Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

SANCTUS DAMIANUS EPISCOPUS TRICINENSIS
TURBAS ITALIAS DIVINITUS PRAEDICIT

ANNO DOMINI 1626
FEBRUARII 13 red

<DRAMATIS PERSONAE

DAMIANUS
S. MICHAEL
ALDO
GRAUSO
ARIPERTUS
LUITPERTUS REX
ROTHARIT
SIGEBRAND

MUTI

St. IOANNES BABTISTA
St. PETRUS
ANSPRAND
MILITES>

bar

PROTASIS blue

<DAM.> Ergone fixus unus in rebus tenor
Nec ullae fessae dabitur Hesperiae quies?
En obstinato pertinax semper gradu
Praeceps ruina fertur, exoritur nova
Ex clade clades, turbine turbo premit spacer5
Curamque cura. Nullus est bellis modus, red
Aquilasque dextra miles hostili rotans
Signis lacessit signa. Commixto fluens
Cruore tellus undat, ac tanto ebria
Effecta dudum sanguine eluctans novos spacer10
Haurire fluctus cogitur, iustis deest
Locus sepulchris. Postque tot rerum vices
Minace rursum fronte portendit novas
Polus ruinas. Stella sanguineo undique
Comata crine, funera, exitium, luem, spacer15
Ferrum, tumultus, sanguinem, clades, necem
Et dira tristi bella praemonstrat face.
Seditio, furiae, praelia heu iterum truci
Repetita Marte perpetim Ausoniam gravant blue
Atque ipsa diris viscera absumunt malis. spacer20
O summe mundi rector, o caeli decus,
Clemens tuorum fautor, o tandem graves
Compesce fluctus, mitior durum pia
Restringe dextra fulmen, o clemens fave
Blandaque longas alleva aerumnas manu. spacer25

bar

VISIO

Apparent sanctus Michael, sanctus Ioannes Babtista,. Sanctus Petrus.

S. MI. Damiane, nondum iusta funesto stetit
Vindicta cursu. Templa Babtistae piis
Dum precibus olim cultu, dum larga manu
Vova puris thura resonabant focis
Gens Longobarda floruit pristina.spacer30
Collapsa pietas sede languentis poli
Irritat iras, corruit sensim gravi
Perculsa caede, mole succumbet sua.
DAM. Proh dura caeli nuncia, o tristem sonum!
At cum tonantis ingruit iussu lues spacer35
Fixumque lege mentis aetherea sedet
Ibo et futura maestus opperiar mala.

bar

ACTUS I, SCENA i blue

Aldo odio Chuniberti Luitperto regi dira machinatur.

ALDO Age, Aldo, forti perfice occeptum gradu.
Quam longa dudum vota spiravunt diem red
Tandem refulsit. Perge, quid segnis iaces? spacer40
Quid ira torpet? Lapsus ex animo tibi blue
Chunibertus, arae probra, ludibrium, fuga?
Haec exciderunt? Potuit immeriti caput
Damnare ferro, potuit ingratus necem
Moliri, et altos struere vesanus dolos, redspacer 45
Et pateris, Aldo? Scylla patietur prius
Sedata naves, bruma dominatum canis, red
Ver dona Bacchi fundet, Autumnus nives,
Quam sinat inultus Aldo Chunibertum. Solum
Caelumque testor, dextera ultrici faces spacer50
Ferrumque stringam: castra civili tuba
Spargam, cruore curia undabit suo
Restinguet ignem sanguis et peior malo
Mali medela. Sic tibi tandem, dolor,
Litabo, iustus cuncta pervertet furor. spacer55
Timuit? Timore faxo non vano tremat.
Sed quo vagaris, ira? Chunibertum sopor
Aeternus urget, sceleris inventor periit.
Recede, fervor, quoque rex tumulo iacet
Sepulta iaceat ira, sat votis datum. spacer60
Non ita nec isto cinere sopitus calor
Languens iacebit, rapiat e rogo faces.
Superest, suoque vivit in nato parens.
Revivit ira, perfidi fraudem potris
Natus rependat. Huc tuos torque, dolor spacer65
Vindex, sagittas, tela Luitpertum petant.
Pereat, cruore fusus inviso sui
Cineres parentis spargat. Aldonem pater
Compulit ad aras, Aldo compellet ad †horas†
Stirpem nefandumm potius ad sacras trahens spacer70
Mactabit aras. Verba quid fundo minax,
Occepta fraus est. Grauso Taurinos petens red
In spem coronae iam Ragumbertum impulit.
Haec pacta nox est fraudis. O faustus sonus!
Agnosco signum, me beat votis polus. spacer75
Quid, frater, affers?
GRAUSO spacerspacerspacerspacerspacerDux Ragumbertus tua red blue
Promissa laudat, cuncta confestim exequi
Cauteque statuit. Filium Aripertum sibi
Praemisit, alter rebus ut tantis comes
Factique nobis arbiter cuncta ordinet. spacer80
Armatus ipse milite adventum parat
ALDO Generose princeps laeta quem blando aspicit
Fortuna vultu, perge quo virtus vocat,
Quo mentis ardor tollit, invitat favor.
Ad summa scande, splendet et inferius throno spacer85
Quodcunque sordet. Stemma vernantem ambiat
Regale frontem, sceptra iuvenili micent
Locata dextra. Vela dum ventus favet
Expande felix, per fretum laetus volat, red
Totamque pleno lintre fortunam excipe. spacer90
ARIP. Male cauta quisquis vela fortuna explicat
Patet procellis: turgida pontus fremens red
Assurgit unda, perque tot fluctus vagam
Tandem latentes adigit in Syrtes ratem.
Periculosum semper est sortis fretum. spacer95
ALDO Nauarchus Aldo facile per cunctos reget
Fluctus carinam, nil tumescentis timet
Cauri procellas, nil maris Sirtes, nihil
Pericla caecae sortis, infidam fidem.
Da vela ventis, non prius sistam, tuam spacer100
Quam in expetitum proveham portum ratem. red
ARIP. Immensa spondes, Aldo. Quo signas tamen
Fidem sigillo?
ALDOspacerspacerspacerspacer Vincio fidem fide.
ARIP. Munera ligatam saepe dissolvunt fidem.
ALDO Audacia.
ARIP. spacerspacerspacerspacerIpsum regis hanc nomen premit. red spacer105
Regia vel acres sceptra compescunt viros.
ALDO Amore.
ARIP. spacerspacerspacerspacerVarios patitur accessus amor
Patitur recessus.
ALDOspacerspacerspacerspacerspacerChalybe.
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNec regi chalybs
Deerit.
ALDOspacerFurore.
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerCaecus errabit furor.
ALDO Fide, furore, chalybe, Chuniberti probro, spacer110
Odioque dirae stirpis, irrito impetum red
Rancore, furiis, Dite, vindictae siti
Aldonis hi sunt milites, firmos putas.
ARIP. Abunde dictum, testium est Aldo satis.
Sed quis statuta, fare, perficiet modus? spacer115
ALDO Ubi purpuratum Phaebus afflabit diem
Caecum revisens crastinis mundum rotis red
Tristis gemensque veste mutata subi
Regis penates. Dira insontis caput
Dic machinare, curiam ingediens prior spacer120
Rumore facilem commodo aperiam viam,
At Grauso propere tu Ragumbertum petens
Dic in remotis militiim celet iugis
Dum condat atris furva nox umbris diem.
Tumque e latebris clanculum egressus, iube spacer125
Urbi propinquat. Caetera intrepidus meae
Curae relinquat.
ARIP. spacerspacerspacerspacerspacerAldo promissa exitum
Si sortiantur, praemia expectet fides
Maiora, amoris interim hoc signum feras.
ALDO Ariperte, testor astra vel regno tuo spacer130
Statuet coronam capite, vel perdet suum
Aldo.
ARIP. spacerBenignus caepta fortunet polus!

bar

ACTUS I, SCENA ij

Rex territus aspectu cometae ab Aldone decipitur.

ALDO Bene est, triumpho. Fervet in cursu dolus
Super astra tollor. Ira, quos ludos dabis.
Praelude factis, anime. Mentem †hinc† red spacer130
Iuvat vel ipso pascere obtutu iuvat
Videor videre sanguine exundans solum,
Per summa video tecta Vulcanum incitis
Immitti habenas flamma scintillas agens spacer135
Victrix per urbem volitat. Exundat cruor
Urbs proruatur, acta contortis cadat
Ambusta flammis curia, Aldonem quoque
Premat ruina, dummodo et regem premat.
Versaque dirum stirpe perdatur genus. spacer140
Sed en silente maestus accedit gradu
Paulisper istic aure venatus satius
Caecam paratis retibus claudam feram
<REX> Iratus ecquas denotat clades polus, red blue
Quae monstra terris? Triste sanguineo intueor spacer145
Rubere crine sidus, ac tetram facem
Praelonga ducens flamma terribili minax
Scintillat igne, quodque me cruciat magis
O minace Italiam fronte lethalis notat
Quo monstra vergunt? Nescio quid animus pavet spacer150
Feralis augur, sed pavet, dubio premens
Tremore pectus, et vel invitum feris
Urget procellis. Fida vos procerum cohors,
Proferte laevum quid mali sydus ferat
Curasque demite mente.
ALDOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Qui causam metus red spacer155
Quaerit, doloso cinere perniciem favet, red
Adiungit ignes ignibus, flammis faces.
REX Dubii levamen quaero, non causam metus.
ALDO Levius timetur, semper ubi latet malum. red
REX Causam timoris quisquis invenit, malo spacer160
Terretur uno. Quem latet timet omnia.
Minus urget animum in varia divisus timor.
Sed qualis illi cuncta quem terrent quies,
Proferte tandem vanus ut fibras metus
Si quatiat, expellam ultro, si verus prior spacer165
Sagace dubios mente pervertam exitus.
Dicite minaci stella quid signet coma.
ALDO Prodigia quoties ista tremefacto polus red
Ostentat orbi, sanguinem, caedes, necem
Atque arma spirat, ferrea attollens manu spacer170
Cuncta Mavors signa lymphatus agit
In bello, turmas. Ingruit terris lues
Famesque. Belli pugnis arescit seges,
Et vidua partus terra deplorat suos.
Horrenda foedis incubat strages malis. spacer175
Putrescit aether, languet in campis pecus
Hominesque dirae lucis exosi moras
Tardante fessas, exspuunt animas nece.
Nautis procellas, urbibus casum ferunt
Stellae comantes. Saepius iniquo tamen spacer180
Afflant potentes sydere, et longum invident red
Diem tyrannis, principum petit caput
Feralis agnis semper intentans minas
Semper inimicum regibus pandens iubar.
REX Pandat meumque stella si iugulum petat spacer185
Ultrice flamma feriat. Extendo lubens
Polo iubente sceptra. Gestabit manus
Iubente ponere. [ . . . . . . . . . . . . . . . . . ] red
Tibi, summa caeli rector, has frontis notas,
Haec clara regni decora, moderamen, thronum, spacer190
Memet resigno: fila si vitae libet
Protrahere, vivam; fila si duro placet
Resecare ferro, vulneri opponam caput.
Regnabo, vivam, moriar arbitrio poli.
ALDO Quid ore nubes discolor vultu sedet, spacer195
Generose princeps? red
REXspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOre si nubes sedet
Effundat imbres, et poli flammas aqua
Sistat rubentes. Quid gemiscenti obstrepis?
Permitte lacrimas, Aldo. Sum caeli reus
Polo en reposcor.
ALDOspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuas polus iactat minas? spacer200
REX Crinita caelo stella portendit meo
Capiti ruinam.
ALDOspacerspacerspacer Cur tuo?
REXspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRegum tholos
Haec stella semper lumine sinistro ferit.
ALDO Non inocentum.
REX spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Labe quis cuncta uniat
Tenaxque recti semper illimen trahitspacer 205
Sine sorte vitam?
ALDOspacerspacerspacerspacerspacer Primae se vitae negat
Orbita nocentem, sanctitas pium probat.
Sed mitte luctum, saevus haud tuum petit
Regnum cometes, crine sanguineo plagas
Gravat propinquas, vana nec dicto fides spacer 210
Vicina fuerunt arva, Taurinos tuba
Civilis urget, genitor in prolem ciet
Furibundus arma, Marte subnixus pari
Vim vi repellat natus, hinc illinc ferox
Distracta duplici terra sub vallo gemit spacer 225
Ciet ira cunctos, mutuam in caedem rapit
Dissentientem Martius plebem calor.
Tibi nil sinistri stella ferali rubens
Designat igne. Sceptra securus manu,
Resume fronte vincla regalis comae. spacer 230
Sed quis dolente tendit adversum gradu?

bar

ACTUS, SCENA iij

Aripertus adit Luitpertum regem.

ARIP. Generose princeps, clara regali sedet
Cui fronte pietas, fama quem celebrem facit,
Virtus potentem, cerne crudelis gravi
Quem sors ruina quassat, ac stratum solo spacer 235
Maligno tumido calcat insultans pede.
Miserum relictum, patrio extorrem solo
Cerne Aripertum, sede quem pulsum sua.
Furor parentis urgit ignotas vagum
Sequi latebras. Tu tui similis piam spacer 240
Extende princeps dexteram afflictom Quies,
Quassae carinae portus, aerumnis modus.
Furiis parentis eripe, aut fesso malis red
Praescinde miserum vindici ferro caput.
REX Non nostra durus pectora immixto silex spacer 245
Adamante stringit, corde nec clausus rigor
Immitia gelu viscera Arctoo premunt.
Non sic potenti sedeo sublimis throno
Nec fulvo gesto sceptra regali manu,
Levique blanda sortis allapsu fruor, spacer 250
Ut quos maligno saeva praecipites Noto
Fortuna stravit, vertice elato tumens
Spernam iacentes. Novimus laeti simul
Florere et aequam tendere afflicitis manum
Huc purpuratas ferte Sidonio illitas spacer 255
Vestes aheno, ferte inauratis nitens
Monile gemmis, trabea pannosae vices
Subeat lacernae, purpurae cedat sagum.
Ariperte curas pone, dedisce exulem.
Nil metue, amoris dexteram hanc pignus cape. spacer 260
Seclude luctus fratris in locum subi.
ARIP. Stupescit animus seque vix tanto capit
Mens icta subito lumine. O niveo dies note
Notanda saxo, quod sacrum pendeas iubar. red
Me tam sereno sydus aspectu beat! spacer 265
Luitperte, citius Phaebus inverso polum
Temone findens lucidum Hesperiae caput
Attollet amne condet Eoo diem
Aripertus ullo tanta quam premi die red
Oblivioso merita patiatur situ. spacer 270

bar

ACTUS I, SCENA iiij

Sibi applaudit Aldo.

ALDO Ut auspicato prospera arridet meis
Fortuna caeptis omine, arbitrio rotant
Se cuncta nostro. Terra, sors, caelum, solum,
Polus, astus, artes, omnia aspirant meis
Benigne votis, Sol coruscanti vibrans red spacer 275
Crinita fronte spicula, aurata dies
Feliciores clarior sparget coma,
Syderea niveum signa diffundunt iubar
Stellaeque roseum luce curvantes caput
Fausto absecundant omine. Occulto annuunt spacer 280
Faventque caeptis calici auspicio globi.
Me cuncta faustum, cuncta faelicem volunt red
Ac vindicatum. Se remolitis premat @@@@@
Convulsa tellus sedibus, ruat polus
Dum stirps nefanda pariter in praeceps ruat. spacer 285

Perge ad actum alterum