Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

CRUX VINDICATA
TRAGOEDIA

ARGUMENTUM

spacerChosroes potentissimus Persarum rex, Romai imperii cladibus nobilitatus, posteaquam innumeras Christianorum urbes Persico adiunxisset imperio, tandem Hierosolymae oculum adiecit, cepit, expilavit. Inter reliquos manubiarum thesauros, quos in Persidem transtulit, duo potissimum eminebant, augustissima Christi crux et Zacharias, urbis antistes. Hac plus nimis elatus victoria barbarus honestissimas pacis conditiones ab Heraclio Romanorum imperatore semel atque iterum oblatas non sine supercilio aspernatur. Heraclius Deo fisus accisas redintegrat copias, et cum reliquiis virium tres florentissimos Chosroae exercitus fundit. In ultimo proelio Razate Persarum ductore propria manu obtruncato, Seleuciam, quo Chosroes confugerat eam victore tendit exercitu. Barbarus in fuga praesidium collocat. Sed ante Medarsen (reiecto Siroe natu maiore) regni scribit haeredem. Siroes adnitentibus satrapis patrem fratremque de fuga retrahit, occidit, et crucem Heraclio reddit.

PERSONAE

S. MICHAEL archangelus
HERACLIUS Romanorum imperator
THEODORUS eius frater
CHOSROES rex Persarum
SIROES, MEDARSES eius filii
PHILOTAS Seleuciae praefectus
CONSTANTINUS, HERACLIUS Heraclii filii
ZACHARIAS Hierosolymae patriarcha
CLEARCHUS magister equitum
BONOSSUS, THRASYBULUS consiliarii
CAMILLUS, CETHEGUS tribuni
NICOMACHUS chiliarchus
MEMNON, ORONTAS satrapae
HERMES fecialis
PAMPHAGAS, OCNUS magi
UMBRA HORMISDAE regis Persarum
ECCLESIA
VIRTUS
VERITAS
HERCULES
AIGLE, ARETHUSA, HESPERETHUSA Hesperides
IDOLATRIA, ERROR, FASTUS
EUPHRATES, TYBRIS
SEPTEM PLANETAE
HORAE
PUPILLI
CAPTIVI
COELITES
MILITES
EPHEBI
RUSTICUS

<ECHO>

PRAELUDIUM

Ecclesia, a Virtute et Veritate stipata, de crucia anxia a S. Michaele recreatur, qui seriem futuram, faciemque ei ostendit.

ECC. Ecquando nostras arbor auricoma sinus
Iterum beabit? Maximus nuper meo
Thesaurus orbis voluit amplexu frui,
Tulique gremio quod prius tulit Deum.
Sed nunc (acerbus strangulat voces dolor!) spacer5
Persae profanus cuncta vastantis furor
Praedulce lignum rapuit, et tantum mihispacer
Lamenta liquit.

Ostendit pupillos et captivos Christianos. blue

spacerspacerEcce quos comites ferox
Mihi destinavit Choroes! Deflet patres
Hinc Marte caesos vidua puerorum cohors, spacer10
Fletumque fletus uberem extorquet mihi.
Illinc propago clara Christiadum suam
Captivitatem luget, abscisso gemunt
Hi crure, truncas abstulit aliis manus,
Aliis lacertos mucro.

Portant ligones et instrumenta.

spacerspacerspacerspacerspacerCerealis tamen spacer15
Gravat supellex dexteras. Fidae mihi
Comites, doloris dulce lenimen mali
Dicite medelam.
VIRT. spacerspacerspacerspacerNympha caelicolum choro
Dilecta, riguas terge formoso genas
Pollice, doloris imber arescat. Petri spacer20
Si nunc carinam fervidum iactet salum,
Depraeliantes alta pax sternet brevi
Fluctus. Amicas dulce Tyndaridum iubar blue
Simul explicarit arce siderea faces, red
Subsidit unda, bella ventorum silent, spacer25
Se spuma frangit, nube detersa plus
Pelagusque ridet. Immemor Christus suae
Nequit esse sponsae.
VER. spacerspacerQuos amat Christus, sibi
Vult esse similes. Flamma pretiosum probat
Auri metallum, rebus afflictis fidem spacer30
Christus suorum explorat. Age, sepi tuum
Adamante pectus. Fracta si mundi labet
Machina, ruinam impavida suffulci. Prece
Regem fatiga caelitum, forsan tuis
Victus querelis vel crucem reddet, crucis spacer35
Vel insolentem ferre patienter dabit (Exeunt pupilli.)
Tandem rapinam.
ECC. spacerPrecibus ardentes poli
Onerabo turres. (Flectunt.) Christe, caelicolum decus
Amorque pariter, aure ne surda bibas
Quos fundo gemitus. Ecce captivos tenet spacer40
Meos amores Persia. Insultat mihi tuo blue
Iniuriosa sanguini planta. Solum blue
Natale repetat vitis, in cuius rubens
Palmite recemus tu pependisti, pede
Solymae nefando domitus. O redeat meae spacer45
Anchora salutis! Sic tibi famulam, precor,
Submittat urnam Tigris et discat meo blue
Solvere tributum Tybridi.
S. MICH. spacer Virgo, tuis
Annuit Olympus precibus. En flammas vomit
Tibi noster ensis vindices! Fastum chalybs spacer50
Hic barbarorum contudit. Cernis?

Ostendit angelos hinc et illinc cataphractos. blue

spacerspacerspacerspacerspacerspacerTuis
Pugnat sub aquilis tota caelitum cohors.
Ut vibrat enses! Turbine tremendo suas
Ut librat hastas! (Exerit clypeum.) Macte, caelicolum modo red
Umbone tecta dimices, victrix tuos spacer55
Laurea capillos vinciet. Duplex, age,
Huc flecte lumen, genua cum vultu leva.

Idololatria filios amplectitur.

Viden’ ut superbo se superstitio locet
Solio? Pudendam viden’ ut astringat sinu
Utrimque prolem? Dexterum stipat latus spacer60
Error, sinistrum Fastus. Hinc Solymae pater
Vivit sub atro carcere sepultus. (Stridunt catenae.) Gemunt
Intus catenae. Insultat Euphrates Tybri
Hinc insolenti turgidus fastu. Tamen
Animos resume, pone faemineos metus. spacer65

Ostendit triplex Heraclii trophaeum.

Trophaea cernis Heracli? Spolia tribus
Externa ducibus rapta? Perstringunt tamen
Opima, medium iure quae poscunt locum
Splendore reliqua.

Chosroes thuo coram solis idolo adolet.

spacerspacerspacerNube Panchida deum
Minus audientem, Chosroes, frustra colis. spacer70
Depone acerram. Lachrymae thuris tuas
Siccare nequeunt lachrymas.

Siroes tenet arcum intentum in patrem.

spacerspacerNequeunt manum
Siroae minacem sistere. In fumos abit
Sabaeus iste fumus.

Heraclius crucem portat ad montem Calvariae.

spacerspacerEn scenam novo
Dignam stupore! Dulce qui pondus crucis spacer75
Portat, lacerna tectus aurata ducum
Est Heraclius ductor, Euphratis timor
Tuique murus imperi. Christi sacro
Non indecorum sanguine cacumen petit.
Sed ecce gressus fert reluctantes! Stupent spacer80
Genua moveri nescia. Superbum cito
Depone cultum.

Abiicit chlamydem purpuream, induit pannosam.

spacerNon amat Tyrios crucis
Purpura colores. Induci lacernam rudi
Textam Minerva. Vestis haec superis placet.
Progredere ibique surculum vitae sere, spacer85
Ubi pullulavit aurea primum coma.

Figit crucem in monte.

Bene est. Sacrato planta revirescit iugo.
Iam fraena laxa gaudio. Cernis crucem
Crucisque pariter vindicem.
ECC. spacerspacerspacerspacerspacerCerno meae
Fruticem salutis, dulce sylvarum decus. spacer90
Heroa cerno grande bellantum iubar.

Clauduntur paria.

Non cerno, subito scena transivit. Polus
Ergone volucri praepes aufugit rota?
Sic est. Olympus abiit. Hoc saltem polum
Compensat ipsum, quod salutifera crucis spacer95
Iterum reviset planta Iordanas solum. (Exeunt.)

ACTUS I, SCENA i

Umbra Hormisdae a Chosroe filio occisi vindictam hodie reposcit. E specu subterraneo. blue

UMB. Hormisda, surge. Linque lachrymosi chaos
Antri. Catenae, laminae ignitae, rotae, blue red
Flammeaque Ditis flumina, et quicquid plaga
Tenet inamoena, Gorgones, furiae, canis spacer100
Trifaux, valete. Fallimur. Avernus pede red
Non claudicante sequitur Hormisdam. Licet
Sontum cavernas liquerem, memet tamen
Non fugere possum. Totus Hormisdae sinu
Stabulatur Orcus. Atra mors, iaculum manu spacer105
Fatale crispa; si lubet, totam meo
Consume pharetram pectore. Est satius semel blue
Proiicere vitam quam mori semper. Meum
Inane Avernum, Chosroes, vide. Pice
Ripas flagrante torridas, plumbi lacus spacer110
Eubullientis, spectra puerorum voca,
Delira cerebri somnia aegroti, metus
Pictos. Scelestum torquant quantus patrem
Fornax, camino tostus ardenti scies
Hodie. Megaera praeparat solium igneis spacer115
Candens pyropis. Flammea iuxta patrem
Sponda recumbes. Tartari fundo latus
Volvemus ambo. Sed tuis gravior tamen
Incumbet humeris Aetna. Calcatus pudor, blue
Violata sacri vincla coniugii, solo spacer120
Aequata divum templa, vexatus cinis
Caelo verendus, diruti Solymae lares,
Et crux Olympi gemma sacrilega manu
Abrepta, patris denique effusus cruor,
Vindex tonantis fulmen exposcunt. Cave spacer125
Irata caeli tela, vipereum genus!
Hoc namque solum nomen extincto patre
Tibi relictum est.

Ostendit fustem quo occisus est.

spacerspacer  Cernis infectam meo
Clavam cerebro? Non satis fuerat duplex
Tenebrasse ferro lumen, et Phoebi iubar spacer130
Rapuisse patri, quod tibi prius dedit?
Animam gementem fuste quid nodis gravi
Iuvat expulisse? Cote sanguinea nepos
Acuit sagittas, teque ludicram suo
Metam furori destinat. Siroes avum spacer135
Non sinet inultum. Sanguinem sanguis petit. (Exit.)

ACTUS I, SCENA ij

Chosroes seipsum insolentius iactat. Medarses pro fratre (qui ea re in carcerem coniectus est, quod magi infaustum eius imperium fore portenderant) frustra intercedit.

<CHOS.> Macte, puer. Isto vertice sedebit brevi
Diadema mundi. Quicquid aetheria videt
Ab arce Phoebus, sive Memnonii plagas blue
Despectat orbis, lumine occiduo legit spacer140
Seu regna potius Hesperi, hoc totum tuum est.
Ignes minores arce stellanti sedens
Moderatur unus syderum princeps, regat
Unus Medarses orbis imperium.
MED. spacerspacerManu
Feliciore frater imperii reget spacer145
Clavum, carinae Tiphys accedat tuae. blue (Flectit.)
Per martiale, genitor, invictae manus
Supplex adoro fulmen, et virides adhuc
Per spes Medarsis, si sedet fratrem suo
Spoliare sceptro, libero saltem frui spacer150
Patiare caelo, carceris linquat specum.
CHOS. Pro peste patriae supplicas, fili? Volent
Ludibria ventis verba. Phaetontes mea
Non temperabunt fraena. Caelicolum lares
Testor, Medarsen mox adorabit meum spacer155
Devictus orbis.
MED. spacerspacerspacerspacerAngulum mundi, pater,
Vixdum tuemur, et tamen totum mihi
Promittis orbem? Terror armorum tonat
Magis magisque Persicos fugat deos
Formidolosus Heracli genius, caput spacer160
Mars Heraclii fronde Castalia beat. blue
Quot bellicosos ense fatali duces
Demisit Orco? Caedibus incendat Tigris,
Nec nostra pluvio pullulant tantum Iove
Quantum cruore prata, luxuriat Ceres spacer165
Cladibus opima. Falsus o utinam forem,
Genitor, auruspex! Vereor, ah vereor tamen
Ne me pollenti spoliet imperio.
CHOS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMetus
Mali omninantes supprimas, fili. Pedis
Supplosione simplicis, faxo meum spacer170
Sexcenta clypeis agmina Medarsen tegant.
Quid? Heraclius Chosroen vincat, suo
Adhuc laborans vulnere? Extinctum, puer
Consulito Phocam quantus hostiles pater blue
Inter phalanges fulminet. Nilum quoque spacer175
Apello testem barbaro ripas super
Sanguine tumentem, quanta diluvies novos
Boum labores straverit. Sensit suum
Carthago rursus tonsa Scipiaden. Serant blue
Alii decennes Marte Pergameo moras. blue spacer180
Ego feriendo laureae adieci meae
Palmas Achillis. Nulla si nostrae forent
Monumenta dextrae praeter ereptum crucis
Fatale lignum, nonne commendat meum
Sat una Martem planta? Christiadum tenet spacer185
Quicunque fruticem, fata Christiadum quoque
Captiva servat. Persico Christus iugo
Superba dudum colla submisit. Calyx
Spumante rorans Euyo, curas procul
Dissipat edaces. (Aperiuntur siparia.) Ecce converso fores spacer190
Cardine dehiscant.Mensa te patris vocat. (Accumbit cum filio.)

ACTUS I, SCENA iij blue

Aula Chosroae vana elata <superbia> epulis vacat. Inter pocula Euphrates planetas red invitat, ut soli planetarum principi et Persarum deo de parta, ut putet, victoria congratulentur. Et quoniam eadem stella mane lucifer, vesperi Hesperus, apellatur, propterea duplicem in praesentia sustinet personam.

CHOS. Sedete, satrapae. Laetus innubi dies
Hodiernus orbe transeat. Lachrymas silex blue
Vel ipsa Niobes supprimat. Festus volat
Ad astra fremitus. Agite, ducamus scyphos spacer195
Nectare madentes, donec ex Bacchi rubro
Aurora surgat aequore. Salutem, puer,
Vel hic vel alter afferet cyathus. (Haurit.)
MED. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPatri
Addat coronas hic coronatus calyx. (Haurit.) blue
CHOS. Pulsata tellus verbere alterno pedum spacer200
Nunc ingemiscat. Cantus et choreae, Ceres
Bacchusque rident. Hunc diem certum est meo red
Dicare genio. (Prodit Euphrates.)

CANTUS

EUPH. Radiata caeli tecta
Linque, Phoebe, linque plectra, spacer205
spacerImperator syderum,
spacerspacerFer tecum horas,
spacerspacerspacerRupito moras,
Rex auguste luminum.

Ingens genius Persarum spacer210
Patrem celebret Musarum.
spacerSaturne, sis placatus.
spacerspacerIuppiter stella
spacerspacerspacerNon amat bella,
Vix unquam est iratus. spacer215

Prodeunt singuli quo vocantur ordine.

Minas pone fulminantes,
Mars. Est lis inter amantes.
spacerPhoebo fave, Mercuri.
spacerspacerDiana veni,
spacerspacerspacerNe te sereni spacer220
Lux praevertat Hesperi.

Tripudium.

ACTUS I, SCENA iiij blue

Epulis superveniens e praelio Nicomachus cladem nunciat. Chosroes, Nichomacho propter nuncio increpito, Medarsen regni scribit haeredem. Magos qui ei falso praedixerant victoram exturbat. Intrat Nichomachus.

NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGrande Persarum iubar,
Patiente voces aure Nichomachi bibe.
CHOS. Quid? Heraclii castra Razartes tenet?
NIC. Elinguis utinam lingua Nichomachi foret! spacer225
CHOS. Quid Daedaleis texis ambagis? Nimis
Suspendis animum. Fare, quo res sunt fare.
NIC. Eheu! Ruentis columen imperii, polo
Aequalis heros occidit.
CHOS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCecidit mei
Pars melior animi, dulce Razartis caput? spacer230
NIC. Cecidit, sinistro Marte perculsus. Fuit
Bellator ingens. Maior est heros tamen,
Qui vicit ipsum nescium vinci.
CHOS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerModum
Edissere necis. Unus extinxit ducem
An nimbus equitum totus oppressit?
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerManus spacer235
Conserta manibus, pes pedi, viri viris,
Ancipite palmam Marte librabant diu.
Uterque tandem ductor impatiens morae
Mordace fodiunt calce cornipedum latus.
Aversa quales fulmina fragores cient, spacer240
Tremente mundo, talis infestis tonat
Uterque telis. Flammas quae torvas ducum
Intendit acies, ignibus certat vomit
Quos verberatus mutuo attritu chalybs.
Quid multa? Faciem Persa vulnifico petit spacer245
Mucrone, Graecus parmulae obiectu gravem
Eludit ensis turbinem. Exilis tamen
Degustat ictus labra. Tumque furiis iecur
Accensus hostis, torva subridens ait,
“Vide an penetrat noster hic ensis magis.” spacer250
Dixerat, et alte vulnus attolens, boum blue
Septena findit terga. Non clypei mora
Protegit aenas cuspidis squammas, caput
Nec ipsa cassis. Ecce Razatis iacet
Humero ex utroque pendulens vertex! Humi blue spacer255
Procumbit ingens, pondere immani gemit
Tremefacta tellus, atque disperso rubet
Undique cerebro. Persa cum viduas duce
Senset phalangas, protinus tergum fugae
Dat indecorae. Solus integros ego spacer260
Contra cohortes, grando telorum sinum
Dum peteret ictum, mole me tenui mea,
Donec corona cernerem hostili latus
Et hinc et illinc undique obseptum. Statim
Ad Heraclii castra deducor, iubet spacer265
Tristes referre nuncios, addit quoque
Quae vix acerbus patitur effari dolor. red
Supremum adesse Chosroae et Persis diem.
CHOS. Mentitur. Astra Chosroen valido tegent
Umbone, veniet Persicae ad cantum tubae spacer270
Militia caeli tota. Non frustra colunt
Stellantis aethrae principem Persae. Cito
Fecialis adsit. (Intrat.) Vade, dic hosti, calor
Si Martialis corda succendat, novas
Mecum duello finiat strages.
HERM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTua spacer275
Capesso, Caesar, iussa. (Exit.) blue
CHOS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProh superi! Diem
Nobis supremum cantat ex tripode. Polus blue
Non me videbit emori, mundus nisi
Moriatur etiam. Sica, Nicomache, tua
Hosti pepercit, turgido tantum scelus spacer280
Ut vomeret ore?
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerRegio condi sinu
Hic nescit ensis, pugnet hostili nisi
Cataphractus acie.
CHOS. spacerspacerspacerspacerspacerNonne pugnabat? Tuus
Cur tunc quievit gladius?
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerArmorum deum
Apello testem, vosque sub Avernum dati spacer285
Manes cruenti, ferreo umbrarum deo
Quot immolavi victimas.
CHOS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStrages dedit
Impune dextra? Vulnus adversa micat
In fronte nullum. Timide fugisti.
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSinum
Non indecoro vulnere cruentum vide. spacer290
CHOS. Parum est. In acie morte debebas meam
Emisse palmam.
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerNulla moriendi tamen
Si ianua patet, caede me propria iubes
Scelerare dextram?
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerAuguste, quae promam, tua
Bonitate fretus eloquar. Regis salus spacer295
Agitur, propinquat hostis. Innumerae tibi
Quo te recipias suppetunt urbes. Sinum
Explicat amantem Persis interior. Iuvat
Quandoque cedere turbine. Partae decus
Palmae duelli credere incerti nequit spacer300
Superbus hostis aleae. Tuta loca
Statio regni fata. Quodcunque imminet ego
Sustinebo lateris oppositu mei.
CHOS. Laudo Philotae rebus in trepidis fidem.
Reciprocantes Martis incerti vices spacer305
Stat experiri. Sed tamen, quando nigrae
Regibus et Iro stamen haud dispar necant blue
Parcae, priusquam pollice severo meos
Abrupat annos Lachesis, haeredem patris
Scribo Medarsen. Dexteram Mavors dedit, spacer310
Minerva cerebrum, pectus effinxit fides,
Charitumque totus labra formavit chorus.
MED. Melius decebit regiae vinclum comae
Fratris capillos. Labra materni prius
Admovit ille fontibus lactis. Minor spacer315
Raperene frater sceptra maiori audeat?
Pietas reclamat, iura naturae vetant.
CHOS. Punire sontes iura naturae iubent.
Adamanta tundis. Syderum testor chorum
Meumquen umen, frater invidia licet spacer320
Rumpatur, ostrum patris in tuis, puer,
Fulgebit humeris. Vocis et cordis sono,
Satrapae, Medarsi plaudite.
PHIL. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerImbelles creat
Nunquam columbas aquila, progeniem quoque
Non discolorem seminat fortis pater. spacer325
Vivat Medarses, imperi fraenos regat.
OMNES Vivat Medarses, imperi fraenos regat. (Intrant magi.)
PAMPH. Fuge, fuge, princeps, hosticae clangor tubae
Perstringit aures.
CHOS. spacerspacerspacerspacerspacerLatera disrumpat tuba
Magique pariter. Ite mendaces, nigro spacer330
Devota Diti turba, corripite gradum
Ocyius, in aulum Costroae nunquam pedem
Inferte rursus.
OCNUS spacerspacerCulpa quae damnat reos?
CHOS. Quae culpa damnet innocens Ocnus rogat.
Ubi nostra, stipes, laurus? Ubi victos super spacer335
Trophaea acervos posita? Mendacem poli
Semperne linguam fingitis? Semper fibrae
Pecorum sinistrae dextra portendunt? (Flectunt.) Mihi
Non verba dabitis amplius.
PAMPH. (Flectunt.) spacerspacerspacerspacerspacerCaesar, tui blue
Per spes Medarsis obsecro, liceat sacri spacer340
Vivere sub umbra nominis.
CHOS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPotius Stygis
Vivite sub umbra. Non vacat inanes magi
Audire nugas.
PAMPH. spacerspacerspacerMagne caelicolum pater,
Incende totum vindici flamma polum.
CHOS. Abite, pestes.

Surgunt et exeunt.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExulum forsan preces spacer345
Stellantis aulae rector attenta bibet
Propitius aure. Tempus alatis volat
Pernix quadrigis,imminent hostes. Tibi
Urbem, Philota, credidi. Muros novo
Aggere corona, valla si tempus negat spacer350
Sis ipse murus. Dumque formoso genas
Pulvere decoras patriae, in gremio tuam
Profundis animam, magna Nichomacho suae
Sit cura plagae. (Exeunt praeter Nicomachus.)

ACTUS I, SCENA v

Nichomachus ultionem cum Philota machinatur, qui Siroen e vinculis eximere constituit.

NIC. spacerspacerspacerspacerspacer“Magna Nicomacho suae
Sit cura plagae?” Bene mones. Duplici modo spacer355
Vulnere cruentor. Alterum innocuo sinum
Chalybe memordit, alterum cordis mihi
Reserat latebras. Vulnus hoc alto manet
Animo repostum, vulnus hoc debet tuus
Curare sanguis, tu mihi plagam †incutis† spacer360
Sic mihi medullam dederis. O linguam cane red
Dignam trifauce! Mene degeneri timor
Macula notabit? Qui super acervos steti
Solus cadentum? Bella qui gessi puer
Canenda Musis? Solus indomitam tuli spacer365
Qui Martis iram, Persa cum tergas daret?
Sed laureatos quid supervacua cano
Cythara triumphos? Causa non verbis eget.
Licet ipse sileam, sat cicatrices meae
Sunt eloquentes. Lurido Ditis lacu spacer370
Loquerentur utinam nobiles umbrae, forent
Hostes patroni. (Intrat Philoteas.)
PHIL. (Ad auditores.)spacerspacerspacerspacerspacerTurbidum torquet gradum blue
Frontemque nubes asperant. Haeret, silet,
Brachiaque temere iactat indignans, gemit,
Minatur, oculis lachryma invitis fluit. spacer375
Molitur aliquid. Proprius accedam.

Nicomachus stringit gladium, applicat pectori.

NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCades
Inultus ergo? Melius ah melius, furor!

Cohibet manum Philotas.

PHIL. Nicomache, quid agis?
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDulce dimidium mei,
Proiicere liceat lucis exosae iubar.
Satis superque viximus.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNoli duos spacer380
Una perimere morte. Dimidium tu
Si sim, necesse est fata nos eadem trahant,
Eademque lethi forma. Si spires, ego
Spirabo pariter. Si cades, pariter cadam.
Compesce mentem, mucro pacificas amet spacer385
Iterum latebras.
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerVincis, o fidum caput,
Vincis, Philota. (Condit ensem.) Solis invisi iubar
Spectabo potius, potius infamis, miser
Et segregatus orbe, ludibrium poli red
Terraeque vivam, chalybe quam rumpam mei spacer390
Stamen Philotae. Mentis arcanae arbiter
Quae spina pectus lancinet nosti: nihil
Quo leniatur vulnus occurrit?
PHILspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDies
Acerbitatem mitigat luctus.
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMoras
Fastidit animus. Lenta peracerbus dolor spacer395
Remedia nescit.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerVis cito medelam?
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNimis
Praepetibus alis advolat nunquam salus.
PHIL. Te vulneravit genitor, obducet tamen
Fortasse plagam filius. Non te latent
Exculcerati spritus Siroae, sui spacer400
Tuique vindex evibret fulmen.
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIacet
Carcere sepultus.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerPoterit educi. Meo
Obtemperabit nutui miles.
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTamen
Iterum cruento si puer iugulum patri
Dederit, periimus.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerCarceris nigri teget spacer405
Spelunca natum, donec indecorem pater
Fugam capessat. Genitor ubi linquet suos
Hostis furori, natus umbrosas specus
Rumpat cavernas. Populus orientem colet red blue
Solem, sedentem respuit.
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSed si redit spacer410
Tumidus opimis hostis exuviis, fugam
Nunquam probrosam carpet.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerElabi manu
Patietur hostis lauream? Victor dabit
Iugulumne victo? Nemo captivo velit, red
Nisi mente captus, congredi. Cassos Noti spacer415
Rapiant timores, hostibus satis est semel
Periisse Persas.
NIC. spacerspacerspacerspacerspacerTecta vindictae via
Ridet. Parentis caede mox tinget suum
Siroes lacertum. Si qua consequitur necem
Invidia Siroen tota dedecorat, sumus 420
Nos innocentes. Interim calido sitim spacer
Satiamus hostis sanguine. Minervam tui
Adoro cerebri, sortis es nostrae faber. red
Age, conseramus dexteras, dulcis placet
Magis hic amoris nodus, aurifera meam spacer425
Quam si rigaret unda Pactolus manum. red blue
Procacis illaudata libertas labri
Tua est ruina, Chosroes. Quanto lues
Sanguine flagellum pestilens linguae?
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDabit
Utrique poenas. Dexter aspiret polus. (Exeunt.) spacer430

Perge ad actum alterum