Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i

Aripertus regnum Longobardorum in se suscipit.

ARIP. Licet parentis funus, effoetae vigor
Tenuis iuventam, sortis inconstans rota spacer 480
Varii tumultus imperi, variae vices,
Infida Martis alea, incerta omnia
Iuvenile crebro terreant pectus metu red
Laeto gravatus vestra mihi plausu fibras
Virtus relaxat: praestat incolumem fides, spacer 485
Amor beatum.
ALDO spacerspacerspacer Mitte degeneres metus,
Ariperte. Si quis forsan armorum fragor,
Si quis tumultus ingruat, cuncta a tuo
Pericla capite nostra propellat manus red
Tuumque nostro latere cingemus latus. spacer 490
Respiret animus, pristinum instaura tuae
Mentis vigorem, pectus antiquum indue.
GRAU. Nil metue, princeps, nulla vulneribus via
Usquam patebit, nullus ad caedem locus.
Dum vita remanet nostra dum sanguis calet, spacer 495
Pro te labores, pariter Alcidae licet,
Feremus ultro. Non trifaux Erebi malum,
Non monstra Cretae, non Cleoneus leo blue
Non hydra, damnis aucta terrebit suis.
ARIP. Generosa laudo pectora, amplector fidem, spacer 500
Virtute vestra fretus haud Mauri minas blue
Gelidumve tremerem Caucasum, forti horrida
Per arva Tanais victor incedam gradu.
Sed quod repente classicum murmur sonat?
<???> Ariperte, valida cinctus Ansprandus manu, red blue spacer 505
Urbi propinquat, horret in mediis seges
Ferrata campis, ipse ferale intuens
Plenis superbis agmen infestum explicat
Cum rege turmis, et corruscanti tenens
Ensem lacerto mente furibunda irruit spacer 510
Rabidasque fronte iactat ultrici minas.
ARI. Iactet rebellis. Nostra quid possit manus
Virtusque didicit. Militi instructo irruat
Et in ruinam pertinax ruat suam.
Accingite animos, agite, magnanima cohors, red spacer 515
Pulsetur aether tympanis. Dextras chalybs
Umbo sinistras implicet. Pareant vasti
Fusoque totum sanguine humectant solum.

bar

ACTUS III, SCENA ij

Luitpertus rex praelio commisso capitur.

LUIT. Quid inauspicatos tumide fers contra gradum red
Et rapta iactans sceptra furibundo minax spacer 520
Vultu lacessis agmina, ac nostris ferox
Spoliis triumphas, quodque rapuistis dolis,
Ferro tueris, aliud ex alio nefas?
Hoc nostra pietas meruit? Hoc studium favor
Hoc hospitalis dextera? Hircanis leo spacer 525
Nutritus antris, mitis altorem suum red
Rabieque licta noscit ac ponens iubam
Sibi benignas blandiens lambit manus.
Tu saeva vincens monstra, tu [ . . . . . . . . ] red
Et quas [ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ] spacer 525
Ingratus isthoc pectus, et diro petis
Ferro medullas. Haec Ariperti fides,
Amoris haec sunt pignora, hic ludus, chori.
Non sic abibis, cernit hoc, cernit polus,
Iustasque dextra vindice flammas parat.spacer 530
At fare tandem, iure quo frontis decus
Nobis rapace sceptra quid tollis manu?
ARIP. Luitperte fortis, iura Mars scribit sibi
Qua saevientes porrigit minas Thetis, blue
Undisque quicquid caerulo inclusum sinu spacer 535
Neptunus ambit, vindicant totum suo
Sibi iure fortes. Bella quid signa geris? red
Ferro est agendum. Iustum non iniustum, chalybs
Hic vindicabit: quemque victorem potens
Mavors vocavit, stemma cum lauru ferat. spacer 540
ALDO Angiperte, nimium caecus audaci cave
Fidas iuventae, neve plus aequo tuis
†Fraetum† lacertis. Magna iuvenilis supra
Tentare vires iubeat aetatis calor.
<LUIT.> At tu, sceleste, pariter et caeli et soli spacer 545
Odium, nefandis, Aldo, qui technis tuum
Sic prodidisti principem, dignum feres
Praetium laboris, sceleris hic plenas dabis.
Hac vindicabl dextera, hoc ferro nefas.
ALDO Alprande, fecit Aldo quod virum decet. spacer 550
Infantem abegit, teque nec facti piget.
Fugiens ad aras nempe Chuniberti secors red
Impune probrum concoquam? Indignum nefas!
Vim vi repello. Nescit opprobrium pati red
Generosus animus. Dextra quod fecit, modo spacer 555
Defendet ensis, iudicat litem chalybs.
ARIP. Pulsentur arma, Martius sonet fragor. red
LUIT. At siste, miles. Tanta cur pereat cohors
Fluatque iactis innocens telis cruor?
Aripete, ferrum corripe, et pedem pedi, spacer 560
Dextraeque dextram conserere, et pugnam cie.
Noster cruentas sanguis extinguet faces
Ignes Martis. Sim licet fateor tibi
Impar lacertis, robore atque annis minor
Dabit par vires, replet et laesi Themis red blue spacer 565
Poenas honoris, aderit auxilio plus.
Tibi haec rependet digna sceleribus manus.
ARIP. Proh bellicosa quantus in musca calor,
Formica, frustrum regis, imbellis puer.
Depone ferrum, congredi infanti pudet.spacer 570
Non aquilo muscas captat, aut leporem leo.
Sin tanta pectus agitet armorum sitis, red
Laudisque furor Martiae, i fortis pugil,
Tu bellicosis muribus praesta ducem.
Non sic tumentis Aeoli erumpens specu spacer 575
Ima recisam stirpe et imbelli caput
Radice tollens proterit plantam Notus, red
Ut Aripertus te, puer, valido ferox
Premeret lacerto. Concito, miles, gradu.
Capesse pugnam, lenta quid cessat manus? spacer580

PRAELIUM

ALDO Properate, segnes praeda ne fugiat manus.
REX Quid me furore percitus diro fibras red
Rictu cruentus, Aldo, sanguineo petis?
Licet sinistra sorte quassatum premat
Infausta Martis alea, ac vinctum velit spacer585
At more tracta quo tuum regem decet
ALDO Sancire solos iura victores decet,
Parere victos. More quo captum decet red
Tractabo.
REXspacerspacerQuamvis sortis inconstans rota
Praecipitet, usque vigeo, sim quamvis miser. spacer590
Sum rex. Acerbis, Aldo, Luitpertum licet
Prosequeris odiis, sacra regalis tamen
Reverere sceptri iura.
ALDOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNon vacat diem
Conterere verbis. Rapite et optatam illico
Praedam Ariperto militum sistat manus. spacer595

bar

ACTUS III, SCENA iij

Angipertus Luitpertum morti abiudicat, Sigebrando oculos eruit.

ARIP. Sic clara Martis decora, sic fortes decet
Generosus alto pectori innatus vigor
Virtusque patuit. Cessit ignavus levi
Umbove pulsus hostis, aut ferro cadens
Riguum cruore sparsit effuso solum. spacer600
Nam fronde laetas palma victrici comas
Laurusque cingat, nobilem festo date
Plausu triumphum. Cessat armorum fragor
Et laeta tremulo personet tellus pede.
Age, Aldo, te nunc Bergomi ducem creo, spacer605
Te, Grauso, comitem Brixiae sedes manent.
Florete, laetos agite securi dies.
ALDO Invicte princeps, lympha reciprocis prius
Conversa vitreum cursibus fontem petit
Quam ingratus Aldo spirat oblitus tui. spacer610
ARIP. Nunc ergo nostras grato ut aspectu beet
Optata mentes praeda Luitpertum ocyus
Huc, Aldo, siste. Prodeat minax gradu red
Et nostra lacrymis lumina oblectet suis red

Educitur Luitpertus.

Age, magne miles, fortis in minas pugil spacer615
Tu verbo fortis, qui feri rupes maris
Montesque et ornos spiritu difflas tuo red
Nunc me patentem Martis in arenam voca
Terribilis Hector, nunc iube pede pede
Conferre dexgtrae dexteram. Ubi Martis vigor spacer620
Tibi nuper illi spiritus, mentis calor
Gygantis ardor, pectoris fervor periit?
Ubi fulmen oris? Tantus in ventos abiit.
Pavete, proceres, vosque Gradivi cohors,
Firmate gressum, verba si fundat minas, spacer625
Vos in parentis ore disperget Notos.
Dabitur quod optas. Congredi Ariperto, puer,
Tandem licebit. Arbiter caelum novi
Adsis duelli, statue quis palmam ferat.
Tentare tandem discet elephantem lupus; spacer630
Torvam leonam discet Arcadicum pecus.
REX Angiperte, quamvis corpus invectis gravans
Ferrum catenis pondere imposito premat,
Mens servitutem nescit, et corpus licet
Dedatur hosti praeda, rex animo tamen spacer635
Perstabo semper. Nomen ac titulos potes red
Auferre regis, spiritum regis nequis.
Non me furentis ira, non minae movent.
Nil deprecamur, ure, dilania, seca
Discerpe, torque, lancina ac demum ingere spacer640
Quodcunque capto victor iratus potest.
ARIP. Magnifica iactas verba, sed magnos brevi,
Puer, domabo spiritus.
LUIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPaenas licet
Tormenta, flammas intones vera eloquar.
ARIP. Moriere,
LUIT. spacerspacerspacerspacerVotum est.
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDum procul mors est truces spacer645
Attollis animos. Flebis actutum tamen red
Ferro minante.
LUIT. spacerspacerspacerspacer Nullus aut mortis metus
Poenaeve nostras degener quatiet fibras.
Quin ipse telum stringe, et hostili latus
Reclude ferro, vulnere occumbam tuo. red spacer650
ARIP. Non mortis auctor deerit, haud telum, manus.
Necem reperies. Clepsidram hanc summum tuae red blue
Constituo vitae terminum. Ubi fluxit, vafer
Truculentus Aldo debitas poenas ferat. red
SIG. Crudele facinus! Quin meum diro quoque spacer655
Ferro reclude pectus, et miserum iubes
Fundi cruorem. Perge crudelis, truci
Laxa furori fraena, vel potius pius
Gratam roganti da Sigebrando necem.
ARIP. Vitam roganti morte graviorem dabo. spacer660
Oculi eruantur, vivat ac cupiat mori,
Morsque cupientem fugiat, et lucis mora
Sit morte gravior. Sit miser, nulli tamen
Miserandus, usque spiret impatiens sui.
SIG. Iustas rependat qui potest poenas Deus. spacer665
DAM. Pietas verendos principum tholos
Decet. Dum caecus animi volvis, haud aequos duces red
Iram ac furorem sequeres. Id facias cave
Quod emere regno postea infectum velis.
ARIP. Quod sceptra poscunt facio, quod regni salus. spacer670
DAM. Angiperte, quo te dirus in praeceps furor red
Atque ira mittunt? red
ARIP.spacerspacerspacerspacer Sed magis securitas.
DAM. Ecquod periculum terret?
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaud deest timor
Dum spirat hostis.
DAM.spacerspacerspacerspacerspacerspacerEst puer tenera, nihil
Molitur aetas.
ARIP. spacerspacerspacerspacerQui sub uberibus leo spacer675
Olim pependit nobile ferarum caput
Dat iura sylvis.
DAM. spacerspacerspacerspacerNon Dei minas times,
Iramque caeli?
ARIP. spacerspacerspacerspacerComprobat factum polus.
Hostes necare iure victores licet.
DAM. Etiam innocentes?
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEst nocens, iusto caput spacer680
Punitur ense.
DAM. spacerspacerspacer Cuius at culpae reus?
ARIP. Regni.
DAM. spacerspacerspacerQuot orbis ergo habet reos, modo
Regnare scelus est? Moveat at moveat precor
Dextra hospitalis.
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacer Nempe quem armavit chalybs.
DAM. Reverere sceptri iura, vindictam solum spacer685
Caelum poscet.
ARIP. spacerspacerspacerspacerSi polus fracto ruat
Retortus axe, si remolita cadat
Convulsa tellus sede, Luitpertus tamen
Mundi ruinae clade praeludet sua.
DAM. Meliora, princeps. Nullus ardentes poli spacer690
Impune flammas tempsit aut risit minas.
Emissa sursum tela in auctorem cadunt.
Compesce furias, sera sed certa imminet
Vindicta, claudo poena te sequitur gradu.
ARIP. Mihi quid severas intonas caeli minas? spacer695
Abscede, nostras usque nec demens tuis red
Aures fatiga precibus, aut caeli iubar
Ac sacra testor astra, Luitpreto comes
Isthac proterve fossus occumbes manu.
DAM. Abscede lachrimis, sed reversurus tuis. spacer700
ARIP. Abeat, et oculis spectat obeuntem suis
Puerum gementem, cernat atque una gemat.

bar

ACTUS III, SCENA iiij

Ducitur ad mortem Luitpertus et Sigebrando eruuntur oculi.

LUIT. Hyblaea qualis mane florescens rosa
Oriente Phaebo pandit auratum iubar,
Ast turbulenti flamine elanguens Noti spacer705
Reclinat hirtis pendulum spinis caput,
Aut vere primo qualis in Pindi iugis
Alumna vinis caltha diffundens comas
Praecisa duro pollice actutum perit,
Sic nostra vernas explicans molli comas spacer710
Iuventa fronde, lata dum dulci micans
Rubescit aetas flore, laethiferis perit
Boreae procellis, vixque primaevus puer
Ingressus annos, ex repentino truci
Necis inopinae falce emissus cado. spacer715
Vix purpuratis prata ver lustrat rotis
Cum prona densis ingruit nymbis hyems.
Aurora primum luce via pingit diem
Subitoque furvis caeca nox umbris ruit.
O regni inanis splendor, ut hominum levi spacer720
Fulgore mentes captat, et vana foris
Depictus umbra, magna dum spondet, perit!
Quid chara iuvenum turba, quid nostrum iuvat
Urgere lachrymis funus/ Haud istam decent
Lamenta mortem, lachrymae, questus, dolor. spacer725
Inhibete planctus. Capite Luitperti modo
Parva morientis munera, hanc enecem accipe
Luitperti amoris tesseram, signum necis.
Hunc tu libellum sume, quem quoties legis
Vel unam amori lacrhymam impendas mei. spacer730
Tandem hoc parenti perfer Asprando, memor
Ubicunque demum vivit aut vivat mei:
“Valete tandem, hic ultimum amplexum cape.”
Sigibrande, tuque pariter extremum vale.
SIG. Non hinc recedam, nulla me, princeps, tibi red spacer735
Disiunget hora, nullus infesto chalybs
Divellet ictu, non minae, ferrum, faces,
Tormenta, flammae, quaeque Luitperti ferit
Adacta nostrum sica destringet latus.
Nusquam relinquam manibus immoriar tuis. spacer740
LUIT. Ter gratus mentis ardor! Agnosco indolem,
Digna Sigebrando pectora, et dignam fidem.
At vive tandem, quemque non furor, minae,
Tormenta, carcer, flamma, non ferrum, faces,
Amor revellat. Fortior ferro ac nece spacer745
Vive, Sigebrande, vive, Sic saltem mei
Pars aliqua superest, si peris, totus perii. red
ALDO Abripite, cultroque hunc lumine orbate ocyus,
Fratrem tenebroso carcer occludat specu.
Luitperte, propera, tacita veloci fluens spacer750
Arena cursu pergit, ac vitae tibi
Exigua signat spatia.
LUIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Da vitae precor
Tantisper istuc, Aldo, mensuram meae.

Sumet manu clepsydram.

Qualis perenne lubrico incumbens globo
Arenam arena trudit, et sequax premit spacer755
Premiturque pariter, seque fugiendo rotat,
Sic sic fugaci pellitur dies die,
Horamque trudit hora, sua aetas fluit
Incauta et usque nescia doloso clepit
Se vita furto, donec occulto means spacer760
Tenore, lento viscera exhausit gradu. red
O quam ista vivis clepsydra humanam notis
Vitam colorat, lubricam sortem exprimit
Momenta arenae, cera spes, vita est vitrum
Color voluptas, hora homo, cursus brevis. spacer765
Momenta fugiunt, spes labat, vita evolat,
Fallit voluptas, ingruit mors, homo cadit.
Est vita fluxa, labitur, transit, perit.
Est vitrea, splendit, frangitur, fallit, fugit.
Est picta, floret, mittit, amittit decus. spacer770
Est aura, ventus, umbra, momentum, nihil.
ALDO Abrumpe, tandem clepsydra ad aliud vocat.
LUIT. Iam finis, Aldo. Nulla Luitperto mora,
Extende dextram, Christe, venientem excipe.
Nostrae benignus fila tu vitae rege, spacer775
Tu me cadentem tolle, sublatum tege.
ALDO Age, miles, ense demite invisum caput.
MIL. Vacillat animus, timeo, mihi manus labat.
ALDO O funge, probrum militum, ignavum caput,
Armatum inermis ore quem terret puer,spacer780
Hoc ergo sume, nostra non nutat manus.
Tu perge.
MIL. spacerspacerNequeo, subitus obrepit tremor.
ALDO Imbelle pectus doma, leporinum genus. red
Aldonis etiam munus hoc vecors cape
Nunc perge dextra, perge, totoque penitus spacer785
Mergere cruore. Morere, vipereum caput.
Sanguineque tepidum sparge funesto solum. red

Occdit Luitpertum.

Sic sic benignus vota properavit polus,
Tandem superbo dedimus inferias patri,
Dedimu,s arena sanguine inimico natat. red spacer790
O grata species, en ut absceptum vorat
Bibula cruorem terra, subsidat precor
erebi sub umbras, ut Chuniberti sinum
Stagnans inundet. I tuo demens patri
Istudque memoris pignus Aldonis aufer spacer795
Auferte, at aegro cerno Sigebrandum gradu.

Prodit Sigebrandus caecus.

SIG. Quid inquietum pectus atroci dolor
Morsu fatigas, perpetim et linguam novis
Urges querelis? Solvere haud iustas queunt red
Tibi nostra lachrymas lumina (heu isto mihi spacer800
Non iam vocanda nomine). Est aliquid grave
Levare fletu pectus, et salso genas
Rore imbricare: nostra nox rorem negat
Errore abundat. Careo cur vivus die,
Cur inter umbras versor ac superos simul? spacer805
Luitperte felix, cui malum primum, ultimus
Finis malorum est. O redi, princeps, redi
Et Sigibrandum mitis hinc tecum trahe.
Admitte socium, o esse qui tibi comes
Vitae solebam, sim precor necis comes.spacer810
Quos separare sola mors iunctos potest
Mors sola iungat.
ALDOspacerspacerspacerspacerspacerCuncta me votis beant.
Ut frons, ut ista vultus Aldoni placet!
Sigebrande, vigila, quid tuos claro die
Claudis fenestras? Cerne sol spargens comas, spacer815
Ut axe rutilam fundat aurato iubar,
Totumque rosea luce collustrat solum.
SIG. Quis loquitur?
ALDOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAldo.
SIG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Me esse iam caecum iuvat, red
Iuvant tenebrae tale ne monstrum intuar.
Nunc grator oculis, auris infausta impium spacer820
Quae tam nefandi percipit monstri sonum.
ALDO Adhuc dicaci pervicax lingua puer
Sic probra iactas? Testor aethereas faces,
Aurata coeli tecta, ni linguam premas,
Perimet scelestum mersus in iugulum chalybs. spacer825
SIG. Bearis, Aldo. Perge, mors munus mihi
Non mulcta, Totis fige mucronem fibris,
Inflige vulnus. Obviam incumbas latus, red
Pronumque laetus funeri opponam caput.
ALDO At nolo. Vitam protrahe ut longa miser spacer830
Sic morte pereas et tuis diu queam red
Ridere laetus cladibus. Diem fuge,
Nocturnus ales, solus in tenebris cane.
SIG. Nunc ergo totos cogrega nervos, dolor,
Crucia medullas. Grata mors tandem veni, spacer835
Occlude fauces. Vera nox fictam opprimat.
Adest vocata, lancinat fibras dolor
Et sempiternus lumina occludat sopor.

Moritur Sigebrandus.

bar

ACTUS III, SCENA ULTIMA

Contemptus Luitprandus puer ad Asprandum parentem cum ignominiosis donis mittitur. Moritur Aldo, terretur Aripertus.

ARIP. Num fidus Aldo iussa perfecit labor?
ALDO Peracta res est, periit invisum caput, spacer840
Hostiaque cecidit gemina, Luitperti chalybs
Involvit oculos morte, Sigebrandi dolor.
ARIP . Bene est, triumpho, sceptra iam tutus manu
Possideo, fronte stemma secura sedet.
Iam regno.
ALDOspacerCuncto regna non vacant metu. spacer845
Unum scelesto germen Alprando manet,
Luitprandus.
ARIP. spacerspacerspacerNefas. red
ALDOspacerspacerspacerspacerspacerTutus haud thronus tibi
Dum spirat infans ille. red
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid fieri iubes?
ALDO Occide.
ARIP. spacerspacerspacerspacerMuscam.
ALDOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuin suis muscis quoque
Paulatim aculeus oritur. Catulos scias spacer850
Tandem leones fieri, ubi sensim tenor
Durescit unguis, et per horrentes minax
Deprendet armos vellus ac calido rube
Cruore stillat.
ARIP. spacerspacerspacer Van, quid menti ingeri,
Timidusque inanes, Aldo, praetendis metus? spacer855
Sit leo, leones vincere haec didicit manus.
Inops, relictus, profugus, infamis, miser
Eat ad parentem quo gemiscentis novo
Oculos dolore pascat. Afferte ocyus.

Intoducitur Luitpertus.

Age, puer, oris exul Ausoniis vagum spacer860
Requiere pagtrem, munera haec nostra refer
Monumenta amoris. Spongiam oculorum graves
Qua bibat undas. Fistulam, ut pressum dolor red
Cum nimius urget pectus, umbrosa procul
Sub rupe miserum facta solatur suis spacer865
Cruenta numeris, et catenatos levet
Avena luctus. Srophiolum, regis necis,
Nati cruoris conscium, ut regis mei,
Mei natique semper iuvat, ac pareat memor.
I pestis, i testudo, praecipita gradum red spacer870
LUIT. Vindicta, coelum.
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Nun iocis detur dies
At tota festo regia applausu sonet.
ALDO Bene est, secundis acta per fretum Notis
Fausta expetito constitit portu ratis.
Totus triumpho, nullus exsuperat meum spacer875
Aequatve sortem, nec cui frontem aureo
Diadema nexu lambit, ast celsus throno
Superba stabili sceptra moderatur manu.
Iam purpurata fronde victrices comas
Redimitus Aldo praepete laetos age spacer880
Plausu triumphos. Sola tu terris dea
Vindicta, te, te deprecor, supplex tuum
Adoro numen. Diva tantisper tuis
Prodi cavernis, linque pallentum domos
Imbueque callidas sanguine hostili manus. spacer885

Prodit umbra Luitperti.

Sed quid repente lugubri advorsum gradu
Monstrum propinquat, et truces iactat minas?
Facesse, spectrum, repete silentum domos. red
Luitperte, rursus.

Prodit umbra Sigebrandi.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Aliud? Undantes fluit
Sudor per artus. Siste, Sigebrande, pereo. spacer890

Produnt umbrae militum.

Quid, alia? Fractis credo in Aldonem ruit
Styx tota claustis. Sed quid haec monstra timeo? red
Maius ego monstrum. Ergo agite, feralis cohors,
Iactate flammas. Agite, vos spectris quoque
Terrebit Aldo.
LUIT. spacerspacerspacer Debitas poenas lue. spacer895
Morere, sceleste.
ALDOspacerspacerspacer spacer Morior, o morior, perii.
Ardent medullae, viscera infernis strepunt
Exusta flammis, vivus in cineres fluo.
Circumdor igni, cuncta pervadit calor.
O ferte aquam, uror, ardeo, incendor, flagro! spacer900
Dehisce, tellus, meque in umbrosas procul
Recipe cavernas, vos pii montes precor
Irruite, saxis condite infaelix caput.
Caelo rebellis vixi, et acceptus Stygi
Hic praeda Averni morior, invisus polo. spacer905

Moritur.

ARIP. Quis iste gemitus, et repentinus meas
Lachrimosus aures planctibus clamor ferit?
Lustrare cuncta, nescio quid intus mihi
Praesagit animus, tota curarum anxio
Mens quassa fluctu nutat, ac totas dolor spacer910
Quatit medullus. Ite dum solus brevi
Sopore pressum pectus aerumnis levo.

Dormienti Ariperto apparent Luitpertus et Sigebrandus trahentes Aldonem et suam ei mortem post septennium eventurum representant. red blue

Proh spectra, larvae, flamma, Styx, furiae, faces! red
Ubi sum? Gravatum quae mihi pectus novis
Agitant procellis monstra? Luitpertus minax, spacer915
Sigebrandus, Aldo, terra, Styx, caelum, solum
Me cuncta terrent, poscor ad stragem miser.
Quae monstra cerno? Musca per praeceps vagum
Agens leonem turgido inmergit vado/
A falce metitur stemma [ . . . . . . . . . . ] red spacer920
O Monstra! Adeste, fida amicorum cohors,
Aperite. Signis dira quid sceptra iuvant? red
GRAU. Quae sceptra?
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFoedis contra quae apparent notis.
Gemitus!
GRAU. spacerUbi?
ARIP. spacerspacerspacer Istic.
GRAU. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMentis haud †sume†. Impetus
Compesce, prono pectori fraena iniice. spacer925
Hic nulla princeps sceptra. red
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Proh foedum nefas.
Vos quoque nefandis struitis insidias dolis.
O proditores! Testor Archerontem hoc vafros
Mactabo ferro, perfidos Stygium genus.

Stringit gladium et omnes abigit.

Sed monstra remanent. Suspicor quidam velint. spacer930
Cadet Aripertus, scepara Luitprandus feret.
Dedignor. Isthoc pectore ac vegetis calet
Dum gutta fibris sanguinis nullus mihi
Possessa rapiet sceptra. Vos foeda potius
Perite spectra. Stabit Angiperti thronus spacer935
Hostesque forti praeteret victor pede. spacer
Oh!

A tergo improviso aspicit Luitperti umbram. red

LUIT. Sic innocentum vindicat caedem Deus.

Finis red
Laus Deo deiparaeque virgini