Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i

Ulterius inter se conspirant Aldo et Ariperus

<ALDO> Quam tarda lucis spacia! Nox toties meis
Petitia votis, credo, non unquam accidet.
Nox funde tenebras, Annus est cursum dies,
Dum peragit unus sol, reor perdens viam
Caecus per avia fertur, ac gelida vago spacer 290
Ingresssus arcton axe concretis gelu
Haeret quadrigis: sic per ascensus pigro
Limacis instar serpit aethereos gradu.
Auriga Phaebe torquentes flagris
Excipe iugales, suscita ignavum pecus, spacer 295
Languescit Aethon, dormit imbellis Phlegon, blue
Excute veturnum, pronus occasum pete.
Caput abde ponto, linque germanae polum.
ARIP. Age, Aldo, foetum fraudibus spectus quate.
Incumbe in astus, perge constanti gradu.spacer 300
Nervos, vigorem, robur, ingenium, dolos, red
Totumque in artes collige Aldonem tuas.
Iam tempus instat, Phaebus oceano parat
Figere quadrigas et solo primas brevi
Nox sparget umbras. Macte nunc animis, nova spacer 305
Virtute macte. Te virum fortem proba,
Proba fidelem.
ALDO spacerspacerspacerspacerMacte sollicito metu, red
Angiperte. Nullus deerit Aldoni labor
Fidesve. Nostra flamma dum Aetneo fibras
Incendit igne, dum calet totis furor spacer 310
Clausus nedullis, odia dum spirant, mihi
Non cura deerit, non chalybs, vires, manus.
Tu tende pariter retia atque una manu
Iungamus astus. Nocte ludos principi
Grataeque pignus mentis applausum para spacer 315
Variisque totam destine hic aulam choris. red
Interea in urbem clanculum armatas patris
Ducam phalanges. Fremere cum nostro audies
Urbem tumultu, perque plateum ambitus
Pulsata strepere tympana, in regem manus spacer 320
Iniice, tuo siste captivum patri. red
Aude, Aripente.
ARIP. spacerspacerspacerspacer Fascibus immissis licet
Ferro poscor, Aldo, mandata exequar.
Sed en propinquo commodum accedit gradu.

bar

ACTUS II, SCENA ij

Aripertus Luitpertum regem ad ludos invitat.

ARIP. Generose princeps, lucidum Hesperiae iubar, spacer 325
Si quot rubente dives enutrit sinu
Eoa gemmas unda, quot fulgens Tagi
Opes arena volvit, ac rutilis vehit red
Pactolus undis iure sub nostro forent
Non tanta donis merita, non tuum queam spacer 330
Pensare amorem. Laeta quod gaudet suis
Annis iuventae luce quod fruor tuum est.
At levia, princeps, dona, quod solum licet
Parabo ludos, me quibus diris fuga
Raptum parentis ore simulato minis, spacer 335
Tuumque laeto munus applausu dabo.
REX Ariperte, gratis clausus in fibris amor
Patescit ultro, nulla vis arcto potest red
Cohibere flammam limite, erumpit, volat.
Ter gratus animus vincit Erirthrei maris spacer 340
Haec gemma merces, quicquid et potor Tagi
Tyberisque fulvae congerit gazae sinu. red
Est sola mentis gemma constantis fides.
ARIP. Accepto ludos.
REXspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Adero, spectabo lubens. red
ARIP Ibo et statuos instruam, princeps, choros. spacer 345
ROTH. Meliora quamvis speret in vanos metus blue
Haud facilis animus, me tamen et amor tui
Fides, princeps, pauca profari imperat.
Luitperte, iuveni te peregrino cave
Vitamque credas hopiti. Incautos amor spacer 350
Delusit animos. Exulum instabilis fides
Dolos tremisco.
REXspacerspacerspacerspacer spacer Inesse quis molli potest
Dolus chorea? red
ROTH. spacerspacerspacerspacerSaepe Syrenes canunt
Ut in latentes pertrahant scopulos ratem.
REX Cur innocenti strueret Aripertus dolos? spacer 355
ROTH. Regni cupido cum subit, quis non nocens?
REX Odisse amantes ecquis, ut velit, potest?
Natura prohibet.
ROTH. spacerspacerspacerspacerCorda damnandi semel
Si pulset ardor, iura naturae iacent.
REX Testatus ore constat et factis amor. spacer 360
ROTH. Amore mendax saepe se ficto tegit
Ut fallat odium. Pardus agmina latens
Sub pelle, miseros facile deludit greges.
Non ille tumidus vultus Aldonis plcet
Nutus, susurri, verba, congressus, furor. spacer 365
Huic Aripertus perpetim adiunctus comes
Ambigua saepe verba secretus serit.
Ne sperne. Primos saepe temnentes dolos
Subito inopinis ingemunt pressi malis
Seroque sapiunt.
REXspacerspacerspacerspacerspacerProhibet Ariperti licet spacer 370
Amor timere, monita non temnam tua.
Nunc ergo festos scena dum ludos dabit
Procerum fidelis coeat in circum manus
Frequensque nostrum miles obvallet latus.

bar

ACTUS II, SCENA iij

Aldo secreto red Ragumbertum ad urbem ducit.

ALDO Tandem morantem caeca nox furvis diem spacer 375
Involvit umbris, Phaebus inflectens caput
Ponto coruscas mersit Hesperio comas.
Iuvat videre. Perge, nox, tuas adhuc
Intende tenebras. Alea secundo volat
Emissa iactu, magna molimur. Fave, spacer 380
Fortuna, caeptis. Vos quoque astrorum globi
Sereniore vota lustretis coma.
Age anime, totos congrega nervos, quate
Ferax dolorum pectus, in caedem rue.
GRAU. Frater, cohortes hic Ragumbertus trahens spacer 385
Impendat urbi, proximos colles terit.
ALD. Exultat animus, obvios feram gradus.
Generose princeps, fausta cui caeptos parat
Fortuna honores, ante sublimis throno
Victrice clara sceptra gestabis manu, spacer 390
Quam sol Eois divitem gemmis comam
Rubroque croceum referat et ponto diem.
RAG. Cum vera factis fama quae narrat probes,
Aeterunus, Aldo, te Regumberti favor
Et larga plena munera expectant manu. spacer 395
ALDO Iam cardo rerum fervet. Aripertus parat
Ludos in aula, Dum choris regem occupat
Lateamus, horam nox ubi nonam dedit
Mavortis acer cuncta complebit fragor.
Aptus latebris interim hic nostris locus. spacer 400
RAG. Sequemur, Aldo. Perage quod fidus iubet,
Fausto benignus omine aspiret polus.

bar

ACTUS II, SCENA iiij

Dum Aripertus regem et proceres ludis destinet, Aldo inducens Ragumbertum urbem capit.

REX Adeste, proceres, iamque dum tempus favet
Laetante festos mente spectemus choros.

ARIPERTI LUDI red blue
Ubi in Themistocle suam repreaesentat fortunam Aripertus.

In sylva ergo dormiens post exilium Themistocles spe prope abiecta ventis et satyris per somnium iterum erigitur.

ARIP. Quam mira dulci somnio tristem occupat spacer 405
Imago mentem! Fallor, an certa obiicit
Se dormienti visio? Quid isthoc? Pedes
En ante nostroa anchora virenti iacet
Invexa serto. Quis serenata beans
Me levis aura Zephyrus? Inopinae vagum spacer 410
In spem coronae prospero impellit Noto.
Sequar, sequar quocunque felici vocat
Sors laeta cursu. Mollis Hippotadae cohors blue
Adeste, blanda lene stringentes salum
Aura. Expetito sistite in portu ratem. red spacer 415

Urgens ergo ad Xerxem ab eo benigne excipitur, et ducis pariter insigna ac milites recipit.

Ex hac occasione regem capere conatur Ariptertus, sed frustra.

Urbs capitur.

ALDO Proditio, forti tela stringantur manu.
Arcete, proceres, impium ferro nefas.

bar

ACTUS II, SCENA v

In ipsa Ticinensis urbis expugnatione moritur Ragumbertus.

RAG. Generosa Martis turba, pugnatum probe,
Lusumque nate. Gratulor vobis manu
Partum triumphum strenua, ludis tibi. spacer 420
Vos bellicose Marte Ticinum inclyti red
Aripertus arte caepit, ambobus suis
Condigna factis praemia atque honos manet
Verbis: trophaeum militi, sceptrum tibi. red
ALDO Rex vive, fusi spolia Luitperti cape. spacer 425
Promissa solvit Aldo, iam regna et gradu
Felici celsum scande sublimis thronum.
RAG. Gratulamur, Aldo. Te manus fortem probat
Et bellicosum, te facit clarum fides.
Amplis amorem praemiis digna fidem spacer 430
Mercede pendam, Semper Aldonis mihi
Dum vita perstat, semper impensae memor
Operae manebo. Tibi Ragumbertus brevi
Iustos honores tribuet. At quisnam premit
Viscera tumultus? Exedit pectus dolor. spacer 435
Langueo, trementes deficit fibras calor.
Succurre, nate. Morior.
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Hoc quidnam est novi?
Fulcite, proceres. Pallor ut tristi horridus
Obrepit ori. Rex Ragumberte, genitor,
Attolle vultum. Palpitat, sudat, tremit. red spacer 440
Calor ossa liquit, ore mors toto sedet.
Quid video? Tristi funere extinctus iacet.
O dira sors! O impia et semper meis
Adversa caeptis! O mihi immitem polum!
Proh quam paterno spicula in nostrum undique spacer 445
Caput furore coniicis, vibras faces!
Iacet nefando funere peremptus parens,
Instabit hostis, civium nutat fides
Nempe hic dolosis retibus cinctum hostibus
Dedis trophaeum. Iam coarctatis manus spacer 450
Vinctus catenis aut Luiperti ipius
Agor quadrigas, et tumens fastu puer
Nostra en superbo colla calcabit pede
Proh rem pudendam! Citius horrendo precor
Tellus dehiscens ore raptatum abditis spacer 455
Condat cavernis, aut truci caelum manu
In hoc trisulcum fulmen emittas caput.
Disrumpe, nubes, fulgura et flammas iace.
Sequar parentem, cupio, da caelum mori. red
GRAU. Ariperte, tacito corde maerorem preme, blue spacer 460
Gemitumque cohibe, morte nec fractus patris
Languescat animus. Saeva, si cedis, pede
Te sors superbo sternet, ac stratum opprimet.
Vultum serena,. Miles oppressum nece
Si te parentis cernat, exanguis fugam spacer 465
Aversa domum terga probosa dabit.
Sed si virilis ore persistens vigor
Insana sortis tela, ferales minas
Truces procellas temnat, audaci hostibus
Pugnam lacessens miles obstabit gradu spacer 470
Age ergo, nullae fronte stent luctus notae.
Vestem ne mutas, signa maeroris cave
Ullamve dubio praeferas vultu metum.
ARIP. Parebo, Grauso, quaestibus ponam modum.
At ne sinistrae cladis ad nostros volet spacer 475
Hostes susurrus, sedulo portas iube
Occludi, et altis creber in muris vigil
Speculatur usque quid novi pariet dies.

Perge ad actum tertium