Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  Tessara glauca - Fortune in Her Wits Caroli Iohnsoni

ACTUS II, SCENA i
DINON, AEMYLIO habitu Morionis

DIN. Aemylio, ecquid stas animo? Quin iterum, inquam, Amylio, heredis illae
vestes sunt, vereor ne cerebro incommodent.
AEM. Para tibi ornatum novum, et tum mecum fabulator postea. Quanquam 470
insolens fero si sermonem feram cum servulo, fortunas hasce meas sublatus animus
decet. Siquidem fidelem te praestitisti, hem manum ad oscula.
DIN. Faxo pol osculeris mea, siquidem in os pugnos ingeram.
AEM. Siquidem hercle ingeras, faxo mihi os esse senseris. Sed ne accedas adeo.
Odi semper servulos tuos, nihili bestias. Scio quid dicturus, “miles sum, potitus hostium 475
occisus bis in bello, confossus millies, etc.” Parcas labori tuo, nihil do. Bene vale.
DIN. Quasi non norimus nos inter nos. Mitte nugas, Aemilio.
AEM. Ego, comes, Aemylio vocor, ne nomen nescias.
DIN. Ergo comes, et amice mi Aemylio, respondeas velim.
AEM. Rogandi copiam tibi facio, audacter loquere. 480
DIN. Dii te perdant, nugivendule, hoc primum deos rogo. Nunc te, scripsistin’
litteras ad Polyporum?
AEM. Hum! Quid ais? Nos magni viri negotiis maioribus impediti, saepe non
advertimus quae dicta sunt.
DIN. Exemplar litterarum ad Polyporum videre velim. Iamne audis? 485
AEM. Hum! Litterarum? Potest fieri ut ostendam tibi.
DIN. Potest fieri ut diminuam tibi caput nisi mittas has tricas.
AEM. Obloqueris mihi sic ornato? Lege has, inquam, ocyus.
DIN. Diis gratias cunctis, Marti et seorsim, meo
Domino atque amico bono quem colo lubens, 490
Fera inter pelagi monstra, Nerei greges,
Solita virtute filium cepi tuum,
Duosque amicos. Servo nunc vinctos domi,
Victore me superbientes plurimum.
Huc properes, redimi se cupis. Tantum est. Vale. 495
Dux Bombardomachides.
Obsecro an in hunc modum scribit Bombardomachides?
AEM. Sic loquitur quotidie, linguam cothurnatam gerit.
DIN. Avi sinistra haec res procedit, atque ex sententia. Quid agimus nunc iam?
AEM. Ego agam Bombardomachidem, tu custodem. Barbam induas, atque 500
ornamenta caetera. (Induit.) Hem istuc ocyus. Iam custos purus putus es.
Abi, atque educ captivos. Narra rem ordine, ut capti sint vi, armis. Hic vos
operibor, abi. (Exit Dinon.)
Poteram ego nunc universos mortales ludos facere, equidem meipsum.
Paene metuo ne personatus Bombardomachides verum Aemylionem fallat. 505
Adeone pervorsa es, chlamis? (Ornat se.) Efficiam ut rectius sedeas. Hei!
Isthaec tiar’st pyramis. Exadificabo cum hac caput meum tanquam elephantus,
turrim gesto. Hem. Ego sum Bombardomachidissimus.
GNO. (Intus.) Una salus victis nullam sperare salutem.
GEL. Quid ego tunc egi? Nonne pugnabam quemadmodum Hyrcana 510
tigris, cum tenelli abripiuntur catuli?
DIN. Strenuissime omnium.
GEL. Certe, nisi multum me fallit memoria.
MOR. Ego etiam aliquid feci.
GEL. Vincuntur saepe fortissimi. Tutor, bono animo es. 515
GNO Maxime. Nam dictum est verissime,
In re mala animo si bono utare iuvat.
DIN. Sequemini.
AEM. Adsunt, ego nondum comparebo. (Exit.)

ACTUS II, SCENA ii
DINON, GNOMICUS, GELASIMUS, MORION (habitu Aemylionis)

MOR. Hei! Tutor! Tutor; ego non sum Morion. 520
GNO. Quid ais?
MOR. Per deos immortales non sum, ego novi Morionem sat bene.
GNO. De coelo descendit γνῶθι σεαυτóν, noscis teipsum.
MOR. Non, non, non novi mehercule.
GNO. Quis igitur es? 525
MOR. Quomodo ego scire possim?
GEL. Phy, phy, idem es.
MOR. Sumne? Bene habet. Sed unde hae vestes, Gelasime?
GEL. Sane nescio.
MOR. Nescis, Gelasime? An hoc sufficit? Quid ego respondeam patri? Quid 530
faciam? Tutor, viden’?
GNO. Non equidem invideo, miror magis.
MOR. Hei! Galerum! Video vos omnes per isthaec foramina.
GEL. Quasi fenestras habet.
MOR. Fenestras! Imo fores: habet fores, Gelasime, hei mihi. 535
GEL. Omnes ingeniosi sunt infaelices propemodum. Utinam cavissem
isthoc crimine: parentes praedixerunt mihi.
MOR. Et mihi. Sed ego morem gessi, et tamen vestes perdidi.
GNO. Ego idem te admonui, seu potius, admonitum habui “Odi puerum
praecocis ingenii, inquit vir admirabilis.” Sed quid ego ita compte loquor in 540
miseriis? Iam licet tibi vere dicere, Gelasime,
Ingenio perii Naso poeta meo.
DIN. Nisi aliter vobis visum est, accersam herum. Nam vos conventos velit.
GNO. Immo, pro libitu tuo. Siquid me velit, poeta respondere docuit,
Coram, quem quaeritis, adsum, Troius Aeneas. 545
MOR. Mene ut videat cum his vestimentis? Dic qui sim, Tutor.
DIN. Expectant te, cave sis titubes. Atque audin’ etiam? Fac risum teneas,
nam periculum id est.
AEM. Pish, vultum in manu habeo.
GEL. Basilice se infert, tanquam iapidis ille Indicus, qui spectatorum 550
omnium oculos fertur perstringere.
GNO. Ora humerosque deo similis!
MOR. Totus horreo tremoque. Ego statim vomam.
AEM. Tonitru cum hostes vicimus feros bellico,
Vincere et nosmet quimus ac vitam dare. 555
Mens nostra frangi nescit, at flecti potest.
GNO. O quem te memorem, miles, namque haud tibi vultus
Mortalis, nec vox hominem sonat. O dea certe!
AEM. Eripere possumus lucem et lucem dare.
Sic fulminatis fertur potestas Iovis, 560
Medio sic bello valet Gradivus meus,
Quid armis possim, estis vos experti satis.
Dabimus alterna, sic visum est fato et mihi.
MOR. Quid faciam? Timor in posteriora decidit, anima exire nostra per
posticum cupit. 565
GEL. Ut bellice loquitur! Non audeo hunc hominem iocis ludere.
AEM. Ob hoc Polyporo celerem misi nuncium, hinc uti vos salvos ducat.
GNO. Maecenas atavis edite regibus
O et praesidium, et dulce decus meum!
MOR. Ego iterum reviviscam nam aquam vitae loquitur. 570
GEL. Ut iam mitescit ferox! Haud multum aliter hyaena (mirum) ex mare in
foeminam migrat. Boni ingenii est similitudines rerum fingere, et concinnam
ego comparationem aliquando iocis praefero.
AEM. Quis tu? Vel fare nomen, vel longum sile.
MOR. Ego? Servus tuus — 575
AEM. Quid aures tundit meas? Ha!
MOR. — favoris tui studiosissimus.
AEM. Ambages mittito.
MOR. Filius natu maximus patris mei ego.
AEM. Nomen rogo. 580
MOR. Utinam esset dignum quod exaudias.
AEM. Frustra sum, tuum?
GEL. Quemadmodum (cum bona tua venia) tu vocaris Bombardomachides,
eodem plane modo delector ego nomine Gelasimi. Facete meum nomen cum
illius confero, quo illi assentari possim magis. (Scribit.) Insinuavi me callide ad 585
Bombardomachidem quarto Nonas Februarii.

AEM. Tuum?
GNO. Sed si tantus amor nomen cognoscere nostrum,
Quanquam animus meminisse horret, luctuque refugit,
Incipiam. 590
Gnomicus (si tibi visum fuerit) seu Gnomico nomen est mihi.
AEM. Fac serve officium: rursum revortar intro. (Exit.)
GEL. Certo certius abiens mihi toto annuebat capite, admiratur ingenium
meum: medius fidius captu’st.
MOR. Non respondebam illi rustice, Gelasime. Euge, Morion, nolo me 595
indoctum praedicent, licet indigeam vestium.
DIN. Placetne hinc vos?
GEL. Quo?
DIN. Unde educti.
GEL. In cellam illam angustam et tenebricosam obsecro? Quam ego Orci 600
ianuam per iocum nominavi modo.
DIN. Scilicet, donec vos Polyporus —
MOR. Eamus igitur. Placent tenebrae, nam si diutius hos pannos conspiciam,
lacrymabo largiter.
GNO. Plautus comediam scripsit, cui Captivi titulus. Vates, o Plaute, fueras, 605
nam vates nomen ambiguum’st. Nos nam captivi, Διὸς δ᾿ ετελείετο βουλή.
MOR. Tutor, tutor, revortere sis ocyus, tutor.
GNO. Quid est?
MOR. Nihil iam, sed aliquis mormordit me de tergo. Eamus, sodes. (Exeunt.)

ACTUS II, SCENA iii
AMYLIO, DINON

AEM. Absumptus sum planissime, Gnomici me expetant pedicae. Neque 610
unam ex illius sententiis habeo, qua me consoler miserum. Nempe hoc in
more positum est, generosus factus continuo ut vapulet. Incertum est quid
agam, ita ishaec res subitaria’st. Heus Dinon, huc te ocyus inquam, Dinon.
(Intrat Dinon.) 615
DIN. Satin’ es apud te? Quid vis?
AEM. Qui possim? Modo in via —
DIN. Bombardomachidem?
AEM. Dixti. Nullus sum.
DIN. Quam mox aderit obsecro? 620
AEM. Quin adest, vix punctum temporis ad consilium datur. Iacebit
in fermento totus, tum loquetur meros lapides.
DIN. Imo pistrinum, fustes, vincula. Istaec ne loquatur plus metuo.
Nullamne expurgationem habes?
AEM. Hum! Nimium hoc callidum est, imo sic erit — Dinon, ita facito. 625
DIN. Quid?
AEM. Hem, tarde, nondum intelligis?
DIN. Quid (malum), an ex vultu coniecturam capiam quid me velis?
AEM. Ad summam domum ascendas ocyus, et continuo ubi ille in
aedes se penetrarit, fac sonitum horrendum facias. Quasi (intellixtin’), quasi 630
esses daemon aliquis.
DIN. Quamobrem?
AEM. Pish, id mora est dicere, abi.
DIN. Abeo, sed vidistin’ ipse militem?
AEM. Duobus his, inquam, oculis. Molestus es. 635
DIN. Abeo: verum dices daemonem. (Exit.)
AEM. Ecce autem adest! Morari certum est aliqui hominem.

ACTUS II, SCENA iv
BOMBARDOMACHIDES, AEMYLIO

BOM. Quis hic locus, quae regio, quae mundi plaga?
Ubi sum? Sub ortu solis, an sub cardine
Glacialis ursae? Numquid hesperii maris 640
Extrema tellus hunc dat oceano modum?
O salve, domus, vosque penates dei.
Videon’ te, patria? Ludit an oculos meos
Imago fallax? Non ludit, video satis.
AEM. Non opus est. Mane dum, et ego te ludam satis. Hum. — Plenum id 645
pericli est — Hanc prius insistam viam.
BOM. Fores pulsabo nostras, pulsabo pede. (Aemylio pulsat.)
Anticipat quis me? Mortem quis quaerit sibi?
Verumne cerno corpus, an fallor mala
Deceptus umbra? Verum est, quid velit sciam. 650
AEM. Expergiscere ensis, teque ad officium para. Nam fartem ex milite
faciam, et comedam postea.
BOM. O scelus! Quis hoc Scythico natus nemore,
Sit licet tigris mater, aut genitor leo,
Quis unquam dixit orbis formido ultimi, 655
Cannibal, humanos ore eructans cibos?
Abibo, atque isti cedam furori locum,
Pati nam mortem possum, at exedi pudet,
Pars magna fortitudinis prudentia est.
AEM. Quis istic? Hem! Revortere, si malo caveas. 660
BOM. Nihil formido, sed tamen totus tremo.
Ego miles, iuvenis, non sum, credo falleris.
AEM. Proh deos deasque omnes! Men’ falli dicis?
BOM. Non dico, at magni saepe falluntur viri.
Iratus ne sis, ira nam res est mala. 665
AEM. Tun’ nosti ubi sit gentium Bombardomachides?
BOM. Non novi.
AEM. At nisi iurato non credam tibi.
BOM. Per coelum, et caeli faces non notum est mihi.
Lingua iuro, mentem iniuratam gero. 670
AEM. Sed nosti probe hominem?
BOM. Novi aliquo modo.
Immo forte novi, et non novi forsitan.
Videtur ille fortis, nec non vir bonus.
AEM. Itane coram in os inimicum laudas meum? 675
BOM. Videtur tantum dixi, non est vir bonus.
AEM. Recte animum tuum advertis ad animum meum. Si has in aedes
intra mensem se coniiciat, ita inornatum dabo secundum virtutes suas,
perpetuo locum peius angui oderit.
BOM. Ego rus revortar, periculum sapiens fugit. 680
AEM. Ha, ha, ha, ha, vestis commutata quid facit?
BOM. Quae verba fundit? — Faciem vidi prius —
Quin redeas, inquam, revorti aliquando bonum’st.
Ipsus est. Dominum servus deludis tuum?
Quis me per auras turbo praecipitem vehet, 685
Atraque nube involvet, ut tantum nefas
Eripiat oculis?
AEM. Occisa res est. perii. Advenisse salvum gaudeo, valuistin’ usque
athletice? Per iocum hoc feci adeo, ioco veniam rogo.
BOM. Rogas? Timendum est; aliquis hic errat dolus. 690
AEM. Nunc homini subpalpabor. Experiri volui utrum istoc sub ornatu satis
delitiscerem. Tu nosti usque in initio quanquam dissimulasti sedulo. Operam
profecto ludit, tibi verba qui daturus est.
BOM. Antequam vidi, novi, per magnum Iovem.
Sed in iocantes rursus iocari placet. 695
AEM. Scio, sed ubi est Eucomissa et soror mea?
BOM. Sequuntur pone. Men’ comitari virgines?
AEM. Quid hic sermones caedimus? Ibo illis obviam, et dicam ut revortantur
domum.
BOM. Effare quamobrem. 700
AEM. Quia enim ubi hic habitabunt gentium?
BOM. Domi.
AEM. Quid? Annon mensis est cum nemo homo intro pedem retulit?
BOM. Desine, iocari nolo.
AEM. Hem! Nondum hoc dixi tibi? Satin’ oblitus fui, adeo mihi nunc iam 705
res vetus est? Spectrorum, cacodaemonum, malorum geniorum isthaec
habitatio’st. Quotidie colloquuntur, eiulant, gemunt, lacrymant, crepant,
exclamant, mille diversos sonos faciunt. Dies me deficeret, si quae monstra
hic fiunt dicerem.
BOM. Loqueris rem miram, nulla quam credet dies, 710
Sed nec tacebit. Bonan’ haec dicis fide?
AEM. Quin, inquam, decem plus minus dies incolumi capite non eram,
tantum haec mihi res de improviso incussit metum.
BON. Metuistin’? Non oportuit servum meum
Metuisse quicquam. 715
AEM. Recte, si esset similis tui. Here, quoniam mihi fortassis minus fidem
adhibes, age, ingrediamur, faxo uti omnia ipsus audias.
BOM. Nihil timeo, sed egon’ ut non credam tibi?
Credam plus isthoc, et nihil timeo tamen.
AEM. Vellem mehercule te testem huius re, sed fac ut voles. Ibo illis obviam, 720
atque huc ducam nisi aliquid imperes.
BOM. Tam prope monstra solus hic stabo? Bene est.
Abeas — Amylio, redi — Nil timeo tamen.
AEM. Id scio, obtundis.
BOM. Timeo nil per Iovem. Tantum est, abi. 725
AEM. Libenter. Ha ha, ha. (Exit.)
BOM. Pavet animus, horret, magna pernicies adest.
Incendor ira, rapior, sed quo nescio,
Sed rapior. Spectra in nostra triumphant domo?
Facinus hoc videt summi moderator poli 730
Et nondum tonitru convolvit mundum horrido?
O Phaebe patiens, fugeris retro licet
Medioque ruptum merseris caelo diem.
DIN. (Supra.) Oh, oh, oh.
BOM. Sero occidisti — Nescio quid faciam miser, nam aliquid audio — 735
Tuque, o Neptune — O quod faciam? Mortuus sum — Redeunt tempore, rerum
quod primum est omnium —

ACTUS II, SCENA v
AMYLIO, EUCOMISSA, AEGLE, PSECAS, BOMBARDOMACHIDES, SERVUS

AEM. Quid est, here, ecquid times?
BOM. Timeon’ ego?
Proh deos deasque omnes! Aethereas prius 740
Perfundet Arctos pontus, et Siculi rapax
Consistet aestus unda, et Ionio seges
Matura pelago surget, ac lucem dabit
Nox atra terris omnibus. Timeon’ ego?
AEG. Cacodaemones? O superos! Audire hoc nomen mihi febris est. 745
EU. O Venus! Tu et ego, mea Aegle, dissentimus male. Nam mihi cibus
et potus est, ut aiunt, de his fabularier. Psecas, quin Psecas, inquam, surda est
haec ancillulula. Tu vidisti cacodaemones, nonne?
PS. Non, si placet, sed novi aliquam quae novit aliam, quae vidit eos.
EU. Qua facie erant, Psecas? 750
PS. Unus erat canina facie, ore et oculis igneis, pedibus bufonis, colore
nigro, cauda aeque longa ac — et clamabat boh, boh, tanquam leo.
AEG. O mirum! Tota trepido.
EU Mecastor, color vertitur. Clamabat tanquam leo. Perge, Psecas.
PS. Nos omnes illico fugere. 755
EU. Tun’ ergo aderas?
PS. Non, si placet, sed illa fugit quam novit familiaris mea Philocomasium.
EU. Oh iam intelligo, Psecas, perge porro.
PS. Alterum fuisse dixit tam similem viri, quam aqua aquae similis est, et
erat nudus totum corpus. 760
EU. Totum? O Venus! Multum, mecastor, cupio videre istos cacodaemonas.
PS. Imo si magis noveris, Eucomissa, magis cuperes. Nam habuit — Ha, ha,
hae, nequeo cogitans quin rideam.
EU. Quid habuit, Psecas?
PS. Non intelligis? Habuit — 765
EU. Quid? Eloquere.
PS. — tam magnam rem — Nos omnes admirari illico —
AEG. Profecto hic ipse’st cacodaemon, Eucomissa, quem dixi tibi vidisse me 750
secundum quietem nudius tertius in somnio.
EU. Nulline cacodaemones nocentiores istis, Psecas? 770
PS. Imo sunt omnium generum. Nam quidam latent sub specie nigri felis cum
sex pedibus, quidam sub vespertilionis, aliorumque etiam animalium. Imo novi qui
ambulant per noctem induti sindone. Atque inde evenire solet tot qui insaniant
vigiles cum curatoribus pacis demergunt se aliquando in ganeum, atque illic
nocte tota prae timore combibunt. Post caenam, si placet, plura de re isthac 775
disputabimus.
EU. Nunc eamus visere spectra.
AEG. Viden’ quis adest, Eucomissa?
EU. Mallem spectra, sed fortassis hic est ex eorum monstrorum numero.

ACTUS II, SCENA vi
CALLIPHANES PATER, CALLIPHANES FILIUS, AEMYLIO, EUCOMISSA, &c.

AEG. Siccine tibi pro ridiculo est, cui nuptura es brevi? 780
EU. Citius mecastor nubam cacodaemoni quem dixit Psecas, tam viri similem.
AEG. At ego ne Iovem praefero in se ferentem precium sine quo Iupiter nihili
est.
CAL. PAT. Bombardomachides salve: huc te salutatum advenimus.
BOM. Gratias. Sed multus animo occursat dolor, 785
En alta muri decora, et congestas trabes,
Ut omnis late splendet infaelix domus!
Quicunque regno fidit, et magna potens
Dominatur aula, nec leves metuit deos,
Me videat et te, domus. 790
CAL. PAT. Quid ait, Aemylio? (Utitur speculariis.) Nulla hic video, Aemylio.
AEM. At intus potes sine quatuor oculis.
CAL. FIL. Si ita est, pater, utantur nostra domo: superest illic locus.
CAL. PAT. Nunquam vidi melius consilium dari. Quid tu, Bombardomachides?
Potes ibi oportune filiam tuam huic nostro nuptum dare. 795
BOM. Consilium bonum est, animoque arridet meo.
CAL. FIL. Sed ubi est virgo? Reliquistin’ ruri?
BOM. Saepe respicias. Saepe, quod quaeras, adest.
CAL. FIL. Latere miror posse tam diu sidera. (Osculatur.) Rediise salvas
gaudeo, et meum simul hunc esse reditum credo, nam vobiscum abfui. 800
Condonate amore caeco, vos si conspexi minus.
EU. Si nunquam conspicias postea lubenter tamen condabimus,
misericordes omnes sumus natura mulieres.
AEG. Amore caecus es, Calliphanes? Immo oculis nimium vales, quod nec
est, nec futurum est vides, cum nos appelles sidera. 805
CAL. FIL. Immo, Aegle, verum dixi! Nam si caeli facibus formosum nondum
nomen imponeretur siderum, propter similitudinem quandam vestrum id iam
nancisci poterant.
PS. O Diana! Toto corde amo has confabulatiunculas.
BOM. Calliphanes, oculis nil tale obiectum est meis, 810
Pedibus quanquam cuncta conculcavi loca
Asiaeque, Europaeque, Americae atque Africae,
Aliasque terrae partes quas taceo sciens.
CAL. PAT. Memini idem accidere olim cum essem puer, anno abhinc —
hum — grammaticae tum operam dedi. Anno — hum! quinquagesimo secundo — 815
hum! Non convenit numerus. O— quinquagesimo tertio. Is profecto annus
est.
EU. Licetne, pater, videre has umbras et malos genios?
BOM. Videre? Nata, non timeo. Fac ut voles.
EU. Aperi sis ostium, Aemylio. 820
AEM. Perii in perpetuum modum. Nimio nimis metuo ut sint isti probi
cacodaemones. Sanan’ es? Credin’ illos aspectui tuo obiici perperam?
EU. Num loquuntur?
AEM. Satis id quidem, sed horrendum in modum. Cave sis ne animam agas.
EU. Disputabit cum illis Psecas. 825
PS. Parata sum satis, Aemylio, ante hoc temporis disputavi cum daemone.
AEM. Scio te bona esse voce. Proculdubio illum obrues si tympanas,
bombardas, tubas, et tintinnabula oris tui afferas.
PS. Itane me accipis indignis modis? Nunquid cristas erigis de illis.
vestimentis? Amabo, unde habes, mi Amylio? 830
AEM. Pish, dicam tibi cum sit otium, Quid ais, Calliphanes?
CAL. FIL. Ubi clavis? Cedo mihi sis.
CAL. PAT. Quid stas, lapis? Quin aperis?
AEM. Dii te, silicernium — Unum pedem in Charontis cymba habet (secum)
et altero tamen ambulat. 835
EU. Oh! Non audis malos genios?
BOM. Ha!
CAL. FIL. Nihil est, crepuerunt fores.
AEG. Crepuerunt? O sordidas fores!
DIN. (Supra.) Oho, oho, oho. Urite, fundite, tundite, vertite domum. 840
BOM. Oh, oh — Valete, et timeatis nihil.
EU. Quo abis, pater?
BOM. Videre non sustineo tot timidos simul (Exit Bombardomachides.)
EU. O deas! Haec illa leonis vox est, Psecas.
AEG. (Subter.) Abeamus obsecro, Calliphanes. 845
GNO. Flectere si nequeam superos, Acheronta movebo.
CAL. FIL. O poeticum daemonem!
AEG. Est furiosissimus omnium proculdubio.
CAL. PAT. Mira sunt. Nunquam vidi tale quid, nisi anno abhinc
quinquagesimo tertio. 850
MOR. (Subter.) O! Profecto sum in barathro.
EU. O Psecas, quid faciam?
PS. Quid? Faciam periclum in disputatione. Quodnam est tibi nomen, daemon?
AEM. Itane? Inepte stulta es? Cave ne te rapiat in maximam malam crucem.
PS. Mene? Non audet: ego illi oculos effodiam carnifici. 855
BOM. Ζεῦ πάτερ Ἴδηθεν μεδέων κύδιστε μεγιστε,
καὶ ποταμοὶ καὶ γαῖα, καὶ οἱ ὑπένερθε καμóντας,
ὑμεῖς μάρτυροι ἔστε. 835
PS. Immo et si loquaris Hebraice, ego bene intelligo.
AEM. Abi sis stulta, Graecum hoc est tibi. 860
DIN. Oho meretrix!
PS. O scelus! Ego introibo, ne me detine. Involabo in faciem illi. Egon’
meretrix appellabor a malo genio? Mentiris, cacodaemon, mentiris.
AEM. Medius fidius haec mulier cacodaemon est.
AEG. O Venus! Nihilne vides, Eucomissa? 865
EU. Maxime. Ubi est?
AEM. Ingentem nigrum ursum!
EU. Proh deos immortales! Cum cauda ignea.
CAL. FIL. Ubi est? Ego nihil plane.
AEM. Nihil? Circumspice. Ut scintillant oculi! Psecas, cave malum. Nam te 870
devoraturus proculdubio huc venit.
PS. Oh!
CAL. PAT. Quid aiunt, Aemylio?
AEM. Ingentem belluam illic — vide modo.
CAL. PAT. Ubi sunt specularia mea? Oh nisi fallor leopardus est. Quid hoc 875
monstri? Gnate, abeamus precatum deos.
DIN. Occidam, iugulabo, interficiam, capiam, rapiam omnes illico. (Sonitus
supra.
)
EU. O Aegle! Cedo manum, et fugiamus (Exeunt. Infra sonant catenae.)
AEM. Ha, ha, hae, descende ut te exosculer, bone cacodaemon. (Exit.) 880
DIN. Venio. Urite, fundite, tundite, caedite, vertite, etc. (Descendit.)

Perge ad Actus III