Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  Tessara glauca - Fortune in Her Wits Caroli Iohnsoni    

ACTUS IV, SCENA i
CALLIPHANES FILIUS, EUCOMISSA

CAL. O me hominem invenustum! 1330
EU. O infortunatam me puellulam!
CAL. Amare res liberrima est, amare tamen cogor.
EU. Odisse res est liberrima, odisse tamen vetor.
CAL. Cur superi quam amemus eligunt, quacum vivamus patres?
EU. Cur patres in corpora potestem habent, in animos superi? 1335
CAL. Adest Eucomissa. Aliquid ei dicerem, sed quid dicam nescio.
Eucomissa —
EU. Quid?
CAL. Ne valeam, si verbum de nuptiis. O Eucomissa —
EU. Quid? Fac me ut sciam, siquid vis. 1340
CAL. Egon’? Nihil.
EU. Cur vocasti autem?
CAL. Immo tantum est, salva sis. Et — aliud certe volo si ad audiendum
adest benignitas.
EU. Adest, sed in pauca conferas. 1345
CAL. Siquid unquam ego —
EU. Exordia, Calliphanes? Quasi docilis reddenda sim et benevola?
Ad rem veni.
CAL. Verbo expediam. Vale. (Exit.)
EU. Enimvero ad hoc audiendum adest benignitas. Vale. Nae ego 1350
infaelix puella, tam suavem quae amasium nacta sum! Intemperiae hominem
tenent, at patrem multo magis, qui huic me hodie nuptum daret. O Aemylio,
tecum vivendum est solo, si vivendum est mihi. Te pater, tu me cepisti,
iniuriam fortunae ultus es. (Calliphanes redit.)
CAL. Eucomiisa, salve, aliquid te rogatum oportuit qua me propter huc 1355
exanimatum reduxi tibi.
EU. Satin’ molestus tandem? Quaeso te ut sanus sies.
CAL. Praeter ius aequum oras, nam amare et simul sapere ne deos quidem
penes est. Sed, Eucomissa, hodie?
EU. Aiunt. 1360
CAL. Quid pater?
EU. Iubet, instat, urget.
CAL. Si hodie nuptura es mihi, cras me efferes.
EU. Falsus es. Nam si nubam hodie, hodie moriar.
CAL. Epitaphium mihi fiet in epithalamii loco. 1365
EU. Genialis mihi lectus sepulchri fungetur vice.
CAL. Ob lepidum isthoc dictum nunc demum places mihi. Nunc illud
est, cum te libenter pene in uxorem acciperem. Quam vox sonabit blandum
cum promittat tua, quae tum cum negat suavis est!
EU. Mecastor ego vix iam a memet impetro ut ne te amem, cum te amari 1370
nolis ita amanter facis.
CAL. O amore omni dulcior contentio!
EU. O omni pace iurgium optabilius!
CAL. Sic sua turtures molliores Venere, et murmurant et gemunt, et
queruntur invicem, sed questus inter, gemitum et murmur, amant. 1375
EU. Sic gratum nostris †furtum† cum fiat auribus, pax bellica inter chordas
pugnantes agitur, concordant simul, simul et litigant soni.
CAL. Per Venerem, Eucomissa, liberalis es. Si daretur optio, uxorem a
diis ipsis non peterem aliam. At caetera sponte facimus, amamus fato.
EU. Gerundus iter fato, non patri mos est. 1380
CAL. Ne valeam, cum contemplar faciem, si quicquam supra est, tam
lubrica frons est, oculorum ut effundat aciem. Cincinni vinciendis animis
nati tibi. Modestus genarum color, et qualem aliae a verecundia mutuantur,
genasque aemulantur labia. Abeamus, nam si te conspexero diutius periero,
venena mellea in medullas serpunt. Vin’ te, Eucomissa, mihi in uxorem dari? 1385
Cupio, per deos cupio. Eucomissa, loquere. Sed ne concedas, cupio, ne
concedas tamen. Nisi dura et difficilis maneas, me interficis. Nam conceptis
ego verbis iusiurandum dedi uxorem, nisi Aeglen —
EU. Aeglen, Calliphanes?
CAL. Non, non, non, ah quid feci. Aliam volui dicere. 1390
EU. Afficiam te hodie, Calliphanes, nuncio laetabili. Si Aeglen deperis,
mutuum tecum facit.
CAL. Quid ais? Ah noli in spem fluxam me coniicere. Men’ Aegle?
EU. Oculis plus, inquam, suis.
CAL. Deus sum, si isthoc verum est. O Eucomisa, cedo sis manum mihi, ut 1395
supplex eam exosculer. Ne vivam, nisi semper te feci merito maximam.
EU. Accersas Aeglen, rem tibi authorem dabo. Consilium una capiemus
interea temporis. Vale.
CAL. Nunc illud est. Cum me —
EU. Pish, supersede istis verbis, abi. 1400
CAL. Abeo — sed, Eucomissa — bene, abeo. (Exit.)

ACTUS IV, SCENA ii
AEMYLIO, EUCOMISSA

AEM. Aedipol nae haec machina successit lepide sub manus, ita parata
fecerunt omnia ad iocandi artem utilia. Accomodavit illis Dinon aliquid
pecuniae prae manu unde utantur, et nunc, credo, aperuerunt scholam.
EU. Ha! Adest, amorem meum non est uti celem amplius. Aemylio, 1405
adesdum, paucis te volo.
AEM. Eucomissa, salve.
EU. Aemylio, hodie nuptura sum.
AEM. Dii vortant bene.
EU. Neque a patre impetro, aliquot uti nuptiis prodat dies. Estne hoc 1410
miserum?
AEM. Enimvero nihil prolixius. Nam eo citius virginem exues.
EU. Sed fac, Aemylio, tibi me nupturam, rem tantum negligenter adeo
faceres? De improviso duceres?
AEM. Utinam faceres periculum! Equidem nullis rebus praevortem. 1415
EU. Mecastor, pone ita esse. Ego amo te, sed adversum nos offirmat pater.
Quid enim ageres?
AEM. Quid? Si esset centies pater, glaucomam ob oculos obiicerem, ut ne
quod videt videat. Itaque primum rogo te, vin’ hodie mihi nubere?
EU. Volo. 1420
AEM. Lepide partes tuas agis: sed da mihi firmatam fidem.
EU. Do testem Venerem.
AEM. At Martem ego tibi me hodie te ducturum, dicta confirmemus suavio.
O festivum facinus! Hercle vero iam nunc mihi serio uxor es. Da suavium
alterum. 1425
EU. Proh deorum fidem! Os hominis!
AEM. Osculandi pausam faciam, si os non placet. Sed aliquid noctu fiet,
qua me propter ames merito.
EU. Quin aufer te, inquam, ocyus, nempe quod dixi ioco ten’ aliam in partem
accipere decet, impudens? Mecastor faxo ut ne impune in me illuseris. Unde 1430
isthaec confidentia’st? Quae opes tibi? Quae factio? Servitutem servire te
memineris captum manu.
AEM. At enim liber natus sum, ac forti familia.
EU. Linguam comprime, aut dicam patri ut me in tricas coniicis.
AEM. Iste hercle exitus rem lepidam pervortit male. Vale igitur, si vis. Ad 1435
novam scholam me conferam, atque aliquos emam iocos in iracundam virginem.
EU. Quam inepte stulta sum! Timeo, ut severa fuerim. Quid si revocem?
Aemylio, redi. Quid praeter morem ita praeterque ingenium tuum ea mali consulis
quae iucunde dicta sunt? Credin’ me locutam serio?
AEM. Non, non, serio? Neque posse faeminam arbitror. 1440
EU. Cape sis hunc annulum tibi, indignum quo doneris dono. Si memoria nos
excidimus, hic facito ut subveniat tibi.
AEM. Annulum? Maxime, sed iamne locuta es serio?
EU. O Aemylio, si nosceres — Et quidni noscas tamen?
AEM. Quidni? Quia non sum Oedipus. Praeter annulum nil intelligo. 1445
EU. Adeone tardus es? Facis haud consuetudine. Quin vultum legas,
legas et suspiria. Hunc ipsum legas annulum, sat loquor tacita.
AEM. Legam hercle lubentissimus — oh — Cum annulo — quid est?
Eucomissa, hoc verbum non vult legi. Oh — efficiam ut velit — Cum annulo
animus
. 1450
EU. Ineptus es, res alias si sic agis. Vale. Quid dixi? Immo vale, sed ne abeas
tamen.
AEM. Hum! Sic est profecto: nam si memini bene concinna facie sum,
statura commoda, et aetate integra. Experiar quid sit. Eucomissa, advorte
animum. O Eucomissa, diu te amavi perdite. 1455
EU. Ha!
AEM. Usque adhuc ausus nihil, nisi oculos pascere. Amoris taedio
enecor. Nunc itaque tuum perspicere animum ut sese habeat velim. In spe
atque timore attentus sum. Eucomissa, loquere.
EU. Pudet confiteri. O, quid faciam misera? Mene? Simultatem non 1460
revereris patris? Sed mitto patrem —
AEM. Missam hanc facito modestiam. Vin’ me maritum tibi? Verbo
expedias.
EU. Maritum? Ha! Quid si id cupiam maxime? Cupiam? Non, nolo
Aemylio: habes brevissime. Quid respondes? 1465
AEM. Me esse infaelicem. Vale.
EU. Non, non, manta sis modo. Volo, inquam, volo. O Aemylio, tua sum,
tuae me commendo fidei.
AEM. Et ego, Eucomissa, tuus. Prae laetitia, ita me dii ament, apud me non
sum. Sed mittamus isthaec, adsunt arbitri. 1470

ACTUS IV, SCENA iii
CALLIPHANES, AEGLE, EUCOMISSA, AEGLE

CAL. Beasti me. Hoc dicto reddidisti animum. Nec hominum, nec deorum
iram teruncii aestimo. Eucomissa, — Aemylio — Divorum vitam adepti sumus.
AEM. Quid, soror? Tune Calliphanem amas?
AEG. Meipsam minus.
EU. Frustra adhuc sumus. Quid patri respondebimus? 1475
CAL. Ha! Patri? Quanta de laetitia quam subito decidi! Nullamne facere
possumus in nuptiis fallaciam, Aemylio?
AEM. Non minor mea hic res agitur, quam tua. Itaque admonere desine.
EU. At siquid potes, Aemylio.
AEM. An hodie te uxorem commissurus est Calliphani? 1480
EU. Ita.
AEM. Dicte velle.
EU. Ah Aemylio, tam subito animum a nobis segregas?
AEM. Dii avortant omen!. Nemo te unquam nisi mors eripiet mihi. Nunc
quam rem agam accipe. Hic nuptiis dictus est dies. Veras esse credat pater, 1485
at ne sint tamen. Nam Aegle tuam vicem cum Calliphane noctu cubet.
Diurna eius uxor sis ipsa in aliquod tempus. Nam forte in diebus paucis
aliud se nobis efferet. Amolimini hinc vos propere, si consilium placet.
EU. Nullum vidi melius.
CAL. Abeamus, Aegle. (Exeunt.) 1490

ACTUS IV, SCENA iv
GNOMICUS, GELASIMUS, MORION, ACADEMICUS SECUNDUS

GNO. Ad cathedram, ad cathedram ocyus, nam adest peregrinus,
Titubatque pede pes, densusque viro vir.
ACAD. Tune es magister scholae?
MOR. Hei! Magister! Nemo homo me quaerit uspiam, his vestibus nimium
lateo. 1495
ACAD. Professor iocorum academicus proxima hebdomade iocatur’st
publice. Itaque huc me misit salutem ut vobis dicerem, opemque in hac re
expetisset et consilium vestrum. Ideoque hoc munus aequi bonique ut
consulatis obsecrat.
GEL. Pecuniam ab illo? Dii melius, meus frater est. 1500
ACAD. Eo accipias magis, nam fratres metuit suos.
GNO. Quanquam te, iocator frater, annum iam sales in hoc tempus
colligentem, idque academia, abundare oportet praeceptis institutisque
huius artis propter summum et doctoris tui ingenium et collegii, tamen ad
hanc rem nos (ut videmur) magnum tibi emolumentum afferemus, atque hoc 1505
veluti in transitu. Saepiuscule excurro oratorie.
GEL. Prae re isthac rem praevortam nulla.. Sed ecquos ipse fecit
sales?
ACAD. Collegit aliquos, sed fecit ipse adhuc, quod sciam ego,
paucissimos. Forte an duos tresve demi-iocos. 1510
GEL. Morion, porrige schedulam. Illam mihi iocorum tripodalium, nam
in Anglia patria nostra iocorum professori tripodis nomen ponimus. Hem
tibi!
ACAD. An isti concinne in quaestionem eius cadent?
GEL. Atque hercle concinne in quaestionem eius, atque in ullam aliam. 1515
Hoc habeat prope in exordii loco, dein quaestio autem sequatur a longinquo,
evocabit suos ipse terminos. Atque si recusent ingredi, invitos trahat secum
atque ingratiis, uti non raro factum vidimus. Haec itaque est salutatio
auditorum omnium, ubi obiter deridendos praebet medicinae, legisque
professores, et doctores omnes praecipue. Absque hoc nunquam quisquam 1520
plausum sibi repperit. Sed (paene oblitus fui dicere) nullane hic comaedia
agitur circa hoc temporis.
ACAD. Immo vero hodie.
GEL. Ha, ha, hae! Vah poetam infortunatum nimis, nam quisquis is est,
facetiis meis proxima hebdomade iugulabitur. Accipe sis hanc schedulam. 1525
Scriptum hic inveniet quod sufficiet largiter ad deridendum omnes posthac
comaedias.
ACAD. Dii tibi dent quae velis, bene valeas.
GEL. St! Audin’ etiam? Tribus verbis te volo. Istam fabulam ludos faciet.
Fabula (intellextin’) ludus dicitur. Iam te dimitto. Vale. (Exit Academicus.) 1530

ACTUS IV, SCENA v
AEMYLIIO (alio ornatu), PSECAS, GNOMICUS, GELASIMUS, MORION

GEL. Satin’ ego oculis utilitatem obtineo, annon? Aedipol virgo fortis est,
efficiam ut me depereat de ingenio.
MOR. Principio atque hanc video, manere non possum diutius. Ita lauta
est, nimio nimi’ modestus sum his vestibus.
AEM. Iam para te, Psecas. Si pectus sapit, duras illis dabis. 1535
PS. Pish, aliud cura. Magnifice tractabo isthunc asinum. O Venus! Haeccine
est illa schola? Lepidus mecastor locus est. Semper ego facetias amavi multum,
et nutrix mihi dicere solita est. “Abi, abi, ut vitalis sis metuo, ita praeter
aetatem tuam ingeniosa es nimium.” Et ego pol ridebam. “Rides?” inquit illa. Dii
boni1 Ut huius nunquam non meminero! 1540
AEM. Pish, perge ad rem.
PS. Quam saepe res nihili otiose haereat in memoria? O Diana! Quam mihi
tunc dierum pro cibo fuit iocarier! Saepe ad focum domi obsedimus. Ego
narrare fabulas, festiva multa dicere, omnes in cachinnos solvere. Nulla (licet
ipsa dicam) primarum artium magi’ princeps extitit. Sed ubi est magister? 1545
Videre vellem nimio, nam communicabimus inter nosmet facetias invicem,
opem meam (satis scio) non habebit despicatui. Ubi est?
GNO. Coram, quem quaeritus, adsum.
Troianus Aeneas.

Necesse habeo novam de hac re sententiam quaerere. 1550
PS. O Musas! Studuisti arti musicae. Illud ex Virgilio accepisti mutuum,
immo ego poetas legi. Sic sum, non tamen verbis dici potest quantum re ipsa
versus amo. Et feci sane mediocres.
GNO. Mediocribus esse poetis non homines, non dii, non concessere
columnae. 1555
GEL. Oh! oh! oh! Incantavit me aliquis. Quod ego nunquam futurum
credidi, nequeo unum concinnare adeo ioculum. Hum! Siccin’? Oh! Tandem
ad meipsum redeo. O cuius genis rosae invident, et pudore rubescunt solo,
et tum —
MOR. Ha, ha, ha! Pulcherrime! Si ornatus essem ex meis virtutibus sic 1560
adirem virginem. Nam deperiret istam faciem —
AEM. Tun’ solus hic regnum possides? Ubi, si placet, caeteri?
GNO. St! Gelasime.
GEL. Maxime - pallet luna, et se victam confitetur — Statim vobis adero —
nec sidera — hum! Isthoc non placet. Ceciderunt plane sidera. Ceciderunt? 1565
Ha, he, ut nescienti mihi effluxit istic iocus!
GNO. Hem, Morion, ubi es?
MOR. St. Ego non adsum.
AEM. Ha, ha, ha, an se praesens praesentem negat? Nisi iurato tibi, Morion,
non credemus. 1570
MOR. Per deos non adsum. Ut cate delusi homines! Illi hic me esse
nesciunt, ha, ha, ha!
GNO. An Morion atra bili percitu’st? Id est, an delirat? Cesson’ illum
educere ex insidiis, ut lepide loquar? Morion, adesto. (Educit.)
AEM. Ha, ha! Ut stat! Reclamante philosophia negarem hunc esse 1575
rationalem, nisi quia risibilem video.
GNO. Humanum est errare. Erras profecto, hospes, nam omnis homo est
rationalis, ut acutissime observat Simplicius.
PS. Nolite, obsecro, deridere. Per pol quam modestus est!
MOR. Me laudat. 1580
GEL. Euge! Iam habeo.
MOR. Hercle audacter alloquar. Salve tu, o cuius genis rosae invident,
et pudore rebescunt solo.
GEL. O mastigiam! Quae mea est oratio, occupat praeloqui. Ut perdidit
mihi sex iocos, et tres amatorias sententias! 1585
GNO. Perge, Morion.
MOR. Perge tu, si vis. Ego dixi satis.
GNO. Adesdum, Gelasime. Hic est iocator ille,
Cui meliore luto finxit praecordia Titan.
PS. Mecastor liberalis est. Salve multum, te unum ex omnibus festivum fama 1590
magnificavit, itaque ad te huc venimus visere. Nam me etiam lepidam vocant,
etsi hanc mihi laudem non arrogem.
GEL. Syderi equidem cuius sub auspicio natu’ sum, minorem gratiam habeo,
quam oculorum tuorum syderibus, quae me perspexerunt modo. Ha, ha! Optime
loquor semper de improviso, quod signum est boni ingenii. Proculdubio haec 1595
mea’st. Obsecro, quaenam est haec virgo?
AEM. Factione summa, et divitiis pollens. Bombardomachidis fila’st
strenuissimi ducis.
GEL. Nimio nimi’ novi ego istum Bombardomachidem. (Hic illum derideo,
sed tamen tanto meliu’st.) 1600
AEM. Ecquis homo tantum stultitiae in se possedit uspiam? Quid si
oblectem me cum istis? Placet. Heus! Auditin’? Quoniam vosmet magnificatis
ita de istis artibus, dabo equidem sponsionem, me vos unum singulos
redacturum modo iocis meis ad silentium. Agite sultis, experiamur in hanc
partem quis plus possiet. 1605
PS. Vide quid agas prius. Ego ab huius parte stabo.
GEL. A mea. Nescio unde hoc sit, multo sum beatior quam vulgus
hominum, quaecunque vocem audiunt continuo me amant perdite. O
superi! Gratias ago, multum de me meruistis. Heus, audacule, quoniam ita
vis vita interfici, ascende hanc sellulam. Opponam ego primus, sed miseret 1610
me tui.
MOR. Bene hercle facis, ego obsecundabo tibi in loco. Abi, audacule,
abi in Tullianum.
AEM. Esto tu moderator.
GNO. Agonotheta ero, ἀπὸ τοῦ ἀγὼν καὶ τίθημι, nam sic docti vocant. Tu 1615
oppones, Morion, secundo in loco.
MOR. Recte, recedam paululum et confutationem orationis eius meditabor
mecum.
GNO. Antequam illam nosti?
MOR. Nosti? Nemo non potest confutare tum cum noverit, ero singularis 1620
ego.
PS. Discrucior animi, quod mos non patitur disputate foeminas publice,
vellem hos opponentes mihi.
GNO. Ascendat iocator. Proditum est memoriae antiquos philosophos
post multos labores sese recreare solitos fuisse. Agite igitur, hilarem hunc 1625
sumamus diem
, nam arcus nimium intentus cito frangitur. Habent sua
ludicra Musae, et Apollo, Musarum parens, aliquando latet, aliquando patet.
Tu vero Spartam quam nactus est, hanc orna, ut non minus, aut etiam plus
modestia tua, quam ingenium appareat. Cave a maioribus, nam ingenium
non ferent, et observa semper cum poeta, 1630
Parcere personis, dicere de vitis.
AEM. Orationem tuam —
GNO. Nolo pati istam impudentiam, conferas te ad provinciam tuam.
AEM. Sapienter quidem facis, quod orationem tuam non vis repeti.
GNO. Authoritate mihi ab Apolline comissa iubeo te acquiescere. 1635
PS. Ha, ha, hae! Utinam ista mihi authoritas committeretur ab Apolline!
AEM. Non datur ars iocandi — Incipiam a postremo termino iocandi,
qui est terminus hilarii. Artem omitto, quia mos est ita facere. Datur est
verbum, nam nunc dierum res talis non est. Quaedam dicuntur dari proprie
et simpliciter, sed hic sensus verbi iam antiquatus est. Alii vero improprie 1640
et secundum quid, ut gradus in academia, et in collegiis —
GNO. Omitte illud verbum, scimus quod velis.
AEM. Sed, ne erretis in hac re, dicam vobis quid dandum sit, quid non.
Primum omnium dabitis mihi — si placeo — manus vestras — sin minus —
veniam. Dabitis aulico nova iuramenta, nam fregit omnia vetera. Ad caelum 1645
enim ire ne cogitat quidem, quia audit paucos illic esse tonsores et sutores
vestiarios, itaque nunquam oravit in tota vita, tantum aliquando dixit Deo, se
eius servum esse ter humillimum. Et tamen odit diabolum, quia cornutus est,
eoque similior illius creditorum civium. Secundo dabitis Puritanis verba,
iam enim illis silentium indicitur. Siquando autem privatim praedicent, 1650
dabitis aures vestras, nam suas amiserunt. Dabitis academicis —
GNO. Nolo istud dici, ne quos ridere hos oportuit. Erubescant aliqui,
satisfecisti officio tuo. Respondere tibi vellem, sed neminem in loco meo
extra unum novi, qui respondit nugis huiusce modo. Ascendat opponens
primus. Disputationem in alium differamus diem, nunc iam respondeas 1655
tantum breviter. Age; Spartam, quam nactus es, hanc orna.
GEL. Faciam, sed numera iocos meos dum respondeam.
GNO. Pauperis est numerare pecus. Numera hoc, Gelasime. Obsecro,
auditores, ut in advorsam partem ne rapiatis, quod in hoc dignitatis gradu
praeter morem aliquando iocor. 1660
AEM. Si in eam partem peccas, facile te profecto condonabimus. Sed,
mihi crede, doctissime moderator, adhuc ab hac culpa liber es.
GNO. Doctissimum me vocat, non interficiam illum hodie.
GEL. Quoniam dandi regulas nobis dedistim ibi unus est magnus iocus.
AEM. Tam magnus hercle ut videri nequeat. 1665
GEL. Pish! Annon ludo in reduplicatione τοῦ dare?
GNO. Est certe dimidia pars ioci.
AEM. Oh! Ille fortasse credidit dimidium plus toto esse.
GEL. Dii, deaque, superi, inferi pessimis me exemplis perduint nisi dicturus
id eram. Numera, Gnomice, pro me, eripuit eum ex animo meo. 1670
AEM. Rectam herclis instas viam ingeniosus ut fias, si furaris ego quae
dico.
PS. Summi est ingeni sic facere, nam tuo iam te iugulat gladio. Ibi ego
etiam, pudet sane ne mutam stare inter tot iocantes.
GEL. Sed repetamur a diverticulo. Dicam ergo tibi, quod dedit mihi rex 1675
Macedonicus —
AEM. Quin pergis?
GEL. Quia iam te oportet dicere, “Quid dedit tibi? Pecuniam?”
AEM. Quid si nolim dicere? Tun’ me coges?
GEL. Non, sed nisi detur ansa, quis potest iocarier? 1680
AEM. Bene, si me oras dicam, ne omnino coram hac faemina nobili
ignominiose taceas.
GEL. Et ego sic respondeo: “pecuniam? Non, non, non, tergum,” vel “paenas
dedit.” Ibi duo ioci, Gnomice. Sed obiter hoc — Dixiste artem iocandi non dari.
Falsum! Nam ars iocandi est res ingeniosa, sed res ingeniosa datur. Nam, 1685
credo mihi, res est ingeniosa dare.
AEM. Caru’st hic iocus, nam tribus ab hinc petitur milliaribus.
Concionatorem nunquam audivi, textum cum perdiderit (ut saepe fit), per
tot circulos illum quaerere. Walli in hunc plane modum ad suam scandunt
originem: “ars ap iocandi, ap datur, ap res, ap ingenium, ap credi mihi res est 1690
ingeniosa dare.”
GEL. Onerabas deinde maledictis aulicos, sed nimium rustice. Iterum,
Gnomice, ob rusticitatem illum derideo. Est et elegans quaedam antithesis
inter aulicos et rustice. Quae addidisti de Puritanis, intacta praetereo,
quoniam imitatus es illa quae hodie mane dixerim, cum illos in Novam 1695
Angliam ire iussi. Caetera ex memoria aufugerunt.
PS. Nequeo quin plaudam manibus. Atque ita omnes vellem, cum audiant
quod placet, facere.
GNO. Satisfecisti officio tuo, ascendat Morion.
MOR. Ita facio. Quaeso ut iocos meos numeres, Gnomice. 1700
AEM. Hei! Cum istis vestibus disputaturus venis? Carent modo et
figura. Nulla est consequentia inter earum partes.
MOR. An vestes meae tibi nocent?
AEM. Ita sane me terrebant modo, cum hic ascenderas.
MOR. Ha, ha, hae! Ut me vidit, hominem terrui. Novit qui sim. Quid cum me 1705
audierit? Attendite, nunc incipio. In principio orationis tuae habuisti aliquod
de meis laudibus, sed ego ingenue fateor, me non meruisse tantum de meis
laudibus.
AEM. Egon’ de tuis laudibus? Merito pol me confutare possis, si
habuissem tale quid. 1710
MOR. Pish! Ego hoc suppono — itaque nunc pergo. Numera, Gnomice.
Dixisti porro aliquid de Mari Philosophico.
AEM. Quid? De Mari Philosophico? At illud adhuc ego ne primoribus
quidem labiis attigi. Sed si animum induxisti deridere Mare Philosophicum,
indulgebo tibi hanc veniam. 1715
MOR. Non? Tum haec tua culpa’st, Gelasime. Annon dicebas quod
nunquam quisquam omittet Mare Philosophicum?
OMNES Ha, ha, hae!
MOR. Ecquid me rident?
GNO. Perge, Morion. 1720
MOR. Pergat qui vult, si ridetis: ego satisfeci officio meo. Caetera ex
memoria dilapsa sunt. Et sic desino. (Descendit.)
GNO. Vos itaque cum meritis omnes dimitto laudibus, et vitula tu dignus et
hic
,
Arcades ambo 1725
Et cantare pares, et respondere parati.
PS. Deus bone! Quam pulchre vos omnes processistis hodie. Ego vobiscum
ipsa disputabo vice proxima. Doctissime moderator, vale, dii tibi dent quae
expetis.
GNO. Et longum, formosa, vale, vale inquit Iola. 1730
PS. Tu, Gelasime, sequere me sis domum, nam de arte isthac est tibi quod
sola soli dicam.
GEL. Beatus sum! Libenter sequor. Quantum diis magnis debeo, quod me
tam lepidum fecerint!
PS. Amylio, i prae. Pish, omitte istas ceremonias. 1735
MOR. Ego illos comitabor, satis sum iocatus hodie. (Exeunt.)
GNO. At ego intus me recipiam, bene hodie fecimus.
Ite domum saturae, venit Hesperus, ita capillae. (Exit.)

Perge ad Actum V