Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

 

DAVIDEIS
SACRI POEMATIS
OPERIS IMPERFECTI
LIBER UNUS

Bella cano, fatique vices, regemque potentem
Mutato qui sceptra pedo Solymaeia gessit,
Rex olim vatum, duo maxima munera coeli.
Multa prius tulit immota discrimina mente,
Et Sauli et barathri furiis imbellibus actus, 5
Multa quoque et regno. Tam longa exercuit ira
Victorem fortuna suum, nec pulsa quievit.
Ast illam virtus tandem indefessa domavit
Et populos late fudit, gentesque rebelles
Nequicquam numeris et magno milite saevas. 10
Hi bello, hic ipso bellorum numine fretus.
At tu, Iessaei qui sanguinis author et haeres,
Bethlemiae intacta quondam de virgine natus,
Qui ligno, clavis, hasta, omnipotentibus armis,
Ipsam (sic visum est) potuisti occidere mortem, 15
Ingentes referens per Tartara victa triumphos,
Dum tremuit princeps Erebi metuitque videre
Aeternum amissos divinae lucis honores,
Qui nunc ipse sedes placidi leve pondus Olympi,
Ad dextram patris, et gaudentia sydera calcas, 20
Frontem ibi (quam cinxit merito suffusa rubore
Spina ferox, carus de qua cruor undique fluxit,
Ut pretiosa humilem decoraret gemma coronam)
Frontem illam innocuae redimitus sidere flammae,
Tu, precor o, sanctum dimitte in corda furorem, 25
Da mihi Iessiden Iessidae carmine magno
Et cantu celebrare pari. Tua flamma ministra,
Isacidum longis ductrix erroribus olim.
Dirigat audaces ignoto in limite gressus,
Producatque sacrae non trita per avia famae. 30
En sanctos manibus puris ut sumeret ignes
Vestalem se Musa facit. Bene libera curis
Libera deliciisque iocisque et amore profano
Consecrat, ecce, tibi reliquos me Magdalis annos.
Ecce opus hoc solidis numerorum immane columnis 35
Templum ingens statuo, varium et multa arte politum.
Ingredere, o numen, quo te plaudentibus alis
Musa vocat, sanctos Cheruborum imitata recessus.
Si facias, cedent illi Solomonia templa,
Regis Idumaei cedent sat tempore longo 40
Quae finxere sibi coluere idola Camaenae,
Sed tu me, verbum aeternum, tu voce vocasti,
Et novus insolito percussus lumine Paulus,
Prodeo Musarum immensos convertere mundos,
Et coelum seris ignotum aperire poetis. 45
Ut iuvat, o, purgare suis sacra flumina monstris!
Ut vili purgare alga, caenoque profundo,
Et liquidi ingenuos fontes inducere veri!
Iam paene obductum est Saulo sub pectore vulnus.
Integra Iessidae per tot certamina virtus 50
Lassatam magnis frangit successibus iram.
Assuetis superare timet concurrere Fatis,
Et famam tantae sine viribus invidet illi
Invidiae. Vidit pressam sub pondere palmam,
Et iam paene suae redeuntem in viscera terrae 55
Mox laetum coelo caput ostentare propinquo
Ipso onere alatam, et sua brachia ferre sub auras.
Vidit pacatis Iordanem currere lymphis,
Dum fovet amplexu ripas, atque oscula libat.
At siquis motos posito premit obiice fluctus 60
Et notum praecludit iter, mox colligit iras
Ore tumens rapido, et contorquet vortice silvas.
Tum sonitu ingenti vocat ad nova praelia fluctus,
Longus pone ruit furiosae exercitus undae.
Cum pecore ac natis montem petit inscius amens 65
Pastor, et attonito decrescunt arva colono.
Hoc metuens Saulus premit alto corde dolorem,
Et vultum induitur placidum, similemque Davidi.
Dat dextram, testemque Deum, amplexusque paternos,
Nec violaturum se sensit pignora tanta. 70
Nequicquam: nam quid potuit, nescivit et ipse,
Ac dominos intus gestavit victus acerbos.
Excipiunt plausu Abramidae nova foedera laeti,
Tanta in Iessiden pietas indigna ferentem
Multa diu, saevi reverentia tanta tyranni. 75
Exultant homines, exultant agmina coeli
Sidera, sidereaeque animae. Dulcissima pacis
Nomina Iessidaeque illis, at turba barathri
Neutrum amat. Infernos concordia nostra tumultus
Progenerat, magnosque quies humana labores. 80
Subter ubi in matris secreta cubilia terrae
Descendit solis virtus foecunda mariti,
Fatalisque auri videt incunabula flava
(Auri quod superis simul ac caput extulit oris,
Perstringit mundum, nec vi nec luce minori), 85
Subter ubi implumis nido iacet aura profundo,
Et tener innocuo vagit cum murmure ventus,
Subter ubi aeterna longe sub mole reposti
Thesauri ingentes magnarum arcentur aquarum
(Oceanus maris ipsius, quo fluminis instar 90
Fertur, et omnigenas inter confunditur undas),
Nulla ubi sopitos fluctus exuscitat aura,
Nec dominae irritat placidos vis improba lunae.
Est locus immensum in spacium, immensumque profundum
Porrectus, quam nox genuinusque obruit horror. 95
Illum indefessum nullo obiice meta coercet,
Nec loca se minus extendunt quam tempora poenae.
Non illum recreat dulcis tenuissima coeli
Rima, nec eois scintilla excussa quadrigis
(Unica quae nomen potuisset ferre diei) 100
Perstringit, solidasve valet terebrare tenebras.
Non hic gemmatis stillantia sidera guttis
Impugnant saevae ius inviolabile noctis.
Lucifer hoc late tenet illaetabile regnum
Inter vincla minax, inter tormenta superbus, 105
Ipso, quem patitur, crudelior igne tyrannus.
Dux quondam aethereae praefulgentissimus aulae,
Qualis ubi in curru procedens Hesperus aureo
Militiam aeternam stellarumque agmina ducit.
Fulmine sed cecidit correptus, fulminis instar 110
Ipse ruens, nec enim gemitum dedit ore minorem,
Ut primum sensit medios absorptus in ignes.
At comites circum, coniurataeque catervae
(Ingens turba) cadunt. Aer crepat undique adustus,
Et densa vi flammarum praetexitur aether. 115
Ex illo aeternae solamina tristia poenae,
Aeternae socios mortales reddere poenae.
Torti et carnifices! Hominem tentamine primo
In se armant ipsum, magno et coelo aequa voluptas!
Quos cauta et foelix virtus si evaserit hamos, 120
Victricem bello tandem aggrediuntur aperto,
Et male tentatis succedunt arma venenis.
Hac vi Iessiden (neque enim corrumpere sperat)
Oppugnat furvus barathri noctisque tyrannus,
Exacuitque animos Sauli invidiamque potentem. 125
Viderat egregio generosam in corpore formam,
Virgineoque maritatam cum flore virilem
Maiestatem oris, miracula viderat alti
Nobiliora animi, vastamque in pectore mentem,
Viderat augusta perfusam aspergine frontem, 130
Divinaeque novos spirantem lucis honores,
Consideratque alto sub corde oracula sacra
Imperium Iudae quae concessere perenne,
Venturusque Shilo stimulos subiecerat acres,
Et nimium vigiles Erebi sufflaverat ignes. 135
Scit miser incassum tantis se opponere rebus,
Nec validam fati perrumpere posse catenam,
Vincula sed morsu tentat, dentesque fatigat,
Et vinci certus gaudet tamen esse rebellis.
Sed iam conversa in melius violentia Sauli, 140
Consiliumque dolosque et spes turbavit inanes.
Nam multum Saulo, quem longo noverat usu
Fidit, et erubuit falli fraudum ipse magister.
Quid faciat? Quo se rerum hoc in cardine verset?
Ferrati frendet ter concusso ordine dentis, 145
Ter quatit iratae rugosa volumina frontis,
Ter fremit horrendum exululans, oculusque cruentus
Commixtum ardenti iaculatur sanguine lumen.
Ferrea lux terret noctem, manesque perustos
Ignotus trepidos habet et crudelior ignis, 150
Et iam vociferans, “Nihil ergo possumus?” inquit,
“Me, me ipsum infoelix puer, et mea regna triumpho
Ducet ovans? Dum vos (pudet oh!) torpetis inertes,
Innocui ludunt et adhuc per colla Cerastae?
Nil Furiis dignum et populo memorabile nostro 155
Quod timeat Deus, et quod vel stupeam ipse, paratis?
Quae nova formido, aut peior formidine virtus
Corda gelat, quondam (memini) fortissima corda?
Perdidi ob hoc coelum?”
Pectora tum longae percellit verbere caudae, 160
Iratus tantae quod non suffecerit irae.
Deinde sedet, vultuque horrendum caetera profert.
Stant Furiae iuxta, et se lumine circumspectant,
Dum late loca vasta silent, saevaque quiete
Tristis nativi duplicata horroris imago est. 165
Ipsi flammantes insano sulphure rivi
Iam tacitis serpunt per littora conscia lymphis,
Vincula nulla sonant, non angues sibila mittunt,
Non audent inter tormenta gemiscere sontes.
Tandem prorepit dirae foedissima turbae 170
Invidia. Impexis crinem serpentibus atrum
It crispata, cutis multum laxata pependit,
Ossaque liquit iners, ossa aspera longo luctu.
Dipsas (monstrum atrox) latitat sub pectore anhelo,
Nocte dieque bibens nigrum insaturata cruorem, 175
Et ne tam crebro fontem consumeret haustu
Nocte dieque suo compensat damna veneno.
Sanguine deformatam hominum, taboque fluentem
Pallam humeris gerit, et dextra rotat alta flagellum.
Immanem laeva craterae sustinet orbem 180
Spumantem felle atque absynthia tetra vomentem,
Quo bibit assidue, et sese ebria facta flagellat.
Hoc iam torva modo se pro medio agmine sistit
Invidia, o barathro Furiarum maxima toto
Invidia! O nunquam, nisi cum se punit, amanda! 185
“Summe pater,” clamat, “Stygii barathri et mihi numen,
Se puer imbellis nostros meruisse timores
Iactabit, magnoque Erebum miscere tumultu red
His colubris, meque et te, nostro principe, salvis?
Te minitante tremet perterrita fabrica mundi, 190
Et legum errabit natura oblita suarum.
Te minitante dabunt rapidae responsa procellae
Et timidum horrendo resonabit fulmine coelum.
Tunc et inauratos temere sol contrahet ignes,
Exilietque, diemque abducet limite noto. 195
Foedera dirumpet pontus, supera ardua tangens,
Vicinasque undas flammarum elementa pavescent.
Ipse polus fixam sedem et loca iussa relinquet,
Sphaerumque hilarum cessabit lubricus orbis,
Diffugiunt nitidi huc illuc picta agmina coeli, 200
Ipse etiam Deus illorum.
Namque olim timuit certe cum sumpsimus arma,
Nobilia arma, et quae meruerunt victa triumphum!
O laudanda dies! O ingens gloria nostri!
O iterum talem liceat mihi cernere lucem, 205
Ipse licet vincat, licet in nova Tartara trudat,
Et peiora istis, possint si tali fingi.
His par concurreret pastor, rudis et puer armis?
Quid possunt tortae stridentia verbera fundae?
Quem torvus longaque fame stimulatus et ira 210
Non domuit leo, non infandus membra Goliah,
Hunc mea vox perdet sola, et sub Tartara mittet
Multa prius passum, et nequicquam numine fisum.
Quod si Iessiden tanta pietate foveret
(Sed satis est longo notus mihi tempore) Saulus, 215
Quanto nos odio premimus, quantoque furore
Ante bis exactos superis ex ordine soles,
Corde novum toto longe excutiemus amorem,
Ipsa, et vos cari, fidissima turba, colubri.
Me suadente nefas fraterno sanguine fecit 220
Cainus, et aetatum dedit omina laeta sequentum.
Vidi toto ingens connixum corpore saxum
Iactantem, fratris mortem et monumenta sepulti.
Quis potuit risus (equidem risi ipsa) tenere
Cum sua sic primus nutriret rura colonus? 225
Post eadem a tergo spirans furiale venenum,
Divisum pepuli ad marmor Pharaona superbum,
Currusque, clypeosque virum, ardentesque caballos,
Me gelidam mortem suadente et frigida fata,
Hauserunt avidi pestis. Mentem ipsa manumque 230
Dathano armavi, cum tella rebellia sumpsit,
Cum magicum (cuius nomen detestor et ipsum)
Deseruit pulchra pro libertate tyrannum.
Huc (vidistis enim) cava per penetralia longe
Desiluit, vasto terrarum exhaustus hiatu, 235
Proque rogo nostros descendit vivus in ignes.
Me suadente, moras quid cesso abrumpere inanes?
Quid nova non agito, dum gesta antiqua recordor?
Tam tibi, Iessides (viden’?) hic tibi sibilat anguis!
Nil tua te pietas, nil te, puer, ipse iuvabit 240
Cui frustra inservis, Deus. O si te iuvet, orbis
Late omnis longa compostus paca senescant,
Nec mores, vel Fata hominum nascantur iniqua.
Ipsa autem his merito dilectis exul ab oris
Contempta evadam in terris miserandaque virtus.” 245
Dixerat, at simul ora premunt et lumina versant.
Mox fremitus currunt obscuraque murmura circum,
Gaudentumque et mirantum. Nihil illa movetur,
Sed fremit, et tantas sibi laudes invidet ipsi.
Exilit ardenti solio rex Ditis acerbi 250
Amplexusque petit. Subito cum mota furore
Ter submissa genu rapida fugit ocyor aura.
Murmura dant Furiae, dant sibila laeta colubri.
Nox erat, humanos et vasta silentia sensus
Spargebantque brevi lethe, plumboque ligabant. 255
Ipsum etiam regni molem sub corde ferentem
Iactantemque graves curas sopor altus habebat
Cissiden, sopor Invidiam sed nullus habebat.
Illa per Isacidum magnas it saevior urbes,
Utque videt structas ingenti marmore turres, 260
Atque ebur, et fulvi discrimina clara metalli,
“Pergite iam,” clamat, “propriis tumulata ruinis
Haec ego tecta dabo, et sola lucentia flamma.”
Substitit in cursu medio ac fraena remisit
Pallida luna, novis sudavit floridus Hermon 265
Roribus, ipse Sion trepidavit vertice toto.
Iordanes latebram in ripa quaesivit utraque
Territus, et multa tandem caput abdidit alga.
Ecce domum ingreditur Sauli, quae tota tremiscit,
Ipsaque fundamenta tremunt, tremit excita tellus. 270
Hic veneranda senis sese convertit in ora
Beniamini, oculosque graves, vultumque severum,
Brachiaque, et latos humeros, et fortia membra
Assimilat, pendetque ingens pro pectore barba.
Qualis ubi steterat super atria celsa palati 275
(Egregium sculptoris opus) de marmore factus
Ad portam magni laetus vigilare nepotis,
Hac adstans Saulo notae sub imagine formae,
Formae verba sacrae non respondentia fundit.
“Surge age, rex brevis Abramidum. Sic nempe sepultus 280
Omen alis fati? Somnus tibi ferreus instat
Atque aeterna quies. Si regem rite vocavi,
Si nondum tua sceptra gerit pastorculus ille.
Nondum? Unquamne geret? Vigila, et totum indue Saulum.
Nec tu, magne Deus, iusti siqua est tibi cura 285
(Quod dubito, meliusque irent mortalia vellem),
Dedecus hoc Saulo atque mihi patiaris inustum,
Abramidisque tuis, sacraeque in saecula genti.
O Cananaea fames! Quid non me absumpseris ante
Quam femur in genus exhausissem fertile tantum? 290
Heu genus infoelix nullaque in sorte beatum,
Donatum magno in poenam atque opprobria sceptro!
Coctile quid fugistis opus, Memphitica iussa,
Invito Pharaone truci, auspiciisque sinistris?
Quid magicae (infandum) virgae mare paruit ipsum, 295
Densatumque vias nova per divortia duxit?
Quin, si me auditis, rubri per marmora ponti,
Per nemorum errores, immanisque invia silvae,
Argillam Aegypti lateresque requirite vestros.
Dedecus hoc quanto minus est pastore tyranno? 300
Tune potes domino contentus vivere servo? red
Concedent tua sceptra lyrae? Iam sceptra supersunt
Sola tibi, titulique et regni nomen inane.
Illum aliae magna laudant formidine gentes,
Illum omnis Iudaea colit. Meministin’ ovantem 305
(Si quicquam in te, Saule, viri est, meminisse necesse est)
Cum cantu rediisse domum, festisque choreis?
Mille viros gladio Saulus confoderit, esto.
Quis dederit letho decies totidem, arduus audax,
Plusquam agmen puer? Et vivit tamen ille, tuisque 310
Perfruitur damnis. Illi tua regia servit,
Quam non illa diu tua? Iam diadema capessit,
Conscenditque tuos thalamos, Saulique potentis
Iessidae dabit haeredem (pro dedecus!) uxor.
Hoc struit, hoc sperat Samuel. Talem tibi pestem 315
Molitur, cum dicta Dei crudelia spargit
Per populos passim, cum vana oracula mendax
Quaeque optat fingit. Deus est, Deus illa minatus?
Sic te tractasset rex divum hominumque Baalus?
Aut tam aversa suis Astarte magna fuisset? 320
Quid queritur? Sacram te vi rapuisse coronam?
At magnae processerunt iusto ordine sortes,
Neve aliter potuit (quid enim taceam?) ipse iubere.
Non unquam plus te sortive Deove fatebor
Quam meritis debere tuis. Quid tempore ab illo 325
Ipse Deus populusque Dei tibi debeat, ulli
Haud reor obscurum. Tanta tu laude coronam
(O mi chare nepos, o magnae maxime gentis)
Divinum tanto cumulasti munere munus,
Nequicquam. Nam quae tantis data praemia factis? 330
Te puer et vates furiosus et omnia vorsant,
Contra te sanguis tuus et natura rebellat,
Ac vanum infidi praefertur nomen amici
(O furor, o scelus infandum!) sceptroque patrique!
Qui causae indormis? Quae manes suscitat ipsos, 335
Fixa sepulchrorum atque oculorum claustra resignat,
Nec cineres puer ille sinit dormire sepultos,
Sed negat aeternae ius indubitabile noctis.
Quid facis? Aut talem quid non interficis hostem
Qui turbat vitamque tuam mortemque tuorum? 340
Aude, age, nil illo restat tibi triste remoto,
Solus hic obiectus (seu terrae ignobilis umbra
Ausa laboranti quae solem avertere lunae)
Ad te ventura, et tibi debita, munera coeli
Occupat, ac sacri radios intercipit ignis, 345
Defectum post hunc superant tibi candida fata,
Formosique dies, et vitae lucidus ordo.
Natales nos, nate, tuos, regaliaque astra
Conscriptamque notis fortunam vidimus aureis.
Nondum, o nondumne ardescit tibi pectus honesto 350
(Ardescit certe) vindictae ac laudis amore?
Magnum aliquod pariat. Memor esto tuique meique.
Iamque vale, feror ad coelum sedesque tuorum,
Et luce et nutu magni revocatus Abrami.”
Dixit, et ora viri flatu percussit iniquo. 355
Intrat lethalis labefactas aura medullas,
Olli vanescit dubii nubecula somni.
Huc illuc fert circum oculos. Tremit inde repente
Dum simulacra videt formis volitantia mixtis,
Quae consuta male in vacuo timor aere pingit. 360
Stat crines, sudor profundit frigidus artus,
Et toto ingentes decurrunt corpore guttae.
Iam pedibus terram, manibus iam pectora tundens
Incipit, et “verum est,” oravit vera, “fuique
Israelitis adhuc, pietas me stulta fefellit. 365
Me puer et vates furiosus et omnia vorsant.
Sacrilega, heu, facta est patientia nostra, sepultos
Heu violat cineres tumulosque recludit avitos.
Octingentorum minus est mors ipsa profunda
Annorum, quam quo torpet mea vita veterno. 370
Indigno, tu sancte parens, ignosce nepoti,
Quem propter placidas voluisti linquere sedes,
Mortalesque aegros, miserumque revisere mundum.
Sancte parens, tua iusta libens mandata capescam,
Et te vincam odio, et tandem me vivere nosces. 375
Nec frustra hunc tantum capies, magna umbra, laborem.
Non homines illum nobis, non sidera coeli,
Non Deus eripiet.
Interea in placidas tu, dive, relabere sedes,
Et repete antiquam pacata mente quietem 380
Sub terras, ubi Iessiden mox affore tristem
Laetus et effuso pallentem sanguine cernes.
Post lucem hanc nostros iterum si laedat ocellos,
A te, magne pater, perrumpere discat oportet
Naturae leges et ferrea claustra sepulchri.” 385
His dictis nutrit flammam stimulatque furores.
Iessides securus abest. Illum sopor udus
Non iam rore levi, sed plena proluit urna,
Dormiat et solidum accipiat per membra soporem,
Qualem animus castus, qualem mens integra donat. 390
Quis metus est, vigilante Deo, dormire Davidem?
Palantes nubes supra implicitosque labores
Aetheris, atque volumen inextricabile coeli,
Gaudia sphaerarum supra et modulamina certa
Supra orbem, qui perpetuo bene pervigil igne 395
Exiguis splendet gemmis, numerumque requirit.
Est locus immensa qui exhaustus luce fatiscit.
Hic polus excurrit longe et se pone relinquit,
Ne proprias lassus valet ipse attingere metas.
Igne tumet blando, et tranquillo fulgure vibrat, 400
Gloria nec tanto in spacio immoderata tenetur.
Non hic obscuri tremebunda crepuscula solis
Nativum iubar inficiunt castumque serenum.
Non hic luna suis vestitur pallida furtis,
Nec face languenti spargit per inane tenebras. 405
Non hic praecipiti tempus super orbe rotatur,
Nec vaga partitur repetitis saecula gyris
Vertigo. Nihil hic fuit, et nihil hic erit unquam,
Sed constans, immotumque aeternumque sedet Nunc.
Haec domus, hoc magni sanctum penetrale Tonantis, 410
Hic labor angusti, dulcis labor infiniti,
Occupat atque implet coelum, sed limite coeli
Contentus nullo, solus se continet ipse.
Quondam immane fuit vacuum. “Sint omnia,” dixit,
Ille simul dixit, parent simul omnia verbo. 415
Nam verbum fuit ipse suum. Turgescere coepit
Foecundum Nihil, et plena cuncta edidit alvo.
Quis vos, o Deus, aut quis vestra palatia pandet
Tres-une!
Hic te perfrueris toto, atque has maximus arces 420
Plusque tuus colis. Interea non deseris orbem
Quem fecisti olim nostrum, sed pondera vasta
Exagitas nutu informans molemque sequacem.
Quod si vim tacitam auferres dextramque potentem
Extemplo turbata fides ac foedera rerum, 425
Ipse die rector fusis nullo ordine habenis
Retro ageret currus, et mundo cardo coacti
Cum sonitu rueret, laxis discurrere stellis,
Et sine lege hominum confundere fata liceret.
Ipsa etiam rationis egens natura pararet 430
In nihilum properare suum. Nam spiritus aptum
Tornatumque exercet opus, seque addit ubique.
Ni faciat, subito torperent cuncta, maloque
Tota laborarent somno, aeternoque veterno.
Omnia nobiscum (qui nos) Deus efficit, orsis 435
Non dedignatus socium se adiungere nostris.
Stant circum aurati, turma officiosa, ministri,
Atque Dei iussa expectant, gaudentque iuberi.
Hinc domini in vultu immenso sine fine bibentes
Immortalem oculis lucem fixo ore tenentur. 440
Unum ex his nutu vocat ipse. Silentia servat
Regia coelorum, et reverenter tota tremiscit.
“Ergone tam subito excidimus? (Sic infit ab alto)
Sceptra videt, nec nos simul? Imperioque potitus
Ignorat per quem steterat? Creditne procellas 445
Irrita per pontum rapuisse ferocia verba
Iniustasque minas? Surdine effecimus aures?
Falleris, o demens. Audivimus omnia, Saule,
Atque emptum optabis magno nil tale locutum.
Quae mala Iessidae intentas meliora merenti 450
Cuncta tui in caput unius conversa ferentur.
Diximus. An dictis nostris gens terra repugnet?
Ah imbelle lutum! Non hoc tua lingua referret,
Iniussa in medio subsisteret icta palato,
Si tibi nota dies fieret, quo tu ipse iacebis 455
Gilboacos multo deformans sanguine campos,
Ipse miser, natique tui, et capita illa superba
Pendebunt templis monumenti infame profanis,
Stultorum iocus, et ludibria saeva deorum.
Dextera Iessidae immerito quae tanta minatur 460
Iusta aderit videx, et te, te occiderit ipsum,
Quocum nunc iras atque implacabile bellum
Nequicquam geris, ille tuo lucebit in auro,
Dilectoque nimis cinget diademate frontem,
Et quod tu solium fecisti infame piabit. 465
“Ergo age, Iessidae inani fer dicta tyranni.
Ipse nihil, sed enim timeat, properantior ipsam
Arcessitus eat (nam rex arcesset) ad aulam.
Non ullum metuet, bene si nos noverit, hostem.
Incolumem (dixi) qui nunc iubeo ire, reducam.” 470
Sic ait, inflectit sese polus ipse decenter,
Nec non turba poli famulatrix. Ocyus omnes
Interrupta iterum exercent modulamina sphaerae,
Angelicaeque simul renovat sacra orgia turmae.
At non qui missus Iessidae nuncius ibat. 475
Ille vehens pennis magnum per inane citatis,
Nubila plus solito iam candescentia tranat,
Quaque volat niveus signat vestigia limes.
Aligerum coeli sic vulnerat aera fulgur,
Plurima sic primae currit strictura diei 480
(Sic aut tarda magis), cum vix dum sole relicto
Ecce simul terram ferit, atque resurgit in altum.
Vix ipsum rapidi tempus miracula motus
Percipit attonitum, et mensuram non habet ullam
Tam curtam, excelso sic praepes ab aethere lapsus 480
Nuncius astabat Iessidae, ac talia fatur.
“Surge, bone, insanique exaudi dicta tyranni
Aspera. Nempe tuo iam mane cruore litabit.
Ipse nihil, sed enim timeas. Properantior ipsam
Arcessitus eas (nam rex arcesset) ad aulam. 485
Tutum (dixit enim) qui ti iubet ire, reducet.”
Exilit ille toris, et circum lumina versat
Nequicquam. Nox undique et undique funditur aer.
Spesque metusque adsunt dubii, vicibusque recursant.
Quos vario exagitans convolvit pectore, donec 490
Albescunt primo montana cacumina sole,
Cum rex Iessiden arcessit saevus, ut aegram
(Incautum specie si fallere potest honesta)
Soletur fidibus mentem, curasque soporet.
Dic mihi, Musa, sacri quae tanta potentia versus? 495
(Nam tibi scire datum, et versu memorare potenti,
Cuncta vides, nec te poterit res tanta latere
In regno, regina, tuo) vim, diva, reclusam
Carminis, et late penetralia ditia pande,
Thesaurosque, et opes, et inenarrabile sceptrum. 500
Quae sprevere homines, tandem ut mirentur amentque,
Divisque accedat reverentia iusta poetis.
Ut sacri primum foecundo in pectore vatis
Indigesta operis surgunt elementa futuri,
Materies donec paulatim sumere formas 505
Incipiat, iussoque incedant ordine verba,
Ac bene dispositus leni fluat agmine versus.
Talis erat naturae olim nascentis imago,
Sic magnum mundi divino ex ore poema
Prodiit, artificisque informis massa supremam 510
Imploravit opem, longo impatienter amore.
Indociles nondum subierunt foedere partes
Fraterno commune iugum, bellumque sine arte
Gesserunt discurrentes nullo ordine motus.
Aeterni ratio quos tandem musica verbi 515
Discrevitque locis, et vincula dulcia victis
Imposuit, numerosque pios, facilemque tenorem
Elicuit. Medios aer atque undae sonores
Concentu referunt muto, levis ignis acutos,
Terra graves. Rapido lunam diverberat ictu, 520
At lentam Saturni operoso pollice chordam.
Sic celeres motus cum tardis intertexti
Iam festum recti, curvi, longique, brevisque
Exercent ludum, et docto discrimine plaudunt,
Ut peccent magnae vestigia nulla choreae. 525
Haec est quae menti auditur symphonia dulcis,
Ornatu cernendam alio sese exhibet auri,
Dives opum, varioque superba scientia cultu.
Haec habitat vatum libris, haec carmine in isto
Harmonia est. Non cantoris, non illa legentis 530
Indiget, in charta multum facunda silenti.
Haec agilis magni percurrit corpora mundi,
Haec parvi toto se miscet corpore mundi.
Totus homo harmonia est, omnes symmetria census
Congerit hic, omnis naturae archiva tenentur. 535
Ipse chorum facit unus, et est Deus ipse choragus.
Hinc in nos nata est numerorum sancta potestas.
Nam simul ac portas humani corporis intrant
Inveniunt fratresque suos charosque sodales,
Et pariles numeros, et respondentia metris 540
Metra suis, iungunt dextras, redduntque salutem.
Nec nos vi victos capiunt, belloque subactos,
Stant cives intus dilecti a partibus hostis,
Et sese dedunt sine proditione volentes.
Hoc rerum ingenio mira medicatus ab arte 545
Effusus sanguis distantia vulnera quaerit
Ignotum per iter, quamque accipit ipse salutem
Absenti gaudet gratus transmittere fonti.
Haud aliter parili tentis conamine chordis
Fraterno haec trepidat, cum tangitur altera, motu, 550
Illa suo, haec solo naturae vivida pulsu.
Sic lyra Iessidae, tam dulci callida furto
Aegra subintravit miseri praecordia regis,
Placavitque astus animi, saevoque tumultus.

PSALMUS 114

Cum sacra saevis Isacidum manus 555
Exiret oris, terribilem procul
Audivit, aspexitque gentem,
Et refluum trepidavit aequor.

Ut qui sequentes antevolans fuga
Evasit hostes, stat procul arduo 560
De monte respectans, et omnes
Aure sonos bibit inquieta.

Erexit undas sic mare turbidum
Ut signa vidit praetereuntia,
Fluctusque pendentes utrimque 565
Ut scopuli steterunt acuti.

Chrystallini non moenia lympida
Mundi figura plus stabili manent
Ex elaborato nitentum
Marmore consolidata aquarum. 570

Non audet amnis ad mare progredi,
Fontem revisit mentis inops suum.
Nato latebrosos recessus
Fons aperit, gremiumque victo.

Circum tremiscunt culmina montium, 575
Multusque collis montibus adsilit,
Ut matris abscondunt sub alis
Se teneri trepidantque pulli.

Gaudere viso fluctivagum mare,
Gaudere flumen nobile, nec fuit 580
Fugisse post montes fugaces
Mobilibus pudor ullus undis.

Nobis nocebit nil fuga montium,
Versi nocebit nil fuga fluminis.
I flumen, i formidolosum, 585
Et pavidi proculi ite montes.

Aequare summis ima valet Deus.
Discent in altum plana tumescere,
Vallesque turgescent, ferentque
Attonito capita alta coelo. 590

Fontemque flumen si repetis tuum,
Fontem refundet dura silix novum.
Nec saxa cessabunt, nec ipsae
Flumina suppeditare rupes.

Sic cecinit sanctus vates, digitosque volantes 595
Innumeris per fila modis trepidantia movit,
Intimaque elicuit medici miracula plectri.
Audivere sonum, et victi cessere furores.
At non invidiae Sauli de pectore cessit
Indomitus serpens. Vocem nihil ille salubrem, 600
Incantatoris nihil irrita carmina curat.
Fingit adhuc morbum, et spumas agit ore tyrannus,
Et verum falso scelus excusare furore
(Heu nimium ingratus tantae oblitusque salutis!)
Sperat, adhuc miser, et nequicquam mente recepta. 605
Iamque inopinatam sustollens fervidus hastam
(Quam caram sibi pro sceptro gestare solebat),
Dentibus infrendens, oculisque immane minatus,
Pectora Iessidae crudeli destinat ictu,
Dulcia dum sacrae renovat medicamina vocis, 610
Nil meritus metuensve mali. Volat illa per auras
Stridens, oppositoque dat irrita vulnera muro.
Namque polo lapsus miles coelestis ab alto
Detorsitque manu, iustoque errore fefellit.
O caecas hominum vires, frustraque superbas! 615
Arma sui dextram domini mandataque fallunt,
Ni iubeat Deus infirmumque impellat acumen.
Vulneris iie tui iam faelicissimus error,
Tam bene Gilboacis non deluderis in arvis!
Inde tuam excipiet gentem, et fatalia sceptra 620
Iessides, manesque tuos ea fama (sub imo
Siquid res hominum mersos Acheronte movebunt)
Semper morte nova et foecundo vulnere rodet.
Hinc Deus ipse tuas dedit illi evadere fauces
Incolumem, hinc Parcas tam fila extrema legentes 625
Instaurare opus, et telam producere iussit.
Ille fugam celerans vix duro elapsus ab hoste
Sentit adhuc, sed et arma sequi, sed et agmina credit
A tergo, creditque hastam exaudire volantem.
Nec frustra: tantos causa urget honesta timores, 630
Ipsaque formido illius divina futuri est.
Nam superaccensa est fato violentia regis,
Et quae Iessiden non fixit lancea, Saulum
Vulnerat haec ipsum. Salvo iam nescit honore
Exuere insanam mentem, nec iudicat esse 635
Regis inexpletum crudumque relinquere crimen.
Ergo manum lectam iuvenum quos ipse furentes
Impulerat montis, scelerumque incoxerat usu,
Vi, ferro, iubet incautum superare Davidem,
Erroremque suum successu abolere nefasto. 640
Sic animo Saulus, contra Deus omnia volvit.
Interea Michole Iessides multa timenti,
Multaque ploranti curisque decentibus aegrae
(Nam oculis plus illa suis, plus lumine coeli
Dilexit, non ipsa minus dilecta, maritum) 645
Facta refert, et parva sui discrimina lethi.
Forte super Micholes dotalia tecta, ubi et hortus
Aethereus mira florebat pensilis arte,
Parvum ubi multa nemus pandebat citrea malus,
Quamque dedit lucem coeli vicinia, flavis 650
Reddebat pomis, ut solis lumina stellae.
Lenti incedebant manibusque oculisque plicatis,
Plurimaque alloquio lenibant tristia dulci,
Cum Michole (visus nam plusquam aquilinus amantum est),
“Heu veniunt diri, veniunt,” exterrita clamat, 655
“Carnifices. Equitum video agmen, equosque frementes
Audio. Clarescunt mediis in frontibus arma,
Saevaque per densam transmittunt fulgura sylvam.
Tolle gradum citus et propera, fuge quolibet,” inquit,
“Ne morere, o coniux. Fuge dictis ocyus, adsunt. 660
Quid nos, quid vinclo iunxit pater ipse iugali,
Voce vocans in sacra Deum, veniamque precatus?
Bis centum meruisse nihi praeputia credit?
Ingratus! Sudor, sanguis, bellique labores
Dos tibi noster erant.” Tum pleno uberrima fonte 665
Discurrit, vocisque vicem pia lacryma servat.
Mox iterum,“Nihil efficiet. Per aperta fenestrae
Hinc te dimittam incolumem. Tu qua via caeca
Arripe iter. Fuge, mi coniux. Non haec tibi dico
More meo, invisa est tua iam praesentia primum.” 670
Ille refert contra, “O cunctis praestantior una
Coniugibus!” Michole dicturum plurima molli
Occupat amplexu, et raptim multa oscula turbat.
Dum lacrymas luctus ac gaudia miscet amoris.
“Parce,” ait, “incassum pretiosa effundere verba. 675
Aspice quanta tuae tristis vicinia mortis.”
Ergo alacer paret dictis. Haec callida lecto
Iessidae statuam mira factam arte reponit.
Iamque manus iuvenum sese in penetralia fundit
Dedignata moram sceleris, iamque ensibus ipsum, 680
Illum ipsum, exposcunt, et verba haud mollia iactant.
At Michole laudanda parat mendacia contra,
Docta piam fraudem, ac dives muliebribus armis.
Flet scinditque comas, et luctisono ululatu
Tecta replet. Tum sic bene ficto pectore fatur. 685
“Quid facitis? Quem vos prohibetis vivere, duri?
Huic ipsam misero mortem et sua fata negatis?
Quaeritis exitium Iessidae? Parcite vobis,
Nil opus est scelere. Ardentis vis improba morbi
Iamdudum inservit patri, et vos esse nocentes 690
Non sinit. Ecce illum iamdudum lingua oculique
Deficiunt. Tantam frustra quid perditis iram?
Nec mortem, nec vos, nec vestros sentiet enses.
Si vos innocui sitis urget tanta cruoris
(Me miseram!), facite ut lubet et satiate furorem. 695
Non faciet brevis hora minus, nec tempore longo
Restabo infoelix.” Tum lumina iussa decoro
Imbre madent, mirosque oculis dolor afflat honores.
O quem non luctus dominaeque potentia formae
Viribus admixtis frangent? Turba impia discit
Credere iamprimum et miserescere. Linquere maestam 700
Tristis et ipsa domum properat. Statua ipsa recumbit
Fasciolisque voluta caput, stratoque sepulta
Purpureo, atque refert morientis mortua vultum.
Lugentes famuli circum tacitique ministrant,
Et medicinalis panduntur fercula pompae, 705
Triste ornamentum mensae. Dat et arte locata
Horrorem obscurum non clara lucerna cubili.
Scilicet ista favent fraudi. At super omnia numen
Suffudit spectantum oculos caligine sacra.
O tandem nullo foelix in crimine cessa 710
Virtutem imbelli frustra tentare duello,
O manibus decepte tuis, oculisque tuorum!
Saulus ubi haec audit, “Quis talia crederet?” inquit.
“Illum igitur bis quinque virum qui millia fudit,
Illum animum segni tandem deponere letho? 715
Nimirum Deus hunc fertur defendere sontem.
Sonsve insonsve fuat, defendat. Sit precor illi
Tallis membrorum modus et concordia iusta
Qualis erat primis olim mortalibus ante
Quam scelus, aut sceleris morbi dignissima merces 720
Robora fregissent subito nativa veneno.
Nostrum immane odium est, totumque explere Davides
Integer haud poterit. Quid se laudem addit in istam
Adiutrix Fortuna mihi? Memorabile nil est
Partita in poena. Pereuntem extinguere lucem 725
Quid iuvat? Exhaustae quid faecem emittere vitae,
Et poene attritum feriendo abrumpere filum?
Usque adeone humilem mea vera et nobilis ira
Se dabit? Ah melius! Solennis victima nobis
Iessidae vita est, et non nisi opima, litabit. 730
Nondum vindictae maturus, crescat in iram
Pinguescatque meam. Tunc ipse libidine quanta
Singultantem anima multum luctante videbo,
Pugnantemque diu et producta morte cadentem?
Quid loquor? Aut quo nunc vindictam differo seram 735
Cunctator?
Forsitan et pietas stulta et clementia segnis
Iuratusque meo Samuel malus hostis honori,
Quae mihi nunc fixa est, mutabunt denique mentem.
Adde quod et nostrae vindex Fortuna querelae 740
Implicitum tenet, et fugiendi copia nulla est.
Hasta impune erret, iam saepe ferire licebit,
Et geminare ictus, totumque haurire cruorem.
Si fato oppetere, et placita iam morte necesse est,
At videam extremos trepidanti pectore sensus 745
Fundentem, atque oculos optato funere pascam.
Ergo agite huc, iuvenes, Iessiden sistite nobis,
Expirantem animam licet, et suprema gementem.”
Iam pulchrae apparent late vestigia fraudis.
At Michole irati iussa incusare mariti, 750
Crudelesque minas, et vim praetendere facto.
Saulus ut haec, vix immodica se sustinet ira,
Volventesque premit luctanti pectore curas,
Amens, et rubris suffectus lumina flammis.
Sic olim Hircanae metuenda potentia sylvae 755
Indomitus leo, cui rabiem ieiunia longa
Addiderunt, siquem incautum procul ire iuvencum
Aspicit, ille iubam quassat, dapibusque futuris
Accingit sese laetus, tum caeca viarum
Speratam si forte tegunt erroribus escam, 760
Deluduntque famem, torquet flammantia circum
Lumina, et irato tellurem vulnerat ungue,
Horrendumque fremens silvas rimatur opertas.
Nil opus est vento, trepidant formidine frondes,
Speluncisque feras timor abdit et urget in ipsis. 765
Moestus ubique horror, nemorumque silentia vasta,
Non audet turbata rugitum imitarier Eccho.
In medio silvae immensae quae proxima Ramam
Obtegit, illustratque verendi nominis umbra,
Inclita sanctorum sita sunt collegia vatum, 770
Sub magnis iuvenum fervens ubi turba magistris,
Ad sacros effusa pedes didicere silentes,
Cordaque coelesti stiparunt cerea melle.
Succrescunt palmo veluti radicibus alta
Germina, rore Dei et materno lacte repasta, 775
Nunc parva, haud umbras olim factura minores.
Non tam mole sua quam fundatore superbit
Grata domus, nollet Samuelis nomine marmor
Aut mutare aurum, tantus decus addidit author.
Hanc pius extruxit vates, modicosque et honestos 780
Suffecit reditus, paupertatemque decoram.
Nec sese tantum dextrae tamen ille benignae
Quam linguae debere putat, quae prodiga sacros
Explicuit census, magnique aeraria coeli.
Doctores illic Samuel cunctosque prophetas 785
Sub pedibus laetos vidit, nec gloria tanta
Quod docuere alios, quam quod didicere sub illo.
Quadrata exiguis includitur area tectis.
Nam non illa artis fabricavit inepta libido,
Sed naturae usus, quae gaudet maxima parvo. 790
Intus quadratae viridis stat porticus umbrae,
Et densae solis propellunt spicula laurus,
Securae coeli, rapidosque ad fulguris ictus
Impavidae. In medioque argentea vena salubris
Exiliebat aquae, violatae carcere nullo 795
Marmoris, aut tristi plangentis vincla susurro,
Sed laetae topho viridi, argutisque lapillis.
Non minus illa tamen corpus purgare, levare
Apta sitim, aut sacros accedere pauper ad usus.
Hic sua cuique data est cella, et sua cuique supellex 800
(Lautities veterum sanctorum et copia dives),
Sponda brevis, scamnum, necnon et abiete eodem
Mensa tripes. Portam clausissent plura volenti
Inferri, antiqui pomaeria iusta necessi
Servantes, pulcreque ausi contemnere vana. 805
Fallimur heu! Nec magna opulentum aut plurima reddunt,
Sed forma ac generi bene respondentia vitae.
Impedit atque onerat dominum numerosa supellex.
In parva congesta domo pone altera surgit
Altior, atque usu cultuque augustior aedes. 810
Ad latus hic laevum se pandunt aula scholaeque.
Bibliotheca tenet dextrum et synagoga, precantum
Nunquam muta choro. Stat plurima fagina mensa
Ornamentum aulae, non invidiosa, nec impar
Pellibus instratis, quibus est circumdata, lectis. 815
Accumbunt primi capitisque comaeque verendae
Doctores, socii in gremiis iacuere recepti.
At iuvenes infra bene laeti rebus egenis
Graminibus super aggestis, ulvaque palustri
Decumbunt. Lectos mensasque dapesque ministrat 820
Terra ferax, et sole coquo convivia gaudent.
Bibliotheca fuit paucis decorata libellis,
Non onerata malis. Nondum insatiata libido
Scribendi (pestis iucunda) invaserat orbem,
Nec medicina artes curandis mentibus aptae 825
In morbum fuerant ipsae scabiemque pudendam
Conversae, quae nunc late contagia serpunt.
Scilicet hos importunos exclusit amantes
Virgo Musa, novae gemmanti in flore iuventae
Spectari pavida, et vultum velata modestum. 830
Nunc fugit amplexus meretrix deperdita nullos,
Garrula, vana, procax, cultu mendica superbo,
Et populo compressa (nefas) parit horrida monstra.
Quis furor hic tanto frustra sudare labore
Desidiam, miseroque insanae more Sibyllae 835
Scribere, quo volitent vacuis ludibri ventis?
Diversas illic artesque modosque videres,
Queis brevis atque fugax verborum natio vitam
Exuit aeriam, et firmum sibi vindicat aevum.
Tesserulis quaedam leviter commissa caducis, 840
Ast alia in solido deposta fideliter aere,
Palmarum haec foliis vano mandata labore
Ni cognata oleum praeberet cedrus amicum.
Hic longa arboreis scribuntur carmina libris,
Tam bene florenti non vixit in arbore cortex, 845
Illic pictoris signata elementa videres,
Hic textoris acu, doctaeque volumina vestis.
Illic ceratasque stilo perarante tabellas,
Ast hic membranas tenues, biblonque palustrem,
Tunc rudia, atque artis nova tentamenta futurae, 850
Nec non et paries perfungitur ipse scholarum
Munere librorum. Totus describitur orbis,
Aequoreaeque viae, sparsaeque per aequora terrae,
Aetheriaeque plagae, palantesque aethere stellae.
Adduntur sententiolae, monitusque verendi, 855
Historiaeque breves, pars clara et aperta legenti,
At pars Niliacis animantum obscura figuris.
Hic sociatorum sacra constellatio vatum
(Quos foelix virtus evexit ad aethera, nubes
Luxuriae supra, tempestatesque laborum) 860
Dispersit late radios, tenebrasque fugavit,
Doctrinae effundens lucem influxumque benignum.
Astrorum Nathanus viresque viasque latentes,
Aureaque explicuit superi penetralia mundi.
Haud magico coelis deducens sidera versu 865
Sol uti utrosque polos conversa luce salutat
Gaudentes, sequiturque volubilis annus euntem.
Quam gravibus numeris argentea scena superne
Procedit, quantaque coercita lege vagatur
Ipse quidem vates, sed enim nil debuit astris. 870
Contemnens rivos, et fonte repletus ab ipso,
Materiam ingenti Mahol insectatur amore,
Per gyros, per maeandros, per caeca viarum
Venator. Fugit illa levis, premit ille fugacem, red
Oraque vertentem, et tentantem evadere furto. 875
At solidas signare notas in pulvere docto
Gaddus, et aeternas gaudet turbare figuras.
Necnon et longe numeros sine fine vagantes
Producit patiens comes. Exuperabile nunquam
Tentat adire iugum, punctoque ascendit ab uno. 880
Pyramidem inversam, et crescentem semper acervum,
Defunctis victura struit monumenta Seraias,
Condit aromatica prohibetque putrescere laude.
Et quos praeteriti vastum mare temporis annos
Absorpsit, fundo petit urinator ab imo. 885
Quam celer occasus, tardumque fit incrementum
Imperiis, et quae fabricat solertia Fatum
Edocet. At Samuel divina oracula fidus
Explicat interpres, nec caecos more ferarum
Sed laetos parere homines iubet, atque scientes. 890
Saepe etiam abreptus mentis violentibus alis
Temporis ingreditur penetralia celsa futuri,
Implumesque videt nidis coelestibus annos.
Hae reliquaeque artes hic excipiuntur amico
Hospitio tantum. Poterat sed sancta poesis, 895
Hoc nata atque educta loco, et regnare videri.
Non magis assiduo resonat domus aurea cantu
Angelici coeli. Nullo non spirat abo ore
Carmen, dulcisonumque chorum moderantur Asaphus
Hemanusque, ambo genio excellente poetae, 900
Voce pares liquida, digitisque loquacibus ambo.
Parte alia synagoga pio pulcherrima luxu
Splendebat (nam sunt illic dispendia frugi).
Perstringunt oculos auro laquearia fulvo
Spectantum, sed quos recreant aulaea vicissim 905
Caeruleo sacroque colore. Illic prece forti
Terque die soliti vim coelo inferre volenti,
Terque die sanctum Mosis versare volumen,
Terque piis totisque Deum resonantibus hymnis
Exercent laetam stadio septemplice vocem. 910
Talis erat quondam, tam celso Musa volatu
Sprevit humum, generis memor, atque superba decenter.
Carmen erat Deus hunc mundum qua voce loquutus.
Namque prius tenebrae diffundebantur inanes,
Immensumque Nihil, vacuique informis hiatus. 915
Plenus ubique sui, propria ipse palatia sedit
Omnipotens, sese contentus et omnia solus.
Ille autum totus bonitas, sapientia totus,
Totus amor, voluit gratis producere cuncta.
Cuncta voluntati, nondum producta gerebant 920
Artifici morem, et late capita alta ferebant.
Ante alia imperio citius sese extulit ingens
Immane, indigestum Aliquid, sine lumine formae,
Et sine honore iacens (monogramma exordia mundi!).
Festinasse illud scires, dum sancta capescit 925
Iussa libens, rebusque aliis praecurrere gaudet.
Hoc tamen in gremio, et nil promittente recessu,
Ditia cunctarum glomerantur semina rerum.
Emicat hinc subito lucenti vortice flamma,
Ascenditque polum, et multo sese implicat orbe. 930
Olli se iungit comitem et vestigia tentat
Fusus circum aer. Tellus onerosa gravisque
Ad mundi medium nativo pondere se dat
Mersa mari. Sed mox densae penetralia terrae
Vasta aperit pater, et magnum descendere pontum 935
Voce iubet, penitusque cavis habitare latebris.
At timidi contra non audent hiscere fluctus,
Inque uterum terrae sine murmure delabuntur.
Convexa accendit coeli meliore metallo.
Iamque nova arcano prorumpit gloria fonte, 940
Atque implet solem exundans. Hinc flumine vivo
Lucis inexhaustae mundum se spargit in omnem
Magnum, quo facta est numen studiosa referre.
Inde rudem lunae massam, simplexque polivit
Voce opus, et radios aurato pectine compsit. 945
“Surge” ait “et moestae regnum vigil accipe noctis.”
Surrexit, traxitque sacrae vaga syrmata lucis.
Attollunt famulas hinc atque hinc sidera taedas,
Et pulchram cingunt dominam, et comitantur euntem.
Turget humus foecunda, et pubescentibus herbis 950
Miratur risumque suum, insolitosque colores.
Iamque iter aerium radunt impune volantes,
Exultantque alacres passim formidine nulla.
Nondum luxuries illis humana minata est,
Nondum laethalis modulamina rupit arundo. 955
Tum magnum tenui cecinerunt gutture numen
Securae fraudum. Numen namque omnia laudant
Fluctivagi pisces, mutum genus. Illius ipsi
Munus erant, montesque maris, volventia cete,
Quique suas parvo superant vix corpore arenas. 960
Inde ferae immissae silvis, coelestia iussa.
Quidnam ultra potuit, coeli terraeque catenam,
Ipsum hominem potuit. Quo miscuit omnia in uno,
Admirandum opus, et compendia ditia mundi.
Tum vero magni monitrix clementia patris 965
Carmen erat, raraeque irae, fulmenque coactum,
Impia cum sacras damnassent crimina terras,
Unda ruens victrix magno sonituque ruinaque
Omnia vasta dedit. Frondentia tecta volucrum
Implicuere hilares frustra, novia retia pisces. 970
Naufragium passa est natura, os Phoebus ab alto
Extulit, et solos percussit lumine fluctus.
Non tamen haec homines memori sub pectore condunt
Insani, fervetque iterum furiosa libido,
Cum subito ardescunt nubes, incendia coelo 975
Tetra micant, totusque in poenam excandet Olympus.
Mox Sodomas tabescentes, liquefactaque tecta
Corripuit rapidus flammanti sulphure nimbus.
Senserunt vivi membris crepitantibus ignem
Qui nunc aeternum miseros post funera torret. 980
Longe alia implicuit pestis Pharaona superbum,
Cum fluctus coniurati et commilite ventus
Auxilium Abramidis tulerat. Pecus omne profundi
Miratur, regumque sedent in cribus aureis
Regum corporibus satiati. In gurgite toto 985
Apparent semesi artus, natat unda cruore,
Nec mare iam vano censetur nomine rubrum.
Plurimus ipse etiam in carmen veniebat Abramus,
Cuius iter genti mansurum in soecula nomen
Hebraeae dedit, et Moses, Nunnique propago 990
Bellipotens. Quantosque illi fregere tyrannos,
Sihonem, membris superbum ingentibus Oggum,
Zipporidenque Hohamunque trucem, fortemque Debirum,
Quos dextra Isacidum divina potentia stravit.
Sic fragilis vitae fugientia tempora prendunt, 995
Pacatisque animis coelum labuntur in ipsum.
Non illos aurum perstringit fulgure sacro
Dulce malum, ignotum saeclis quibus aurea nomen.
Cuius nunc ergo sudore ad Tartara multo
Heu non a miseris tantum effossoribus itur. 1000
Quantum o stultorum turbam superabat avaram
Dives opum contemptus, et ingens copia mentis!
Non illos bombyx pretioso sedulus ornat
Funere, nec Tyrio deformant corpora fuco
Gloria, nunc animis aeternoque empta dolore. 1005
Aura illic visa est levis, et sine pondere nomen.
Accipit ingenuum fessos durumque cubile,
Quodque bene extremi iubeat meminisse sepulchri.
In medium facilis per silvam quaeritur esca,
Nec populant fluvios crudeli, aut aera ventre, 1010
Nec crudo hesternas accusant pectora coenas.
Conturbat nunquam tali natura paratu,
Et rerum usuram expendet, sed sorte relicta.
Haec bona mundities animi est. Rubigine nulla
Inficitur vitii, nitidum sic sordibus aevum 1015
Deterget miseris, puroque incedit amictu.
Hinc Deus intrat agens sacro praecordia motu,
Nec propriam coeli praesentior incolit aedem.
Hinc alacres iusto funguntur munere sensus,
Nec titubant revocantve gradum ratione magistra. 1020
Hinc simulacra animo depingit mystica somnus
Molliter in victos simul ac defluxit ocellos.
Transilit admisso praesentia tempora saltu,
Aetatumque inter silvas et amaena vireta
Ambulat, atque annos iam nunc exire parantes, 1025
Fraenaque mordentes cernit. Micat undique fati
Ordo ingens, valvaeque patent, longique recessus.
O fortunatos nimium et bona qui sua norunt!
O quam praecelso despectant culmine mundum,
Et nubes rerum, et iactatum turbine Saulum! 1030
Haec domus hospitio Iessiden laeta recepit
Solantem curas, et densa pericula cantu.
At manus huc iuvenum (quo non penetraverit irae
Invidiaeque oculus?) regisque suoque furore
Saeva venit. Votis damnati immanibus omnes. 1035
Segnis erat qui non pestem iuraverat amens
Iessidae, membrumque aliquod promiserat ensi.
Sic absens totum partita est ira cadaver.
Iamque adsunt, subitoque afflantur corda sereno,
Ignotum insinuat sese per pectora coelum. 1040
Lascivit paulatim horror, vultusque recedit
Fulgur atrox, et iam pacato sidere vernat.
Venarum casto gaudentes flumine rivi
Lene micant. Signat divinus tempora candor.
Mira dies frontis, sacro quae fusa pudore 1045
Prima rubet. Ponit belli caedisque cupido,
Dum numen pacis celebrant, et carmina fundunt
Pacis opus. Bis iamque alios, bis lusus eisdem
Miserat exemplis, ipsum iam plena tyrannum
Ire iubet rabies laesamque ulciscier iram. 1050
Cum melior subito furor implet mentem animumque
Perque omnes sensus, per intima pertinet ossa.
Tum chlamydem illusam gemmis auroque rigentem
Exuit, et capitis deponit nobile pondus.
Ah puduit regni decus atque insignia ferre 1055
Turpe iugum vitii, et servilia iura ferentem!
Tum primum rex Saulus erat. Lux una beatae
Instar habet vitae, et longum praeponderat aevum.
Miratur populus, dictumque emanat ubique,
Ipsum etiam vatum turbae se adiungere Saulum. 1060
Balamus sic Beorides Moabitida venit
Ut benedictam ageret diris et carmine gentem,
Et pretio infoelix fatalia venderet ora.
Sic secum: at didicit tandem (mirabile dictu)
Ipso asino sapere ac fari meliora magistro. 1065
“O magnum Isacidum decus! O pulcherrima castra!
O arma ingentes olim paritura triumphos!
Non sic herbarum vario subridet amictu,
Planities pictae vallis, montisve supini
Clivus, perpetuis cedrorum versibus altus. 1070
Non sic aestivo quondam nitet hortus in anno,
Frondesque fructusque ferens, formosa secundum
Flumina, mollis ubi viridisque supernatat umbra.
Quid video? Mortem Isacidum super arma sedentem!
Laeta sedet, praedamque expectat avara futuram. 1075
Plures, Isacidae, gladios, plura arma parate.
Scilicet haec crebro victoria conteret usu.
Cum leo se attolit Iudae, torvumque tuetur,
Omnia diffugient pressis animalia longe
Auribus, et medio si forte recumbit in antro, 1080
Murmura tum ponent silvae, metuendaque tigris
Praetereuns ipso vel dormitante tremiscet.
Quae mala, quis Iudae vel prospera fata precatur,
Omnia in ipsius caput ingeminata feruntur.”

Finis