Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  Tessara glauca - Fortune in Her Wits Caroli Iohnsoni

DOCTISSIMO, GRAVISSIMOQUE VIRO DOMINO DOCTORI COMBER, DECANO CARLEOLENSI COLENDISSIMO, ET COLLEGII S. S. ET INDIVIDUAE TRINITATIS MAGISTRO VIGILANTISSIMO

Siste gradum. Quonam, temeraria pagina, tendis,
Aurata nimium facta superba toga?
Subdita virgifero te volvat turba tyranno,
Et tamen, ah, nucibus ludere pluris erit.
I, pete sollicitos quos taedia docta scholarum 5
Et logicae pugno carmina scripta tenent.
Post Ca. vel. Hip. qualis? ne. vel, af, un. Quanta, par. in. sin.
Destruit edictum, destruit inque modum,
Tum tu grata aderis, tum blandius ore sonabis.
“Setonus,” dicent, “quid velit iste sibi?” 10
I, pete causidicos: poteris sic culta videri,
Et bene Romanis fundere verba modis.
Fallor: post Ignoramum gens cautior illa est,
Et didicit Musas, Granta, timere tuas.
I, pete lectorem nullum: sic salva latebis, 15
Et poteris criticas spernere tuta manus.
Limine ab hoc caveas: procul, o procul ito profana.
Dissimile hic domino nil decet esse suo.
Ille sacri calamo reserat mysteria verbi,
Non alia illius sancta lucerna videt. 20
Talis in altari trepidat fax, paene timenda,
Et flavum attollit sic reverenda caput.
At scio quid dices: “nostros academia lusus
Spectavit, nugae tum placuere meae.”
Pagina stulta nimis! Granta est hic altera solus, 25
Vel Grantae ipsius non caput, at cerebrum.
Sed si authore pergas audacior ire,
(Audacem quemvis candidus ille facit),
Accedas tanquam ad numen formidine blanda
Tristis, et haec illi paucula metra refer: 30
“Sub vestro auspicio natum bonus accipe carmen,
Vivendi auspicium quod sibi vellet idem.
Non peto ut ista probes, tantum puerilia dicas.
Sunt, fateor, puerum sed satis illa decent.
Collegii nam qui nostri dedit ista scholaris, 35
Si socius tandem sit, meliora dabit.”

Vestra favoris studiosissimus,
A. COWLEY

AD LECTOREM

ON sum nescius quanto cum periculo emanare in vulgus hanc fabulam passus sim. Tantum interest spectator an lector sis comediae, quamvis amicus, adeo ut misellum hoc opus, quod satis ex se deforme est, pulchritudinem suam amittere necesse sit, quam illi lucernae, vestes, actor, nobilissima frequentia addiderunt. Sed hoc cum caeteris commune, illud nostrae proprium est, quod plurimis in locis, eisque, qui, nescio quo fato, maxime placuerunt, ne intelligi quidem nisi a quibusdam possit, ut in Morionis et Gelasimi partibus, praecipue vero cum aperitur schola, ita ut huic libro accidat, quod solet ignobilibus, qui, nisi in civitate sua ubique ignorantur, ita nascuntur calendarii similes in usum unius tantum regionis. Sed voluntati amicorum satisfaciendum est, non timori meo: et efficit benevolentia illa, qua priores meas nugas, et veluti vagitus poeticos (nam (proh pudor!) paene ab infantia nugatus sum) excepisti, ut ingrati crimen subeam, si tibi negem lusus meos, immemoris si formidem. Aliquis autem dicat vir gravissimus (et fortassis etiam dixit), “eone impudentiae ventum est ut hornus adhuc academicus comaediam doceat? Quod nunquam quisquam ea aetate aggressus est, idne sibi arrogat insolens puer?” Egone tale quid in me admisi? Quod si crimen quidem sit, illius invidia nunquam tanti erit, ut huic saltem crimini expurgationem aliquam parem. Nam tibi, amice lector, si audacia nostra placuit, ego vel iterum tui causa tam insolens fierem. Vale.

DRAMATIS PERRSONAE

GNOMICUS Tutor Gelasimi et Morionis
GELASIMUS Haeres dives, amicus Morionis
MORION Supposititius filius Polypori
DINON Eorum servus
BOMBARDOMACHIDES Miles
EUCOMISSA Filia Bombardomachidis
AEGLE Captiva Bombardomachidae, Aemylionis soror
PSECAS Ancilla Eucomissae
AEMULO Captivus Bombardomachidae, filius Polypori.
CALLIPHANES PATER Senex
CALLIPHANES FILIUS Eius filius, Aegles amasius
POLYPORUS Mercator Anglus
ACADEMICUS 1
ACADEMICUS 2
MULIER
BAIIULI 2

Κῶφα πρóσωπα

LORARII 2
BAIULUS
EXORCISTA

Scena Dunkerka

PROLOGUS

XI foras, inepte. Nullamne habebunt hic comaediam? Exi, inquam, inepte, aut
incipiam ego cum Epilogo. Tun’ iam sophista iunior, et modestus adhuc? Ego nihil
possum, praeter quod caeteri solent: “salvete cives Attici, et corona florentissima.”
Sed cedo mihi pileum, si necesse est istud agere. Utinam illum videretis, plus hoc
spectaculo risuros vosmet credo, quam tota in comedia. Iam nunc per rimam aliquam 5
advos omnes adspicit. Nisi placide intueamini, actum est de puero. Tragaedia
isthaec fiet, et naufragium verum. Dicturus modo Prologum, “novi,”inquit, peccatum
meum.“ Prodire, nisi personatus, in hanc frequentiam non audet, et plus sua rubescit
purpura. Illius ergo causa sinite exorator siem ut nequis poetae vitio vortat novitio,
quodque non solet fieri, insolentiam putet. Nisi fari incaeptaverit, nemo est futurus 10
eloquens. Qui modo pulpitum fortius aut scenam concutit, aliquando balbutivit
ac timuit loqui. Neque annos novem poscite: non est, spectatores , adulta
res, sed puerilis, ludere. Vetus poeta comico cessit in convitium. Quis suum dieculae
invidet crepusculum? Quis violae, quod proximo oritur, extinguit purpuram?
Favete et huic flori, ne tanquam solstitialis herbula repente exortus, repentino 15
occidat.

ACTUS I, SCENA i
DINON (Celeusma intus)

Siquidem adaptantur humeris onera, huc me actutum sequimini, ego vobis
prospiciam. Nimium hi nautae attractant picem manibus. Mirum hercle est quin malo
caveant, tam propinqui funibus qui suum quoditie fatum quasi accurate complicant.
Ut clamarunt modo! Susurrare prae his tempestatem diceres. Gratias habeo quod abs 20
sese, et his suis nos amisit mare. Utrumque est aeque turbulentum, et ad aspectum
utriusque vomeres. Itaque incolumem hic te videre serio laetor, Dinon. Polyporus huc
me misit herus cum filio simul eius sodali, ut euntibus servirem peregre, quorum alter,
natura bardus, nihil ultra quaeritat, alter et industriam addidit, uti insaniret strenue.
Hos ducit quasi tutor eorum Gnomicus, ita homo qui, recte si saperent, stultos eis 25
annum redderet: nil extra carmina atque sententias loquitur carnifex. Vix soleas,
nisi ex Virgilio poscet, ita poeta abutitur. Hem Dinon, vin’ tu homini stulto auscultare
mihi? Succenturia iam nunc gnaviter in corde sycophantias. Nam si bolus iste tantus
eripiatur ex faucibus, nunquam iterum occasio dabitur fortunatus ut sies. Ignota
regio, heri stolidi ac divites, tum ego, Dinon, plenus fallaciae servus, et pecuniae 30
indigens. Nae oves commisit lupo. hos misi qui concredidit. Atque eccos ipsos de
navi. Eccum autem Gnomicum; ut magnifice infert sese! Gradiri Iambum crederes.
Concedam istuc. Hem baiuli, an dormitis super sacrinas?

ACTUS I, SCENA ii
GNOMICUS, MORION, GELASIMUS, DINON

GNO. Quod faelix faustumque sit (qua formula delectabantur veteres),
Egressi optata Troes potiuntur arena. 35
Ne a Virgilio nostro poetarum omnium facile principe quem ego honoris causa nomino,
transversum digitum aut unguen latum excedamus, ut pulchre in proverbio.
MOR. Tutor, gratulor tibi huc adventum meum.
GNO. Dixisses potius tuum, nam hoc esse more aulico.
MOR. Immo utrumque, mi tutor Gnomice, (Dinon, baiuli.), quem ego honoris causa 40
nomino. Sed quaenam est haec regio? Nam mihi non magis nota est de facie, quam si
esset terra incognita.
DIN. Adsunt baiiuli cum sarcinulis.
BAI. Quo portamus, domine?
MOR. Ad tabernam proximam diversoriam, ego ostendam locum. 45
GNO. Quin baiiuli edico vobis, quod Simo senex in comaedia, vos isthaec intro
auferte,
abite. Dinon, sequere. Non, paucis te volo.
MOR. Dinon, st! Ego paucis te volo. Memento de vino bono.
DIN. Here, factum puta, nam nihil mihi potius est, quam in hac re animo tuo obsequi.
MOR. St! Baiuli! Quin dico, sistite vos mihi, baiuli. 50
BAI. Quid est quod nos velis?
MOR. Cavete de sarcinulis, ne quassae sint vehementer aut iactae in terram
fortiter.
BAI. Numnam insunt vitra?
MOR. Non, non, non, sed nolo aurum nimis premi, ne forte imago regia aliquid 55
detrimenti capiat, et laesae maiestatis reus fiam. Sat sapio mihi, diis gratias (Exeunt
Dinon, baiuli.
)
GNO. Pish, verbum sapienti sat est, norunt quid velis. Abite. Audin’ laetitiam
nautarum!
Ferit aurea sydera clamor. (Celeusma intus.) 60
MOR. O musicos homines! Utinam ego essem navita: vix me abstineo quin clamem.
(Clamat.) Gelasime, quid tu tristis es?
GNO. Quid frontem, ut dicam metaphorice, caperas, Gelasime?
GEL. Egon’ tristis? Non, meditabar tantum de natura maris. Cui dii deaeque 65
malefaciant omnes, nunquam navigabo postea. Nam nihil navigatione magis
incommodum est ingenio bono. Adeo non potui modo unum iocum exprimere, quem
dicerem baiulis. At antequam conscendi solebant vel invito mihi effluere,
donicum omnes dicerent, ”satis, satis, satis est.“
GNO. Gelasime, ut arridet tibi navigatio tua? Quid iam de mari? 70
GEL. Amara res est. Oh! Bene est, quod me ipsum colligo: hic primus iocus est
quem dixi in his regionibus, et est tantum parvus iocus, meliores certe soleo.
Adeste aequo animo, et meliores audietis postea.
MOR. Hei ho! Ohime!
GNO Quid est, Morion? Cur 75
Imo gemitum de pectore ducis,
secundum poetam?
MOR. Totus contremisco cum de rebellante meo stomacho cogitem. O ientaculum
illud, quod ego de tabulatis totum evomui! O ova! O vinum! O sumen! Haec omnia
infaelix perdidi. Obsonavi piscibus largiter. 80
GNO. Quis talia fando Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulyssi
(euphoniae gratia)
Temperet a lacrymis?
Video certe recte dici a veteribus πῦρ, ὕδωρ, γύνη, τρία κάκα, sive, ut ego iuvenis
in pentametrum Latinum transtuli, 85
Sunt tria mala viris: ignis, aqua, mulier.
MOR. Praeterea, tutor, aliquid aliud certe me nimis male habuit. Nam cum ex alto
MOR procul prospeximus, continuo ut nos proprius accessimus, illa aufugit longule.
Idque ita ego observavi ipse.
GNO. Vides ergo quod “post nubem Phoebus,” “dulcia non meruit qui non gustavit 90
amara.” Multa diuque tuli: “difficilia quae pulchra.”
Per varios casus, per tot discrimina rerum,
Tendimus in Latium.
Plurimaque alia commode a veteribus dicta sunt in hanc sententiam.
GEL. Omittis, Morion, tempestatem reminisci. 95
MOR. Recte mones: nunquam tam male metui ne ad coelum irem ingratiis.
GNO. Iam iam tacturos sidera summa putes.
Sed eho tu, adeon’ vero metuis ἀποθέωσιν.
MOR. Quidni metuam? Nolo tam durum in me dici quicquam vocabulum. Ἀποθέωσιν.
GEL. Ego mehercule tunc temporis guttam non habui sanguinis prae timore ne sub 100
ponti marmore sepultura nobis fieret. Intelligis, tutor? Ambiguum id verbum est: ludi τῷ
marmore. Numnam auditis hoc? Stabo promissis meis si attenditis.
MOR. Dii te perdant, adeo in omne sermone facetus es.
GEL. Ain’ vero? Tune maledicis ingenio meo?
MOR. Quidni? Quaeso annon ad haereditatem nati sumus? Tun’ filius natu maximus 105
doctis dictis animum applicas? Vitium, Gelasime, vitium est.
GNO. Quid est, adolescentes?
Revocate animos, maestumque timorem
Mittite,

nam iam “in vado sumus”, cum proverbio. 110
MOR. Obsecro te atque etiam oro uti ne revortamur domum. Nam oppido mihi arridet
huius loci facies.
GNO. Potin’ igitur ut sustineas animum si nunquam patrem sis visurus denuo?
MOR. Hercle vero satin’ mihi exciderat pater de memoria? Perquam molesta res est
pater, sed, nisi fallor, non semper vivunt senes. 115
GEL. Video me frustra esse: necesse est ut revocem ad me fugitivum meum ingenium.
MOR. Nimis diu hercle est, ex quo ego ebrius fui. Atque adeo annus videtur donicum
in hac regione probe madeam.
GEL. Tutor, cedo, quid faciendum est iam nunc. Petimusne diversorium? Ibique omnem
hanc ex animo eximimus lassitudinem? 120
MOR. Imo illic bibamus strenue.
GEL. Recte, et postilla faciam carmina.
MOR. Atque ego dormiam.
GNO. Faciesne, adolescens, carmina? At non constabunt tibi pedes posteaquam
strenue biberis. Intellexin’, Gelasime, quod velim per pedes annon? 125
GEL. Ha, ha, he. Eugepae! Ob istuc te dictum amo plurimum. At nisi eripuisse ex ore
mihi, equidem praevortissem te. Et certe magnus iocus es, donabo hunc pugillaribus.
(Scribit.) Carmina — tibi pedes — biberis — ha, ha, ha, he.
MOR. Nae istos omnes iocos dii perdant, nam ante hoc temporis madere potuissem,
nisi quod diem male amisimus. 130
GNO. Eamus igitur. Nam scriptum in poeta invenimus
Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma
Prosiluit dicenda,
ubi pater quia erat primus, arma metaphorice. Et alio loco,
Foecundi calices quem non fecere poetam? 135
GEL. Pulcherrime! Quem non facere poetam!
MOR. Si me certe facere possent, nunquam vel pitissarem postea. Poetam! Vah!
Sumne ego filius Polipori natu maximus?
GNO. Bene habet: iam vos instituam optimis secundum hunc locum atque aetatem
moribus. Docebo peregrinandi artem, atque edicam formulas persuadendi, deridendi, 140
atque adoriendi homines, donec omnes mortales vos admirentur aeque ac me. Sed
prius intro eamus, nam melius hanc rem praestabimus,
Impleti veteris Bacchi, pinguisque ferinae.
MOR. Longe hercle melius. (Exeunt.)

ACTUS I, SCENA iii
AEMYLIO

Enimvero ego iam nunc incedo vir ornatissimus, meque ipse dum contemplor magis, 145
continuo in mentem venit, hominum catenulis suspensorum iamdiu in via regia, Nae
illi vestitu solent esse ad istam plane faciem. Neutiquam hoc placet omen; quanquam si
eveniat, hoc volupe’ est mihi quod hisce ego vestibus commodare non possim
carnifici. Nolo ille homo per me ditescat. Sed interea temporis, dii vostram fidem, quid
mihi faciendum est misero? Num fiam (qui hic rara avis est) philosophus denuo? Qui 150
possim, nisi forte Cynicus, adeo oblatrat stomachus? Num impendam operam foro, ac
contorquendis legibus? At malum hercle omen est auspicare id studium in forma
pauperis. Dicet aliquis, “bono ingenio es, adiunge animum poeticae.” Quamobrem vero?
Adeone parum inops sum, ut fiam magis? Nam haec recta via’st ad egestatem.
Praeterea frustra hoc sperat animus, nunquam ego evadam literatus homo, sat scio, 155
unam de me ipso nisi si literam longam faciam. Quid igitur agere instituam? Nam
agendum esse aliquid id venter admonet, et plurimum praestat manu mea, quam
laborare in hunc modum fame. Quanquam cum magis cogito, quid est, opera quod
conficiat mea? Nisi si ad abigendos corvos memet hortulano collocem, quod
praestare optime poteram cum ornatu hoc formidolosissimo. At non est, uti nimium 160
properem properare ad id muneris. Nam, velim nolim, sat cito ad corvos eundum est
mihi. Lubet mehercule suscipiere meam veterem denuo provinciam. Est in aliquem
fallacia: hoc fixum maneat.

ACTUS I, SCENA iv
AEMYLIO, DINON

Sed quis hic homo est, qui sermonem nostrum arbitratur ex adversa platea?
Quantum ex vultu colligo eodem laborat morbo, quo ego et multi magni viri laborarunt. 165
DIN. Herus meus Morion cum tutore Gnomico, eiusdem farinae homine, et Gelasimo
aequali suo bene intus potat, ibi illi tres conveniunt optime. His ego nisi emungam
aliqui pecunia, sumne ipse stultus istorum multo maximus? Nam heri Poliporus pater
adprime dives est, nescit quid faciat auro. At ego quid faciam scio.
AEM. Aedopol servum graphicum! Ex amussim sententiam meam locutus est adeo. 170
Hunc mihi notum esse oportuit, nam idem sentimus ambo, quod est in propinqua parte
amicitiae.
DIN. Age, Dinon, —
AEM. Oh, idne tibi nomen est?
DIN. — nunc specimen specitur, Dinon, ingenii tui, nisi aliquam fabricam facias, non 175
causam dico quin omnes te uno ore praedicent servum minimi pretii.
AEM. A me non impetro hercle ut abstineam diutius, ita hominem amo perdite.
Dinon, salve, gaudeo sane, quandoquidem huc salvus veneris. Valuistin’ usque?
DIN. Quaenam haec larva est? Quantum de veste coniecto hic stipem petit. Oh! scio
quid dicturus: “miles sum, potitus hostium, occisus iam bis in bello, confossus millies, 180
etc.” Parcas labori tuo: nihil do, bene vale.
AEM. Quasi non norimus nos inter nos. Mitte has nugas, Dinon. Ubi est herus tuus?
Pulchre os sublinemus homini.
DIN. Quid (malum) vis tibi? Tun’ herum nosti meum?
AEM. Tanquam a te. 185
DIN. Ita sentio.
AEM. Non novi fungum illum? Bardum, baronem, stipitem, asinum, ovem, quem
tondebimus auro hodie usque ad vivam cutem?
DIN. Hic pol herum meum (quicquid id est) suo appellat nomine. Iurares novisse
hominem, ita depinxit probe. Quoniam vero iam familiaris es, facito ut sciam, quod 190
nomen tibi sit amico atque necessario meo.
AEM. Quasi vero oblivisci potis sis. Facetus est, Dinon. (Amplectitur.)
DIN. Non, non, quaeso move te abs me longius, nam licet te amem, memini me semper
odisse servulos tuos, nihili bestias.
AEM. Quos servulos memoras? Ego meos reliqui domi. 195
DIN. Nempe a tergo sunt, funguntur officio suo. Nam tu, tanquam alter Bias, omnes
tuos tecum portas.
AEM. Ah nequam! Idem es, video, qui fuisti prius. A puero te novi, semper mordebas
aliquem.
DIN. Egon’ mordebam vero? Id servuli faciunt tui. 200
AEM. Non est ut ab illis timeas, Dinon. Liceat confitear, me festas meas vestes non
induisse hodie. Cogitabam domi me mansurum. Sed quid refert? Omnes me norunt, non
est uti laborarem de vestitu.
DIN. Falsum: ego te non novi, diis gratias. Sed recte, mi vetus amice, adeo ornatum
negligis. Nam virtute formae evenit, te ut quicquid habeas deceat. Sed si tenebris forte 205
surgeres, diligentia opu’st, ne induas subligacula in diploidis loco, adeo difficile est
utrumque in te distinguere.
AEM. Aestive tectus sum de industria, sudor me enecat.
DIN. Consilium dabo, amice, si me audias, perbonum. In rem tuam esse arbitror, ut
moriaris quam primum poteris. Nam tunc te aediles forsitan ad sepulturam duint, et, 210
quod anno non fecisti, obvolutus iacebis linteo.
AEM. Nolo obsonare vermes.
DIN. Quam pediculos satius est. Obsecro, amice, quo avolavit collare et
subucula? Ne tantillum quidem usquequaque gerit lintei quod digitum tegat, si
eum casu vulneret. 215
AEM. Lotrix habet, quid tua?
DIN. Iste galerus iam cribrum est. Revereri me necesse est, operire non potes
caput.
AEM. Admitti solem volo: quaeso an id invides?
DIN. Nunquam antea oculis vidi meis ambulare sterquilinium. 220
AEM. Nunquid dignum habes familiarem ludo ludere? Si serio faceres —
DIN. Quid tum?
AEM. — acciperem ioco.
DIN. Aedepol hominem perpaucorum hominum! Ingenium perplacet. Sed
negotiosum me decet esse aliis negotiis. Vale, bone vir. Cum revocarim in 225
memoriam qui sis, revortar tibi.
AEM. Obsecro, num amicum deseris? Quid faciam?
DIN. Teipsum pensilem.
AEM. Da igitur drachmam, non placet ita prodigere de meo. Quin morare,
verbo expediam quid est quod te velim. In Morionem herum tuum tragulam 230
iniicere animum induxisti, ne nega, induxti scio. Hanc si devolvas mihimet
provinciam ita argento illum circumvortam consutis dolis, ut revera me dicas
postea necessarium tuum. Miles hanc domum nostrae commisit fidei servandam
in reditum suum Bombardomachides. Peropportunus istic locus est, tum autem
ego (dimidium mearum laudum praetero prae modestia) ita retexo omnes 235
mortales, quemque praehendero, ut oppido se tactos credant modo si
conspexerim.
DIN. Ut loquitur, ne crumena pertunsa sit mihi valde cautio’st. Nimio fuit
familiaris.
AEM. Idem a te caveo, Dinon, nam prope astitisti. Salva res, nihil nactus es. 240
DIN. Dii me amant, quandoquidem hunc hominem obiecerunt mihi, iam nunc
aggrediar facinus auspicio liquido. Nam cum isthoc comite vel ipse Mercurio
verba darem, ita omnes articulos callet sycophantiae. Quod nomen tibi dicam
esse?
AEM. Aemylioni. 245
DIN. Tum, bone Aemylio, da mihi manum, conditionem accipio. Dabin’ vero
iusiurandum te fidelem fore?
AEM. Do deos testes tibi: quaeso cui mortalium praestanda est, fidem si
inter nosmet frangimus? Sed moram dictis creas, dic qui sint homines, unde,
quid veniant. Nam adibo, quasi aetatem nossem. It dies, et nondum pecuniae 250
iniicio ungulas.
DIN. In via tibi dicam omnia. Sed cum istoccine ornatu, mi Aemylio?
AEM. Pish, potin’ ut quiescas? Annon vestitus tibi videor satis basilice?
DIN. Ut voles, esto. Satin’ ex improviso tandem amicitia tanta icta est?
AEM. Meus bonus genius! 255
DIN. Meus alter idem!
AEM. Meus Pilades!
DIN. Orestes meus!
AEM. Meus θεὸς ἀπὸ μηχανῆς!
DIN. Mitte tricas. I, prosequar. 260
AEM. Quasi essem tam male moratus, mi Pilades? Peregrino semper —
DIN. Vix audeo te a tergo relinquere. Tibi hercle locum cedo, tu nebulo
maior es.
AEM. Eamus ergo simul, mea Commoditas.
DIN. Mea Opportunitas, eamus. (Exeunt.) 265

ACTUS I, SCENA v
GNOMICUS, GELASIMUS, MORION, PUER

GNO. Uti in primo actu Menaechmi, scena secunda dicitur, sepulchrum
habeamus, et hunc comburamus diem. Euge Plautus, ἀπὸ τοῦ πλατὺς dictus!
Sic Horatius diem condere, et ὁ ποιητής  Latii per excellentiam,
Iamque diem clauso componit vesper Olympo.
GEL. An dies mortua est? Ha, ha, ha, ha, an inquam dies mortua’st, 270
tutor?
MOR. Moriatur sane, aut suspendat se, si volt. Puer, cedo vinum. Hum —
nullumne magi’ vetus?
PUER Illico, illico. (Bibit.) Nullus est in tota urbe qui tibi melius praebeat,
si eius frater esses. 275
DIN. Frater, carnifex? Non sum ego Polyporo unicus? Sed periclum
faciam . (Bibit.)
PUER Ut scintullat, quasi —
MOR. Scintullat? Videam fortassis hoc praestat — certe scintillat probe.
(Bibit.) Quid (malum), an captas pedes meos? 280
PUER Egon’, domine?
MOR. Dimidiatum tibi cyathum nunquam, tutor, porrigam. Moratus sum
melius — da tutori, puer. (Bibit.)
PUER Illico, illico, inquam, non possum esse hic et illic simul.
GEL. Obstupefaciam iam ego puerum ingenio meo. Adi sis. 285
PUER Maxime.
GEL. Adesdum vero, minime. Ut verbum retorqueo! Quid agis, minime?
PUER Vides.
GEL. Ita nimio exiguus fueras, ut vix hercle poteram.
PUER Illico, illico, iam venio, iam, iam, vinum ocyus in Coronam. 290
GEL. Avolavit, unico plane dicto occidi hominem. Ita omnes quibuscum
loquor semper macto infortunio. Hominem tetigi iocis quarto Nonas Februarii
sub signo Rosae. (Scribit.)
GNO. Ah parcas irridere illum, Gelasime. Ingenui vultus puer est, ingenuique
pudoris. Adi sis propius: quid oculos defigis adeo? Attolis caput. Nescis 295
derivari ἄνθρωπον ἀπὸ τοῦ ἄνω ἀθρεῖν?
Pronaque cum spectent animalia coetera terram,
Os homini sublime dedit, coelumque tueri
Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
GEL. Non quit respondere: ita ioco interfeci modo. Euge, Gelasime, nunquam 300
commutatus clues.
MOR. Puer, pete ocyus vinum, quid horas bonas perdimus?
GNO. Audin’? Sit Coum, Masicum, vel Leucadium, Falernum, Lesbium,
Coecubum. Atque audin’? Ne sit aut Vaticanum, aut Veientanum, aut Laletanum cave.
Namque haec in aliam partem accepta apud authores legimus. 305
PUER. Factum puta: vinum ocyus in Rosam.
MOR. Puer, revertere sis; fac poculum teipso maius uti simul afferas. Nam
pro vitello ovi ebibere te ex cyatho poteram.

ACTUS I, SCENA vi 7
AEMYLIO, IISDEM

PUER Quo pergis, bone vir? Nolunt hic fidicinem, abi cum cantiunculis novis.
AEM. Ain’, nanule, ramentum, triental hominis, naturae avaritia, non licet 310
amicos alloqui?
PUER Amicos tuos? In popina caeca quaerites: vinum non bibunt, nisi
forte in principis natali cum ex canalibus funditur.
AEM. Quin abi in malam rem, furciferule.
PUER Illico, illico. (Exit.) 315
AEM. Salvere vos plurimum iubet amicus voster vetus, et vivos valentesque
huc advenisse id volupe est mihi. Ut fugiat vos memoria qui sim —
GEL. Non multum falleris.
GNO. Rem acu tetigisti, nam sic melius dictum reor.
AEM. At vestrum ego et memini, et semper faciam ut meminero. Nam Morionis 320
patri Polyporo iam olim summus fui, postquam peregre advenientem hospitio me
exceperat.
GNO. Nae bona memoria es: didicisse artem, arbitror, quam (referente Cicerone)
invenisse dicitur Simonides.
AEM. Gelasime, salve (dii faciant ne falsus sim), salve, Morion. 325
MOR. Ego non magis te novi quam hominem in luna. Sed si vis, salve.
GEL Hunc etiam hominem ludos faciam. Nunquid vestes etiam tuae (ha, ha,
hae) abierunt peregre?
AEM. Modo admodum ex bello redii, commutare non licuit. Ita vos ut
audivi advenisse properavi visere. 330
GEL. Aedepol vestes malas! An ex bello aufugerunt? An ostenderunt terga?
Tua terga hic intelligo.
AEM. Oh, bene hercle gaudeo quod significaras mihi, nam illic iocus est.
Gelasime, antiquum obtines.
GEL. Novit me iste proculdubio, non urgebo amplius. Ha, ha, ha! An 335
ostenderunt terga? Nolo iam coram peregrino, post scribam tamen.
AEM. Hanc mihi quam videtis stragem effecerunt gladii. Tum galerum
cernite, eccam tormentorum operam, annon odor pyrii pulveris obiectu’st
naribus?
GEL. O bellum quasi minime bonum! Ibi ego iterum, nunquam cessabo hodie. 340
GNO. Bella per Aemathos plusquam civilia campos.
Satin’ hic homo excidit mihi de memoria? Pudet oblivisci familiaris tam male,
Ne superbum dicat, assimulabo quasi sciam. Incertus sum quis siet, sed hoc
nil refert,
Amicus certus in re incerta cernitur. 345
AEM. Ut valet uxor Polypori? Ut senectutem fert?
GEL. Quasi iniuriam, male. Si centum peregrini adsint nunquam tamen omittam
istoc scribere. (Scribit.)
GNO. Ohe! Iam satis est. Nunc salve, amice optime, dissimulavi per iocum (ut
aiunt) quasi non nossem prius. 350
GEL. Nostin’ vero? Tutor, serio die nomen obsecro.
GNO. Nomen? Quasi — Versatur mihi in labris prioribus.
AEM. Perii, nomen amisi. Oh! Peripolemarchus est.
GNO. Dii boni! Ita est profecto. Saepe obliviscimur quae callemus, ut
proverbium facetissime, tanquam digitos. 355
GEL.Certe quodque cum animo cogitem, quasi per nebulam memini me
vidisse illam faciem.
MOR. Tum ego memini quoque, itaque propinabo tibi. Hem! Peripo —
Periplome — Non multum refert, nosti quid velim, tibi praebibo.
GNO. Sedeamus omnes, in re omni servanda est methodus. Sic melius 360
carpemus munera Bacchi. Clama puerum.
GEL. Non parebit mihi, tutor, ita derisi modo.
GNO. Heus puer, ascende ad culmina tecti.
PUER (Subter) Statim venio, illico.
GNO. At citius quam coquuntur asparagi. 365
En, age segnes
Rumpe moras.
AEM. Praedam habeo, salvus sum. Tres hosce asinos duae res statim
pessundabunt, ebrietas et ego. Eho tu! Dum nos hic largiter siccamus
cyathos, iube cytharistia intus nos oblectet cantiuncula. Circumfer tu merum, 370
da bibere plenis cantharis. A summo incipe.
GNO. Peripolemarche, pulchre admones. Iuvat insanire.
MOR. Nimio nimis sum sanus diu. St! Pax! Oh harmoniam! Ut vibrassat!
(Cantio.)
GNO. Hem, Morion, clauduntur lumina somno? 375
MOR. Non, non, non. Sine me esse nihili.
GEL. Madet pol Morion.
MOR. Madeon’, Gelasime? An ego madeo, tutor? Cedo gladium,
Peripomarchides.
GEL. Videon’ ego circumfusam illic turbam hominum? Plane ebrius es, 380
Gelasime, per deos immortales ebrius es.
GNO. Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus
Hic illius arma,
Hic currus fuit —
385
Circumfer merum, carnufex.
Multum ille et terris iactatur et alto
Vi superum, saevae memorem —
Porrige mihi poculum. Amice, bene me, bene te, bene noster Virgilius —
Arma virumque cano — (Bibit.) 390
MOR. (Supra.) Bene habet: ego iterum potabo ne me credant ebrium.
DIN. Horunce hic ego facta et sermones legam. Quam strenue genio
indulgent! Faxo, si vivus vivam, plus uti cras lacryment, quam ebiberunt hodie.
Tum nos, si Baccho placet, in hunc modum hilarem sumemus diem atque
amaenum. Ebrietatem sitio. 395
AEM. Nisi dissimulem quasi biberem, hercle me evertent cyathis, ita
properant interire. Dii me beatum volunt.
MOR. Ego non sum ebrius, Gelasime.
GEL. Neque ego.
MOR. Neque ego. 400
GEL. Bene igitur, salutem tibi.
MOR. Enimvero ego sum ingeniosissimus.
GEL. At ego multo magis.
MOR. Tun’ magis?
GEL. Inquam, magis. 405
MOR. Bene, sum tamen ingeniosissimus. Hem, propino tibi.
GEL. Vix lacrymis abstineo equidem, ita te amo, Morion.
MOR. O Gelasime!
GEL. O Morion!
GNO. Move manus ocyus. (Puer exit. Didon intus sonitum facit et celeusma.) 410
Quid stas? Colaphum impingam tibi grandem cum comico.
MOR. Dii vostram fidem! Tempestatem magnam! Eamus oratum, tutor.
GEL. Tempestatem vero! Certo certius turbo exortus est, ita vehementer
conquassat navim, ut vix queam stare.
GNO. Ecce autem, 415
clamorque virum stridorque rudentum!
Satin’ in navi nos esse oblitus fui? Hem! Curate, navitae, ne navis confrigatur, neve
impingat forsitan in scopulum. Tempestas increbescit.
DIN. Pol mortales graphicos! Periimus, navis periit, ad extrema se paret quisque.
Nesciunt iam vocem meam, ego pulchre delusos dabo. 420
AEM. Dinonis illa vox est. Eugepae! Factum est optime.
GNO. (Ad lucernas.) Apparent adhuc sydera. Hic Pollux, ille Castor est.
AEM. Hem! Nauclere, nauclere inquam! Quamdiu vivimus?
DIN. Vix horae dimidium, periimus!
MOR. Heu, quid faciam miser? Prae timore iterum vomam. Si iam undis obruar, 425
nunquam navigabo postea.
AEM. Adesdum, adesdum inquam, Gnomice. Viden’ fluctum illum decimum?
GNO. Decimae venit impetus undae.
Posterior nono est, undecimoque prior.
GEL O si quis bibere iam queat salutem mihi! Non possum non iocari hoc 430
ipso in articulo. Expirabo animam ioco.
MOR. Non possum pati me mori. (Genus flectit.) O quoties peccavi ego!
(Bibit.) Madui quoties! (Bibit. ) Quoties scortatus sum! (Bibit.) Nunquam
videbo patrem, nunquam post haec bibam. (Bibit. ) Abi sis, uter miser. (Frangit.)
Convertamus nos, tutor, ad preces, illico. 435
GNO. Maxime.
O terque quaterque beati,
Queis ante ora patrum, Troiae sub maenibus altis
Contigit oppetere.

PUER Ecquid nos vocastis? 440
AEM. Dii te perdant, ita inopportune huc te coniicis. Abi sis, furcifur. (Extrudit.)
GNO. Quod fit?
AEM. Rogas? Vidistin’ ut ad proram modo deus aliquis marinus adstitit?
GEL. Non, erat piscis magnus.
AEM. Piscis? 445
GEL Piscis mehercule. Mehercule, inquam, piscis, ex voce id satis colligo.
DIN. Funes rupti sunt, disiecta vela, navis lacera est. Actum de nobis, socii.
MOR. O mortem — Quid faciam? Obsecro atque oro, vos pisces, mihi parcite.
Ego filius sum Polypori natu maximus.
DIN. Exonerabo hunc ego congium in eorum capita. Periimus, ho! socii, 450
periimus, absorbet nos mare. (Deiicit.) Iam, iam absorbet, periimus.
GNO. O nos miseros! Viden’ ut aquas puppis combibit? Servare hanc
familiam ipsa non poterit Salus
, ut pessime comicus. O Peripolemarche, quaeso,
due me in inferiora navis.
GEL. Et me, me, me etiam obsecro. (Detrudit in cellam Bombardomachidis.) 455
MOR. Valete, ego iam moriar (Cadit.)
DIN. Ha, ha, ha! Dii vostram fidem, rem venustam et lepidam! Non potuit
evenire melius, quam evenit isthaec fabrica.
AEM. St! St! Dinon st! Descende, altum dormiunt. (Dinon descendit.) Nae
ego multum fallor, nisi hi homines naufragium verum fecerint. (Puer ingreditur.) 460
PUER Non, non, non, repraesentatam prius pecuniam oportet esse pro his
quos fecerunt sumptibus, antequam hunc etiam auferas. (Morionis loculos
spoliat, et dat puero pecuniam.
)
AEM. Pecuniam? Lubentissime, lubentissime, accipe sis.
PUER Iam habe tibi hunc asinum illico, illico. (Exit.) 465
AEM. O Iovem, caeterosque caelites! (Tollunt Morionem.) Necesse est risu
spectatores emorier, si rem transferret istam in comaediam quispiam. (Exeunt.)

Perge ad Actum II