Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio   

ANNO 1603

Martii 24. Regina Elisabetha defuntca inter secundam et tertiam horam post mediam noctem. Domini spirituales et temporales cum nuper-consiliariis, provisionalem regni administrationem suscipientes, Iacobum regem promulgarunt.
25. Carolum Percy et Thomas heros Sommerset ad regem cum literis miserunt, quibus haec significarunt et postularunt ut in Angliam quam primum veniret.
28. Georgius Carew et Thomas Lake missi, ut doceret regem quo statu res erant.
Aprilis 6. Rex Berwicum ingressus est.
8. Turbae in limitibus, et Waterfordiae et alibi in Hibernia.
Rex Eboracum venit.
10. Southamptonus et alii incarcerati liberantur.
15. Cecilius secretarius accersitus Eboracum versus profectus est.
28. Elisabethae funus celebratur.
May [sic] * * * Henricus Howard, Thomas Howard, et baro Mountioy apud Theobalds in concilium adsciti.
7. Rex profectus a Theobalds excipitur primum a Swinnerton vicecomite, cuius orator r. m. (regiae maiestati) administratiionem regni sub Elisabetha asperius perstrinxit. Postea excipitur a praetore et civibus, et ad Carthusianas aedes deductus, ubi LXXX milites promiscue creavit.
Edictum contra monopolia.
13. Robertus Cecilius, Robertus Sidney, Guilielmus Knolles, Edwardus Wotton creantur barones in arce Londinensi.
16. Edictum ad conservandas damas.
19. Ad coercendas turbas in limitibus.
Iunii 4. Valentinus Thomas, qui fassus est se in vitam reginae conspirasse, damnatur et supplicio afficitur.
Legati a pluribus principibus congratulatum veniunt.
21. Comes Rutlandiae ad Danum mittitur, ut filium e baptismo susciperet et periscelide investiret.
Pestis Londini grassatur.
Iulii 2. Festum S. Georgi celebratur, ubi Henricus princeps, dux Lenox, comes Southampton, comes Marr, et comes Pembrochiae in ordinem investiuntur.
Antonius Copley, Griffinus Markham, Guilielmus Watson, et Gulielmus Clerk sacerdotes, baro Cobham, Georgius frater eius, baro Grey, et Walterus Raleigh proditionis suspecti apprehenduntur.
21. Comes Southampton creatur et restituitur.
Thomas Howard creatur comes Suffolciae, Dominus Mountioy comes Devon, Thomas Egerton baro de Ellesmere. Guilelmus Russel, Henricus Grey, Iohannes Petre, Iohannes Harrington, Henricus Danvers, Thomas Gerard, et Robertus Spenser creantur barones apud Hampton Court.
Thomas Edmondus ad archiducem legatur.
23. LXI milites Balnei creantur.
24. Rex et regina coronantur, coelo foedissimo et peste admodum saeviente; ea enim septimana 1103 obierunt.
Augusti 8. Indicitur ut hic dies festus celebretur ob regem a Gowriorum coniuratione liberatum, et ieiunium per regnum celebretur diebus Mercurii.
Octobris
Novembris 9. Baro Cobham, baro Grey, Walterus Raleigh, Griffinus Markham, Georgius Brook, Antonius Copley, Guilielmus Watson, et Guilielmus Clerk laesae maiestatis apud Wintoniam damnantur, e quibus Georgius Brook et duo illi sacerdotes morte afficiuntur.
A Decembris 1602 ad 22 Decembris 1603 perierunt Londini 38244, ex quo numero 30578 ex peste.

ANNO 1604

Februarii 29. Dum de liturgia recepta rex contendere coepit et nonnulla in ea mutanda censuit, Iohannes Whitegiftus archiepiscopus ex moerore obiit.
Martii 13. Henricus Howard creatur baro de Marnhill et comes Northamptoniae iisdem literis patentibus, et baro Buckhurst comes Dorset.
15. Rex et regina magna cum pompa ab arce ad Westmonasterium per urbem transeunt.
19. Parlamentum habetur usque ad 7 Iulii.
Edwardus Denny ad hoc evocatur summonitione admissus septimo Iulii.
Thomas Smith Londinensis mercator mittitur legatus ad Boris Theodorowick Russiae imperatorem.
Dux Lenoxiae in Galliis legatus, apud quem rex conqueritur de Henrico Wottono apud Venetos legato.
Augusti 5 Pax inter Hispanum et Anglum conficitur et publicatur.
20. Robertus Cecilius baro de Essenden creatur vicecomes Cranbourne, primus omnium vicecomitum cum coronula.
Octobris * * * Ostenda capitur.
* * * Vectigalia pro mercibus et exportatis et importatis augentur.
24. Rex promulgatur Magnae Britanniae, Franciae, et Hiberniae rex, ut Angliae nomen extingueretur.
Decembris 10. Richard Bancroft episcopus Londinensis translatus est ad archiepiscopatum Cantuariensem.
24. Richard Vaughan episcopus Cestriensis translatus est ad sedem Londinensem.
Galli queritantur de depredationibus per Anglos.

ANNO 1605

Ianuarii 4. Philippus Herbert frater comitis Penbrochiae ducit Susannam filiam Edwardi comitis Oxonii.
Februarii 6 Carolus filius secundogenitus regis creatur dux Eboraci.
Edictum ut Iesuitae et seminarii ex regno protinus abeant.
Martii 5 Politeia ecclesiae Anglicanae et liturgia edicto confirmantur.
28. Admirallus Angliae missus in Hispaniam ad pacem confirmandam, et cum eo Carolus Cornwallis, ut sit legatus ordinarius.
29. Philippus princeps Hispaniae nascitur.
Aprilis *** Ioannes Stow chronographus obiit
19 Edwardus comes Hertfordiae mittitur ad archiducem pro pace confirmanda.
24. Ulricus dux Holsatiae et comes Northamptoniae in Garterii ordinem cooptantur.
Maii 4. Robertus Cecil creatur comes Sarum; Thomas Cecil baro Burghley comes Exoniae, Philippus Herbert comes Montgomery; baro Sidney vicecomes Insulae.
Itidem Iohannes Stanhop, Georgius Carew, Thomas Arundell, et Gulielmus Cavendish creantur barones apud Greenwich.
Junii 15. Thomas Douglasse Scotus, regis chirographum et sigillulum ementitus, suspenditur.
Julii *** Hispani ad Dubrim appellunt, et ab Hollandis exitu prohibentur.
5. Georgius Lodovicus lantgravius Lettenberg venit legatus a Rodolpho imperatore.
8. Edictum contra piratas.
Augusti 1. Edmundus Anderson communium placitorum iusticiarius obiit, cui successit Franciscus Gawdy.
11. Edictum de non intervertendis in pios usus legatis.
27. Rex et regina academiam Oxoniensem invisunt.
31. Henricus Ramelius installatur Windesorae pro Christiano Quarto rege Danae.
Novembris 5 Pulveraria proditio detegitur.
9. Parlamentum incepit.

ANNO 1606

Ianuarii 5. Comes Essexiae duxit Franciscam filiam comitis Suffolciae.
17. Conscii proditionis pulverariae damnati, et die 30. supplicio affecti.
19. Baro Knolles duxit Elisabetham filiam primogenitam eiusdem comitis.
Georgius Carew mittitur legatus ordinarius in Galliam.
Martii 22. Rumor vanus de caede regis.
30. Magna naufragia et inundationes.
Aprilis 24. Ioannes de Mendoza marchio S, Germani venit legatus ab Hispano ad regem.
Maii 3. Henricus Garnet provincialis Iesuitarum morte afficitur.
20. Robertus comes Sarisburiae et vicecomes Bindon installantur apud Windesore.
Iunii 3. Henricus baro Mordant et Edwardus baro Sturton mulctantur in camera stellata.
10. Edictum ad Iesuitas et seminarios ex regno exterminandos.
22. Sophia regis filia nata, et postridie obiit.
27. Henricus comes Northumbriae mulctatur 30000 libris et carcere durante vita.
Nicolaus Molino legatus Venetus rediit, et in eius locum venit Georgius Iustinianus.
Edwardus Coke factus iustitiarius communium placitorum.
Monumentum erigitur reginae Elisabethae Westmonasterii.
Iulii 17. Christianus rex Daniae venit in Angliam inexpectatus.
31. Rex cum rege Daniae transit per urbem pompa magnifica.
Augusti 14. Rex Daniae discedit.
Septembris 23. Franciscus princeps Vaudemontius venit in Angliam, filius Caroli ducis Lotharingiae.
Moorfield in amoena ambulacra redigitur, et templa per urbem adornantur.

ANNO 1607

Ianuarii 6. Iacobus dominus Hay duxit Honoram filiam et unicam haeredem Edwardi domini Denny.
20. Magnae inundationes in aestuario Sabriniano.
Martii 31. Rex orationes habet ad ordines parlamenti de regnorum unione.
Aprilis 2.Magnae inundationes in Cantio, Essexia, Suffolcia, et Norfolcia.
Maii 8. Princeps Ioinvillius frater ducis Guisii venit in Angliam.
15. Tumultuantur rustici in comitatu Northamptoniae de agris compascuis inclusis, et sepimenta diruunt.
Iunii 2. Thomas Ravis episcopus Glocestrensis translatus est ad sedem Londinensem.
12. Ioannes Watts praetor Londinensis exciptit regem prandio opiparo.
Iulii 3. Rex persolvit 60000 lib. civibus Londonensibus quas Elisabetha debuit.
4. Legati ab ordinibus.
Thomas Knevet evocatur ad parlamentum nomine baronis Knevet de Escrick.
5. Iulius Caesar Audomarius, cancellarius scaccarii, admissus est in consilium privatum.
16. Societatus Mercatorum Scissorum excipit regem lauto prandio in ipsorum aula.
17. Rex e fonte baptismi suscipit Iacobum filium primogenitum Thomae comitis Arundeliae, ex Aletheia tertia filia Gilberti comitis Salopiae.
Septembris * * * Comites Tir-Oenae et Tir-Conellae et alii male conscii profugerunt ex Hibernia.
16. Maria filia regis obiit.
Octobris 12. Edictum alterum contra nova aedificia in urbe et iuxta urbem.
Camera convivalis de novo construitur apud Whitehall.
Decembris 23. Ioannes Fortescu, nuper cancellarius scaccarii, obiit.

ANNO 1608

Februarii 9. Vicecomes Haddington duxit Elisabetham filiam Roberti comitis Sussexiae.
Aldgate de novo construitur.
Aprilis 11. S. Edmundi Burgo 160 aedes conflagrarunt.
17. Iacobus Montague consecratur episcopus Bathoniensis et Wellensis.
19. Thomas comes Dorset, thesaurarius Angliae, repentina morte obiit, cuius funera Anna regina spectratix interfuit.
29. Edicitur iuramentum allegianciae.
Henricus comes Northamptoniae fit custos privati sigilli.
May [sic] 6. Robertus comes Sarisburiae factus thesaurarius Angliae.
20. Comes Dumbarriae et comes Montgomeriae installantur apud Windesore.
Octobris 9. Richardus Neal consecratus episcopus Roffensis.
Decembris 1. Guilielmus filius comitis Sarisburiae duxit Catharinam tertiam filiam comitis Suffolciae.
Edictum contra piratas.

ANNO 1609

Februarii 19. Thamesis bis fluit intra horam.
23. Robertus comes Dorset obiit.
25. Richardus comes Dorset duxit Annam unicam filiam Georgii comitis Cumbriae.
Martii *** Induciae intra Philippum 3. regem Hispaniae, archiducem et Ordines Confoederatos in annos xii.
*** Mori plantantur in Anglia in usum conficiendi bombicem.
*** Nova bursa erigitur, quae Britannica a rege nominatur.
Iunii *** Rex audit causam prohibitionum et querelas contra officiaros classis regiae.
Rex persolvit 63000 libras quas mutuo accepit a Londinensibus.
Alumen in Angla factum.
Auxilium persolutum ad creandum Henricum principem militem.

ANNO 1610

Ianuarii 6. Prima tyrocinia principis Henrici.
31. Vicecomes Fenton in privatum consilium adscitus.
Martii 26. Edictum contra librum doctoris Cowell qui inscribitur Interpres.
Maii 3. Henricus Quartus rex Galliae occiditur.
Iunii 4. Henricus creatur princeps Walliae.
Societati Orientalis Indiae privilegia augentur.
Iesuitae et seminarii exterminantur, et iuramentum allegianciae omnibus proponitur.
Maxima illa navis dicta Henricus construitur.
Foedus inter Angliam et Galliam renovatur.
Octobris 20. Tres episcopi Scotiae, Ioannes Spotswood Glascoviensis, Gawinus Hamilton Galwiensis, et Andreas Lambe Brechinensis consecrantur Lambethae ritu ecclesiae Anglicanae.
Christianus princeps Anhaltiae venit in Angliam.
Decembris 31. Parlamentum dissolvitur.

ANNO 1611

Februarii 11. Henricus Montague recordator civitatis Londini fit serviens ad legem, et mox regis serviens.
Aprilis 9. Robertus Carre fit vicecomes Roffensis.
Georgius Abbot episcopus Londinensis translatus est ad episcopatum Cantuariensem.
May [sic] 18. Edictum de augendo valore nummorum aureorum.
13. Carolus dux Eboraci, Thomas comes Arundeliae, et Robertus Carre vicecomes Roffensis installantur Windesore.
Iunii 9. Tomsonus decanus Windesorae consecratur episcopus Glocestriae, et *** Buckeridge consecratur episcopus Roffensis.
23. Archiepiscopus Cantuariensis in regium consilium adscitus.
Otho filius et haeres Mauritii landgravii Hassiae venit in Angliam.
Septembris 8. Ioannes King, decanus Aedis Christi Oxoniae consecratur episcopus Londinensis.
29. Guilielmus comes Pembrochiae in regium consilium adscitus.

ANNO 1612

Martii 18. Bartholomaeus Legat, haereticae pravitatis convictus, comburitur.
April [sic] 12. Thomas Overbury incarceratur.
22. Vicecomes Roffensis fit consiliarius regius.
Maii 6. Guilielmus Wade praefectura arcis abdicatus, et Gervasius Elwish succedit.
24. Robertus comes Salisburiae obiit.
Iunii 25. Robertus Creictonus baro Zaucher, convictus homicidii, supplicio afficitur.
26. Rogerus comes Rutlandiae obiit sine prole, cui frater Franciscus successit.
Corpus Mariae reginae Scotorum translatum est a Petropole ad Westmonasterium.
Robertus Sherley venit legatus a Persarum imperatore in Angliam.
29. Sortilegium ad plantantionem Virginiae.
Septembris 15. Thomas Overbury ex clystere venenato obiit.
Octobris 16. Fredericus Quintus comes Palatinus elector appulit in Angliam.
Novembris 6. Henricus princeps obiit.
Decembris 29. Palatinus elector et Mauritius Nassovius in ordinem Garterii eliguntur.

ANNO 1613

Februarii 7. Palatinus installatur, et pro Mauritio Lovicus Nassovius frater eius.
14. Matrimonium celebratrum inter Elisabetham regis filiam et electorem Palatinum.
Aprilis 10. Palatinus elector in Germaniam rediit.
Iulii *** Londinenses ducunt coloniam ad Derriam et Colrayne in Ultonia.
Augusti 6. Dorcestria fortuito igne deflagravit.
Ioannes baro Harrington senior obiit in Germania.
Octobris 25. Edwardus Coke, iustitiarius ad placita communia, factus est iustitiarius capitalis in banco regio.
Novembris 4. Vicecomes Roffensis creatur comes Somerset, et eodem die Edwardus Coke in regium consilium iuratus.
Decembris 26. Comes Somerset inauspicato ducit Franciscam filiam comitis Suffolciae.

ANNO 1614

Ianuarii 1. Hora prima anta medium natus Frederico electori Palatino et Elisabethae Iacobi regis Britanniae filiae filius, qui Martii 24 baptizatus et Henricus Fredericus nominatur.
Februarii 3. Nuptiae inter Robertum Carre dominum de Roxburgh et Dromundiam reginae a privato cubiculo.
Ioannes baro Harrington iunior obiit sine prole, cuius pater primus baro Harrington de Exton obiit Augusto anno superiori in reditu a Palatinatu apud Wormatium.
Martii 29. Radulphus Winwood factus secretarius regius, et Thomas Lakus in regium consilium adscitus.
Walterus Ralegh historiam suam univeralem in lucem edit.
Aprilis 5. Parlamentum inchoatum die ventis et pluvia foedissimo. Tobias Archiepiscopus Eboracensis concionem habuit. Dux Lenoxiae supplevit locum mareschalli, et comes Somersetti magistri equitum, comite Wigorniae absente.
7. Ranulphus Crew, orator inferioris consessus, orationem habuit coram rege.
17. Communitas parlamenti eucharistiam participant ad S. Margaretae Westmonastrii ad detegendum qui in religionem Romanam propendebant, et nemo recusavit.
Maii 4. Emi Lancastrii heroi libros 90 libris, qui obiit 19 Novembris 1613.
Iunii 7. Parlamentum abrupte dissolvitur, et eiusdem nullitas pronunciatur.
*** Chuttus, *** Nevillus baronis Abergavenii filius, Wentworthus, Ioannes Hoskinus, qui tumultiosius in consessu inferiori se gesserunt, in arcem Londinensem coniecti.
13. Carolus Cornwallis miles et Leonellus Sharpus theologiae doctor in arcem Londinensem coniecti.
15. Isaacus Casaubonus vir eruditus obiit Londini, sepultus Westmonasterii iuxta Chaucerum.
Iulii 6. Thomas baro Greius de Wilton obiit in arce Loninensi sine prole, in quo defecit titulus baronum de Grey de Wilton.
10. Thomas Howardus, comes Suffolciae et camerarius regius, factus est thesaurarius Angliae.
Eodem tempore Robertus Carrus comes Somersetti (gener eius) factus camerarius regius.
13. Novus thesaurarius venit ad praetorium Westmonasterii splendida pompa, hoc ordine:
1. Officiarii custumae; 2. studiosi ex hospitio Graiensi; 3. famuli nobilium; 4. duo servientes ad arma, pedites, cancellarius et thesaurarius ipse palliatus, comites, vicecomites, barones, consiliarii regis, milites, et generosi in equis.

Cum Robertus Cecilius (6. Maii anno 1608) comes Sarum factus thesaurarius, venit alio ordine, scilicet marescalli Westmonasterienses cum halbardariis, famuli thesaurarii, ipse palliatus inter cancellarium et custodem privati sigilli; comites,
barones, equites, ministri scaccarii equis insidentes. Postea confusa multitudo famulorum et carpentorum.

21. Christianus rex Daniae venit Londinum praeter omnem expectationem.
23. Rex rediit Londinum ad eum invisendum.
26. Baro Greius de Groby obiit apud Brodgate in comitatu Leicestrensi.
31. Walterus Copus magister wardorum obiit, cuius frater maior natu paulo ante obiit.
Augusti 1. Rex Daniae discessit Londino die pluvioso, comitatus rege Britanniae usque ad Gravesendam.
Honora unica filia Edwardi baronis Denny, uxor Iacobi domini Hay Scoti custodis garderobae regiae, obiit, filiolo et filiola relictis.
Septembris 7. Rumores de classe Hispanica in mari Britannico.
11. Edwardus Philipps magister rotulorum obiit Londini.
13. Iulius Caesar Audomarius in eius locum suffectus. Edwardus comes Lincolniae obiit.
Octobris 1. Gulielmus baro Knolles factus praefectus wardorum, et Fulco Grevellius miles factus cancellarius scaccarii loco Iulii Caesaris.
Armilustrium per Angliam.
Lucia marchionissa Wintoniae obiit, sepulta Westmonasterii sine pompa funebri. Fuit filia natu maxima Thomae Cecilii comitis Exoniae.
Servientes ad legem facti.
Didacus de Sarmiento legatus pro Hispano.
Novembris *** Comes Arundeliae rediit ex Italia cum uxore.
*** Uxor Thomae Edmunds, ordinarii in Gallia legati, obiit Lutetiae. Fuit filia et una heredum Ioannis Wood militis, clerici signeti.
Thomas comes Ormondiae moritur, postquam filiam Prestono domino Dingwell Scoto in uxorem dedisset.
Decembris *** Tres filii baronis Sheffeldi submersi in traiectu Humbri aestuarii.

ANNO 1615

Ianuarii *** Henricus comes Cantii obiit sine prole. Carolus Greyus frater successit, vir aetate divergente. Sepultus 14 Martii.
Februarii *** Frigus intensum et nix copiosissima, praecipue die 12 et 14, nec gelu dissolutum ante 26.
25. Arthurus Ingram miles iuratus et admissus in officium cofferarii hospitii regii, ex resignatione Roberti Vernonis militis, officiariis aulicis frementibus.
Martii 6 et 7. Magnae inundationes.
Ruddus episcopus Menevensis obiit. Dominus Melbornus decanus Roffensis succedit.
7. Rex invisit academiam Cantabrigiensem, ubi gradus academici indoctis prostituti.
13. Annales Elisabethae imprimi coeperunt.
25. Baronissa St. John de Bletshoe Westmonasterii tenebris sepulta.
April [sic] *** Edicta de auro et argento non exportanto, pueris ad seminaria non mittendis, et damis conservandis.
24. Vicecomes Fenton et Guilielmus baro Knolles in ordinem Garterii adsciti.
Sacerdotes Wisbecham deportati.
Georgius Villers in interius regis cubiculum (bedchamber) admissus, et eques auratus creatus.
25. Regina Greenwicum se recepit.
*** Olivarus St. John 5000 libris mulctatus in camera stellata.
*** Cottonus episcopus Sarisburiensis et *** Nevillus decanus Cantuariensis moriuntur.
Maii 17. Owenus e familia illorum de Godstow in comitatu Oxoniae damnatus laesae maiestatis, ex opinione principes a Papa excommunicatos legitime e medio tollendos esse.
*** Thomas Parry cancellarius ducatus Lancastriae obiit; successit Ioannes Dacombe.
Iunii 8. Annales prodierunt.
Carolus Cornwallius, Dominus Sharpe, et Iohannes Hoskins ex arce liberati.
14. Olivarus St. John facit submissionem in camera stellata.
29. Iacobus Haius, cui rex concessit nomen et titulum Domini Haii, ut proximus esset Angliae baronibus, sed sine loco et suffragio in Parlamentis Angliae, et hoc ex suggestione Henrici comitis Northamptoniae, nunc sine ulla externa ceremonia, traditione literarum patentium sub magno Angliae sigillo coram testibus in camera privata Greenwici ad horam noctis nonam, erigitur ad statum, gradum, dignitatem, et honorem baronis Haii de Sawley in comitatu Eboraci, sibi et haeredibus masculis de corpore. Et hanc rationem creandi baronem sine investitura et caeteris ceremoniis sufficere iurisperiti regem docuerunt, cum literae patentes sint ipsa creationis essentia.
30. Postridie Robertus Dormerus de Wing eques auratus rite creatur baro Dormer de Wing, introductus in supertunica scarletta furrata, gladio accinctus, inter barones Sheffeldum et Comptonum in trabeis parlamentariis, Barone Carew itidem amicto trabeam praegestante, Gartero literas patentes ferente, easdem camerario tradente. Quas ab eo acceptas Winwoodus secretarius flexis genibus legit, et ad verbum imposuimus rex trabeam novo baroni induit. Literis perlectis, rex in manum baroni Dormero tradit, qui gratiis demisse habitis rediit, tubis clangentibus et tympanis pulsatis. Baro Sheffeldus Gartero succensuit, quod dixerit collare S. Georgii non in illa actione utendum, licet ille ex ordine S. Georgii, quandoquidem illo die caeteri ordinis sodales collaribus non uterentur. [At in creatione comitis Hertfordiae et Southamptoniae…Henrici Octavi, comites qui induxerunt collaribus usi sunt.] Stilus baronis non proclamatus, cum nullum esset prandium, rege Westmonasterium removente.
Iulii *** Henricus Neville de Billingbere in comitatu Berkshiriae obiit.
Iana Sibilla vidua Arthuri baronis Grey de Wilton, filia Richardi Morison, obiit.
9. Quaestio de gladio a domino Roos regi praegestato, et an ille baro Roos, cuius titulo rex favit, cum eum baronum Roos in legatum ad imperatorem Matthiam agnoverit, et alibi.
10. Baro Zouche factus custos quinque portuum.
Gravis in aula aemulatio contra Somersetti cometem increbescit.
Dominus Milborn consecratus episcopus Menevensis.
21. Rex progressum incipit.
24. Regina Sarisburiam versus progreditur.
Arthurus Ingramus eiectus ex officio cofferarii.
Magna ubique siccitas toto mense supriori, et hoc etiam usque ad diem xxx.
31. Dies admodum pluviosus.
Augusti *** Marchio Bonnivet in Angliam venit.
Georgius Lloyd episcopus Cestriensis obiit. Item *** Robinson episcopus Carleolensis graviter aegrotavit.
21. Arthurus Agard, scriba sub camerario scacciarii et antiquarius insignis, obiit, sepultus in claustro Westmonasterii.
Thomas Bilsonus episcopus Wintoniensis in regium consilium apud Farnham castrum adsciscitur.
Septembris *** Inquisitio in mortem Thomae Overbury militis, qui obiit in arce Londinensi, non sine veneni suspicione, 1613.
Sampson Leonardus, pater Henrici baronis Dacre, obiit.
27. Arabella Stuarta, filia Caroli comitis Lenoxiae, fratris germani Henrici Darlii, patris regis Iacobi, obiit in arce Londinensi, sepulta Westmonasterii sine pompa funebri noctu in eadem crypta qua Maria regina Scotorum et Henricus princeps. [Dictum Caroli Pulchri apud Papir. Mass p. 382, Qui in regio carcere decedunt pompa merito carent, ne iniuria in carcerem coniici existimentur.]
Festo Michaelis archangeli rex abiit Greenwico.
Comes Lincolniae obiit.
Cecilia comitissa Dorcestriae obiit.
Octobris 18. Comes Somersetti decano Westmonasterii in custodiam committitur.
19. Westonus iudicio sistitur de veneno Thomae Overbury propinato, et mutus constitit.
23. Die lunae iterum sistitur, et factum agnoscens condemnatur.
25. Ille suspenditur, et a prandio Somersettus coram cancellario, duce Lenoxiae, Zouchaeo, et summo Angliae iustitiario in aedibus Eboracensibus examinatur.
28. Festo Simonis et Iudae iterum ab iisdem ante prandium examinatur.
29. Robertus Cottonus baronettus examinatus dimittitur.
Lumsdenus Scotus incarceratur. Item Thomas Monsonus ut veneficii conscius, et Gervasius Elwish arcis Londinensis praefectus subinde examinatur.
Edwardus Sacvillus, Ioannes Wentworthus banerettus et Ioannes Lidcotus miles carcere inclusi, et postea Ioannes Hollys miles ob quaestiones Westono ad patibulum propositas.
Savery magicis vanitatibus deditus incarceritus.
Novembris 1. Dux Lenoxiae factus regii hospitii seneschallus.
Thomas Howard in Fletam datur. Mater eius Suffolciae comitissa in suum domi cubiculum secluditur.
2. Somersetto sigilla adimuntur. Baculum camerarii regii insigne deponere, et se delegatis sistere per baronem Wottonum iubetur, a quibus ad arcem Londinensem in custodiam mittitur, Georgio Moro arcis praefecto constituto.
7. Rex Londino discedit Roistonam versus.
9. Anna Nortona, vidua Turneri medici doctoris, veneficii et magicae impietatis damnatur Westmonasterii, quae obiecta negavit.
10. Ioannes Hollys eques auratus, Ioannes Wentworth miles bannerettus, et Lumsdenus Scotus in camera stellata mulctantur, hic 2000 lib. ob iudicium contra Westonum, scriptum ad regem sugillatum, illi mille libris singuli ob quaestiones Westono ad patibulum propositas, in publicae iustitiae falsam criminationem.
11. Anna Turnera a Wittingo verbi ministro persuasa confitetur singula (et plura) quae pro tribunali negaverat.
Edwardus comes Lincolniae sub hoc tempus obiit.
14. Anna Turnera, vere poenitens, suspenditur ad Tiburnam.
18. Gervasius Elwish miles, praefectus arcis Londinensis, damnatur et die lunae sequente 20 die mensis in colle iuxta arcem suspenditur.
Robertus Cottonus literas Overbury compaginatas iustitiario tradidit.
27. Frankelinus veneficus eadem de causa in praetorio Westmonasteriensi damnatur, et post aliquot dies suspenditur.
30. Thomas Monsonus miles, iudicio in praetorio Londinensi sistendus, ob turbam spectatorum dimittitur inde.
Decembris 3. Robertus Abbotus, frater archiepiscopi Cantuariensis, consecratus episcopus Sarum Lambethae.
4. Thomas Monson iterum iudicio sistitur, et accusatione perlecta praeter omnium expectationem in arcem Londinensem mittitur, laesae maiestatis accusandus.
9. Comitissa Somersetti filiam peperit, quae ad S. Martini iuxta Ludgate baptizata Anna praenomine die mensis 15.
14. Cancellarius, dux Lenoxiae, et capitalis Angliae iustitiarius cum Somersetto colloquia in arce habuerunt. Commingerum et Andream famulos amoverunt et in carcerem dederunt.
18. Baro Knolles et baro Haye submissi a rege ad Somersettum.
23. Rex rediit Westmonasterium, et Pembrochiae comitem tradito baculo camerarium constituit.
25. Die natali Christi rex, podagri cruciatus, sacra adire non potuit, sed privatim concionem audivit et in synaxi participavit.
29. Robertus Cottonus Barkhamo senatori Londinensi in custodiam datus.

ANNO 1616

Ianuarii 2. Comes Wigorniae factus custos privati sigilli, cum pridie praefecturam equorum regi in manum cessisset.
3. Thomas Lake iuratus unus principalium secretariorum.
Cottingtonus in Hispaniam missus ad revocandum Ioannem Digbeium legatum ordinarium.
4. Georgius Villiers iuratus magister equorum in locum comitis Wigorniae.
11. Causa de loci praerogativa sive praecedentia inter *** baronem Keragiae sive Kerrey, sive Lixnow, et baronem de Slane determinata a delegatis pro officio comitis marescalli, viz. comite Wigorniae, privati sigilli custode, comite Suffolciae thesaurario, admirallo Angliae, duce Lenoxiae, et Pembrochiae comite, ut loci praerogativa cederet baroni Kerigiae donec Slanius liquidiora pro se proferret argumenta.
Eodem die quaestio an baronae Roos titulus, qui obvenit ratione foeminae familiae Maneriorum, quae postea in comitis Rutlandiae titulum evecta, ita incorporetur comitibus Rutlandiae ex ea familia ut seiungi nequeat, an per haeredem foeminam transmittatur in Gulielmum Cecilium unicum qui vulgo vocatur Lord Roos, et ita a rege in literis nominatus. Sed haec causa in 25 huius mensis prorogata.
13. Gulielmus Monsonus, Thomae frater, in arcem Londinensem ducitur sub noctem. Quo die Simon Digbeius cum literis ex Hispania venit.
14. Robertus Cottonus deducitur vehiculo a iustitiario banci regii ad ipsius Cottoni aedes, ubi cum quasdam chartulas iustitiario in manus tradidisset in custodiam apud Barkhamum mittitur.
19. Comes Somersetti et uxor feloniae indictati, et billa vera a iuratis inventa.
Rex Londino Roistonam versus discedit.
Februarii 1. Causa de titulo baronis Roos primum auditur coram delegatis pro officio marescalli, scilicet comite Suffolciae thesaurario, comite Wignorniae privati sigilli custode, et duce Lenoxiae, novaque commissio praelegitur, in qua comes Pembrochiae camerarius et comes Salopiae adiunguntur.
*** Cancellarius aegrotare coepit.
12. Guilielmus Cecilius dominus Roos duxit A*** filiam primogenitam Thomae Lake secretarii regis.
Eodem die Ioannes Tindal occiditur a Bertramo Moore.
Serviens ad legem et cancellarius in iudicium praemunire vocati ex lege 27 Edwardi III cap. 1, quod iudicio in regis curia nemo sub poena praemunire contraibit, scilicet impeacheth judgment given in the King’s Court.
Inundatio apud Newmarket.
Martii 2 Georgius Neville, Thomas et Carolus, filii Edwardi Nevilli baronis Abergavenny, submersi in Thamesi.
10. Henricus Fanshaw miles, rememorator regis in scaccario, obiit ex apoplexia Hertfordiae in assisis.
16. Rex Londinum redit.
Hieronymus Bowes miles moritur.
19. Baro Bening Scotus in regium consilium adscitus.
20. Ioannes Digbeius ex-legatus ex Hispania reversus.
Walterus Raleghus e carcere emittitur.
22. Comitissa Suffolciae Londinum redit.
23. Henricus St. George creatur Richmund heraldus, et Sampson Leonard in eius locum nomine Blewmantle suffectus. Augustinus Vincent factus prosecutor ad arma, nomine Rouge Rose. Guilielmus Pensonus Lancaster, quod literas patentes pro loco fecialis Cestriae reddere (quod promiserat) recusavit, carceri Marescalciae committitur.
Hastiludium pro regni Iacobi auspiciis, quod die 24o celebrandum, qua dies dominicus erat, in diem lunae prorogatum.
27. Comitissa Somersetti ex custodia Guilielmi Smith in arcem Londinensem mittitur.
Richardus Forsterus medicinae doctor et nobilis mathematicus obiit.
Aprilis 2.Filius Esmaei d’Aubigny in regio sacello Westmonasterii baptizatur, et Henricus a regina susceptrice nominatur.
3. Ioannes Digbeius, qui superiori mense redierat ex Hispania, in sanctius concilium adscitur, et procamerarius regii hospitii constituitur loco baronis Stanhopi, qui persuasus regiis literis loco cedere.
Eodem die rex ad Novem Mercatum secessit, postquam Olivarum St. John Hiberniae proregem designasset.
Robertus Cottonus semel atque iterum examinatur, et ipse Somersettus a cancellario.
23. Robertus Carrus de Ancram et Gibbus a cancellario examinantur, et postridie liberantur.
24. Franciscus comes Rutlandiae et Georgius Villiers in ordinem Garterii cooptantur.
Rex a prandio Westmonasterio discedit.
27. Pares ad Somersetti iudicium per litteras citantur.
Maii 8. Gilbertus comes Salopiae diem obiit.
9. Male me habui cum episcopo Eliensi post prandium.
14. Iudicium in causa comitissae Somersetti et mariti, quod in diem xvum huius mensis indictum, paribus iam convocatis et tabulatis in praetorio Westmonasteriensi erectis, in xxiii huius mensis dilatum, quod illa, ut perhibent, valetudine erat affecta.
22. Iudicium differtur iterum usque ad xxiv. et pares denuo citantur.
24. Comitissa Somersetti adducitur paulo ante horam ixam ad praetorium Westmonasteriense, securi non praegestata.
Cancellarius Angliae, seneschallus Angliae ad hanc vicem constitutus, paulo post in equo advenit, praeeuntibus famulis et aliis nobilibus, sex servientibus ad arma, clerico coronae in cancellaria literas patentes seneschaliae, Richardo Coningsbeio baculum album praegestantibus, et sigillifero. Sequebantur in equis barones Norisius et Russelius, et duo alii ex ordine equestri. Illa se ream confessa ad suspendium damnatur. Ad Dei et regis misericordiam confugit, obtestans pares ut apud regem pro vita intercederent, astantium plerisque commiserantibus.
25. Comes Somersetti ad praetorium Westmonasteriense ducitur paulo ante horam decimam, toga indutus cum Georgio et periscelide, securi non praegestata. Cancellarius mox venit, Coningsbeio in equo baculum gestante. Feloniae damnatur, et ad horam 9am p. m. cura dissolvitur.
Comitissa Cumberlandiae, vidua Georgii comitis Cumberlandiae, moritur.
26. Robertus Sidney vicomes Lisle periscelide donatur.
27. Georgius Barbadico Venetus in Anglia legatus obiit.
31. Thomas Parrius, cancellarius ducatus Lancastriae, emigravit ex hac vita, sepultus noctu Westmonasterii. Ioannes Dacomb in eius locum suffectus.
Flushinga et Breada, oppida cautionaria, a vicecomite Lisle et Horatio Vere praefectis Ordinibus in manus traduntur.
Iunii 3. Authoritas archiepiscopo Cantuariensi et aliis delata ad inquirendum qui fuerunt authores vocandi cancellarium in quaestionem praemunire.
5. Iudices regni a rege taxantur, quasi in eius praerogativam invaserint in beneficiis provectorum ad episcopatus conferendis, patronis suo iure exclusis.
8. Rex apud Cokainum senatorem Londinensem prandet, eumque militem fecit.
9. Franciscus Baconus, attornatus regius, in sanctius consilium adscitus Greenwici.
10. Robertus Cottonus, Wittakerus, Horna, Coppingerus, Fergusonus, et alii pro Somersetto in quaestionem vocati custodia liberantur.
15. Filius primogenitus Gulielmi comitis Sarisburiae, qui natus hoc die decimo quinto, e sacro fonte susceptus est a rege, thesaurario, et Waldenia apud Hatfield-Episcopi, Lincolniensi episcopo baptizante, Iacobus nominatus.
18. Thomas Bilsonus episcopus Wintoniensis obiit Westmonasterii, ibique sepultus noctu.
20. Rex cum principe adiit cameram stellatam. Ad pontem regium proceres et iudices exceperunt. Orationem habuit elegantissimam, qua authoritatem cancelarii tanquam suam asseruit, et iudices blande perstrinxit etc., quae publice proditura expectatur.
30. Edwardus Cokus in magna apud regem offensa ob praemunire cancelarii intentam, literas occultas ad Somersettum resignatas, et haereditatem Christophori Hattoni iunioris et heroi Richi detententam a Coci uxore, specie solvendi debitam regi pecuniam. A consilio regio irenarchia, nisi in comitatu Norfolciae, et iusticiarii ad assizas loco amovetur, Ranulpho Crew milite ad hanc vicem substituto.
Robinsonus episcopus Carleolensis et *** Rolandus Bangoriensis obierunt.
Julii 6. Iacobus Montacutus translatus ad episcopatum Wintoniensem.
Rex decrevit quod insignia comitis Somersetti, etsi feloniae damnati, non removeantur e capella Windesorae, quod inter probra ad excludendos Georgii ordine felonia non numeratur, quodque exemplo caruit.
7. Franciscus comes Rutlandiae, Georgius Villers praefectus equorum, et Robertus Sidneius vicecomes Insulae installantur Windesore, rege praesente. Concio vero non habita, quamvis dies erat dominicus.
Mortonus decanus Wintoniensis eo die consecratur episcopus Cestriensis.
Marchio Huntleiae sacra synaxi participavit Lambethae.
9. Rex Westmonasterium rediit sub vesperam, et creavit Ioannem Hollys baronem Houghton de Houghton, et Ioannem Roper baronem Tenham de Tenham, sibi et haeredibus masculis de corpore.
12. Iacobus Haius baro Haius de Sawly mittitur legatus in Galliam.
13. Pardonatio comitissae Somerseti sigillata tanquam accessoriae ante factum.
16. Thomas comes Arundeliae in sacrum consilium adsciscitur Westmonasterii.
17. Franciscus Leigh Chesulhurstum venit.
19. Baro Carew in sacrum consilium adscitus.
Praerogativa loci primati Hiberniae ante cancellarium, et Arthuro Savage thesaurario reventionum in Hibernia ante Docwra thesaurarium exercitus, et baro Chichester thesaurarius regni constituitur, qui iam nihil nisi titulus honorarius.
Loculus plumbeus effossus apud Radcliffe, et una et altera urna cum nummo argenteo inscripto IMP. PUPIENUS MAXIMUS P. F. AUG. ex altera parte manus coniunctae, et PATRES SENATUS.
Rogerus Wilbrahamus a supplicum libellis obiit, et Gulielmus Bowyer rationalis.
Filiola nata comiti Exoniae iam 72 annos nato, et a regina sine alia commatre in baptismo suscepta.
Augusti 10. Henricus Lenardus, baro Dacres Australis, filius Sampsonis Lenardi ex *** sorore et haerede Gregorii Fines baronis Dacre, obiit, liberis e Chrysogona Bakera relicitis. filius et haeres 20 annorum et 8 mensium.
Comes Salopiae, qui 8 Maii obiit, Sheffeldiae sepultus.
14. Vidi Crayford, Darent, Sutton, Frank, Farningham, et Ainsford, ubi veteris castri parietinae.
Filius natus comiti Montgomerio.
27. Georgius Villers praefectus equorum creatus erat Woodstochii sub vesperam primum baro de Whaddon in comitatu Buckinghamiae (quae possessio fuit baronis Grey nuper proscripti), introductus a baronibus Compton et Norris, barone Carew trabeam praegestante, et deinde vicecomes Villers, inductus a comite Suffolciae et vicecomite Insulae, interiori tunica ex veluto coccineo, Norrisio trabeam ex eodem veluto, et Comptono coronam praegestante, rege in solio sedente, regina et principe praesentibus.
Septembris *** Baro Audleius creatur comes de Castlehaven in Hibernia, ut ille antiquus Angliae baro potiorem quam Hiberniae barones locum haberet, qui in Hibernia fortunatum sedem iam posuerat.
21. Filius natus Ioanni Egertono, filio Thomae Egertoni baronis de Ellesmere, canceliarii Angliae, e *** una filiarum et haredum Ferdinandi comitis Derbeiae, baptizatus 2 Octobris, rege susceptore.
Henricus Howardus, qui duxerat Elisabetham filiam et haeredem unicam Guilielmi Basset de Blore, obiit morte repentina apud Pipe in aedibus *** Henningham.
28. Richardus St. George Norroy fit miles.
Chrysogona baronissa Dacre, relicta Henrici Lenard baronis Dacre, qui Augusto ineunte obiit, sub hoc tempus Londini moritur.
Octobris 3. Edwardus Cocus banci regii iustitiarius coram cancellario vocatus iubetur ne praetorium accederet, atque quibusdam excerptis e relationibus suis responderet.
5 et 7. Delegati pro creatione Caroli filii regis in principem Walliae, et nominatione equitum Balnei convenerunt, scilicet thesaurarius, dux Lenoxiae, camerarius, et comes Arundeliae.
Obiit Iacobus filius et hares Gulielmi comitis Sarisburiae infantulus.
Obiit domina Abergavenniae, filia Lenardi.
Novembris 3. Fiunt xxvi milites Balnei.
4. Carolus filius regis, dux Cornwalliae, creatur princeps Walliae.
7. Thomas Egertonus baro de Ellesmere, cancellarius Angliae, constans et strenuus defensor iurium coronae, creatur vicecomes Brakley.
Guilielmus baro Knolles creatur vicecomes Wallingford, etsi honor de Wallingford ad ducatum Cornubiae spectat.
Et Philippus Stanhop creatur baro Stanhop de Shelford vesperi Westmonasterii.
Henricus Parry episcopus Wigornensis obiit.
9. Gulielmus Segar, Garter rex armorum, fit miles.
10. Rex Londino discedit postquam sententiam de abdicando Edwardo Coco, capitali in regio banco iustitiario, dixisset.
12. Ioannes Bertramus, vir gravis et septuagenario maior, integra apud omnes fama, iniuriosa quam interpretabatur relatione Ioannis Tindali militis, magistri in cancellaria irritatus, eum in Lincolniensi hospitio glandula transfodit.
15. Franciscus Tate moritur.
Novembris 17 Iohannes Bertramus ille homicida se in carcere suspendit.
Thomas Coventre in recordatorem civitatis Londini eligitur.
18. Henricus Montagu miles, regius ad legem serviens et civitatis Londini recordator, surrogatus in locum Edwardi Coci iuratus, locatur rite a cancellario iustitiarius capitalis in banco regio, quem locum avus eius Edwardus Montagu miles tenuerat regnante Henrico Octavo.
19. Henricus ille Montagu honorifice ad praetorium Westmonasteriense deducitur hoc ordine: praeeunt generosi iuniores ex interiori templo, deinde barristarii pro sua antiquitate; inde officiarii in banco regio, hi pedites, ipse in equo, comite Huntingdoniae a dextra et barone Willoughby de Eresby a sinistra, et cohorte quinquaginta plus minus militum et generosum subsequente.
Sub hoc tempus Robertus Dormer baro Dormer de Wing fatis concessit, cuius filius et haeres ante mensem obierat, filiolo in aetate minor relicto.
20. Lionellus Cranfeldus miles et nuper mercator Londinensis factus est magister a supplicum libellis, multis demirantibus cum non nisi eruditi in iure civili aut municipali in horum numerum adsciti.
23. Richardus Hackluyt prebendarius Westmonasteriensis obiit.
Decembris 8. Pasfieldus praebendus residens S. Pauli obiit principio mensis.
Arthurus Lake consecratur episcopus Bathoniensis, et Ludovicus Bailifus episcopus Bangorensis, Lambethae.
Ioannes Thornbury Bristoliensis ad Wigorniensem translatus.
16. Marcus Antonius de Dominis archiepiscopus Spalatensis in Dalmatia perosus abusus pontificorum in Angliam venit, et rege iubente ab archiepiscopo Cantuariensi hospitio excipitur.
Parrius episcopus Wigornienses moritur.
21. Rex Westmonasterium rediit, et Thomam Edmunds legatum ex Gallia reducem donat bacillo contrarotulatoris hospitii regii, barone Wottono facto hospiti thesaurario, et postridie die dominico idem iuratus capessit locum in consilii mensa supra vicecamerarium.
Eodem die archiepiscopus Spalatensis regem accessit, et una cum illo sacra adiit.
25. Die Christi natali Thomas comes Arundeliae, qui pontificiae religioni a primis annis innutritus, et nuper Italiam perlustraverat, pontificiae religionis abusus exosus, Protestantium religionem amplexus, sacra synaxi in regio Westmonasteriensi sacello participavit.
27. Gulielmus Segar rex armorum accusatur concessisse arma Aragoniae, cum armis Brabantia in cantone, Gregorio Brandono carnifici Londinensi, unde rex admodum indignatus. sed deprehensum est hoc esse factum ex impia malitia Radulphi Brokesmouthi heraldi, qui emissario subordinato eadem arma non dissimilia armis Aragoniae cum cantone Brabantiae delineaverat, et facile credulitate Garterii abusus pro 22 solidis confirmationem eorundem impetravit, quam regi mox exhibendam curavit.
30. Garterius, Yorkus ille, et caeteri heraldi coram delegatis pro officio comitis marescalli convocati, rex vero aliquam exemplarem iustitiam in Yorkum pro malitiosa subornatione, et in Garterium pro credula facilitate et ignorantia tantillaque pecunia exerendam censuit. Ambo itaque in custodiam in Marescallia traduntur.
31. Consultationes de regis profectione in Scotiam.

Perge ad 1617