio traditur.
Balye liberatur.
Domina Roos e custodia episcopi Londinensis liberatur.
6. Domus curiae Stannariae apud Clegford decidit, et oppressit Everly seneschallum, Cottle et alios.
9. Humfredus May constituitur ducatus Lancastriae cancellarius, et Beniamin Ruddier in eius locum curiae wardorum supervisor suffectus.
13. Ioannes Iegon episcopus Norwicensis moritur cum sedisset annos xv. Cui successit Overhallus episcopus Lichfeldensis, et in eius locum Fenton Bristoliensis.
16. Rex profectus Okeham, cum quatuordecim dies podagricus decubuisset.
Ioannes Bridges episcopus Oxoniensis moritur.
Multae consultationes de expensis domus regiae minuendis.
Obierunt:
Samuel Lenard,
baro Morley,
Robertus Darcy ostiarius privati cubiculi principis; in eius locum suffectus
Ioannes North.
Aprilis 8. Cursus pedestris inter duos a pedibus celebratur, rege, foedum licet coelum, praesente, et magna multitudine concurrente. A qua Ioannes Hubberdus primarii in banco communi iustitiarii filius, qui vicecomitis Insulae filiam duxerat, graviter obtritus.
Saepius grandinat usque ad diem 13.
Marreis legatus Gallicus regi valedicit.
19. Martinus Fotherby consecratur episcopus Sarum Lambethae, archiepiscopo Cantuariensi, episcopo Londinensi, episcopo Lincolniensi manum imponentibus.
22. Arbores frondere coeperunt.
Naves a Venetis conductae oram solvunt.
23. Festo S. Georgii nullus eligitur, quia locus non vacavit.
Archiepiscopus Spalatensis hospitali Sabaudiae praeficitur, Balcanquello Scoto cedente.
25. Rumor increbuit de reditu Ioannis Digby ex Hispania, sed vanus.
Maii 3. Antonius Maxey decanus Windesore diem obiit. In eius locum archiepiscopus Spalatensis suffectus.
Franciscus Ashleius factus ad legem serviens.
7. Ioannes Digbeius ex Hispania reversus in aulam rediit.
Baro la Ware navigat in Virgineam. Appulsus ad S. Michaelis, ab insulae praefecto laute exciptur, sed inde solvens moritur, et xxx alii, non sine suspicione veneni.
9. Rex reginam Greenwici agentem accedit.
11. Quaestio de Raclina contra Randallum Mac-Donel discutitur.
13. Comes Pembrochiae tertiana correptus.
Ioannes Northus, frater baronis Northi, tristia regi nunciavit de infelici Walteri Raleghi ad Guianam expeditione, filio occiso in expugnatione munimenti Hispanorum, Keimis, qui gutture sibi praeciso prae maerore occubuit, classe dispalata.
23. Robertus Digbeius miles, Ioannis vicecamerarii frater, obiit in aedibus Essexianis.
Eodem die Thomas Lakus secretarius, quia Suffolciae comitissae suaserat ut ex urbe secederet rege iam offensiore in eam, ex adversantium suggestionibus iussus est se suis aedibus continere.
Olivarus Lambertus baro de Cavan obiit.
24. Rex programmate edito <permisit> (quod antea in Lancanstrensi comitatu permiserat) omnibus, qui precibus vespertinis aderunt die dominico, post preces se honestis excercitiis oblectare, saltationibus, globis, sagittis, item palos in Maio erigere, ludicra in Maio, Maurorum saltationibus. Illi autem his oblectationibus abstinere prohibiti, qui recusarint precibus interesse.
30. Dudleius Carletonus legatus apud Ordines in Angliam rediit.
31. Festo S. Trinitatis praetor Londinensis de more ad regiam Greenwici accedit. Quem rex monet de canali Tamesis fluvii conservanda, de aquaeductu Middletoni, de erronibus vagabundis, et insolentia carrucariorum Londinensium.
Eodem die Dudleius Diggs in Russiam legatus profecturus regi valedicit, nescio an specie honoris amandatus, cum secretarii muneri ex regis in Lakum offensa plures inhiarent.
Iunii 5. Comitissa Salopiae, vidua Gilberti, quae rebus turbandis nata, dixerat Arabellam peperisse filium Guilielmo Seymero, eumque in Belgio ali suis sumptibus. Londinensi episcopo in custodiam traditur.
6. Coelum frigidissimum et grando.
8. Illa dedignata his de rebus consiliariis respondere in arcem Londinensem coniicitur.
9. Edictum contra Walterum Raleigh promulgatur, quo perstringitur quoniam contra authoritatem, sub cautione commissam, Hispani territoria hostiliter invaserat in America, et pacem inter principes firmatam quantum posset violaret. Regem haec improbare et detestari, ideoque potestatem omnibus facere ut prodant, quid de hac actione compertum habeant, ut in eum ex iure agatur, et exemplari poena afficiantur qui tanti sceleris fuerint convicti.
19. Thrask minister Iudaizans condemnatur in camera stellata, degradatur, columbari collum inseritur, aures praescinduntur, et flagellatur.
24. Marchio Buckinghamiae, baro Haye, et comitissa Dorset suscipiunt filiam Ioannis Packer in baptismo in ecclesia Westmonasteriensi.
25. Thomas Watsonus regem laute excipit, et equestri dignitate ornatur.
Comitissa Salopiae mulctatur ab contemptum in non-respondendo 20000 libris et carcere pro arbitrio regis.
26. Marchio Buckinghamiae lautissime regem excipit apud aedes Wandsted, quas regi tunc donasse perhibetur.
27. Guilielmus baro Roos obiit in suburbiis Neapolis in fide Romana.
30. Rex Greenwico decessit.
Randall Mac-Surley rediit in Hiberniam, ut crearetur vicecomes de Dunluse.
Iulii *** Rex Windesore venatione se oblectat.
*** Westmonasterium rediit, et die sequente ad Wanstead.
7. Pluviis foedus usque ad meridiem.
10. Filius Thomae Walsinghami iunioris in baptismo suscipitur a duce Lenoxiae, marchione Buckinghamiae, comitissa Derbiae iuniore apud Chesilhurst, et Thomas nominatur.
12. Thesaurarius insimulatur de rebus fisci male curatis.
Cancellarius creatur cum investitura baro de Verulamio, et novi comites per patentes creantur, <Lisle> comes Leicestriae, Northamptoniae Comptonus, Richus Clarae, Cavendisius Devoniae.
Tumultuantur Londinenses contra Hispanicum legatum, puerulo fortuito ab Hispano inter equitandum laeso.
16. Didacus Sarmiento comes de Gondomare Hispani legatus discedit, in itinere exceptus a barone Tenham et Wottono. Oram solvit (cum sacerdotibus pontificiis quos eius rogatu rex carcere liberaverat) die 20.
Swithini dies serenus, diesbus sequentibus pluviae.
Humfreis ab episolis vicecomitis Wallingfordiae scriniis excussis in custodiam datur. Thesaurarium et alios repetundarum accusat.
Edwardus Carey miles diem obiit.
18. Regina Greenwico discedit.
Rex a Theobaldis Londinum venit.
Gulielmus Craven ille opulentus obiit.
19. Comes Suffolciae, Angliae thesaurarius, bacillo adepto abdicatur, repetundarum accusatus, postquam quatuor annos et decem dies hoc munere functus, et Ioannes Bingley eius subminister in custodiam committitur.
20. Iacobus Montacutus episcopus Wintoniensis hydropicus diem obiit Greenwici cum duos annos sedisset, anno aetatis 50.
Rex iam in progressu Westmonasterio discedit, cum nominasset Eliensem ad Wintoniam, Fenton Coventriensem ad Elie, Harsnettum Cestriensem ad Coventriam, et dominum Bridgman ad Cestriensem.
Baro Haius creatur vicecomes Doncastriae sine investitura.
23. Comes Suffolciae famulis plerisque dimissis cum uxore Londino discedit.
27. Nova adferuntur de morte baronis Roos Neapoli non sine suspicione veneni. De Ultraiecto ab Maurito principe Auraniense occupato, Ogleo chiliarcha, qui Arminianis favebat, inde eiecto, Horatio Vere in eius locum substituto, Boisissio Gallo in Bataviam ad Catholicorum et Arminiorum partes firmandas misso, et Dudleio Carletono nostro in Bataviam remittendo ad synodum ibi habendam. Maiernus regius medicus, qui in Galliam nuper missus a rege Angliae, suspectus venisse ad res turbandas, iussus est a consiliariis Galliae protinus e regno excedere. Filius est Maierni illius qui monarchas publice expugnavit.
Augusti 2. Vicecomes Insulae investitur comes Leicestriae, et baro Comptonus comes Northamptoniae solenni ritu Sarisburiae in aula episcopi. Baro Richus, qui titulum comitis Clarae affectavit, comes Warwici (quia titulus Clarae, qui idem est cum Clarence, celsioris honoris quam familiae quodammodo novae competeret, et honor de Clara reginae prius concessus erat) fit per literas patentes, et baro Cavendish comes Devoniae sine ulla investitura. Edictum de curribus, aedibus prope urbem extructes, et nugivendulis, i. e. pedlars.
Aug. <*** >Maria item de Bellomonte, mater marchionis Buckinghamiae, uxor Thomae Comptoni, fit comitissa Buckinghamiae per patentes, exemplo Margaritae comitissae Norfolciae, quae cum nepte Thoma Brotherton ex Elisabetha filia Iohannis Segrave uxore, qui factus dux Norfolciae 21. Richard II et ipsa in parlamento facta ducissa Norfolciae, impositione capae honoris ad vitam. Ipsa autem e regio erat sanguine, filia scilicet Thomae Brothertone filii regis Edwardi I et comitis Norfolciae et marescalli Angliae. Hinc questio orta ridicula, an illa locum in parlamento non haberet.
8. Conveni Christophorum de Neux, mihi a Puteano et Peirescio commendatum.
9. Walterus Raleghus adductus Londinum, Ludovico Stukeleio custode corrupto, fugam cum eo cogitavit, et nescio a quo proditus, in Tamesi interceptus, retractus et in arcem coniectus.
*** Filmer filius Edwardi Filmer militis ducit filiam Martini Eaton episcopi Eliensis.
11. Rex abiit Sarisburia ad Cranburnum.
Sub hoc tempus rediit navis a Greenlandia, quam Hollandi Spitzberg ab acutis montium iugis vocant, et nunciavit Hollandos oppressisse Anglos, nonnullos trucidasse, atque oleum abstulisse. Quod Londinenses inprimis male habuit, quid ad hanc balaenarum capturam 18 naves emiserant, eoque magis quod rumor perferebatur eosdem Anglos in insulis orientalis Indiae iampridem oppressisse.
De navigatione ad Spitzberg concertarunt iamdudum Angli et Hollandi, nec non Galli et Cantabri, ius gentium obtendentes quod mare eis liberam. Angli et Dani proprietatem sibi vindicarunt. Angli, quod Willoughbius Anglus anno 1553 primum omnium detexerit; Dani, quod suo subsit imperio ex recognitione Anglorum, qui eisdem vectigal ad piscationem solvunt (hoc vero fecerunt post Elisabethae mortem). Hollandi affirmant Gulielmum Bernardi et Ioannem Cornelii Hollandos anno 1596 hanc primo reperisse, Greenland detectam longe distare: hanc sub latitudine 52. gradum, illam a gradu 75. ad 82. porrigi, Anglos non ante annum 1608 eo delatos. Instant mare esse liberum, Anglos contra ius gentium et humanitatis leges caeteros piscatione prohibere, cum Galliae reges in Nova Fancia et Angliae reges in Hiberniae finibus nullas gentes piscatura prohibeant, et conqueruntur Anglos anno 1612 signa quae Willielmus Bernardi in primae detectionis memoriam postuerat deiecisse, atque anno superiore oleum vi et armis abstulisse.
12. Qui tumultuati sunt apud aedes legati Hispanici in quaestionem vocantur in praetorio Londinensi coram praetore et quibusdam ad audiendum et determinandum delegatis. Ex iis pater puelluli laesi et alii *** mille libris singuli mulctantur, et carceri, quoad regi visum fuerit, adiudicantur.
Walterus Raleighus de fuga examinatus fassus est cogitando hanc fugam se in regem primum peccasse.
Ex huius malesanis consiliis invadendo Guianam et Londinensium tumultu in Hispanici legati aedes, spes nuptiarum cum Hispani filia admodum extenuata nonnullis videbatur. Ille enim non aliud sibi elocando liberos in Galliam et Angliam proposuit quam ut haec regna sibi cognatione adiugendo a Confoederatis Provinciis seiungeret et felicius in ordinem redigeret.
Cancelarius et alii consiliarii saepius conveniunt et examinant Gualterum Raleighum.
27. Eadge rediit a Greenlandia sive Spitzberg olio spoliatus et tribus ex suis ab Hollandis occisis, ita ut infructuosa fuerint Anglis cetorum hoc anno piscatura.
Princeps Condaea parit in carcere gemellos mox defunctos.
Ioannes Roper baro Teinham de Teinham obiit, Christophoro filio haerede relicto, quem genuit ex filia *** Parkes.
Edwardus baro Beauchamp obiit.
Cardinalis Perronus ex calculo obiit, et la Noue ille bellicosus eodem morbo.
Obiit Franciscu Mills clericus privati sigilli aetate 83 et Allingtonus collega aetate 81.
Calendis Septembris non pluit, vide an autumnus fuerit siccior.
Septembris ***Duae opulentae naves, Carolus et Spes dictae, ex India orientali redierunt.
Fama exhibet baronem la Ware diem obiisse.
Rex Windesoram venit, et inde per Westmonasterium in Essexiam ad Wanstead.
Regina apud Otelands male se habuit.
Baro St. John de Bletsho obiit.
10. Edictum quo mulcta et incarceratio inflicta tumultuantibus apud aedes legati Hispanici apud Barbican remittuntur, rogatu agentis Hispanici.
Anna filia Iohannis Spencer, comitisa Dorsettae (vidua Roberti Sacvilli comitis Dorsettiae), quae prius Henrico baro Comptono nupta, obiit. Reliquit Henricum filium et haeredem ex Henrico barone Comptono.
17. Rex apud Havering, inde Theobalds profectus, venatur.
Rex Hamptoniam Curiam accedit, ubi S. Michaelis archangeli festum celebrat.
Thomas Vavasor miles marescallus officio cessit Edwardo Zouchaeo, pro ***
Clercus agens pro Gallo in Anglia iubetur ne ad aulam accedat.
Gulielmus Becherus, agens pro rege nostro in Gallia, iubetur ut se suis aedibus contineat.
Octobris *** Gervasius baro Cliftron sibi manus intulit.
13. Redii a Chesilhursto.
17. Nuncius sive chauz ab imperatore Turcarum venit Londinum.
Donatus pro republica Veneta orator in Angliam venit.
Eodem die ad consilium nationale Dordraci habendum de secta Arminia Londino proficiscuntur Georgius Carletonus electus Landavensis, Hallus decanus Wigorniensis, Davenant praefectus collegii Reginensis Cantabrigae, et Wardus praeses collegii Sidney-Sussexiae.
Naves arrestantur.
Comes Oxonii ex Italia domum rediit.
Clericus agens pro Gallo Londino discedit.
24. Waltero Ralegho a consiliariis significatur regi constitutum esse ut morte afficeretur, ideoque morti se pararet.
28. Ille ad bancum regium adducitur, ut diceret, si quid haberet, cur sententia mortis contra eum pronunciata anno 1603 executioni non mandaretur.
29. David de Noilon dominus de Chesne, qui egerat de Ralegho liberando, cum eo in via liberatur.
Ille capite plectitur anno aetatis 66.
31. Rex rediit Westmonasterium sub vesperam, sed vespertinis precibus non interfuit.
Novembris 1. Festum omnium sanctorum celebravit, precibus interfuit, et rite obtulit.
Donatum legatum reipublicae Venetae admittit.
Obiit Richardus Martin electus recordator Londinensis post festum Michaelis archangeli.
3. Chanz Turcicus regem accedit.
4. Rex invisit reginam hydropicam et aegram apud Hampton-Court, et sub noctem Westmonasterium rediit.
5. Festum protectionis divinae contra coniuratos ad tollendum regem et regnum pyrio pulvere celebrat.
8. Consulatur de corruptelis nuperi thesaurii et aliorum.
10. Rex Londino abiit ab Theobalds.
*** Heath factus recordator Londinensis (Richardo Martin electo post festum Michaelis mortuo).
Robinsonus, qui adulteravit magnum sigillum, supplicio afficitur.
14. Guilielmus Becherus, agens in Gallia, revocatur, Londinum rediit, et mox ad regem profectus est.
18. Cometes sub extrema parte Librae mihi conspectus.
Rumor falsus de morte reginae.
21. Cometes in septentriones ascendens mihi conspectus. Hora sexta matutina fecit trigonum cum Arcturuo, Spica Virginis, ut videtur, in 20 Scorpionis et boreali latitudine 15.
Thomas Smith, praefecti Societatis Indicae filius, duxit notham comitis Devoniae sine patris consensu.
Ioannes Digbeius vicecamerarius factus baro de Sheerburn sine investitura.
26. Filius natus vicecomiti Doncastriae ex filia comitis Northumbriae et private baptizatus. Susceptores comes Leicestriae, Georgius Hay Scotus, et Isabella notha Montioy. Post aliquot dies obiit.
Libri contra Walterum Raleigh prodierunt.
Delegati ab Ordinibus Hollandiae Londinum veniunt.
Samuel Argallus, qui Virginiae gubernator Societatis accusatur depraedationis, repetundarum, turbarum, et reipublicae male administratae, et Sabaudae vexillum contra Hispanos explicasse. In eius locum *** Yardley suffectus.
28. Prodiit petitio Lodovici Stukeley de calumniis Raleghi contra eum, et postea regis ea de re declaratio.
Decembris 2. Funus Richardi Wiseman.
3. Cometes disparuisse videtur, nec mihi coelum contemplanti hoc die conspectus, sed aliis visus.
6. Vicecomitissa Haddingtonia, uxor Ioannes Ramsey vicecomitis Haddingtoniae, et filia Roberti comitis Sussexiae, obiit Westmonasterii ex variolis, quibus plures extincti.
7. Cometes mihi conspectus hora sexta matutina admodum elanguidus iuxta humerum sinistrum Bootis, latitudine 40. graduum ab aequatore, ut iam verticalis fuerit Virginiae, Toleto, Neapolitano regno, etc.
Eodem die delegati ab Ordinibus iter capiunt ad Novum Mercatum, ubi rex agit.
11. Cometam observavi hora sexta matutina in sinistro Bootis bracchio 10 quasi gradibus ab extrema in cauda Ursi Maioris, in primo quodammodo Scorpionis gradu et latiititudine 45 gradibus verticalis Londino, ut notat Bainbrigius.
21. Rex venit Londinum.
Franciscus Leigh filius Francisci Leigh de Newnham fit miles et baronettus.
22. Concioni interfuit, et ego audivi eum de theologicis erudite inter prandendum disserentem. Consultatur de Ordinum legatis, qui auctoritam plenam tractandi et nullam concludendi de piscatura habuerunt.
Invisit reginam valetudinariam apud Hampton-Court, et a prando rediit.
Seldeno negotium facessitur de historia decimarum.
27. Baro a Donaw legatus a confoederatis Germaniae principibus admittitur, qui de rebus Germanicis et Bohemicis turbis regem multa edocuit.
Balcanqual mittitur ad nationale consilium pro ecclesia Scotica, et Goadus in locum decani Wigorniae.
31. Legati Ordinum audiuntur. Petunt ut nihil adhuc agatur de halecum captura, cum sit maximum reipublicae eorum columen, et unicum plebis solatium, et iam res apud eos turbatissimae.
Wita uxoris baronis Effingham obiit.
Praetor Londinensis regem privatim accedit.

ANNO 1619

Ianuarii i. Princeps proficiscitur ad matrem invisendam
Yorcus exhibet librum Regi, qui prohibetur die 4.
Lancelotus Andrews, electus Wintoniensis, iuratur a camerario in decanum capellae in vestiaria.
Comes Argatheliae cum Cornwallia uxore se in Belgium subducit, et deinde in Hispaniam.
Tonuit sub vesperem.
8. Rex Londino ad Theobalds profectus est, cum prius vicecomitem Wallingfordiae praefectura pupillorum amovisset.
Ludovicus Stuckleius, circumcidendi Iacobinos aureos suspectus, in arctam custodiam committitur.
Filius eius aufugit, et paulo post captus.
Leonellus Cranfeldus praefectus pupillorum constituitur.
12. Amplissima et pulcherrima aula convivalis in palato Westmonasteriense deflagravit, magno cum omnium timore, sexto die postquam ludicro spectaculo rex ibidem interfuisset, ut de coelo tacta die octavo mensis huius videretur, igne in summo tecto plumbo vestitio primo erumpente. Sed accidit socordia custodum.
Thomas comes Lincolniae obiit. Filius Edwardus successit.
Thomas comes Suffolciae Londinum concussionis accusatus venit.
Baro Cobhamus, miser et inops, obiit, cuius haeres proximus Willielmus Brook, Georgii decapitati filius. Qui quidem Willielmus anno 1610, Iacobis regis septimo, restitutus fuit in sanguine cum clausula ne avitum honorem et titulum baronis Cobhami expeteret, nisi cum bona regis gratia. Cobhamus apud Cobham sepultus noctu.
19. Convenerunt pictores, vitriarii, sculptores in officio armorum, ut novas ordinationes audirent.
Rumores incerti de magna classe in Hispania apparata, unde baro de Donaw, qui regi valedixerat, revocatur.
Richardus Wingfeldus, marescallus exceritus in Hibernia, factus vicecomes de Powers-Court sub magno Hiberniae sigillo.
Litigatur de formula procedendi in camera stellata inter comitissam Exoniae et Thomam Lakum a secretis.
28. Funus Quarelesii. Lib. 14.9.6.
*** Qui contra edicta in urba aedificaverunt, nonnulli mulctantur.
30. Aedes Thomae Smithi rectoris Societatis Orientalis Indicae etc. apud Deptford deflagrarunt.
Carolus Howardus cessit officio admiralli marchioni Buckinghamiae.
Mervinus filius *** iurisconsulti transegit cum Francisco Howardo de loco vice-admiralli.
Februarii 1. Rex Westmonasterium rediit.
2. Clara dies.
Gabaleone venit ad regem internuncius a Victore Amadeo Sabaudi filio ad res inter regem et Gallum componendas.
Rex ordine equestri donat *** Fortescue, Ioannem Osburn, *** Gaughton, *** Sutton, et Gulielmum Pitts commissioniarios nuper de re classica et domestica ordinanda.
3. Rex cameram stellatam accedit ad audiendum causam inter comitissam Exoniae et Thomam Lakum.
5. Rex in camera stellata eandem causam iterum audit ad horam fere secundam.
Male me habui.
6. Reginam invisit ad Hamtoncourt comitante marchione Buckinghamiae.
Comes Nottinghamiae cedit in manum regis officium admiralli.
Rex edit meditationem in orationem dominicam marchioni Buckinghamiae inscriptam.
Sanguinem adeo eructavi ut bis animus deliquerit.
9. Itidem et 10. 11. Vena bis secta, unciae 7 missae.
13. Sententia in Thomam Lakum lata a rege et dominis in stellata camera: mulctae impositae, qui iuratus in secretarii locum 3. Ianuarii 1616.
Arci ille, uxor, et Rossa filia adiudicantur.
Rex ad conservationem honoris nuper admiralli concedit ei locum et praecedentiam Ioanni Moubray, quem rex Richardus 2 creaverat in comitem Nottinghamiae.
Observandum die 13. Februarii hanc sententiam fuisse latam, cum anno 1616 die 12. Februarii nuptia baronis Roos cume Laki filia fuerint magno cum gaudio celebratae.
Acre frigus toto mense.
15. Thomas Lakus, uxor, et filia Rossa ad arcem deportantur, sigillo adempto et chartis publicis.
16. Rex ad Theobalds se confert, cum constituisset sibi in Thomae Laki locum secretarium Georgium Calvertum, consilii clericum, cuius prudentiam et fidem in magnis rebus Robertus Cecilius secretarius perspectam habuit ab anno ***, et cuius opera rex in multis usus erat, et iudicavit eum levamento futurum Roberto Nantono alteri secretario.
22. Lancelotus Andrews episcopus Eliensis ad Wintoniensem translatus.
Ordo Sanctae Militiae in honorem Mariae virginis ad infideles persequendos et Catholicam religionem defendendam a duce Niverensi et aliis instituitur. Insigne ordinis imago beatae virginis palliis affigitur, acu picta.
Hugo Stuckleius carcere liberatus, et filius, qui Iacobinos circumciderat, condonatur.
Matthiam imperatorem obiisse fertur.
Martii 1. Anna regina hydropica mortem obiit, hora noctis *** postquam Carolus filius invisisset, anno aetatis xlv.
Guilielmus Sidleius baronettus obiit, sepultus 4 Martii.
3. Guilielmus Cooke miles, clericus curiae liberationum, obiit.
Winterus magister de Liff obiit.
Nautilustrium in campus S. Georgii.
5. Viscera reginae in capsula sexangulari inclusa, hora noctis 8va a famulis Westmonasterium delata, in inferior parte capellae, qua Elisabetha regina sepelitur, conduntur.
7. Die dominico princeps in publicum prodiit, et concioni electi Coventrensis et Lichfedensis interfuit, multis mirantibus. Sed rex iusserat, qui non purpureum, more regum, sed atrum amictum induit.
Episcopus Cestriensis ad Coventriam translatus, et Bristoliensis ad sedem Eliensem.
Iohannes Panton obiit.
8. Reginae corpus ad aedes Somersettenses noctu a suis defertur.
Richardus Burbadge, alter Roscius, obiit.
10. Matthias imperator Romanus diem obiit.
18. Filiolus natus Edwardo Villiers.
19. Cursus equestris ad Novum Mercatum, cui dum rex diutius interfuit a Novo-Mercatu discedens, in hospitium ad Wichford-Bridge prae invaletudine divertit, et multa nocte ad Roistonam venit.
22. Princeps processit obviam patri, et mox nobiliores plerique ex rumore de regis invaletudine.
24. Robertus Rich, comes Warwici nuper creatus, mortem obiit.
Nova de morte imperatoris perlata.
Ignes speculatorii per Cantium accensi temere, viso in Sussexiae igne, quo rustici ericeta hoc anni tempore comburunt.
28. Rex convalescens celebrat festum Paschatis Roystonae, ad quem proceres confluxerunt.
29. Carolus Fotherby decanus Cantuariensis, idemque archidiaconus, diem obiit.
Sub hoc tempus rex contulit honorem comitis Kelley Thomae Areskino vicecomi Fenton, honorem comitis Melrose Kellays barone de Binningo.
Aprilis *** filia comitis Leicestriae nupta *** Smith, filio et haeredi Iohannis Smith de Ostenhanger.
3. Consiliarii, qui ad regem invisendum convolarunt, redeunt, spe certa convalescendi concepta.
4. Res male se habuit ex esu vervecinae, ut ferunt, adeo ut gravi vomitu eiicere coactus sit.
5. Alexander comes Humiae Scotus decessit ex hac via Westmonasterii. Duxerat *** filiam baronis Dudleii in uxorem secundam, ex qua prolem progenuit.
Duellum inter Henricum Richum praefectum satellitii et *** Eirum pensionarium, uterque leviter sauciati.
Archiepiscopus Cantuariensis primum lapidem, Georgius Morus et Stoughtonus secundum et tertium, in fundatione hospitalis apud Guildford, quod archiepiscopus instituit, inde oriundus.
7. Ieiunium et preces in Hollandia ob synodum nationalem feliciter peractam.
8. Filius Edwardi Villiers baptizatus. Susceptores Christophorus Villiers et Iohannes Wentworth.
11. Episcopus Londinensis ad crucem Paulinam concionatus gratias Deo agit de restaurata regis valetudine, quem meritis laudibus celebravit, et imprimis ob iustitiam aequabiliter singulis administratem. Dixerat enim rex in camera stellata, etsi reliquis humanae fragilitatis vitiis laboraret, se tamen iustitiam sincere coluisse, nec esse cur veniam iniustitiae apud Deum deprecaretur.
12. Archiepiscopus Cantuariensis et episcopus Londinensis regem invisunt.
Iohannes Williams, feudarius nuper Cantii, deprehenditur fuisse author libelli famosi ante aliquot annos dispersi, de quo Cottonus suspectus et in turrim coniectus.
16. Comes Bridgwater me invisit.
*** Sub hoc tempus Isaak Wake, regis ad Sabaudiam legatus, equestri dignitate ornatus et pulchre muneratus, diurno aucto remittitur.
21. Rex rediit ad Waram vehiculo pensili [a litter], et die sequente carpento a satellitibus ad Theobalds defertur.
Dies festus S. Georgii sive ordinis ad xxvi Aprilis prorogatur.
Querelae exhibentur contra Thomam Smithum Mercatorem Orientalis Indiae, Virginiae, et Burmudarum gubernatorem, quasi mala fide ageret, adeo ut de adiungendo Edwino Sands cogitarent , et rationem pecuniae expensae et per sortilegii imposturam collectae exegerint. Postea ille a gubernatione Virginiae et Bermudarum amovetur.
Querelae etiam contra cancellarium regi exhibitae.
Comes Suffolciae, nuper thesaurarius, subinde de corruptelis examinatus, ad valetudinem recuperandam licentiam impetrat ad Waldenam redeundi, sed uxor hoc impetrare non potuit.
Wykes fanaticus fingit revelationes sibi factas, et minaciter regi denunciat, unde pro insano in Bethelem traditur.
Guilielmus Lake amanuensis Thomae Lake in custodiam datus, quod literas dominae Roos clanculum tradere voluerit, et aufugere coeperit, accusatus a custode dominae Roosae.
30. Comes Southampton in sanctius consilium adscitus apud cameram stellatam. Quo die *** Medcalf mulctatus.
Maii 1. Marchio Tremoulliae, e familia Ursinorum, a Gallo legatus, excipitur apud Gravesendam a comite Essexiae, et Londinum deducitur.
2. Post diutinum morbum me aperto coelo commisi.
3. Ille a marchione Buckinghamiae ad regem conducitur apud Theobalds, ubi opipare excipitur.
Iohannes Williams supera memoratus in regio banco laesae maiestatis damnatur, et die 5. supplicio afficitur.
Olden Barneveltius eodem 3. die capite plectitur Hagae Hollandiae.
4. Carolus Manwood, filius Petri Manwood militis, occisus a Milone Heidon in duello in Brabantia.
Leteitia uxor Arthuri Lake, notha, ut fertur, Caroli Blunt comitis Devoniae ex Penelope domina Richae, morbo Gallico moritur.
Iacobus vicecomes Doncastriae legatus in Germaniam mittitur.
7. Tres filii marchionis Mussaei in Britannia Amorica me inviserunt ex patris iussu.
Praesules Angli a nationali concilio Dordraci in Hollandia domum redeunt.
Overallus episcopus Norwicensis, longe doctissimus, obiit. De eius vidua sede Georgius Carletonus et episcopus Cicestrensis et alii ambiunt. Cicestrensis praevalet, et Carletonus ad Cicestrenem transfertur.
Georgius Mountaign episcopus Lincolniensis factus regis eleemosynarius in locum Wintoniensis, qui invitus cessit.
13. Funus Annae reginae celebratur, qio tempore iuvenis literatus inter spectatores occiditur, casu litterae S ex fastigio aedium Northamptioniensium.
Fortuita incendia in Hibernia absumpserunt Limerica 800 aedificia, Kilkenniae 100, et multae Clonmeliae, Corcagii, et Fedarti.
Hispanus Lusitaniam invisit.
20. Tremoullius Gallicus legatus excipitur convivio a Lenoxio ad Whitehall.
21. Ille discedit Londino.
Agitur de nuptiis inter haeredem *** Chichestrii, neptem comitissae Bedfordiae ex sorore, et filium marchionis Hamilton.
25. Festum S. Georgii celebratur Greenwici.
26, 27. Aberant praeter 4 extraneos (scilicet 1. rex Daniae, 2. Ulrichus Hols, 3. Auriacus. 4. Palatinus) Nottinghamius, Northumberius, Derbius, Somersettus, Exoniensis, Marrius, Suffolcius.
Scrutinium non habitum, quia nullus vacavit locus.
Cliffordius gladium gestavit.
Arthurus Lake incarceratus.
Rex ad Theobalds profectus.
Perhibetur vulgo marchionem Hamiltonium provectum esse ad titulum comitis Cantabrigiae, Esmaeum Stuartum, Daubignium, ad titulum comitis Marchiae et baronis de Leiton; Iohannem Viliers ad titulum vicecomitis Purbeck et baronis Stoke; eius socrum Elisabetham, uxorem Edwardi Coke, ad honorem vicecomitissae Westmorlandiae, verum illa tanti emere recusavit.
30. Literae ad me ab heradis contra Vicentium et Philpot.
Junii 1. Rex rediit a Theobalds ad Westmonasterium, civibus Londinensibus valetudini restuaratae gratulantibus, magna pompa exceptus, inter crebra et horrenda tonitrua et alicubi grandines.
Apud Charleton iuxta Greenwich aedes deflagrarunt, et pluviae impetuosae deciderunt apud Writlemersh.
Hoc mense marchio Hamilton creatur comes Cantabrigiae et baro Everdalliae in Cumbria. Esmaeus Stewart Daubignius, comes Marchiae et baro de Leiton, et Johannes Villiers vicecomes Purbeck et baro de Stoke per literas patentes traditas sine investitura.
3. Mane crebra fulgura, a meridie post horam 3. tonitrua horrenda, fulmina, pluviae impetuosae fere continuae usque ad horam sextam in Cantio, quae tamen Londini non audita.
Scripsi ad Garterium et Norroy de Vincentio et Philpoto.
Legatus a duce Lotharingiae.
Profectus sum Greewicum et inde Londinum.
Parkerus clericus in camera stellata incarceratus, quod in examinanda domina Rossa male fide egit.
8. Legatus a Lotharingo convivio excipitur a rege apud Greenwhich.
Comes Suffolciae rediit Londinum.
Henricus MIldmaius, iocalium magister, redemit grandi pecunia aedes Wanstead, rege iuvante, a Buckinghamiae marchione, cuius etiam commendatione desponsavit alteram filiam *** Holyday senatoris Londini.
Arthurus Lake in custodia datur de libello famoso.
13. Omnes consiliarii ex regis iussu sacra synaxi apud Greenwhich participant, ut demonstrarent mutuam invicem charitatem.
Iohannes baro Hollys de Houghton incarceratur ob inquisitionem malignam in vita Edwardi Coci et alios contemptus, Elisabetha Coci uxore nequicquam obnitente.
Astley ad legem serviens, qui eidem a consilio, incarceratur itidem.
Comes Ormondiae in custodiam coniicitur, quod regis arbitrio de terris baroni Dingwell adiudicatis stare recusarit.
Comitissa Bedfordiae morbillis laborat.
18. Courtin et aliquot Belgici mercatores in camera stellata accusantur aurum contra leges exportasse miris technics, anchoris scilicet concavis etc. Mulctantur illi centum millibus liberarum, postquam causam per aliquot dies exaudita.
19. Rex celebrat natalem suam.
Thomas Lakus iubetur in camera stellata ut publice agnosceret sententiam contra se latam iustam esse, et iniuriam comitissae Exoniae factam agnosceret.
22. Rex apud Wansted exceptus ab Henrico Mildmaio iocalium praefecto.
Thomas Lakus recusat subscribere agnitioni calumniarum contra comitissam Exoniae, itidem et uxor, etsi Rossa filia confessa sit calumnias illas incestus cum Rossa, veneficii, et deprecationis criminis confictas fuisse, et scriptas ab Arthuro Lake, descriptas ab Hobio, famula Rossae, patre et matre consociis. Hoc summum esse regiae maiestatis contemptum censetur.
25. Rex excipitur a Thoma Watsono milite apud Hawsted, cum principe, comite Montgomerio, barone Sheffeild.
26. Rex venatur apud Nicolaum Stoddar prope Nottingham.
27. Rex celebrat diem dominicum Greenwici.
28. Invisit comitem Exoniae apud Wimbaldon.
29. Festo S. Petri rex bene mane concioni interfuit Greenwici. A prandio venatur apud Mortlake Park.
30. Rex Greenwico discedit ad Otelands.
Adfui in aula, et nova audivi de ducis Ossuni defectione, marchionis S. Crucis decapitatione, legato reginae matris a regis legato duriter Romae tracto, et in Galliam occulte remisso. Papam hoc indigne tulisse, regisque legatum in custodiam dedisse quod hic in sua iurisdicitone ausus fuit. Haec accepit archiepiscopus Spalatanus ab amicis in Italia.
Scripsi ad Iacobum Usherum et Henricum Bourchier in Hibernia.
Feildus promovetur ad inopem sedem Lhandavensem.
Iulii 1. Sex nobiles Germani me inviserunt, in quorum amicorum albis nomen meum in amoris testimonium inscripsi.
7. Rex venit a Windesora Westmonasterium.
Literae a comite Arundelio contra Philpot a me datae Iulii 7. Rescripsi ad comitem 9. Philpotus ad me venit 9. profect<urus?> ad comitem.
10. Rex profectus ad Wansted venatum.
13. Rex ad aedes Somersettenses, et praetorem Londensem invisisse dicitur, ut commendaret nuptias filiae praetoris cum Iohanne Villerio.
13. Dominus Dingwell creatur comes Desmoniae iure uxoris.
Dux Lenoxiae mandatur in Scotiam.
14. Tonitru a meridie.
15. S. Swithini dies pluviosus, asello et praesepi cosmice exorientibus.
Thomas Lake nuper secretarius carcere liberandus et tradendus in custodiam fratri suo episcopo Bathoniensi et Wellensi. Domina Rossa filia etiam liberatur. Ille autem elegit ut potius in arce ageret aliquandiu ad rem privatam constabiliendam.
Henricus Wotton, spe vana consequendi officium secretarii, rediit a legatione Veneta.
Controversia inter Hollandos et Anglos e Societate Orientalis Indiae et de navigatione piscationeque iuxta Greenland a rege compontuntur, et delegati Hollandi equestri dignitate apud Theobalds ornantur.
Rex progressum incipit ad Royston, quo die marchio Buckinghamiae classem invisit.
Filius natus comiti Sarisburiae, cui sponsores princeps et marchio Buckinghamiae.
Donatus legatus reipublicae Venetae in Anglia, a republica proscriptus, ob pecunias interversas apud Sabaudum, Londini tamen securus agit. Henricus Parkerus clericus in camera stellata libertati restituitur postquam bis una de causa incarceratus fuisset.
Facti baronetti:
Gulielum Villiers frater natu maximus marchionis Buckinghamiae.
Iacobus Lee, attornatus curiae pupillorum.
*** Hixus filius Michaelis Hixi.
Maria Crofton poenitentiam agit publice apud S. Martinum in Campis de calumniis contra comitissam Exoniae.
Sub hoc tempus Smithus filius Thomae praefecto Orientalis Indiae, qui notham Caroli Blounti, patre inconsulto, superiori Novembre duxerat, se ex Anglia subduxit, patre et uxore insalutatis.
Marchio Hamiltonius et comes Pembrochiae iter Scotiam versus capiunt.
Vicecomes Hadingtoniae, ex aemulatione versus vicecomitem Fenton et vicecomitem Doncaster, quodque rex votis in omnibus non satisfecerit, se a regno subduxit cum bona regis gratia, iussus redire cum reaccersetur.
31. Edictum de aurea moneta examinanda et nova minoris valoris cudenda, et bilancibus a praefecto rei monetaria emendendis ante finem Septembris.
Toto hoc mense mendici emissi depraedicarunt virtutes aquae prope Frant viculum Sussexiae in confinio Cantii, unde plures ex omni ordine valetudinarii eo confluxerunt. Aqua acida est et vitriolum sapit.
Augusti 3. Dorothea comitissa Northumbriae post dissidia cum marito de filiabus elocatis consopita, placide e vita emigravit apud Sion.
Profectus sum Londinum.
7. Chesilhurstum redii.
Inquisitio in corruptelas comitis Suffolciae nuper thesaurarii.
Filius natus comiti Montgomerii.
Thomas Ratcliffus filius 2. comitis Sussexiae, iuvenis bellulus vix 19. annorum obiit, corpore venereis exhausto.
13. Pransus sum cum recordatore Londinense apud templum.
Nuptiae inter Robertum Nantonum secretarium et Walteri Lowri viduam, filiam Thomae Perrotti ex Dorothea filia Walteri comitis Essexiae.
15. Nova e Germania de Ferdinando electo in imperatorem, et electore Palatino in regem Bohemiae, xxv. August ab illis sub utraque specie, et Vaivode Transylavniae Bethelemo Gabor in regem Hungariae.
Septembris 3. Rex venit Windesoram.
Aurea regis moneta prodiit cum eius capite laureato, unde laurells nomen statim invenit apud vulgus, diversi valoris, scilicet xx s. cum xx, x s. cum x., et quinque solidorum cum v.
Baronissa Rossa data in custodiam *** Dillingtono pensionario in insula Vecta.
7. Decanum Westmonasteriensem apud Chesilhurst excepi.
8. Pictura mea decidit illaesa, bonum sit praesagium.
9. Rex apud Greenwicum prandet, ad Wanstead properans.
10. Christopherus Hatton miles qui, Gulielmo Newport adoptato in Hattonorum nomen ab Hattono cancellario mortuo, cui successit, ex ingluvie obiit, Westmonasterii noctu sepultus.
Literae a Peirescio de Henrico Spelmanni glossario.
Dominus Williams a sacris domino Egertono cancellario factus decanus Sarum in locum Gordoni Scoti nuper demortui, cesset vero donativo in Wallia, et rectoria sacerdotii Sabaudo, qui comitabatur archiepiscopum Spalatensem, centum librarum annuarum Molino ministro Gallico, et rectoria ***.
Quaestiones in servulos hospitii regii habitae, et nonnulli loco amoti.
Iohannes Whitbrok eques auratus in Fleta carcere a Boughtono interficitur.
Octobris *** Crebri internuncii de rebus Bohemicis, et rumores de electore Palatino cum uxore in regem coronato.
Samuel Daniel poeta eximius et historicus obiit.
Theophilus Field sacellanus regius consecratur episcopus Landavensis in locum Georgii Carletoni ad Cicestriam translati.
Legatus a duce Sabaudiae.
12. Courtin Belga et Bourlomachus Italus in camera stellata mulctantur de transferendo auro et argento extra regnum, et corruptelis in retractando testimonia contra eos prolata.
Male me habui ex catarrho.
20. Comes Suffolciae nuper thesaurarius Angliae et uxor postulantur in camera stellata de iocalibus regiis mala fide interversis, de pecunia in machinas, classem, rem Hibernicam, alumen detenta, et a regiis famulis et beneficiariis extorta.
Iohannes etiam Bingley miles eisdem accusatur.
Illi per advocatos singula pernegarunt, et probationes produci rogarunt, quod die 21. fieri coepit.
Simon Digby cum literis ex Hispania reversus.
Episcopus Lincolniensis excipit regem lautissime apud aedes suas Bugdeniae.
Baro Sheffeldius cecidit in causa quam habuit cum Radcliffo de manerio de Molgrave in comitatu Eboraci, ex vi transcriptionis sive entayle olim factae.
Causa comitis Suffolciae ventilatur subinde in camera stellata.
Novembris 1. Rex celebrat festum omnium sanctorum Westmonasterii.
3. Causa comitis Suffolciae duobus diebus defenditur.
5. Episcopus Lincolniensis concionatur pererudite in anniversario Papisticae coniurationis.
7. Nicolas Forman sibi mortem conscivit.
8. Causa Iohannis Bingley defenditur a suis advocatis in camera stellata.
Rex Greenwici prandet, et navibus deducendis nomina imponit, alteri Happy Entrance, alteri Constant Reformation.
Nova Anglos devicisse Batavos in Orientali India. Rediit Anglica navis cum mercibus Indicis.
9. Rex a Theobalds post concionem profectus, Novum Forum cogitans.
Edictum de tobacco distinguendo in usum Francisci Nicolls, Iasperi Leeke, et Philippi Eden.
Iacobus Balfour Scotus creatus baro Clan Auley in Fermanagh.
Andreas Stuart de Ochiltre creatus baro de Castle Stuart.
10. Comitis Suffolciae causa disceptatur, itidem die 12.
13. Comes Suffolciae et uxor 30000 libris mulctantur, et arci Londinensi incarcerandi durante regis beneplacito.
Iohannes Bingleius 2000 libris mulctatur, et in Fleta detinendus donec regi visum fuerit.
15. Ambrosius Brunt Belga perdoctus Lipsii discipulus me invisit.
19. Daius attornatus, qui fraudulenter egit cum mercatoribus, collistrigio punitur.
20. Comes Suffolciae et comitissa uxor in arcem Londinensem coniiciuntur.
Edmundus Withipol miles pro calculo sectus obiit. Theophilus Finch baronettus obiit.
26. Libertas Suffolciae comiti permittitur, et etiam Bingleio sub quibusdam conditionibus.
Festo S. Andreae convenimus in officio armorum, et facta partitio.
30. Nix alta.
Decembris 2. Nive omnia candent.
3. Solvitur gelu.
4. Iacobus Fletzerus Noremburgensis me invisit, meumque nomen in album amicorum inscripsi.
7. Mercatores exteri mulctantur 33000 libris.
9. Albertus Morton venit Londinum cum novis de Frederico electore Palatino et uxore in regem et reginam Bohemiae coronatis, nummique honorarii eorum circumferuntur, in quorum inscriptione Dei Gratia ommittur, unde lepide quidam, non temere, nec mirum, quandoquidem populi gratia electi fuerint.
21. Filius natus Pragae Frederico regi Bohemiae, cui Rupertus nomen inditum in memoriam Ruperti primi ex Palatini familia imperatoris.
Elector Brandeburgensis moritur.
23. *** filius natus Theophilo Howardo Waldenio, quo tempore ille a praefectura pensionariorum abdicandus, et abdicatus ille quidem, fraterque ex praefectura equitorum principis.
Die natali Christi consiliarii plerique omnes qui in aula aderant sacra synaxi participant post primam concionem, et rex cum principe post secundam.
Consultationes de re monetaria, in quibus aurifices, mercatores, et officiarii in moneta cudenda exaudiuntur.

Perge ad 1620