Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  Tessara glauca - Fortune in Her Wits Caroli Iohnsoni  

ACTUS III, SCENA i
AMYLIO, DINON

AEM. Age, incipe, Dinon.
DIN. Non, non. Exemplum a te capiam.

AEM. Purgate cerebrum, medici o insani,
Nec sitis amplius mortis publicani. 885
Oh hominum peccata orbi
Vos primum missi, postea morbi,
Doctrina caepit agrotare,
Et sese voluit expurgare.
Tum vestrum quidam vomitu per ora 890
Existis, quidam per posteriora:
Sic natos, via est inventa
Ut vos nutrirent excrementa.
Nos melius homines evacuamus
Et loculis clysterium damus. 895

AMBO O sacram rem! Scientia talis
Dicenda est sola liberalis.

DIN. Sartores legum, stentorumque natio,
Iam vobis longa facta sit vacatio.
Vestri parentes litigarunt 900
Tunc cum vosmet generarunt.
O vos miseros si uxores
Similis vestri essent oris!
At suos multae clientes habuerunt
Tunc vestras causas alii gerunt. 905
Recte, nam nulli velint haberi
Causidicorum filii veri.
Iam vobis fallere lege ne sit curae,
Sed fallite nobiscum iure.

AMBO O sacram rem! Scientia talis 910
Dicenda est sola liberalis.

AEM. Friget inter ignes ars tua, alcymista,
Argentum, nisi vivum, non habet ista.
Cum qui sunt et qui fuerunt
Omnes philosophi eguerunt, 915
Quem fore reris divitem
Per philosophicum lapidem?
Huc adsis, hic ex lapide lucrum capis:
Quid aliud, stultus nisi philosophi lapis?
Hunc sapiens coquet, distillabit, 920
Plumbeus licet, aurum dabit.
Quid ex syderibus quaeris cursum fati?
Prudentium gratia stulti nati.

AMBO O sacram rem! Scientia talis
Dicenda est sola liberalis. 925

DIN. Praeteritorum, mathematici, vates,
Qui praeter barbam nihil iam alatis,
Queis caelum creditur magis notum
Quam Deo, qui id fecit totum,
Qui illud tam se putant scire 930
Illuc ut recusent ire.
Vos, a secretis syderum —

AEM. Aufer te ocyus, mathematice, nam adest Bombardomachides.
DIN. Opportune. Nam haerere caepit carmen —

Scientia talis 935
Dicenda est sola liberalis.

ACTUS III, SCENA ii
BOMBARDOMACHIDES

BOM. Aemylio.
AEM. Hem!
BOM. Quis somnus aures, quis vapor claudit tuas?
Amylio, rursus voce non parca tono. 940
AEM. Et ego rursus tono hem tibi.
BOM. Opaca linquens Ditis inferni loca,
Nigri profundo Tartari emissus specu,
Incertus utras oderit sedes magis, —
AEM. Quam longum est iter ad id quod vis. Mihi hercle viatico usus est. 945
BOM. Quid dicis? Audax daemon (o audax nimis) ,
Nostros cruentus occupat serpens lares,
Hic regnat, immo hic, regnet at nolo diu.
AEM. Scilicet. Et bene vis me ut sciam, qui primus id locutus tibi sum.
BOM. Locutus? At quam parum id? Hic tonitru pares, 950
Hic fulminantes stringere iambos decet.
Quis o cothurnis mille sat clarum boet?
AEM. Mehercule cothurnorum mille iam instar habuisti pulchre.
BOM. Est intus (virumne dicam, an potius deum?)
Quique evocavit nubibus siccis aquas, 955
Egitque ad imum maria. Oceanus graves
Interius undas aestibus victis dedit
Pariterque mundus lege confusa aetheris
Et solem et astra vidit.
AEM. Orationem compendi face. Scio quid sequitur: “et vetitum mare tetegistis 960
ursae, temporum flexae vices,” etc. Nempe hic post tot ambages tandem
exorcista est.
BOM. Hic monstra tanta voce terrebit sua.
AEM. Prohibissent superi, cave ne committas tandem, ut male dictitetur
tibi in sermone publico, si cum istarum operarum hominem contrahas. 965
BOM. Mutire de me fama non audet, tace.
AEM. At metuo famae tuae, uti me par est facere. Ubi is est?
BOM. Mox moxque nobis aderit. Hoc lentum est. Adest.
Parum est et hoc, quin — Adfuit — Claves mihi.
AEM. Quamobrem? 970
BOM. Illius ictu noster hic cardo strepet,
Aedesque visit — Verba compescas, miser,
Peribis. At quid dixerim? Infaelix peris.
AEM. O quantum est deorum, quid me iam fiet denique? Itane tantum
facinus tum insignite in te admittere? Ten’ claves ferre? 975
Aetherias prius
Perfundet Arctos pontus, et Siculi rapax
Consistet oestus unda, et Ionio seges
Matura pelago surget,
uti modo pulcherrime dixisti! I prae, sequor, subsequor te.980
BOM. Cum recta dicis, laudo, consilium placet. (Exit.)
AEM. Quoties haec res in nervum pene erupit! Bona machina quam
nequiter expetivit!

ACTUS III, SCENA iii
DINON

O Dinon, audistin’ nos nullos esse?
DIN. Auscultavi ab ostio omnia, dii te infaelicitent cum cantionibus. Hoc 985
est scilicet ante victoriam encomium canere. Perdidisti nos planissime.
 Scientia talis
Dicenda est sola liberalis.
Quando aderit ille cuius vox, tanquam galli multo mane, perterret adeo
cacodaemonas? 990
AEM. Modo.
DIN. Modo?
AEM. Modo. Iam et veniet hercle non ingratiis meis.
DIN. Sed enim quid de captivis?
AEM. Manta modo, istuc ibam. Nam nova atque elegans fallacia numero 995
mihi in mentem fuit. Abi sane, educ legiones tuas, traduce propere ad
proximum
DIN. Nempe in quem finem?
AEM. Illic (nostin’?) scholam aliquam aperiant. Aliquid aliquos doceant,
eius rei fructus longe uberrimu’st. Nam et ab eorum oculis concedent, et 1000
quaestum tam ingentem facient, ut brevi se captos redimant praesenti
pecunia. Modo aliquid mirum profiteantur, et usitatum minus.
DIN. Quid si litteras?
AEM. Pol istud nunc dierum inusitatum satis. Sed quis eas gratis discet
tantum, ut det mercedem, abest! 1005
DIN. Cheiromantiam, physiognomoniam, aut aliquid eiusmodi?
AEM. Omnes iam illas technas despicatas habent ac nihili, nisi forte puer,
vapulabet necne exquisitum est, aut ancilla quot maritis ac quibus nupta sit
futura.
DIN. Quid tandem? 1010
AEM. Dicam. Omnes nunc homines videri volunt faceti atque elegantuli,
ad eam rem quovis pacto affectant viam. Novi qui amicos, qui vitam amittere,
quam iocum malunt. Ita risum captant, et habent quod volunt, nam mehercle
sunt ridiculi. Eadem hac scabie laborat Gelasimus, ut qui maxime.
DIN. Vis itaque illos profiteri iocandi artem? 1015
AEM. Tenes.
DIN. At enim commovere risum nequeunt, nisi deridendos se propinent.
AEM. Recte, hoc est iocari nunc dierum. Praeterea quis est qui nequit in
cognatione verborum, et sympathia quadam ludere? Quot vocabula ad
sutorem pertinent, quasi destinata huiusmodi salibus? Ea habeat in mundo 1020
omnia. Quot autem ad philosophum? Ars, praedicabile, arbor Porphyriana,
praedicamentalis scala, conversio, fallacia, maior, minor, barbara, Caesare,
celarent, fero, festino, sic tollo, dictum simpliciter, secundum quid, disputo ad
hominem, reduplicative, etc. Nam ad conclusionem venio, terminorum hic
usus optum’st. Nam cum offendas eos in authoribus, iurabis non esse 1025
scriptos serio. Commoda sunt et authorum quorundam nomina: Ramus, Scotus,
Faber, Tostatus, Suaresius, Naso, Tranquillus, Suetonius, Tacitus, etc.
BOM. (Intus.) Aemylio.
AEM. Me vocat, illico. Quid dixti? Oh! Est aliud genus tale deridere omnes
mortales: parata sint (nam vacua pudet esse pugillaria) scommata in omne 1030
genus hominum. Sed hi ioci consistunt plurimum in ridendo clare, in
contrahendo nasum, et induendo iocularem faciem. Barba quoque mirum in
modum utilis est, si attrectant bene. Aliquando etiam iurent ornamenti gratia. Sed
(dii boni! pene excidit mihi) mercede conducant aliquos qui domi factitent,
aliquos qui eant petitum foras, ex conviviis, disputationibus, comaediis, 1035
concionibus, aliquos etiam qui exscribant, nam venales habere debent
seniles, iuveniles, viriles, muliebres, generosos iocos. Haec et similia doce
illos. Abi sis, fac officium. Sed audin’? Adesto illis semper, ne liberati in pedes
se coniiciant. Quod ego iam faciam. (Exit.)
DIN. Effectum dabo. Iocandi artem? Ha, ha, ha! O miram rem! 1040
 Scientia talis
Dicenda est sola liberalis. (Exit.)

ACTUS III, SCENA iv
CALLIPHANES PATER, CALLIPHANES FILIUS

CAL. PAT. Itane obstinate operam das facere me advorsum omnia? Ego
istuc aetatis obsequens obediensque eram imperio patris. In mare ibam, rem
familiarem augebam lucro. Ten’ virginem liberali facie nolle in uxorem 1045
ducere, cui tantum dotis dictum est ?
CAL. FIL. At hodie, pater?
CAL. PAT. Eia! Quam elegans! Cras etiam dices “at hodie, pater?”
CAL. FIL. At vetant mathematici infausta hac luce adnornari nuptias.
CAL. PAT. Periit, religiosus est. Iamne patrissas, Calliphanes? Pudet tui, 1050
pigetque.
CAL. FIL. At aegrotus sum, non valeo, pater.
CAL. PAT. Immo non aegrotas iam, sed male habes, Calliphanes. Si
animus ibi esset — et quidni sit?
CAL. FIL. Praeterea — 1055
CAL. PAT. Age, quid praeterea?
CAL. FIL. Nihil est parati. Solitudo in aedibus. Haeccine conveniunt
nuptiis?
CAL. PAT. Nempe id de industria. Volumus isthoc sine tumultu peragi,
ut ne tanti fiant sumptus, tamque in nullam utibiles. Quid sibi volunt 1060
hymenaeum et cantiunculae? Quasi tu nequeas ire cubitum, et dare operam
liberis sine auxilio fidicinis. Proin tu et illa hanc rem quasi iniussu nostro
tacite agite, nisi forte Aemylione et Aegle arbitris.
CAL. FIL. Aegle? Maxime.
CAL. PAT. Abi modo, atque morem mihi gere. 1065
CAL. FIL. Quis si non vult, pater?
CAL. PAT. Necquicquam nonvult, ita illam intus admonuit pater.
Aggredere illam amatorio more. Ah! Ego isthuc aetatis — Sequere me sis
intro. Audin’? Nisi quod imperavi facias patrem me esse senties, atque iratum
ex leni. Dixi, Calliphanes. Dii bone. Quanta est prudentia, moderari posse 1070
filio in hunc modum! (Exeunt.)

ACTUS III, SCENA v
AEMYLIO, PSECAS

PS. Quid ais, Aemylio? Amabo, audistin’ adhuc de nova schola? Dii vestram
fidem! Rem lepidam! Vehementer cupio illam videre, et periclum facere quid in
iocis possint, sentient quae mulier siem. Ne metuo sane, ut posteriores feram .
Audistin’ quam fortiter disputabam modo cum daemone? Ne verbum quidem 1075
habuit quo responderet mihi.
AEM. Plus vocem, credo, tuam quam templi camapanae odit, aut concionatoris
rustici qui illum leonem vocat. Nunquam tuam audebit auferre secum animam
(licet suam esse noverit), quia potentia tantum loquendi illic manere dicitur.
PS. Meritisisimo tuo te eximium habeo, ita lepide loqueris. Derideri me 1080
facile patiar, si isthoc fiat modo? Donabo te ob hos lepores ut mihi osculum
feras.
AEM. Si me necesse est hercle hoc pacto remunarier, abhorrentem feceris
brevi a facetiis omnibus! Sed auferamus ridicularia. Vin’ tu fortunata fieri?
PS. Equidem cupio, etsi infaelix non sum, diis gratias. 1085
AEM. Fac induas regillam induculam, fac gemmis splendeas, et filiam te
esse simule Bombardomachidis.
PS. Cupio id, mecastor, sed erro quam insistas viam.
AEM. Gelasimus hic in proximo vendit iocos haeres ditissimus, atque uti
esse tales solent, merus stipes, hunce hominem admutilari pervelim. Itaque hodie 1090
inter te atque illum nuptias cupio facere.
PS. Nuptias? Ha, ha, hae! Mecastor facinus lepidum!
AEM. Sic tu tibi divitias facies, atque illum pro arbitrio reges, multoque tum
liberius amare licebit quempiam quam nunc licet. Ut voles eris. Ille vir bonus,
at ignorabit prorsus, aut ad calicem dormiet vigilans. 1095
PS. Scio. Nam cum facta ero heroina nobilis aequum est oblectare memet
ille moro aulico. Aemylio, tum me vises aliquando, tui immemor non commitam
ego ut siem.
AEM. Sed properato opu’st. Para te ocyus. Ego te producam illuc. Psecas,
insiste hoc negotium sapienter et caute. Nam nisi sedulo fingas quasi animum 1100
illi adieceris, nihil agis.
PS. Pish! Potin’ ut molestus ne sis? An docenda sum hoc aetatis inescare
homines? Ego vel te, Aemylio, captare poteram. Abi. Ne sis in expectatione
mihi, cum parata sim. Quiescas coetera.
AEM. Immo non metuo ut sis satis mala. Te magistram quaeram mihi, 1105
unquam si defecero.
PS. Docebo equidem libenter, quod possum: Abi modo. (Exit Aemylio.)
Nubam sane non gravate, sed nunquam filio me gravidam faciet. Ad hanc rem
alius illius fungetur, ne natus ex me siet mihi qui sit dedecori, atque
ingenio meo. (Exit.) 1110

ACTUS III, SCENA vi
GNOMICUS, GELASIMUS, MORION (Schola aperitur.)

GNO. Marcus Tullius Cicero, oratorum omnium coryphaeus (quo verbo ipse
usus’t, de Oratore secundo libro), quem oculis meis plus amo, artem negavit esse
salis. Erravit: Ciceronem semper existimavi hominem.
GEL. Pish! Cicero salem non habuit. Quisquamne de tot vocabulis
figurarum et troporum nullum unquam faceret iocum? Poteram hercle ego ab 1115
Aurora ad hoc quod est die — Ah, metaphora, bonum es verbum, et lepores
hercle huiusmodi ex academici lectoris oratione collectos habemus
plurimos. O dii boni! Iocum pulcherrimum exscripsimus in Tullium qui nudius
quartus in scholis publicis dictus est proximae academiae. Legam vobis —
(Ascendit in cathedram.) 1120
GNO. Sed ferox nimum ne sis in Ciceronem nostrum. Nam erat eloquentiae
pater.
GEL.(Quaerit paginam.) Quid hoc? Oh — “Iocus magnus in praetoris oppidani
cornua” — novi — “Iocus in militem male vestitum. An ostenderunt terga?” —
Ooh — Hic exemptus’st ex meis pugillaribus, et certe magnus est — Hum? Quid 1125
hoc? “Ex declamationibus publicis nono die Novembris unus iocus, sex demi-
ioci, et tres egregiae sententiae.” Oh! Memini — “Ioci sacri et pia hilaria”—
Nunquam haec vendemus — Oh — Iam inveni — “Iocus magnus in Ciceronum.”
GNO. Lege, arrectisque auribus asto.
GEL. (Legit.) “Ciceronis nomen vanum. Abeat nunc in Tullianum, et 1130
potest converti ad laudem Ciceronis in hunc modum — Cicero oratorum
coryphaeus est — ”
MOR. Tutor, hoc tuum est verbum.
GEL. “ — caeteri abeant in Tullianum.”
GNO. Optime! Nam est locus in carcere quod Tullianum appellatur. 1135
MOR. Ha, ha, hae!
GEL. Quid rides?
MOR. Ha, ha, hae. “Abeat in Tullanum?” Ha, ha.
GEL. Hoc dictum in utramque partem accipi potest, est iocus ambidexter.
Ibi ego obiter facetus sum. Audin’, tutor? Morion, scribe isthoc. 1140
MOR. Maxime.
GNO. Hem! Suntne in mundo omnia?
GEL. Sunt in orbe terrarum. Ibi iterum. Ludo, tutor, in dictum tuum.
MOR. Ioc — io — iocus — Estne Gelasime cum g, o, vel cum i, o.?
GEL. Cum i, o. Scripsistin’? 1145
MOR. Ita credo.
GEL. Repete.
MOR. “Dexter est ambo — ioci.”
GEL. O scelus! “Est iocus ambidexter.” Cedo calamum.
MOR. Maxime, in idem redit. Scripsi valde bene, tutor. 1150
GNO. Immo, insanum bene, ut comice loquar. Ibi ego, Gelasime, —
GEL. At male vereor ne hoc non de gravitate mea detrahat. Non, non, ipsi
doctores iocantur in his regionibus. In condemnatos salsi sunt ipsi iudices,
dormiunt, capite annuunt, et ille iudicalis iocus est. Generosi iocis solvunt
creditoribus. Hic homines omnia ioco: promittunt ioco, ioco iurant, ioco 1155
fallunt, rem agunt divinam ioco. Paene dixi vivunt ioco, tantum iocantur
serio.
GNO. Atque ego ita faciam:
Si canimus sylvas, sylvae sint consule dignae.
GEL. Morion, vide ecqui licitatores prope sint. An prospectus est sterilis? 1160
MOR. Ioci, novi ioci, optimi novi ioci, quis emit novos iocos?
GNO. Nullosne nundiatus es modo? Hic dies scelestus est (ut utar
comici phrase) divendendis iocis.
GEL. Mox dabit nobis grandes bolos, ita supercilium salit. Non sum ob
nihilum tam ingeniosus hodie, numquid cessavi hoc mane lucri facere? 1165
Vendidi modo mulieri, nescio cui, duos iocos in Papam Iohannam, quos
missuram aiebat sese ad electum fratrem suum fidelem pastorem in Anglia.
Unum etiam aut alterum de clavibus et corona triplici.
GNO. Quanti emit?
GEL. Unis drachmis in iocos singulos. Sed corollarii loco voluit sibi 1170
unum dari demi-iocum in Bellarminum: itaque dedi: “Mentiris, Bellarmine.”
GNO. Bene habet: “Capram caelestem orientem conspeximus,” id est,
“Beati sumus,” teste Erasmo Roterdamo in Adagiis. Ecquid aliud?
GEL. Praestinavit etiam iusticiarius quidam quatuor iocos in honorem
legis, et sex ingeniosas sententias quas in caena dictur’st cum vicinos 1175
quotannis accipit clientum alitibus. Venit postilla Iesuita aliquis (quantum
coniecturam capio, nam ornatus erat basilicum in modum) et pecuniam in
antecessum dedit, ut sibi facerem salsum et ingeniosum dialogum inter
Lutherum et Diabolum. Omitto reliquos — 1180
MOR. Pax! St! Adest emptor. Quid vis tibi, domine? Novos iocos, optimos
novos iocos!

ACTUS III, SCENA vii
IUVENIS ACADEMICUS

ACAD. Vellem mihi dari archididascalum huius scholae.
MOR. Dari? Non, non. Habebis, si vis emere tibi.
ACAD. Quis est archididascalus? 1185
MOR. Ego sum Morion.
ACAD. Sed illum conventum cupio.
MOR. Non me cupis? Ego possum iocari aliquando.
GEL. Morion, excribe sis hanc paginam.
MOR. Totam? Vis, credo, vitam meam interimere. 1190
GNO. Iuvenis, eccum me praesto tibi.
Coram, quem quaeritus, adsum Troius Aeneas.
ACAD. Si Aeneas tibi nomen sit, alium volo.
GNO. Non, non, sed loquor cum poeta. Is sum, quid venisti loquere.
ACAD. Muneris nostri est moderari inter disputantes in scholis publicis. 1195
GNO. O! Agonotheta es, ἀπὸ τοῦ ἀγὼν καὶ τίθημι, nam sic docti
vocant.
ACAD. Facetus videre velim. Tantam libenter dabo mercedem, quantam
alii solent, eodem qui officio functi sunt.
GEL. Recte, nam si argumenta non potes, solvenda es pecunia. Audin’
quae dixi? Morion, scribe hoc sis ocyus. 1200
MOR. Dii te perdant, credo te iocari solitum fuisse in utero matris,
atque ita semper facis, nihil ut facessas in scribendo negotium.
GEL. Memento tamen, iuvenis, in quo sis loco. Ingeniosus esse non
debes nimis. Nullumne adhuc habes in parato ioculum?
ACAD. Nullum equidem praeter “satisfecisti officio tuo.” 1205
MOR. A — r— ar— arg — O iam habeo —
ACAD. An bonam habetis copiam philosophicorum salium?
GEL. Videbis. Morion, cedo libellum de iocis philosophicis. Hem!
Legam tibi aliquos.

ACTUS III, SCENA viii
MULIER

MUL. Quis intus est? 1210
MOR. Quis haec mulier est? Quid vis?
MUL. Tune es magister scholae?
MOR. Ego sum, ego. Quid tua? Magister? Maxime.
MUL. Recede quaeso, est tibi quod in aurem dicam. Nupta sum, si
placet, imperito morum et impuri oris viro qui me meretricem vocat. “Mentiris,” 1215
dicit, “et canis es.” Itaque ego emere illi facetias volo.
MOR. (Clara voce.) Nupta es imperito morum et impuri oris viro, qui te
meretricem vocat. Haec in aurem dicis mihi? Non, non, quid si dolus hic
latet?
GNO. Mulier, adi sis propius. 1220
ACAD. Ha, ha, hae! Non abstineo quin plaudam — accipe sis pecuniam.
(Plaudit manibus.) Ob isthoc credo dictum me sustollent humeris.
GNO. Cuius generis facetias vis?
MUL. Omnium, si placet, generum.
GNO. Morion, cedo pia hilaria, nunquam hac vendemus aliter. 1225
MUL. Non multa, si placet, pia.
GNO. Non, non, pauca pro die dominico. Vin’ etiam iocos generosos?
MUL. Quoscunque tibi visum’st.
GNO. At aliqui lascivi sunt.
MUL. Non refert, si sint tantum aliqui. Indica, fac pretium. 1230
GNO. Non cari sunt sex minis. Tu vero quoniam pulchra es, et pulchrior
est virtus veniens e corpore pulchro, sex solidis feres.
MUL. Accipe. Dii vos sospitent.
MOR. Nunquam sic auferes, aliquid mihi dabis. (Osculatur. Exit.)
ACAD. Profecto, si unquam te in academia uspiam viderim, accipiam te 1235
opipare coctis prunis et cervasia primaria. Sed necesse est, ut confutationem
orationis componas mihi.
GEL. Effectum tibi dabo nunc iam, mihi facile effluit. Morion, adesdum,
scribe quae loquor. Paratus es?
ACAD. Sed ita componas oro, ut eadem confutatione hac respondeam 1240
aliis orationibus.
GEL. Omnibus, si vis. “Antequam ad disputationem deveniamus, ad aliqua
tibi respondendum est. Habuisti itaque in vestibulo orationis tuae — ”
MOR. Quid? Vest — vestiblum — Delectaris credo vocabularis quae
sunt scriptu difficilia. 1245
GEL. “ — aliquid de meis laudibus, sed profecto ego ingenue fateor me non
meruisse tantum de meis laudibus. Dixisti porro — Dixisti porro aliquid de Mare
Philosophico.”
ACAD. Quid si non dicit?
GEL. Pish, ne time, nunquam quisquam omittet mare philosophicum.Sed 1250
video nullas hinc nata Veneres. Ha! Quid ais, iuvenis?
ACAD. Hum! hum! hum! Medius fidius pulchre.
GEL. “Dixisti etiam quod — ” et tum interponas illius verba.
ACAD. Quaeso id facias: non possum quicquam interponere.
GEL. Bene habet, non est opus. Perge ad hunc modum. “Caetera ex 1255
memoria dilapsa sunt, itaque sic —” et tum accingas te ad disputandum.
Scripsistin’, Morion?
MOR. Fere. (Legit.) “Dilapsa sunt, itaque sic — et tum te accingas ad
disputandum.”
GEL. Pish; non oportuit scriptum — “et tum te accingas.” 1260
MOR. Non? Significatum hoc oportuit mihi , sed delebo tamen.
ACAD. Nihil supra. O si repetere possim cum ingenioso tono!
GEL. Id facillimum est, audies Morionem. Morion, procede in medium et
lege confutationem, uti ego te docui.
MOR. Tun’ me docuisti? Non. Ego natura sic loquor. “Antequam ad 1265
disputationem deveniamus ad aliqua tibi respondendum est, habuisti
itaque in vest — vestibulo orationis tuae aliquid de meis laudibus, sed
profecto ego ingenue fateor me non meruisse tantum de meis laudibus.
Dixisti porro aliquid de Mari Philosophico. Pish ne time, nunquam
quisquam — ” 1270
GEL. Quid? Scripsistin’ id? Dele, inquam, ocyus.
MOR. Quid? Non est iocus?. Delebon’ ego iocum optimum? Bene, si
vis — (Delet.) “Sed video nullas hinc natas venena — ”
GEL. Quid? Venena?
MOR. Maxime. Annon recte id quidem? 1275
GEL Pish! Veneres.
MOR. Veneres? Bene. In idem redit — “Caetera ex memoria dilapsa sunt.
Itaque sic — ”
ACAD. Legit pol facetissime. Qui datur tanti indica.
GEL. Non cara’st auro contra, sed solido tibi destino. 1280
MOR. Non, non. Ponam ego precium illi, quia repetebam bene. Viden’
has vestes, ioculares nimi nimis? Dabis mihi subligacula.
ACAD. Hem tibi solidum — adest peregrinus — Valete, confutabo nunc
omnes homines quibuscum loquor. (Exit.)

ACTUS III, SCENA ix
BOMBARDOMACHIDES

GNO. Adest alius. 1285
Quae regio in terra nostri non plena laboris?
BOM. Heus! Ecquid ista venditis iocos schola?
Effare, et istud pande, quodcunque est, mihi.
GNO. Dicis vera quidem, veri sed graviora fide, ut Ovidius in Tristibus,
quem librum composuit postquam in exilium missus erat ab Augusto. Sed 1290
sine me dicere tibi cum poeta, dic nomen.
BOM. Meumne nescis nomen? O ingens scelus!
Dum terra caelum media libratum feret,
Nitidusque certas mundus evolvet vices,
Numerusque arenis deerit, haud nomen meum 1295
Latebit ullos.
GNO. Hic homo (quantum video) nondum Virgilium legit, nam eandem
rem cum poeta quanto dixisset melius,
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lustrabunt convexa, polus dum sydera pascet 1300
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
MOR. Vix audeo hercle. Hem! Fortem me praestabo. Novos iocos,
opimos novos iocos, emisne novos iocos?
BOM. Ain’, carnifex?
MOR. Nihil, profecto nihil. Mecum ipse loqui soleo. Hic homo non iocatur. 1305
BOM. In profligatas hostium turmas iocos
Empturus argentum fero, argentum bonum,
Minasque quisque numerat inveniet duas. (Ostendit pecuniam.)
MOR. Ha! Ha! Habeo. Hem tibi iocum pulcherrimum. Ad hunc modum
hostibus responde. “Abite in Tullianum”, et ad laudem eorum converti potest, si 1310
dicas modo “Ne abeatis in Tullianum,” ha, ha, he!
GEL. Ecquid pestis te tenet? In Ciceronem id oportet dictum.
MOR. Scio hoc, sed aliis applicare facile potest. Annon locus est in
carcere quod Tullianum appellatur? Possum ego iocari satis in loco, diis
gratias. 1315
GEL. Hem tibi sales militares!
GNO. Alexander, seu Pellaeus, iuvenis nunquam est locutus meliores.
Exempli gratia, “rex,” inquis, “Macedonicus mihi ipse dedi — ”Tum dicet aliquis,
“Quid dedit? Pecuniam?” Respondes facetissime. “Tergum,” vel “Paenas dedit.”
BOM. Sed fac iambi cuncta ut incedant pede. 1320
Efficias iam nunc, nam mox huc referam gradus. (Exit.)
GEL. Aedipol nae commode processimus, lepide hoc officium fungimur.
MOR. Pulchre nos inter nos congruimus, ingeniosi omnes sumus.
GNO. Saevis inter se convenit ursis, ut vir omni literarum genere cultissimus.
GEL. Hei! Obruimur multitudine. Abite, bellua estis multorum capitum. 1325
Ha, ha, ha! “Multorum capitum,” Ha, ha! Redite post prandium, vos qui estis
bellua multorum capitum. Tutor, eamus quaeso ad prandium.
GNO. Recte, nam, ut inquit poeta,
Ludit permistis sobria Musa iocis. (Exeunt.)

Perge ad Actum IV