Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  Tessara glauca - Fortune in Her Wits Caroli Iohnsoni      

ACTUS V, SCENA i
AEMYLIO, DINON

AEM. Pro certon’ habes advenisse Polyporum?
DIN. Siquidem quid vidi, certum’st, nisi fallant oculi. 1740
AEM. Mirum est ni fallant aliquando, si sint tui. Nam tu totus, quantus
quantus, nihil nisi astutia es. Sed, ut placet, ubi vidisti? Ecquid idoneus
visus’t ex quo argentum cudimus? Ha! Numquid est tractabilis? Utinam
accepisset literas!
DIN. Accepit iam in porto. Et largus lachrymarum huc properat. 1745
AEM. Qui istud nosti?
DIN. Ut vidi, suspenso gradu ibam, adstabam, comprimebam animam,
atque ubi cepi animum attendere, sermonem hoc captavi modo. Proin tu
Bombardomachidem induas, ut accipiamus hominem. Hic esto. Cum rogitabit
ubi habet Bombardomachides, huc per posticum introducam illum tibi. 1750
AEM. At militi claves reddidi.
DIN. Pish! Sexcentae sunt causae quamobrem illas possis repetere. Abi
modo. Sed enim captivis quid faciemus? Absunt percommode.
AEM. Oh! Dicam Polyporo tempus nunc non esse ut illos videat,
et iubebo cras readeat: Satin’ polita sunt haec consilia? O Fors Fortuna, 1755
quam secundis rebus hanc mihi onerasti diem! Abeamus, mi charissime
Dinon.
DIN. O mi suavissime Aemylio, abeamus. (Exeunt.)

ACTUS V, SCENA ii
GELASIMUS, PSECAS, MORION

PS. Viden’ ergo quam posthabui omnes res ingenio tuo? Nam me in
uxorem multi expetiverunt principes, quos demisi, quia indocti erant, 1760
doloris compotes.
GEL. Dii me faciant quod volunt, nisi minu’ gaudeam de pollentia tua
(nam et ipse in mea patria sat dives et factiosus sum) quam quod hae
nuptiae magno futurae sint totius orbis commodo. Namque ex te nostro
quisquis suscipitur semine suis se dictis immortali afficient gloria, fietque 1765
imperator iocorum optimus maximus.
PS. Cupio equidem poetam parere.
GEL. Mea fide paries. Nam vagiebam ego metrice, et in lactis loco
Heliconis aquam suxi, tum autem in Parnasso bicipiti saepicule somniavi.
Sed, ut verum fatear, nulla mihi carmina tam facili Minerva fluunt, quam 1770
epigrammata aut satyri, nam festivissime (ut nosti) deridere homines soleo.
PS. O Musas omnes! Quam undiquaque sententiis tuis intermisces
facetias!
GEL. Ha, ha, hae, animadverstin’? At peperci ego dicere de illis, ut
experirer utrum tute per te eas intelligeres. 1775
PS. Ah! Nunquam patris in me inimicitias caperem tui causa, nisi
intelligerem probe ingenium tuum.
MOR. Colloquuntur familiariter. Metuo ne praeripiat mihi illius animum,
namque amo illam plus vino et saccaro, et nisi me amet mutuo, abeat sane in
locum in carcere quod Tullianum appellatur. 1780
GEL. Abeamus, mea Sappho, ut a sacerdote aliquo celebretur nobis
matrimonium. Morion, abi tu domum.
MOR. Ne me contemptim conteras. Tam ego disputabam hodie quam tu
publicitus, et confutavi hominem.
PS. Exemplis pessimis ludificabor istum fruticem nisi hinc propere avolet. 1785
Oh superas! Occidi, mortua sum! Pater huc venit nos quaeritans, et stricto
gladio necem hic minatur omnibus.
MOR. Oh, oh, non possum aspicere Bombardomachidem. Nimio nimis
ferox est, iocari mecum noluit modo.
GEL. Tam mortui hercle sumus quam mare est mortuum. Ibi iterum, velim 1790
nolim, non reprimo me quin iocer. Nullumne hic latibulum est?
MOR. Oh! Quaeso ostendas aliquod, in ipso foramine acus nunc iam
iacere poteram. Ecquem hic habes caseum? Nam muris instar optime in illo
delitescerem.
GEL. Non, non, falsus es, Morion, nam tunc exederes latebras tuas. Ut 1795
illum derideo hoc tanto in periculo!
PS. Hei mihi! Est intus dolium — Ut contollit gradum! Ut oculi virent
iracundia! — Illic si vis temet occultare.
MOR. Dolium? Cedo sis, bona faemina, nunquam me pudebit a Diogene
exemplum sumere. Utinam esset plenum, evacuarem mihi quam citisssime! 1800
PS. Sequere me. Tibi mox prospiciam, Gelasime. (Exeunt Psecas, Morion.)
MOR. Ita, cum ego in tuto sim. Dolium? Magnifica pol domus est.
GEL. Oh! Oh! Audire visu’ sum strepitum militis. Tergum vel paenis illi
dabo, ut mihi rex Macedonicus. Oh! Iam venit, scio. Iacebo hic, quasi essem
mortuus. Nolo saltem cernere fatum meum. (Recumbit. Psecas intrat.) 1805
PS. Ha, ha, he!
GEL. Oh! Adest!
PS. Gelasime, surge, ne metuas malum.
GEL. Profecto, Bombardomachides, non duxi tuam filiam, neque unquam
volui. 1810
PS. Quid?
GEL. Non, quaeso ne me iugules. Memineris, obsecro, iocorum militarium
quos feci tibi, quin effeci insuper Iambi ut incedant pede.
PS. O Venus! Ludos lepidos. Adspice ad me, Gelasime, pater non adest.
GEL. O mea Sappho! Ubi est pater tuus? Obsecro an venit? 1815
PS. Neque venturus est. Ex composito hoc feci adeo, ut nobis sine Morione
arbitro fierent nuptiae.
GEL. (Surgit.) Ha! Scio hoc equidem, et ego etiam per industriam
dissimulavi quasi essem timidus — sed, numnam in vado sumus? — Annon
dissimulabam lepide? — Certe aliquid audio — Non venit spero. 1820
PS. Ne time. Sed festinato opu’st, ne tandem fortasse serio nos pater
opprimat.
GEL. Vera dicis. Properemus, mea Musa, mea Urania. Ut te amo, mea
Polyhumne, mea Melpomene! (Exeunt.)

ACTUS V, SCENA iii
AEMYLIO (ornatu militis), DINON, POLYPORUS

AEM. Intromittatur sino. Fac pateat ianua. 1825
POL. Tun’ ille es miles, arte tam insignis duellica?
AEM. Periphrasin veram nominis dicis mei.
POL Si is es, filium manu cepisti meum.
AEM. Si filium cepi tuum, captivo pater es meo.
POL. Huc itaque ea gratia huc veni tibi, illorum uti pro capitalibus 1830
pecuniam duim. Oro igitur me absolvas quamprimum poteris, nec mora
in te sit sita quin pretium auferas. Cupio videre ipsos, et complecti
miseros. Tam pater capto sum, quam dudum fui libero.
AEM. Nunc aliqui me expectant reges; cras readeas licet.
POL. Cras illud patri filium quaerenti annus est. 1835
BOM. (Intus.) Oculisne claves obviam fiunt tuis?
CALLIPHANES PATER (Intus.) Nisi iam reperiant, effringantur foribus
cardines. Nec mora exorcistae obiecta sit, cum hic advenerit.
BOM. Edico iam nunc foribus bellum meis,
Posthaec ut istum timeant efficiam pedem. (Bombardomachides frangit fores.) 1840
AEM. Occicissimi sumus, Dinon. Heus! Quis est ad fores?

ACTUS V, SCENA iv
BOMBARDOMACHIDES, CALLIPHANES PATER, AEMYLIO, DINON, POLYPORUS, SERVI BOMBARDOMACHIDIS

BOM. O! Spectra cerno? Ludit in oculos meos
Imago fallax?
Non possum pergere iambice, ita valide timeo.
CAL. PAT. Ha! Quid est? Quid tremis adeo? 1845
BOM. Me frigus, haud formido, ut tremam facit.
AEM. Dinon, in te spes omnis vertitur. Sis daemon iterum, repraesentari
salus nostra non aliter potest.
DIN. Ne desponde animum, pulchre homines versabimus.
CAL. PAT. Nihil adhuc video — hum — leopardus rediit, ipsus est leopardus 1850
quem conspexi prius.
DIN. Oh, ho, o, ho, urite, fundite, tundite, caedite, vertite, domum. Ho, ho,
fundite, tundite domum.
POL. Quaenam haec deliramenta? Suntne atra bile perciti?
DIN. Πολλά  δ᾿ ἄναντα κάταντα πάραντα τε δóχμιά τ᾿ ἦλθον 1855
AEM. Φρικτά δρακοντóκμων ἐδαίζετο φῦλα Γιγάντων.
POL. Quicquid sit, aut hi homines insaniunt valide, aut aliquid monstri
subest. Qua fugere insistam via?
BOM. Oh! Quaeso, bone daemon, ne accedas adeo. Oh!
POL. Men’ times vero? Tam homo sum quam tu. Bombardomachidem hic 1860
quaero.
BOM. Men’ quaeris? Obsecro recedas, tecum nihil negoti est mihi. Oh!
quaeso.
DIN.  Πολλά  δ᾿ ἄναντα κάταντα.
AEM. Πάραντα τε δóχμιά τ᾿ ἦλθον. 1865
CAL. PAT. Oh! Metuo male ne me persequantur daemones quia ad
nuptias iniustitia mea coegi filium.
BOM. Mallem in media acie, quam hic me stare loci. Utinam — (quid faciam?)
utinam essem iam nunc mortuus, sed mori non possum.
POL. Proculdubio istud somnium est. Ita res haec me dubium dat, ut quis 1870
sim, aut ubi, nesciam.
BOM. Claudam hercle oculos, videre non possum.
DIN. Occidam, iugulabo, interficiam, capiam, rapiam, fundam, tundam omnes
illico.
BOM. Immo non timeo, video profecto nihil. 1875
CAL. PAT. Nihil? Caecus es, Bombardomachides? Accipe sis specularia.
AEM. Πολυφλοίσβοιο θαλάσσης. (Bombardomachides manus extendens
forte tiaram Aemylionis deiicit.
)
BOM. Oh!
AEM. O Dinon, acta res est: emergi hinc non potest! 1880
BOM. Servusne noster? Facinus indignum et grave!
Iupiter, omni parte violentum intona.
Iaculare flammas, lumen ereptum polo
Fulminibus exple —
Iam possum iterum iambice. 1885
CAL. PAT. Proh deos! Siccin’ te servus pro delectamento usu’st? Arripiant
aliqui sublimem, et extinguant illic animam. Tun’ (scelus) pro arbitrio nos
terres senes?
BOM. Terrere me non potuit, timui nihil.
CAL. PAT. Non sum compos animi, ita incendor iracundia. Itane istud 1890
patere, Bombardomachides? Occide eos.
BOM. De fine paene loqueris, ego paenam volo.
Ardeo furore.Tam diu cur innocens
Hos versor inter? Tota iam ante oculos meos
Imago caedis errat. 1895
DIN. O! Dii te perdant, Amylio.
AEM. Quin, quod ferendum est feramus aequo animo. Video non licere
quicquam iam praetendere.
POL. Frustrationes ego istas mirari satis nequeo. Heus, estne miles hic
Bombardomachides?
BOM. Men’ ergo nescis? Ipse Bombardomachi-
des sum (in versu sequenti). 1900
POL. Paratus es meum mihi iam filium reddere?
BOM. Quem habeo filium reddam, sed nullum habeo.
POL. Quae te mala crux agitat autem? Hem litteras tuas quas in portu
accepi modo.
BOM. Hah! Dux Bombardomachides? 1905
Aemylio scripsit istud, o ingens scelus!
Incertus, atrox, mente non sana feror
Partes in omnes. Unde me ulcisci queam? (Verberat Dinonem et eius barbam arripit.)
DIN. Oh! obsecro te.
POL. O dii boni! Quid ego video? Dinonem servum? Hem! Dinon! Quid 1910
hic agis? Ubi filius meu’st?
DIN. Amylio, quid faciam in his angustiis? Confitebor omnia.
AEM Suspende te, si vis: diis iratis natu’ sum.
CAL. PAT. Hi homines ingentem aliquam adornarunt fabricam.
Articulatim te concidit hic servus tuus quantum adhuc video, faxo 1915
confitieantur omnia. Heus lorarii! Quis intus est? Lorarii inquam!
POL. Immo deposita veste se verberibus impleant invicem donec omnia
exquisivimus, ut lubitum’st nobis.
BOM. Locutus es non male, fiet modo. Adeste, servi, dominus hoc vester
iubet. (Ingrediuntur lorarii.) 1920
AEM. Strenuum me praebebo hominem, scapularum mihi sat magna
confidentia est. Dinon, bono animo es.
DIN. Quin Stoicus, inquam, sum, dolorem nunquam sentio. Moriemur,
sat scio. Si praeter spem quid evenit in lucro deputabo esse.
BOM. Audin’, serve? Flagella fac sint nobis in promptu duo. (Exit servus, 1925
et redit cum flagellis.
)
CAL. PAT. Interea quod est temporis, tu deme illis diploides. Ha! Statuae
verbereae, nos vetulos habetis ludibrio? (Ponunt diploides.)
AEM. (Ad lorarium.) Aliud cura, carnufex. Non possum ego hoc
exuere? Vapulare hercle nolo in generosis meis vestibus. Scio ego quid 1930
sit vapulare.
DIN. O miram rem!
Scientia talis
Dicenda est sola liberalis.
Satin’, Aemilio, fortiter? 1935
BOM. Ridetis? At mox flumen ex oculis cadet.
CAL. PAT. Hem! Da flagella illis in manus ocyus. Nisi paenas de se
strenue sumant invicem, quasi incudem caedas illos, ac pugnis oneres.
DIN. Video necesse esse ut exerceamus nosmet. Age incipiamus,
mea Commoditas. 1940
AEM. Mea Opportunitas, incipiamus.
DIN. Tu nebulo maior es, tibi hercle locum cedo.
CAL. PAT. Ludunt hercle. Heus lorarii, facite ut pugni in malis haereant.
Ad mortem vos ambos darem, si essetis mei.
AEM. (Ad lorarium.) Quin abi in malam rem, nil opera opus tua est. 1945
Annon Didon satis idoneus visu’st, qui me verberet?
DIN. Hem tibi, mi alter idem!
AEM. Meus bonus genius! (Se vicibus flagellant.)
DIN. Meus Pilades!
AEM. Orestes meus! 1950
BOM. Haec verberandi mihi sat methodus placet.
Tam similis est bello.
CAL. PAT. Fecistis probe, cessate paululum. Exquire nunc iam quidvis.
POL. Quid filio factum est meo, cum tutore eius et Gelasimo?
DIN. Emunximus illos mucidos, et argentum effecimus.
AEM. Et vestes. Viden’ ornatum Morionis tui? Me multo decent magis. 1955
POL. O frontes hominum!
DIN. Dicam omnia. Animum advortite, nam fabula lepidissima’st. Primum
omnium, appoti probe ut obdormirent fecimus.
AEM. Dein vestes Morionis pannis commutavi meis.
DIN. Dein, quasi captivos, in vinclis hic habuimus. 1960
AEM. Dein scripsimus epistolam, te ut vorsaremus insuper.
DIN. Dein spectris fictis Bombardomachidem perterrefecimus.
BOM. Egone vana ut spectra timerem, scelus!
Adesse vel iam daemonum turbam velim.
POL. O impudentiam! O mores! Quid ego de vobis tantum merui? 1965
AEM. Ha, ha! Homo suavis! Nos ut parceremus tibi? Cum bardum genuisti,
sapientium id fecisti gratia. Stultus est commune bonum.
CAL. PAT. Obstupesco1 Ita haec res mira’st.
DIN. Immo nihil iam celabo. Nolo, Amylio, ex istis technis tibi melius sit
quam mihi. Eucomissa — 1970
AEM. Dinon! O scelestum caput! (Flagellat.)
BOM. Muttiren’ audes? Pisce sis mutus magis.
DIN. — Aemylioni nupsit hodie, et dii vortant faeliciter.
BOM. Quid tangit aurem? Ferte me insanae procul,
Illo procellae ferte, quo fertur dies 1975
Hinc raptus. O quis filiam ostendet mihi?
Longinqua, clausa, abstrusa, diversa, invia
Emetiemur, nullus obstabit locus. (Exit Bombardomachides.)
AEM. Nunc demum perii solide, hoc durum in corde est mihi, quod mei
gratia Eucomissae peius erit. Praeterquam quod carendum est illa, nil adhuc 1980
doleo.
CAL. PAT. Si esset mea, omnem de illa animum eiicerem patris, et alienarem
miseram e familia. Si filius meus ad huc modum — sed nonvult, aut si cuperet
maxime, captare consilii nil posset, quin olfacerem prius.
DIN. Immo ille proculdubio his noxiis vacuus’st. Nihil in se culpae unquam 1985
commisit, tantum praeter imperium tuum, et praeterquam iussisti sedulo. Aeglen
hodie duxit.
CAL. PAT. Aeglen? Non potest fieri. Non, non, non audet. Quicquid sit,
videbo tamen. Si verum est, statim cum uxore quatietur foras. (Exit.)
AEM. Quicunque sis, peregrine, nolo precator mihi orare ut sies, nam 1990
adversus isthaec obfirmavi mala. Sed ut pacem Eucomissae conciliares ab
eius patre, id oro atque obsecro. Age, etsi parum de te meruerim, popularis
tuus sum.
POL. Meus?
AEM. Siquidem es Anglus patria. 1995
POL. Qui istud factum est, hic servitutem servias?
AEM. Fortunae aedipol vitio, nam prognatus patre mercatore sum ditissimo,
sed sic fors tulit cum sorore simul parvula hic ut me caperet parvulum.
POL. Hei mihi!
AEM. Quid lacrymas obsecro? Istud me decet magis. 2000
POL. Quia miserias mihi meas hoc dicto in memoriam redigis. Nam
filiolam ego etiam cum fratre una perdidi. Ubi capti estis?
AEM. In navi, cum in Hispaniam transmisit pater mercaturae operam
dans, ac rei studens.
POL. Quodnam erat navi signum? 2005
AEM. Castor et Pollux.
POL. Dii boni, quo magis quaero, eo plus plusque convenit. Si est ut
haec mihi res indicium fecit, omnium qui sunt in terra sum beatissimus.
Quot annis abhinc?
AEM. Mense proximo erunt octo decem. 2010
POL. Dii memet ex re perdita servatum volunt. Si isthaec vera sunt, non
dubio quin sis meus. Caeterum adest miles, ille me certiorem faciet.

ACTUS V, SCENA v
BOMBARDOMACHIDES, CALLIPHANES PATER, CALLIPHANES FILIUS, EUCOMISSA, AEGLE

CAL. PAT. Quin exi, flagitium hominis, cum uxore trivenefica. Faxo, si vita
mihi superest, istius obsaturabere.
AEG. Obsecro prolixe, senex, uti quod te habet male in me totum evomas, cum 2015
illo modo in gratiam redeas. Mea omnia culpa est. Ille abs te innoxius, per deos
mea est.
CAL. FIL. Non, non, cave illi credas, pater. Tuam in me iram derivari multo
aequiu’st. Blandius istam meis conieci invitam in nuptias.
POL. Accommoda mihi, miles, paululum aures tuas, nisi sit molestum. 2020
BOM. Uruntur ira fibrae, et exardet iecur.
Uruntur inquam, loquere at quidvis tamen.
EU. O Aemylio! Huncce in modum celebrantur muptiae? Vereor ne eodem
fiam vidua quo die nupta sum.
AEM. Habe modo bonum animum, mea vita, tibi nil faciet mali. Meamque ne 2025
doleas vicem, nam deos testor, si una hac nocte cubuissem in complexu tuo,
cras illud esset cum me vellem interfici, ne ulla unquam aegritudo
contaminaret illud gaudium. Sed meliore in loco, diis gratias, spes sita est mea.
POL. Immo omnem mihi rem explicatam dedisti pulchre. Insperate fili,
salve. Cum hic te conspicor, quam superat mihi atque abundant laetitia 2030
pectus! Ubi soror tua est?
AEM. Eccam ipsam, mi pater charissime. Amaenitates quantas hic mihi
dies obtulit!
POL. Iam, virgo mea es. Ha, ha! Filium et filiam? Ha, ha1 Lachrymo gaudio.
Et tam liberaliter educatos! Quis me faelicior? Age, miles, face te lubentem 2035
filiae nuptiis.
BOM. Nil iam negabo, cuncta concedo, senex,
Quoniamque natam duxit, ut ducat volo.
AEM. Audin’, Eucomissa? Iterum mihi natus videor.
EU. Et ego iterum nupta. O mi Aemylio. 2040
CAL. PAT. Quam suo mihi hic sermone arrexit aures! Fili, quoniam istam
virginem tam misere deperis, difficultas a me non erit, quin pro uxore habeas.
CAL. FIL. Revera mihi pater es, et diis ipsis proximus.
DIN. Tot inter gaudia, ut video, vapulandum est mihi. Aemylio, volo te de
communi re appellare mea et tua. Meministin’ quo ornatu te primum invenerim? 2045
Mea profecto opera haec omnia evenerunt tibi.
AEM. Faenerato hanc mihi operam locasti, Dinon, nam mecum semper vives,
suppeditabo ego tibi sumptibus.
DIN. O mea Commoditas! Meus bonus genius!
AEM. Meruisti hercule. Nam vel modo, mea Opportunitas, quam me verberasti 2050
strenue!
DIN. Meruisti hercule. Ego vel iterum, mi Aemylio, voluptatis tuae causa,
defessus verberando fierem.
AEM. Sed obsecro, mi pater, an Morion, meus frater est?
POL. Nihil minus. Nam cum vosmet infortunatus perdidi, ne prorsus viderer 2055
orbus, recens natum servi mei puerum pro meo sustuli. Is hic est quem vidistis,
Morion.

ACTUS V, SCENA vi
GELASIMUS, PSECAS

Sed quem ego video? Gelasimum, amicum Morionis mei? Gelasime,
salve.
GEL. O Polypore, salve. Nescis quam beatus ego sum! Ubi est 2060
Bombardomachides?
PS. Illic. Non vides?
GEL. Hic non est ille Bombardomachides ad quem me insinuavi callide.
PS. Pish, credin’ me ignorare patrem meum quis siet?
GEL. Non, non. Filius tuus Gelasimus hic flexo poplite ut sibi benedicas, 2065
obsecrat, atque ut nuptiis suis.
BOM. Ex ore quid venit tuo? Tun’ filius meus?
GEL. Fortassis hoc me credis per iocum dicere quia iocari semper soleo,
sed profecto loquor serio. Detrahe velum, mea Musa. hem! nostin’ filiam
tuam? 2070
OMNES Ha, ha, hae.
PS. Immo ne admiremini. Ego nupsi isti asino, sed praeceptis meis efficiam
brevi ut moratus sit sat bene. Eucomissa, salve, iam sum eiusdem tecum
ordinis, colloquemur inter nosmet amice et capiemus consilium quid maritis
faciendum sit, servire si nolint nobis. 2075
GEL. Tun’ negas filiam tuam hanc esse?
OMNES Ha, ha, hae.
GEL. Quid (malum) ridetis? Nullum hic dixi iocum.
AEM. Gelasime, da hoc etiam pugillaribus tuis: Os mihi callide sublitum est
quarto Nonis Februariis.
2080
GEL. Nolo sic me rideant. Immo, quae sit satis novi. Egon’ ut filiam tuam in
uxorem acciperem? Vah! Ista ingeniosa est, hoc sufficit mihi. Facetissime a me
amovi istud dedecus.
MOR. (Intus.) Oh! Non possum recipere animam. Quaeso, bona faemina —
AEM. Ha! Quid hoc? 2085
PS. Inter tot nuptias non desit vinum, donabo vos pleno dolio. (Exit.)
CAL. PAT. Frustrationes ego tantas, et tam miras res, nulla me vidisse
unquam in comaedia memini. Ha! Quid fit tandem?

ACTUS V, SCENA vii
PSECAS, MORION in dolio

PS. Hem vobis vinum meum!
MOR. (In dolio.) Non, non, ego non sum vinum. (Exit.) Ha! Quosnam hic 2090
video? Ego iterum intus me recipiam. (Ingreditur iterum.)
GEL. Exi, exi inquam, Diogenes. O Morion, ut ego te derideo!
MOR. Videon’ ego patrem meum? O, pater, tun’ hic aderas? Ego
ingeniosus factus sum in his regionibus. Iocare homines doceo.
POL. Posthac ne me patrem vocites, nam servus meus es quem adhuc 2095
pro filio sustuli.
MOR. O! Tu me non nosti fortassis in his vestibus. Ego sum profecto
Morion: roga Gelasimum. Nos hic captivi sumus.
POL. Non, non, iam estis liberi. Sed meus, per deos, non es, te ad patrem
tuum adducam iterum, cum in Angliam transmisimus. 2100

ACTUS V, SCENA viii
GNOMICUS

GEL. O tutor! Mira hic profecto evenerunt hodie, omnia intus scies. Tu
vero, tutor, et Morion, mundum omnem iocularem colligite, nam in Angliam
mecum redibitis, atque illic Cantabrigiae istam aperiemus scholam. Emptores
iocorum ibi habitant quamplurimi.
MOR. Recte. Tum pater si nolis esse, ne sis amplius mihi. Tutor, ego non 2105
sum filius Polypori natu maximus.
GNO. Enimvero, ut ait comicus, dii nos homines quasi pilas habent.
CAL. PAT. Interea ad me omnes introite ad prandium. Frugaliter vos
accipiam.
GNO. Consilium placet. Siqui nunc harum rerum spectatores adsient, cum 2110
poeta illis dicerem valete et plaudite.
Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt,
Rumpantur, quisquis rumpitur invidia.

EPILOGUS

Habet; peracta est fabula; nil restat denique, nisi ut vos valere iubeam,
quod ut fiat mutuo, valere et nos etiam iubeatis precor. Naufragium sic non 2115
erit. Nam vobis si placuimus, ut acutissime observat Gnomicus, vir admirabilis,
iam nunc in vado sumus cum proverbio.

Finis