R z

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

IS. CASAUBONI CORONA REGIA
ID EST PANEGYRICI CUIUSDAM VERE AUREI
QUEM IACOBO I MAGNAE BRITANNIAE &c. REGI,
FIDEI DEFENSORI DELINEARAT, FRAGMENTA
AB EUPHORMIONE INTER SCHEDAS τοῦ μακαρίτου INVENTA, COLLECTA, IN LUCEM EDITA

MDCXV
PRO OFFICINA REGIA IO. BILL. LONDONI

EUPHORMIO LECTORI S. D.

ARUM mehercules clarissimis Is. Casauboni manibus Pallas deberet, nisi pari nexu religio obstricta esset. Nemo hoc fuit saeculo, qui tantum litterarum famam, ut diis impenderet, generosius contempsit, aut qui magna moliens felicius ingenii patrocinium invenit. Atque in eo iam consistit postuma non minus pii quam docti viri gloria, quod cum potuerit in humanis studiis eximius esse, videri industrius in divinis voluit. Hoc quam rarum sit, omnium pene terrarum perversitas ostendit: alii enim homines cum gravissimis scientiae armis de religione praeliantur, morose ad utilitatem Musarum animum demittunt: alii inutili industria teneri ingenia putant, quoties ex hortis et amoenitatibus egrediuntur. A theologia igitur ad litteras redire paucorum est, a litteris ad theologiam transcendere tentarunt plures, sed infeliciter: adeo rarum est placere bono numini, aut cum scribendum est a principe sive rege occupari. Iacobo illustissimo Britannarum monarchae (quo maiorem sol non vidit) felicitatem suam Causaubonus debet; cuius cum adoraret exemplum, humanissima liberalitate traduci ad quamcunquem doctrinae spartam potuit. Postquam rex divinum, minister scriptor regium usurpavit munus, tantis auspiciis res ab omni aevo maxima agi coepit, ut iam sciat Europa, quae virtutes dignum coelo Iacobum faciant, et quod obsequium tanti regi Casaubonum commendarit. Sed, proh dolor, tristissimi iniuria fati pulcherrimis conatibus intervenit, rapuitque virum, quem nec ulla unquam theologia satis deflebit, nec omnes sive Latinorum sive Graecorum litterae, ecclesiae post xvj saecula adhuc novae resistituent.
2. Quid sperandum erat, confutati unius praecipue Croni senis annales indicant: omnem antiquitatem Christianam situ pudendo squallidam, et tot saecula perversissimorum rituum aerugine obducta ad incudem acris industria revocabat. Deleri poterat quicquid in damnum humani generis credula opinione invectum erat. Sed tanquam sine Vulcano tota Cyclopum officina refrixisset, omnium laborum designatio inter fumum flammamque haesit: nec opera, sed fragmenta relicta sunt. Alibi ferrum semisubactum adhuc requirit formam suam; alibi et auri splendor igni corruptus et fuligine impeditus abscondit pretium. Atque mihi contrectanti tam sacras reliquias, corona aurea ingentis pretii, sed adhuc imperfecta occurrebat, ab artifice ingeniosissimo in xii radios designata. Nihil aut maiori cura aut subtiliori arte tentari potuisset, ut videri auctor possit, quia rem viribus suis maiorem aggressus erat, tanto operi intermortuus.
3. Operaepretium arbitror, sine verborum involucro mysterium publica cognitione dignissime explicare. Isaacus Casaubonus postquam in Britanniam venit, et in regiam doctrinae scenam prodiit, primum theologi putavit munus esse, regi placere, hunc velut Deo proximum et ecclesiae caput in terris censeri. Tantis igitur laudibus panegyricum instruere coepit, tamque alto omnium virtutum fastigio Iacobum collocavit, ut de numine deinceps <non> possimus dubitare: non eousque Traianum suum Plinius evexit, licet optimum; non Iulianum Mamertinus, quamvis doctissimum; non idem Maximilianum, etiamsi Herculeum. Multa enim et praeclara illi dixere, sed nihil Casaubonus mentitus est. Potuit absolutissimis encomiis et indulgere affectui suo, et veritate satisfacere; cum difficillimum esset laudare omnia, nec tamen adulari. Dubites mediusfidius, eloquentior fuerit, quia sic scriberet, an felicior, quia de tali rege: cui cum solus sufficeret, reliquis omnibus Musarum mystis silentium imperavit. Vera virtus in uno Iacobo reperta fuit, non igitur ab alio, quam Apelle exprimi coloribus debuit; blue religiosa maiestas in uno hoc rege vim suam ostendit, solius igitur Policleti aere digna fuit. Aliorum passim artem sudoremque tenue argumentum extollet, omnia hic magna sunt, neque in fragmentis pretium amittunt. Tu cogita, lector, quantum esse eloquium debuerit, quod nec in partibus deficit: quae vis plenae necnon effusae orationis abundantia extiterit, cum et in lamis lacunisque ipsis libera maris copia et indomitus motus exundet.
4. Pietatis igitur meae fuit, quoniam in hunc thesaurum incidi, colligere partes, quae dispersae inter tot scripta erant, et producere, quae maiori damno periissent, quam imperfecta sunt. Aurum in annulos nummosque solutum nihilominus carum est: molem enim et acervus facit. Atque mihi amplius etiam posteritatis voluptas curae erit. Iterum quicquid schedarum relictum est, excutiam, iucundo fragmentorum corollario novam mox editionem cumulaturus. Nihil quidem ab aureo Casauboni calamo defluere potuit, nisi quod gemmis par esset, et investigantis labore dignum; sed quod postuma facundia viventium expleret desideria, coelesti aura dotatum sit necessum est. In hunc scopum  ὁ μακαρίτης direxit scribendi consilium, ut peculiari libro ardorem suum ostenderet regi, regem omnibus. Fato praeventus quod vivens non fecit, nunc praestabit defunctus, et hanc aeternitatis tesseram terrarum orbi relinquet; quod facilius extingui potuit, quam tacere. Sed quid mirum in Britannia loqui mortuos? Dicam quod magis admireris, et reges scribunt. Vale.

IS. CASAUBONI CORONA REGIA
ID EST, PANEGYRICI QUEM REGI BRITANNIAE DESTINAVERAT
FRAGMENTA

ENTIUM populorumque felicitatem ac salutem in rege positam esse arbitrati sunt, quamadmodum rectam membrorum valetudinem a capite dependere, huiusque esse munus medici tradunt. Hinc ab ipsa rerum origine reges ad fastigium huius maiestatis, Iustino scribente, non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Neque enim capitis caussa corpus, sed corporis caussa caput esse conformatum credimus: regem autem populis dari, ut eorum velut pater ac protector sit, pro iis excubet, agat, pugnet; hoc unum iucundum putet, quod publica quiete coniunctum est; ita magna virtute instructos eos omnes esse, qui tantum inter homines sustinent munus, magnoque et naturae beneficio dotatos et disciplinae auxilio suffultos esse oportet, qui Dei in terris imaginem exprimunt. Sed quemadmodum nasci bonum haud profecto satis est, nisi talem te vivendi ratione praestas, ita plurimum recta institutio addere pronae ad virtutem indoli solet, quasi Deus voluerit istinc semina iustitiae, clementiae, pietatis esse, hinc fructum dependere. Neque tamen minori gloriae adscriptum est, posse, quum prava naturae consuetudo est, eam probitatis integritatisque velo tegere. Scio enim, scio in omnibus hominibus virtutem non inveniri, ut, si esse non possis, saltem bonus a subditis habearis. Simulare et fingere regium est, tum et optime loqui, cuum pessimis rebus animus ab origine corruptus delectatur. Quemadmodum virtutes, sic virtutum omnium imagines sunt: unde si iustitia displiceret, larvam eius sume, ut sine reprehensione iniquus sis; si a clementia abhorres, sub persona latebis, ut impune saevias: si vitiis omnibus indulges, pietatis maxime velo opus est, ut sanctissimus appareas. Admirabile vero est, quantum turpitudinum atque vitiorum abscondere in rege quietis et modesti ingenii professio valeat, si et doctrinae, quae instrumentum haberi virtutis solet, et religioni, quae vinculum est regni, quam maxime se addictum esse ostendat. Utraque hac gemma totidem laesae mentis ulcera obtegi queunt, poteruntque reges omnes et humanum ius quodcumque violare ut nihilominus boni existimentur; et Deum contemnere, ut maxime pii sint. Qui te norunt, rex admirande, nequaquam norunt. Nemo unus mortalium est, qui intima animi tui secreta, pauci qui domus penetralia, qui diei otia, noctisque negotia plusquam regia, plusquam pontificia explorata habent. * * * Admissus sum, et quidni igitur totum admirer et venerer? Ignavi aut maligni saeculi mei mores sint: agnoscent posteritas Iacobi regis strenuisssimi virtutes mihi ignoratas non fuisse.
6. Ut his oculis sacrum maiestatis tui vultum primus usurpavi, equidem toto animo commotum me subito, et commutatum esse fateor: ut affirmare quoque non dubitem, quin verissimum sit, quod olim traditum accepimus, aliquid Dei in regibus esse, sed in te potissimum post tot ac tantos magnorum hominum hoc nostro patrumque aevo labores, verae atque emendatae religionis praestantiam atque sanctitatem remota otiosa superstitione relucere. Ac sane ad me quod attinet, etsi a parente ecclesiae ministro maxime fervente, ad puritane pietatis dogmata productus atque educatus, in iisdem a doctissimo Theodoro Beza, et longo vivendi usu confirmatus, postquam tamen in hoc regnum aliumque terrarum orbem veni, volens ac libens fidei ingeniique mei fasces, religiosae doctissimaeque maiestati tuae submisi, eo ipso rerum momento divinitus, nisi fallor, admonitus, longe maius sanctiusque esse quod reges dicunt, quam quod a plebe homines, et capite censi (ne quid peius dicam) in ecclesia Dei sive docent sive reformant. O admirabile divinae benignitatis τεκμήριον! In oculis tuis splendorem sanctorum, in verbis spiritum Iesu Christi, in gestu habituque omnia rara ac divina esse animadverti. Videbam principem et doctorem principum atque populorum admirabar: intuebar regem, et prophetam venerabar: cernebam novum aliquem in aureo throno Salomonem, et simul familiarem Deo legislatorem Moysen praesaenti velut numine coronatum agnoscebam. Libro armatus ac calamo sedebas, ac poteras ubi alii diadema sive tiaram gerunt, saeculi nostri more excellentissimi doctoris insignia infulamque iure tibi ac merito vindicare, quare et subdubitare poteram, aulam an scholam, palatium an vero gymnasium intrassem. Etenim tam insolito ac penitus admirando spectaculo attonitus, non satis mente, non lingua utebar, ut timere non immerito potuerim, ne in hoc corpusculo meo animum quoque desiderares, parumque rebus tuis viderer idoneus, qui omnis loquelae adeo grammaticae ipsius, qua famam non parvam paraveram, subsidio usuque eram destitutus.
7. Et tamen paulatim ad me rediens, aut potius longius a me recedens (quod in laudem tuam dictum sit, sapientissime rex), postquam vocem Latinam audivi, alium hominem, aliam naturam, aliamque propemodum fidem indui, cum grande piaculum summumque putarem sacriligium, pro ingenio tam docti, et vel ad docendum apti regis non sapere, aut certe non loqui. Accedebat sacra item, et agnata tantae doctrinae tuae liberalitas, qua admonebar nihil iam grammaticae, nihil criticae, nihil profanis omnibus litteris dandum esse; sed ecclesiae eiusque regio capiti studiorum meorum labores, tot voces a me observatas, correctas, explicatas, tot Latinitatis formulas, tot varias lectiones, tantam verborum copiam, omnesque omnini polymathiae meae thesauros nunc tandem emptos, destinatos, mancipatosque esse. Neque enim ex aerario regio et profana arca numeranda congiarii pecunia erat, sed ab ecclesiae censu et presbyterii proventu, blue quod longe erat religiosius, accipienda, ut hac quidem ratione regiis viribus nihil decederet, et tamen munifica maiestas tua esset, cum stipendia tam pie inventa, tam religiose assignata, aliquid in me vel ab origine sacri esse, et te verum fidei defensorem, te providum oeconomum, te sanctum dispensatorem loquerentur. Ego sic quidem in ipso hoc honorario inveniebam munus meum, tuumque simul imperium, quo ad scribendum canonice ac theologice conducebat, agnoscebam.
8. Hisque tandem stimulis adactus, amplius enim scribere tentavi quam unquam didiceram: imo vero ut ad omnia paratus essem, theologus esse, quem nunquam egeram, et haberi quoque coepi. Verum igitur fuit, quod alioquin ἀδύνατον est, a grammatica ad theologiam sine ullo alio labore aut intervallo transitum esse. Sed regi placere, id vero esse omnia posse: pium esse, quicquid ille iusserit: summam doctrinam, favorem eius esse. Scripsi igitur, doctissime rex Iacobe, sed quae tua esse possint, nisi nomen iam meum praefixum esset. Primum quidem iusso tuo (cum ad omnia scribendi obsequia promptus essem) epistolam ad Frontonem Ducaeum Iesuitam, qua infinitam Romani pontificis potentiam sic imminui, ut iam deinceps omnes reges adversus tam cruentas minas armati esse possint, tanquam intolerabilem superbiam velut iure divino et humano reiectam atque damnatam contemnere. Ac licet nescio quis daemon, et qui alii daemoni similes, petulanti arrogania velut inferni furiis agitati, arrodere ac perstringere ausi sunt, nihil tamen egerunt aliud, quam quod malignitatem ingenii sui rabidemque styli ostendere potuerint; meam vero mihi in rebus fidei intelligentiam, in arcanis scripturarum peritiam, inque rerum sacrarum studio industriam inviderint: quam tamen ferre utcunque poterant, nisi iam ingenium meum timerent, admirabili liberalitatis tuae efectu afflatum atque illustratum. Ostendi interim, quicquid daemon turget, quicquid nebulones omnes obstrepant, nihil in te minas et fulmina, nihil fastum et omnipotentiam Iovis Capitolini posse, te pacis et concordiae, illum turbarum et seditionum auctorem esse et opificem. Denique pestilentes e Iesuitarum lustris emissarios in novam hanc et repurgatam post tot saecula Anglicanae ecclesiae regulam, dignos et nostro iam calamo, et tua ira, id est, iustitia esse, meritoque laniari, excruciari, ferro, laqueo, aliisque saevitiae machinis ex hac vita protrudi, eos autem, qui e subditis tuis tam nefario hominum generi clam palamve student, maiestatis pariter reos censeri. * * * De Excertitationibus meis in Baronium, quodnam iudicium tuum fuerit, publice notum est; aliquid tamen vel gravius conscribi potuisse, vel accuratius, vel doctius, inficias non eo, praesertim cum non de verborum atque eruditionis minutis observatiunculis, sed de rerum maximarum veritate ageretur.

* * *

9. Atque ego praeterquam quod doctrinam tuam criticus, theologiam grammaticus, vitam scholae aptam umbraticus singulari quodam affectu atque admiratione suspicerem, rapiebar tamen innata nescio qua sympathia, et similitudine aliqua me tibi (fas sit dicere) comparabam. blue Etenim sic iam observatum est, affinitatem non exiguam inter eos omnes contrahi et coalescere, qui communi litterarum tessera calami ius gerunt, nomenque suum editis ingenii monumentis per ora hominum circumducunt. Hoc quidem ego hactenus pro virili, tu vero tam strenue aliquot iam libris fecisti, ut argumentorum delectu omnem industriam meam vicisse videatis, tam serio quoque, ut maioris calamum, quam sceptrum aestimaveris, positaque regis persona, scriptoris indueris: quid nisi testatus, longe pulchrius tibi videri ingenio, quam fortuna magnum clarumque esse. Movebar deinde fama quadem et fortassis non vana, quae non disparem utrique, sed tamen pulchram originis sortem referebat: cuius mihi quidem meminisse suave est, tibi etiam pium videbitur. Ut de me igitur prius dicam, et a minoribus ad maiora viam aperiam, humanitas tua, rex religiosissime, permittet. Neminem esse arbitror, qui Arnaldum Casaubonum, optimum parentem meum, ignoret, hunc quia semel pio calamo e cruce detraxi, et foedissimo quo strangulatus pendebat laqueo liberavi, viri innocentiam integritatemque contestatem omnibus reddens, non verebor aeterno et propemodum regio elogi concelebrare. Ostendi quid patri filius debeat, et qua industria perversissimus vinci rumor possit: nunc promoveo pietatis officium, et in coelum eveho virum, quem illi e terra in aerem sustulerant, ut quiete spoliarent. *
10. …nec consequi liceat? Adsint vero et contexant novas calumnias homines improbissimi, inventa est ratio, qua ad silentium compellantur: adsint quotquot in orbe nebulones sunt, et carnifices omnia fiant, eorum ego manibus et crudelitate originem meam eripiam. * *
11. Pericula magna saepe adiit, sed gloriosa, quia eiusmodi, quae omnibus essent communia quos pietas erga Deum compellebat, ut Romanae ecclesiae depravationes optarent esse emendatas. Ergo qua doctina, ea probitate et prudentia minister inter paucos insignis * qui quum munus suum sine nuptiis profanum existimaret, Ioannam Rousseau uxorem duxit, constantissimae pietatis feminam non sine * quum me, praeter alias proles filium sibi e tam bono et iucundo horto, quem triginta fere annos strenue coluit, genuisset, in hanc spem praecipue educavit, summo studio ac labore imbuit, ut aptus utilisque ecclesiae, dignus regum amicitia atque familiaritate evaderem. Prout res quidem hactenus fuit, fortunam non accuso. Sic enim in Gallia a Christianissimi rege Henrico habitus fui, ut felici et opulento otio perfrui potuerim. Quicquid proficisci ab humanitate et benevolentia potuit, in me derivatum est, et quicquid rex faciebat, magnates omnes principesque viri, nec non antistites imitabantur: illi ipsi, quos alastores postea, quos seditiosos, quos sceleratos, quos rabiosos, quos parricidas in gratiam tuam nominavi, tam candide me complexi sunt, tam prompte studia iuverunt, tam solicite regis in me affectum foverunt, ut vere patres, perfecte doctos, sine simulatione amicos expertus fuerim, sed quod ante omnia proponi debuit, salutis dignitatisque regiae studiosissimos athletas, pacis et concordiae publicae indefessos conservatores. Tot beneficiis partim regis, partim eorum qui pro rege excubabant, victus (cogor dicere) vix mihi temperare poteram, quin mutato de religione sensu, in partes pontificiorum transirem. Sec nec promptioribus stabilire subsidiis in Italia Hispaniaque nomen, litterarum tractatione acquisitum, poteram, aut ad publicum aliquod in his locis docendi munus vota attolere, quod quemadmodum cum magno et ornamento studiorum, et lucro rerum fuisset, ita ad facilem Latinae eloquentiae usum, tardam hactenus, quippe non admodum exercitatam, nisi obiter Genevensi professione, linguam expedivisset. Tanti omnino erat, alio ritu, non alio animo Deum colere, quo in tanta hac rerum et religionum tempestate nominis et existimationis naufragium evitarem. Quin etiam tanti erat dicendi promptitudinem nobili aliqua litterarum professione parare postquam in evolvendis, annotandis, conferendis Latinae Graecaeque linguae scriptoribus, omnis industria mea hactenus intentioque desudasset.
12. Ita me Deus optimus maximus <servet>, iam conversioni proximus eram, et iam manum illustrissimus cardinalis Perronius, aliique non pauci, quorum et doctrinam suspiciebam, et auctoritatem reverebar, porrigebant, denique peractum erat, nisi mors Henrici Magni in idem illud tempus incidisset. Quae quidem mors, sicuti toti Galliae funesta et luctuosa fuit, ita mihi propemodum salutaris contigit, ut nesciam maiores dolendi an gaudendi caussas habuerim. Nam orbatus penitusque destitutus victae et studiorum solidissimo patrocinio, cum eo iam crevisset animus consuetudine aulica, ut sine rege vivere non possem, prius de regione quam religione mutanda cogitavi: te unum esse inter reges omnes, qui ingeniis faveres, qui studia extolleres, qui ipse hoc ageres, quo vitam plerique nostrum toleramus, quasi non minus pulchrum putes doctum quam magnum esse, doctorem quam regem, magistrum quam Iacobum. Atque hoc iam ingenii cultu, et mediocri elegantia consecutus es, ut nihil fortuna, quae rebus omnibus dominatur, timeas. Haec enim si iniquior (quod Deus avertat) in te sit, sique e sinu te suo molliter sedentem ac scribentem eiiciat, poteris quidem magna animi constantia a sceptro a ferulam transire, Dionysii tyranni exemplo qui quum haereditatis nomine Syracusanorum ac totius pene Siciliae imperium accepisset, maximarum opum dominus, mox deserere coactus felicitatem nimiam, Corinthi puerulos litteras docuit. qua quidem mutatione, ne quis nimis fortunae crederet (magister ludi factus e tyranno) monuit, in eo tamen adhuc beatus, quod velut in umbra rerum cum imperio esset, non populos sed pueros regeret. Ego quidem, cum in Galliis, ut dicere coepi, post tam foedam magni regis caedem, suspecta omnia haberem, omniumque bonorum ac bene de religione sententium cervicibus novam imminere lanienam arbitrarer, te unum ante oculos mihi ponebam, te cogitabam unum, ad te animo properabam e mari in portum, e tempestate ad quietem, e periculo ad asylum, e metu ad securam stationem. denique ab Henrico ad Iacobum. Sic enim videbar demum tutus esse, regiamque, qua iam assuetus eram, consuetudinem ac familiaritatem posse recuperare.
13. Sed ante omnia tamen impellebar sympathia illa admirabili, de qua nunc pergo loqui, ne interruptum sermonis ordinem, intercurrentibus variarum blanditiis rerum, deseram. Hoc enim nunc ostendendum quoque est, quomodo a conditione mea tua non abhorreat. Quod faciam, et in honorem tuum faciam, rex doctissime, si paulisper commemorari pateris, quae a non omnibus adhuc hominibus sciuntur, et quae non parvum tamen laudis argumentum continent, si, quemadmodum opinamur, vera sunt, et concedas ipse, non sanguine, sed pietate originem regum aestimandam esse. Volunt igitur qui te a natalibus norunt, non humanitus, sed divinitus regem esse, acceptum non datum, et fortassis fuisse, priusquam nascereris. Nam quasi Maria Scotiae regina, quae mater tua perhibetur, indigna esset, quae regem ederet, delusam esse aiunt. In gravidae utero necari infans a puritanis non potuit, natus mutari potuit, supponique, qui e ministro verbi divini procreatus, paternam indolem quando sceptro iungeret; qui pius, doctus, et pro ecclesia Dei solicitus foret. Remoto igitur Mariae filio, et velut a Deo repudiato, in regias fascias cunaque tu locaris, felicissime rex, et filius esse Mariae coepisti, ex qua non prodieras, ut negligere, odisse, atque etiam occidere, si opus, posses, cui te nullum naturae ius, nullumque vinculum obstrinxerat. Sane videntur mihi, postquam e Stewardo regem nasci Deius reformatus noluit, fata dubitasse, an velut ex Alcumena Hercules, ex Olympiade Alexander, sic e Maria gigni Iacobus posset. Sed opus esse iterum aliquo sive Iove, sive Hammone, qui in terris adulterium ageret. Res quoque ab ecclesia agitata est, neque pro ardua habita, quasi tam facile reges procrearentur, quam ministri amant. Veneris enim hoc negotium esse, facilemque inveniri viam, quam voluptas sterneret. Desiisse quidem eiusmodi numina, sed vitia remanere; rideri nomini, sed exempla usurpari. Posse igitur Iovem a ministro aliquo divini verbi, Hammonem a cornigero aliquo repraesentari. A fabulis ad evangelicam veritatem, ab errorum vanitate ad spiritum sanctum transeundum esse.
14. Sed quid dicam, dulcissime rex? Frigida, quemadmodum superstitiosa, Maria fuit; tuarum amoenitatum, tuaeque indolis nihil in ea extitit, tam a conditione Alcumenae atque Olympiadis aliena fuit, ut nec decipi potuerit, nec corrumpi voluerit, impium rata quicquid immundum esset. Quid tibi videtur? Mea quidem sententia, nescivit se reginam esse, quia casta esse voluit. Tam mariti amans quam religioni, in qua enutrita erat, addicta, meruit, ut e solo Stewardo suo blue gravida pareret filium, qui in regnum non succederet, et qui in lucem editus mox desineret filius haberi. Quid igitur factum est? Hoc quod dico. Tu, rex fortunatissime, nisi omnia nos fallunt, suppositus fuisti, semelque in lucem editus, iterum, sed maiori fortuna videris natus esse: imo vero Bacchi bis geniti, quod in fabulis est, sive Bimatris similitudinem habere. O singulare Dei donum atque beneficium! O mysterium vere admirandum! Sic nasci debuisti ut rex fieres et ecclesiam simul defenderes, talem habere originem ut religionem pariter et regnum curares. Lineamenta illa sacri oris tui nescio quid insinuent. Mores nil Mariae habent. Scripta vero tam rara tamque divina sunt ut non potuerint nisi aut ab ecclesiaste aut ab eius filio conscribi. Existimo igitur, quic quidalii dicturi sint, pulchrius illustriusque esse ministro quam regi patris debere nomen, siquidem regiam dignitatem origini fortuna adiiciat. Siquid etiam in tuo ortu genereque obscuritatis esset, a doctrine et pietate illustrari nihil natales virtutibus obesse, sed adhaerenti velut umbra, clariorem felicitatis lucem censeri. Nam profecto ex humili ac prorsus ignoto principio ad regalem potentiam sceptraque Britanniarum consurrexisse, hoc est, quod et admiramur omnes, et quia non sine numine peractum est, ingenti animi exultatione collaudamus.
15. Sic quidem, quemadmodum divinitus ad hoc fastigium revectus es, ita divina omnia sunt quae scribis, quae agis, quae moliris, quae aggrederis, ut omnes omnino reges principesque Europae superare videaris. Imperant illi, tu quoque doces. Regnum illi quisque suum habent, tu et ecclesiam. Subsunt pontifici et vicario Christi, tu pontificem ipse et vicarium Christi agis, nemini obnoxius, nemini suspectus, nemini servus nisi tibi. Quare quod antiquitas magnum et admirabile putavit in Telephane Lydorum rege, qui mancipium in fabri officina fuerat, in Agathocle Siculorum, qui patre figulo natus est, in Servio Romanorum, qui verna fuerat, aliisque, id omnis in te posteritas admirabitur, e ministri filio regem esse educatum. Diogenes olim Alexandrum, a quo visebatur, ὑποβολιμαῖον appelaverat, cumque libertatem suam animadverteret regi gravem fuisse, subiunxit, ἢ οὐκ ἐκ Φιλίππου τυγχάνεις γεγονώς, ἀλλ’ ἐκ δράκοντος ἢ Ἄμμωνος ἢ οὐκ οἶδα ὅτου ποτὲ θεῶν ἢ ἀνθρώπων ἢ θηρίων; Non e dolio, sed a tripode emissa vox videbatur, iam grata Alexandro, quia divinitatem eius significabat. Ergo et amavit aestimavitque Diogenem, quia praeclarius arbitratus est laudari a Cynico quam procreari a rege, et carere patre Philippo potuit, quia Iove se natum putavit credi. Ad te vero, Iacobe invicte, pulcherrimum hoc exemplum refero, te ut maxime celebrem, cum Alexandro audeo comparare. Etenim si quis simpliciter supposititii tibi nomen indat, iniuriam prima fronte putes: siquis honoris causa ministro dicat natum esse, nihil amplius tribuere regi pontifici potuit. Sic humanitati divinitas iungitur, nec pontificatum iactare potes, quia rex es, sed quia ministri filius, quasi, quod maximum est, a natura habeas et haereditarium sit, minoris momenti censeri debeat ludentis Fortunae opus.
16. Non possum non Amasis Aegpytiorum regis egregium factum adiicere. Is sane ingeniosa pietate (an impietate dicam?) subditis suis ostendit nullum sceptris a natalium vilitate dedecus accedere. Nam cum tueri maiestatem suam ob generis infamiam non posset, palamque contemneretur, ex aureo vase, quod ad turpes foedosque usus serviverat, Iovis simulachrum confecit, confectumque in eminentissimo urbis loco posuit publiceque dedicavit. Nemo erat qui non existimaret singulari religione dignum tam illustre metallum. At Amasis, collaudens pietatem civium, indicavit conditionem suam hinc aestimari: simulachrum esse, in quo vomere, meiere, alias obscoeniora exonerare Aegyptii soleant: se origine vilem et instar vasis fuisse, sed diademate insignitum, etiam dignitate auctum, similitudinem habuisse statuae, et in regno stirpem atque cultum invenisse. De te igitur, o auree et religiosissime rex, idem statuere potuerunt, qui quod stemma in te regium desiderarent, minus inclytis virtutibus tuis, moribusque piissimis tribuebant. At vero si auctoritate sacrae paginae agendum sit, maximos et Deo semper carissimos fuisse inveniemus, qui humillimo loco nati essent. Sic Davidem legimus e pastore regem factum, Deique iussu inunctum: qui quidem quam illustris rex, tam sanctus propheta extitit. Haec quippe benignitas numinis est, de stercore erigit pauperem. Atque ipse ab aeterno filius Dei, quum humanuam naturam assumret, abiectos elegit natales, et infantiam suam pueritiamque luctari cum pauperatate voluit, vitae mortisque maiestatem miseria et infamia stabilire. Quare cuum conditio tua, rex ministerissime, quod ad originem attinet, non solum cum praecipuis omnis aevi regibus, sed etiam cum Dei ipsius filio comparetur, est quod rebus et famae tuae non mediocriter gratulemur.
17. Ergo interim hoc consequor, quod apud omnem posteritatem memorabile erit, ut e ministro natus, eoque Puritano, cum rege tamen censeri possim, et cum eo rege, qui in tanto rerum et curarum fastigio, ministri a se munus alienum non putat. Quae quum ita sint, et te veneror tanquam regem, et te alloquor tanquam parem: in pari ingenium doctrinamque, in rege auctoritatem agnosco et imperium: quae non alio modo * * *
18. Simulque posito luctu et squallore ecclesia resplenduit, omniumque euangelice credentium vox audita est mystica εὑρήκαμεν, συγχαίρομεν. Verum enimvero quod omni antiquitate sanctius, sollenius, augustius est, post Isidem nobis Osiris fuit; post Elizabetham Iacobus. Quid opus est verbis? Quo mysterio matrem habuisti reginam, cuum non deberes, eodem ad novum venisti regnum, ut feminae succederes, et simul pontifex maximus esse. Quae dignitas quam inusitata ac propa divina sit, origo eius nupera ostendit. Neque enim aut longis ambagibus, aut deducta successionum serie, aut multis saeculis opus est, ut ad fontem et sacrum caput revertamur. Veritate scilicet, non tempore; subita opinione, non longo consensu tam sancta stabiliuntur dogmata consistuntque. Nulla scriptorum auctoritate, ac propemodum nulla fide opus est, ut hanc fidem esse veram, esse orthodoxam, esse euangelicam credamus. Primum enim, ne qua maiestas deesset, regia est, et ab Henrico VIII fundata. Ab hoc Angliae nuper sole, illud Christianae doctrinae lumen, post diuturnam noctem caecasque tot errorum et superstitionum tenebras, orbi terrarum invectum est, et in occidente, quod mirum est, euangelii aurora apparuit, diem promittens omnibus. Sed, o bone et sancte Deus, quam naturaliter omnia, et simul quam mystice! Miramur matrem fuisset et virginem, quae salutem humano genere peperit; miramur pariter filiam fuisse regis, eandemque uxorem, e qua pontificatus novae ecclesiae productus est. Praeter naturam natus est filius Dei, praeter naturam ecclesia quique Anglicana coepit. Mari fuit mater, et virum non cognovit, Anna fuit mater, et e patre concepit.
19. Ergo tali origine pontificatum suum rex Henricus genuit, tali administravit iure. Coniugem simulque natam complexus, non in petra, quod nimis durum erat, sed in puvino et lecto, id est βασιλικῶς, ecclesiam fundavit. Quare nisi Bolena fuisset, nasci pontificus Angliae non poterat, ac nisi filiae pater misceretur, coniugemque eandem haberet, ecclesia non erat. Negligant, aut etiam subsannent haec mysteria, qui crasso sensu res omnes metiuntur, qui Dei consilia, regumque mores humano et plebeio iudicio expendunt: incestas nuptias, prodigiosam libidinem, salacem regis caudam, deglubentem reginae concham, denique Priapum et Venerem Angliae exagitent, et rumpantur furore suo, qui omnia casta, omnia pudica, omnia sobria, omnia sancta exigunt. Ringantur, quantum possunt: tamen hic pontificatus tanquam integerrimus, haec ecclesia tanquam verissima, hoc euangelium tanquam defaecatissimum, sic hactenus viget, sic floret, sic originis suae fructum profert. Patrem matremque constitutae religionis irridere facilius adversarii potuerunt, quam odiosos reddere. Etenim ut charitas in ecclesia Dei esset, amor principium dedit: sic enim reges diligunt qui pontificatum ordiuntur. Deinde ne foecunditas cessaret, coagulo Veneris conformari divinorum idea praeceptorum debuit, quae tot saeculorum ignorantia malitiaque propemodum exaruerat. Ac sane quod ad matrimonium Bolenae attinet, res pulchra et sacra est, sed appellatione tantum prophana imminuitur. Pulchra propterea, quod regia: sacra autem, quid pontificia, quo praecipue exemplo passim divini verbi ministris commendata, cum laude continentiae in ecclesia usurpatur. Ergo quae in hoc regno et pontifatu imperiti et fanatici homines mala dicunt, nos magna ac prorsus θαυμάσια appellamus; quae illi pudenda, nos colenda; quae illi portenta, nos mysteria; quae illa diaboli, nos Dei ἔργα.  
20. Quid enim? Non potuit Bolenam suam rex Henricus uxorem habere, nisi religionem mutaret; ergone impius fuit? At novam pietatem induxit: non potuit in tot monachos, magnates, antistites saevire nisi ut sanguinem regni funderet, ergone crudelis fuit? At illam Romanae potestatis tyrannidem abolevit: non potuit nuptiis Bolenae frui, nisi ut coniugem repudiaret; ergone adulter fuit? At libidinis turpiditudinem velare matrimonio conatus est; ut discerent tandem pontifices Romani maritalem voluptatem regibus non invidere. Sola quidem voluptate si contentus esse Henricus voluisset, pellice potuisset uti; nunc quia honestatem quaesivit tori, uxoris nomen invenire in re turpi potuit, ut pie honesteque subigeret quam generaverat, ut pater simulque avus Elizabethae esset, quam regno, ecclesiae, et pontificatui e nova uxore dedit. Ex hac igitur honestate, vel potius pietate, dignitas ecclesiae, pontificatus inquam Anglicanus natus est; cuius ut caussa, sic fundus, ut principium, sic fundamentum, mulieris κῆπος, sive genitale arvum fuit; architectus, lasciviens regis κάπρος, structura denique et aedificatio, profusa quaedam libido, ex qua rerum humanarum atque divinarum omnium libertas oriretur.
21. Henricus autem, quemadmodum pro castitate sua plures, ita pro charitate communes uxores habuit, et exemplo suo pontifex praeivit quid tanquam solemne et pulchrum in ecclesia Dei deberet obtinere, Sed quum plures habere omnibus non contigat, hoc tamen effecit, ut quicumque minister esset suam duceret, quam nemini invideret. Praeterea Bolena ipsa nimis pios parentis sui complexus, et sic minus iucundos rata, humaniter corporis sui meditullium, illud pontificatus seminarium, suavissimis indulsit procis, partim ut ea se parte reginam ostenderet, qua pontificem rex agebat; partim vero, ut optimi patris-mariti maiestatem, illud inquam ecclesiae caput, invisibili gratia et decore, auctum amplificatumque iret; partim etiam, ut vicissim coronaret maritum suum, a quo in communionem tori et sceptri assumpta erat. Non aurum igitur, sed cornua reddidit, quae pro divinitatis insignia olim habita, etiam diadematum praestantiam superabant. Pulchrum profecto erat, non coronatum modo regem, sed κεράσφορον sive cornutum incedere: qua †ἀκαναβολία† factum fuit, ut iam de pontificatu Henrici nemo dubitaret. Nam et Alexander Magnus, quum difficulter impetrare ab hominibus posset, ut filius Iovis crederetur, non aptius invenit remedium, qua si torta Hammonis cornua assumeret, faciemque transformaret. Eiusmodi quoque radiis postquam sacrum hoc ecclesiae caput fulsit, ad omnes omnino ministros ecclesiae derivati sunt, solleniterque receptum est, ut hi velut parvi pontifices, et muneris sivi ministerii et matrimonii simul insignia frontibus gererent. Quare tam necessarium postea in ecclesia fuit uxores ducere, quam ministros esse. Nam sine coniugio ad ecclesiasticam hanc coronam nemo valebat pervenire. Et an pulchrius esse quid potuit, quam quod olim numinibus, postea regibus, et Britanniae pontifici fuit attributum? Cornua ecclesiae coronam faciunt, cornua illustrant sacra pulpita, cornua animant templa, regunt consistoria, cornua coelestem donant facundiam, confirmant spiritus gratiam, et facienti ad populum verba auctoritatem conciliant. In honorem credentium praedestinatum a Deo erat, nequis sine uxore minister viveret, nequis sine cornibus caput haberet radiatum. Quid attinet plura dicere? Necessitatem exemplum fecit, et quia Henricus non solo auro ornavit caput, ecclesiae deinceps maritalia cornua imposita sunt. Nec minus libentur ministri omnes taurorum onera sustinuerunt, quam facile primi pontificis caput intumuit. Sic et antiquitatem nescio quae superstitio commendavit. Nam ut e Prudentio colligitur, Hammon ille Libycus, non solus in sede sua, aries optima corporis parte fuit, sed et circumfusa minora nimina quae adstabant, ad similitudinem unius illius cornuta erant, velut parvi Hammones. Eodem modo fuit Henricus rex VIII quod olim Hammon fuit, ut omnes euangelii praecones essent quoque, quod Henricus fuit, cornuumque sancto privilegio uterentur.
22. Quare dicant obiiciantque adversarii, sacriligum ac nefarium fuisse Henricum; respondebo pontificum fuisse; ostendant turpem, vinosum, libidinosum, respondebo doctum fuisse; querantur pervertisse regni iura, respondebo aliter novam constitui ecclesiam non potuisse. Quemadmodum vero Henrico VIII innocentissimo tamen regi, fundare pontificatum mulieris auspicio licuit, ita nemo Eduardo eius filio pueritiam et mutatam magis religionem obiiciet. Aetas enim ei permittebat, ut pontifex esset, et tamen a paternis decretis recederet, et indulgebat sacra dignitas, ut puer esset, et tamen in re religionis amplius quam pater saperet. Nemo etiam Elizabethae, Bolenae filiae, sexum, et pessimis rumoribus infamatum coelibatum exprobrabit. Ostendere illa prudentia doctrinaque sua voluit, mulierem non regno tantum, sed ecclesiae administrandae sufficere, ideoque sola patris matrisque laudes, gloriamque exprimere connisa est. Nemo denique in te, rex maxime, reprehendet, quod spernere matris Mariae religionem ausus sis, et opinionibus novis constanter adhaerere. Sc fortassis natus eras, sic a viris sanctissimis, et a Buchanano tuo edoctus, ut partim naturae, partim institutionis beneficio intellegeres quid optimum in Dei cultu atque utilissimum esset; quid conservaret tibi regnum tuum, alienum promitteret. Ergo ad Henricum convertisti animum, ad Eduardum, ad Elizabetham: haec vestigia placuerunt, haec exempla secutus es, tandemque sic fortuna favit, ut quorum vitam, mores, virtutes exprimeres, eorum dignus fastigio habeberis. Evectus tandem ad Angliae regnum, facere potuisti quicquid homines Romanae ecclesiae addictos affligeret perderetque, eaque ratione administrati potentiam, ut omnia ecclesiae caussa faceres, et pontificatum stabilires.
23. Huic magnitudini ea iam necessitas coniuncta est, ut nisi saevus habeaberis, bonus esse non possis; ac nisi hostem Romanum pontificem habeas, pontificis nomen ipse cogaris deponere. Esto etiam, culpae infamiaeque aliorum hactenus primatus obnoxius fuerit, atque reprehensus; fuerit, inquam, primus Angliae pontifiex moechus, secund puer, tertius mulier: tu iam admirabili doctrina tua, reverendissime rex, et ingenio prope divino consecutus es, ut tegere et abscondere possis, quicquid erubescendum videtur; peccare (si hoc peccare est, Henricum, Eduardum, Elizabetham gloriosae memoriae repraesentare,) et tamen bonus haberi: saevire (si tamen hoc saevire est, de superstitiosis subiditis supplicium sumere), et nihilominus celementiae laudem tibi arrogare. Malum profecto esse non potuit, quod fecerunt alii, quia tu confirmas: atque omnium esse praeceptor dignus eras, postquam intelligere coepisti, regni caussa religionem ordinari. Imo primus tu esse huius ecclesiae pontifex debuisti, ut velut a doctiore, prudentiore, meliore caeteri formarentur. Et tamen, ut ego quidem existimo, amplius erat stabilire dogmata, prima specie blandientia quam condere; munire quam signare, defendere quam instituere. Tua virtute opus erat, ut semel iacta et exstructa ecclesiae fundamenta robur sumerent, et aeternitatem sperarent: frustra enim excitatur aedificium, nisi consistat. Sic vero conservando, augendo, ornando pontificatum, etiam conditoris tibi nomen potes adsciscere. Tu iam Henricus es, tu Edoardus, tu Elizabetha, quam semper in oculis habes; quasi omnem in te sexum, omnemque aetatem laudem. Insistere vero singulis lubet, et nascentis feliciter ecclesiae, atque crescentis memoriam repetere, quae maximis laudibus tuis serviat. Henricum iam sceptro instructum ac felicitate circumfusum * * *
24. O heroinam perpetuis elogiis tuis dignam! O mulierem tibi prae omni matre venerandam! Atque illa seipsa ubique maior admirabili virtute sexum vicit. * * *
25. Sed quam prudenter, quam callide omnia. His consiliis, qui cives erant et subditi, in principem suum surrexerunt, et rebelles facti sunt: tantumque exarsit incendium, ut non Hispaniae, non Italiae, non aliorum regnorum et provinciarum sanguine extingui potuerit. Ita quidem Britannia illaesa mansit, et pace sua effloruit. Ac nescio, an pulchrius ab ulla memoria belli exemplum extiterit, et an alio consilio frangi facilius ille ab occidente Xerxes potuerit. Non pugnabat regina, et vincebat tamen: miscuit regna et populos armis, et bellum tamen in Britannia non erat. Animadvertisti igitur, quantum consilia possint, et quanti feminae vestigia facienda sint, quae non ut quiesceret, vivere, sed ut occuparetur, regere voluit. Tanquam hoc unicum sceptri tui robur esset, fovisti rebelles, animasti, armasti, quoties opus fuit. Hoc te voluisse, quamdiu infesta Hispania esset, mirum non est: potuisse, cum pace, foedere, fide prohiberes, maximae solertiae prudentiaeque argumentum est. Clam igitur procurata sunt auxilia, et militabant Britanni tui in Belgio, sed tanquam a te non missi, militabat pecunia tua, quam occulto sic foenore multiplicabas. Scilicet praeter rebellionem religio erat: quae etsi non tua, imo etsi stylo tuo oppugnata, tamen, quia a pontificia maxime aliena, patrocinium tuum meruit. Sic quidem nemo in te perfidiam reprehendere poterat, tu tamen pietati cauta subsidia persolvebas. Nihil ab hoste damni erat; hosti tu tamen sub pacis larva vehementius nocebas. Atque in eo tu superasti Elizabethae gloriam: non enim obesse tantum scivisti, sed et fallere; et cum illa virum se praestaret, tu muliebres artes ingeniumque assumpsisti. * * *
26. …resisteret? Laudo, laudo hanc magnanimitatem. Quotquot enim sunt reges, quotquot principes, qui se Catholicos dicunt, Antichristianos et idololatras iure appellasti. Haec censura nisi a pontifice proficisceretur, dirigi in reges non potuit; ac nisi a rege esset, pontificis nomen evilesceret et auctoritas. Si Antichristiani sunt, hostes sunt; si idololatrae, extirpandi sunt; quos sicuti stylo et calamo ostendisti hostes esse, ita armis et bello adorieris, ut extirpes. Tibi igitur cedent tot sceptra, tot coronae, tot provinciae, quia Christo cedent, tibi servient, ut libertatem nanciscantur. Christiani erunt omnes, Catholici et apostolici, quum ad omnes se pontificatus tuus extendet, omnibusque pulchrum videbitur, quicquid hactenus reprehensum est. Sane quia in te, quemadmodum dixi, Henricus, Edoardus, et Elizabetha redivivi sunt, pontifices optimi maximi, optima etiam maximaque censeri debent, quaecunque ab illis acta sunt, vel a te aguntur. In te quidem si ulla vitia sunt (hominem enim te esse fatemur, non tantum regem, non tantum pontificem); si vitia unquam ulla sunt, elegantiae sunt, quae etsi secreto clausae, et silentio obumbratae, tamen velut per rimas in publicum erumpunt, et se populo insinuant: quam non mala specie, hinc maxime discimus, quod imitari plerique malunt quam reprehendere, quod nihil a pontifice suo nisi sanctum, nihil a rege suo nisi imitatione dignum putent proficisci. Idcirco oblectari meliori forma, suavitas est; indulgere genio, hilaritas est; agere quae in tali fortuna animus dictet, remissio est. Noctes clandestinae quantum voluptatis * * uterque sexus; quod cuum mirandum in frigidis his plagis, in te virile et regium est. * * *
27. De crudelitate tua querantur, qui religionis ignorant zelum, et hunc tamen quoties inspicio, maiorem in omnibus rigorem requiro. Nam scribant alii et mentiantur quantum velint: ego te nimia fere clementia bonum esse, et peccare arbitror, si peccare tamen bonus possit, aut malus censeri, qui clemens est. Quare, ut et ipse iam concedam contendamque, Mariam Scotiae reginam, mulierum supplicio suo dignam, matrem tuam non fuisse (tam enim facile tibi erit, quam martyrem fuisse negas, pro matre non agnoscere, quam damnatam censes, e tota natura proscribere et excommunicare). Tu tamen ei filius eras, cui successeras, et ei debebas omnia, a qua regnum tibi relictum erat. Hoc namque est nasci, non tam in vitam, quae miserrima esse potest, quam in amplissimam regiamque fortunam venire. Quo quidem iure amplius Mariae, quam matri tuae obstrictus eras: bis filius, ut bis pius esses, deferresque Mariae, quantum persolvi matri non poterat. Naturam beneficium fecerat. Quae cum ita sint, iniuria sive contumelia affici Maria non poterat, nisi ut in te velut filium infamia redundaret; vulnerari non poterat, nisi ut tu dolorem sentires: occidi non poterat, nisi ut ad iustissimam vindictam te pietas inflammaret. Et tamen, o admirabilem, o incredibilem lenitatem tuam! Maluisti propemodum clemens quam filius videri; et quum affectus pietatis cum sapientia tua certaret, ostendisti plus in te rationem quam naturam posse.
28. Georgius Buchananus (ut alios omittam), vir acri ingenio praeditus et excellenti doctrina, fortunae suae modum, et modestiae limites excedens, atrocissimo stylo in Mariam debacchatus erat: tu vero, rex patientissime, nonne dissimulare voluisti? Nimirum tanti praeceptor erat, ut etiam prae matre (sic eam nunc appello) coli debuerit. Quid attinet minuta, aut communia persequi? Fuerunt homines, qui in eandem matrem tuam conspirarent, qui sontem, an insontem dicam? (nescio enim utrum auribus tuis placiturum sit) accusare, damnare, denique ad infame supplicium protrudere, manibusque carnificis subdere ausi sunt; tu tamen moveri ab illa constantia animi nequaquam potuisti, tanquam ad te hoc funus non spectaret. O virtutem! et Stoicam dicam? Minus est: Christianam appellabo. Tolerasti iniuriam gravissimam cum fieret, et cum ulcisci in tuo erat arbitrio, noluisti recordari. Sciebas, rex sapientissime, oblivionem sceleris vindicta meliorem esse. Praeterea sciebas in usum tibi obsequiumque victuros eos omnes, quos ex parricidis amicos faceres, et familiares intimosque haberes. Quare satis non erat parcere ut ignosceres. Amplius actum est: beneficia, honores, dignitates rependere voluisti, ubi carcerem, cruciatum, supplicium sontes merebantur. Maiori eloquentia opus esset, ut clementia ista, hactenus inter homines non inventa, digne explicaretur. Quid tamen est? Ultio, tametsi iustissima, necessaria, et ab universo terrarum orbe expectata, fortassis repugnare felicitati gloriaeque tuae videbatur. Regere enim sive pie sive libere non poteras, nisi mater illa tolleretur: et cum in potestate tua septrum esset, utilissimum longeque pulcherrimum censuisti, curam viventium agere, mortuorum deponere. Igitur vides eos quotidie et amas quos, si naturam iustitiamque sequaris, vocare hostes debeas; foves et in deliciis habes, quibus aeternum bellum alii reges omnes, aeternum odium alii homines indicerent. Sed quid? Et vincis reges, et superas homines, et numine quodam clementiae afflatus, te regno et pontificatu Britanniae dignum ostendis. Iactet antiquitas Romana Neronem suum adhuc iuvenem, qui, ne de supplicio cuiusdam capite damnati subscriberet, pulcherrimam illam vocem emisit, quam vellem nescire litteras! Sed an tecum erit comparandus? Ille tamen Nero, ille mansuetus, ille Apollineus, postea matrem suam occidit. Videlicet poterat doctissimus, et sic pessimus  esse. Ergo quid sit clementia, tuo exemplo, rex potentissime, longe planius * * *
29. Invehentur victricibus tandem in coelum quadrigis tot et tam excellentes, prorsusque litterariae virtutes tuae, qot plura hactenus saecula dare non potuerunt: tot ornamenta regni, quot reliqua hucusque Europa non habuit, nec ulli paedagogi unquam designarunt. Te si iam non intelligit invidia et malignitas impiissimi rudissimique saeculi, olim ab hominibus separatum et extinctum mortales omnes desiderabunt. Praeclarum hoc regnum tuum ex ipso fato aliquando tuo (utinam sero!) deprehendet, quid sit a sapientissimo, optimo, piissimo omnium regum gubernari. Ergo ossa et cineres tui in pretio erunt, et quas in nullis adhuc sanctis aestimamus reliquias, in tuis exuviis corporeque putrefacto venerabimur. Migret tandem doctissima et vere togata ex hoc corpore et regno anima tua; laureatum funus erit, et haec illa tot litteris artibusque exculta vita tua de mortalitate triumphabit, nullius calami stimulum, nullius malignitatis mucronem, nullam sicam, nullum venenum, nullum pulverem tormentarium pertimescet. Ego etiam, quis te naturae locus tum temporis recipiet, adhuc non discerno. Optabunt superi, cupient inferi, tenebunt mexioxumi. Atque haec infelicitas tua erit, felicem nimium fuisse: quemadmodum aiunt stultos reddi, et moriones mortuorum fieri, qui nimium in hac vita reges sapere voluerunt. Quicquid sit, tu ubicumque eris, scribere adhuc poteris, sceptrique potestatem calamus adumbrabit. Sic, quod optimum et augustissimum in hac vita censes, etiam in postuma invenies. An plura? Coelum erit, quo te fortuna cumque mortuum transferet, atque in hoc consortio et contubernio umbrarum docti erunt, qui ne felices quidem erunt —
30. Sed ut eo redeam, unde paullulum digressus videor, in tuo excesssu, rex clarissime, Britanni omnes intelligent quale caput habujerint, principem optimum, sanctissimum, et quod caput est, clementissimum, qui ut sanguini suorum parceret, quum tamen sine crudelitate tueri maiestatem securitatemque non posset, utilisssimum excogitavit adhibuitque tormenti genus, ut in bona subditorum suorum et fortunas solummodo saeviret, satiusque putaret, nobilium virorum stemma ad squalorem, eluviem, egestatem deducere, quam familia salva, hominem unum, alterum, tertium, plures sine alioi emolumento trucidare. Non optavit, quod tyrannicum est, ad detestandum, ut unam cervicem omnes haberent papicolae, quam incideret, sed effecit, ut egeni tantum essent, qui religionis caussa, aut ignominia affici, aut exilio mulctari, aut bonis eiici digni erant. Maluit enim pro innata pietate sua alibi miseros vivere Britannos suos, Romanae ecclesiae addictos, quam domi florentes mori: quasi facilius contempturi essent vitam, si in morte solatium invenissent. Excogitata igitur et inventa est ratio, qua nemo invitus moreretur, quum honestius quoque esset in exilio quam in carcere, deinde optabilius sive aerumna, sive dolore fortunaeque iniuria, quam carnificis manu extingui. Proinde videant et admirentur uberem doctrinae, quae in Iacobo rege mitissimo semper viguit, fructum. Condidit secures, laqueos, necisque infamia instrumenta, ut decoctum voluptatibus suis aerarium impleret, et quum suspecta esset crudelitas, occasionem religio praebuit qua reipublicae debili et propemodum exhaustae subveniretur. Unde cum laude et simul lucro saevire in potentisisimos quosque rex potuit, nemo tamen regi crudelitatem exprobrare. Vox votumque eius erat,

Parcere subiectis, et debellare superbos.

31. Superbi autem erant, qui lares patrios et consuetudines iam receptas fastidirent, qui ne sub oculis tuis vere lyceis, tuaque censura viverent, nimis antiquitatis ac simplicitatis tenaces, traiecto mari, et sub alieni imperii libertate, quietem et conscientiae libertatem quaerebant. Ad extremum superbi, et sic rebelles erant, quia de religione et salute aeterna non cum ipso rege sentirent, reiectis atque damnatis maiorum suorum decretis et exemplis: quia etiam pluris tot ab antiquo reges quos e suo velut sanguine et domi natos educatosque Anglia habuit, quam novi et exteri, et velut ignoti sapientiam, doctrinam, auctoritatemque facerent. Sed quid est? In omnem partem ingenii tui cura, rex vigilantissime, excubat, mare transit, omnes Europae regiones penetrat, urbes lustrat, angulos excutit,et quia ubique oculos et aures, Persarum ritu, habes, ubique non tantum esse, sed etiam regnare videris: et quum ubique fere sedem, domiciliumque religiones necessitate habeant, qui tuo imperio subiecti sunt, ubique ius tuum tibi vindicas, et potestatem exerces, regibus, principibusque sive neglectis, quod in religionis negotio facere debes, sive etiam contemptis, quod potes. Atque hoc sane est augustissimi regis, fideique verae, Christianae, Catholicae, apostolicae defensoris officio fungi: hoc est uti titulo, quem quum a Leone Henricus VIII acceperit, blue usurpare tuo quoque possis, eo vidilicet iure, quo Romanum pontificem Antichristum et voce et scriptis appellare soles. Intellexisti autem pro solertia tua, rex perspicacissime, fidem omnem in regno esse positam, sed quum nec tua virtus virtuti Henrici, nec tua doctrina Henrici doctrinae cedat tuum esse munus censere potes, tuumque honorem, quem ille, cum hostis esset ecclesiae Romanae, et sic pontificis, tamen retinuit.

* * *

32. Paterna erga reges et regna omnia solicitudo quem non in amorem rapiat et admirationem? Mones principes, doces populos, et quum affectum explicas, quumque prudentiam et doctrinam illam plusquam regiam, testatem omnibus ὑκαιρως ἀκαίρως reddis, blue quo imperio, et qua confidentia utaris, egregie ostendis. Intelligimus igitur reliquos, si tecum conferuntur, reges fungos, caudices, stipites esse, ac prorsus throno suo indignos. Nam profecto tu unus es, qui te regem esse intelligis, qui iura sceptri tui a nullo nisi a teipso dependere pateris, qui intolerabilem illam Romani pontificis potestatem, ut verum Dei vicarium decet, intrepide proculcasti. Servi sunt, tu liber es. Exui regno possunt, tuo tibi possessionem stabilivisti. Occidi possunt: tu te scelestissimis sicariis, immanissimisque parricidis opposuisti. Quoties reliquas virtutes tuas cogito, praeterire quicquid fortuna dedit possum, ac nihilominus te maximum potentissimumque celebrare. Talem tantumque tu te ipse facis. Nam regnorum titulos ministri et legati tui recensent ac scribunt, tu quum te Iacobum dicis, totam magnitudinem exprimis. Illi te admirabili formula et serie, primum Galliae, deinde Magnae Britanniae, Hyberniaeque regem pronunciant: tu pulchriori titulo te fidei defensorem clamas. Illi quum omnia vanitati tribuunt, potentiam tuam in Galliam extendunt, atque inde ordiuntur: tu quum te Christi vicarium ecclesiaeque caput per summam pietatem constituis, ne terris quidem contentus es. Quare non frustra etiam, quoties comparatio inter te aliosque reges principesque Christianos institui solet, delectari te versiculo illo satyrici aiunt:

Quanto delphinis balena Britannica maior.

Abeant igitur alii reges, abeant, parvi sunt, abiecti sunt, delphines sunt; Iacobus magnus est, ingens est, balena est. Ac tametsi delphino antiquitas velocitatem, φιλανθρωπίαν, primumque inter pisces nomen tribuit, tamen longe excellentius est, cum balena, id est, immani bellua, comparari, quae, ut Plinius scriptum reliquit, ingentis columnae modo se extollit, altiorque navium velis diluviem quandam eructat. Quid etiam? Ad flexum immobilis, ad repugnandum iners, et pondere suo onerata, quum ab orcis oppugnatur, solum auxilium novit, in altum profugere, et se toto defendere oceano. Denique, os habet in fronte, ideoque summa aqua natans in sublime nimbos efflat. Tu sane, rex superlative, eousque te iam extulisti, ut columna videri posses, cui omnium regum salus innitatur. Deinde quoties in pontificem debaccharis, doctrinae quandam diluviem eructas. Interim si quis Bellarminus, si quis Becanus, si quis Eudaemon-Ioannes, si quis Scioppius te invadat, facis prudenter quod balena solet. Quid vero sit, os in fronte habere, ii dicent quibus omnis in verbis pudor periit, ii qui impudenter quaecumque effutiunt. Sed profecto ita est, loqui nescit qui non audet. Scribendum est, imo delirandum est, ut quacumque occasione adversarios terreas. Quum vera non sufficiunt, falsa succedent: quum docta non suppetunt, vulgaria servient. Hinc summa natat aqua, qui levia, vana, fluxa docet, qui veritate destitutus est, rerumque omnium profunda scientia caret. Se quid tum facto opus? In sublime nubes efflare, verborum copia propellere, seditiosis scriptis Europae in pontificem Romanum adhuc pronae pacem conturbare. Nemo hactenus regum id ausus est, nemo etiam praeter te unum potuit. An mirum? Nemo tam magnus atque vastus unquam, nemo balena fuit. Verum enimvero quum hoc tibi imprimis elogium placeat, tanquam aptissimum; omnibus libris tuis, omnibus aulae parietibus, omniumque urbium portis inscribi, idque balenicis litteris debebit:

QUANTO DELPHINIS

BALENA BRITANNICA

MAIOR

Quod si et picturam amas, non deerunt viri ingeniosissimi, vel inter eos qui imagines colunt et libros tibi inscribunt, qui egregio emblemate tam pulchrum versum exornent.

* * *

33. Agnoscent paulatim magnitudinem istam in hac una liberalitate potissime sitam esse. Neque enim simplicia munera tua sunt, data nescio, an profusa? sed maximis honoribus exornantur; non in omnem aetatem, sed in floridam illam venustamque collata; nec in eos, qui bene de regno meriti sunt, verum qui bene de te mereri possunt. Nimirum non hic virtutem sed formam aestimas, quam in maximo semper honore ac pretio fuisse ab ipso Socrate discimus. Mitto sapientem, et imperatorem insinuo. Unius Antinoi tam pulchrum exemplum est, ut argumento sufficiat. Is quum in Aegypto extinctus esset, et muliebriter ab Hadriano defletus (sic enim plangi debuit, quemadmodum amatus erat), inter deos relatus est, et in siderum ἀστροθεσίαις sedem accepit, quasi coelo digna tam eximia pulchritudo esset, in qua exprimenda tot artifices laborarunt: alii, ut ad Spartianum annotavi, in orbe lunae cum Endymione collocarunt.

* * *

…non potuisti liberalius, Nam excepto, quod dii non sunt, omnia contulisti…

* * *

34. Et quis reprehendat? Promovere pulchros, id vero est bonos exaltare. Ioannem Ramsey Scotum, interfecto Gowero, non minus pulchrum quam fortem arbitratus, equitem auratum, et quasi adhuc affectui non satisfaceres, vicecomitem creasti. Sed cur in uno haereres? Philippum Harbert, fratrem minorem natu comitis de Pembrook, adolescentem venustate gratiosum, a cubiculo tibi esse voluisti, quo in gradu beneficio obsequium reddi potuit. Meruit et hic profusiorem benevolentiam. Comes enim de Mungomeri creatus, variisque muneribus ditatus est. Sed quid placere semper potest? Triennio fere exacto, pulcher tibi visus est Robertus Carr, puer ex honorariis, praemiisque mox dignus habitus, non lentis gradibus ad summas dignitates ascendit. Laudarem fortunam adolescentis, nisi eam humanitas tua vinceret. Primum quidem eques auratus factus est, deinde vicecomes de Rochester, mox a consiliis, circa annum aetatis xxvj, postea comes de Somerset, denique magnus cubicularius tuus. Huic iam maturo, variisque nobilium proscriptorum bonis ditatus uxorem addere voluisti, et qualem obsecro? Divortio quaesitam. Hos secutus est incomparabili forma adolescens, Georgius Villiers, a regina ipsa in cubiculum tuum introductus, ubi eodem die et eques et a cubiculo factus est, nec multo post a fisco regio annuam decem millium Florenorum pensionem accepit. Iam vero * * An et verbis haec res indiget? Britannos ego, non Arcades laudo: delicatiores sunt, quam ut glande victitent: βαλανοφάγους an nostra Ceres patiatur?

* * *

35. . Animi bona et sermo sequitur, quasi aliter loqui non possis quam facis. Nam qui te audit, de maiestate nequaquam dubitat. Charactere instructus regio, animi quemcumque motum sic quotidie ore depromis, ut altiore numine afflatus videaris. Tanquam omnia displiceant, et angusta sint, irasceris omnibus. Nunc coelum reprehendis, nunc elementa castigas verbis, nunc cum pluvia, vento, sole litigas, et miraris ad obsequium tuum rerum naturam non esse, quum regem agas, quum Dei vicarium, id est pontificem regia persona repraesentes. Ergo quum ἀρᾶς ἱερὸν dici possis, dirae et execrationes omnem sermonem constituunt: hoc robore quoties vel ad sidera exsurgis, vel in Tartara penetras, verba animantur, his volant alis. Fulminas, non loqueris, ut regem a Iove enutritum decet, et a sacro ore tuo prodit, imo in vultu est, quod etiam familiares tui timeant. Sanctissima vero religionis nomina et mysteria ad terrorem assumi, sive generositas quaedam, sive pietas est. Tam enim tibi Deus familiaris est, ut ne in ira quidem eius oblivisci possis. Regem te nescirent multi, nisi his armis instructa tua linguaersset, negarent pontificem, nisi sic orationem formares. Aut fallor, aut pulchrior esse eloquentia non potest.

* * *

36. At ingenii tui magitudo in eo relucet clarissime, quod excussis et examinatis tot reformatae religionis opinionibus, in quas industria reformatorum secta et scissa est, et quotidie magis scinditur, collatis tot erroribus, qui admirabili partium pertinacia defensi sunt, potueris animadvertere, in solis apicibus levissimique punctis hostes omnes (qui propemodum infiniti sunt) ecclesiae Romanae, et illud tot capitum corpus dissidere, et facile in concordiam reduci posse. Quae solertia eo maior est quod <non> mihi, ne quidem post epistolam tuam monitoriam editam, eiusmodi aliquid in mentem venerit. Etenim existimavi semper, quaecumque a Luthero, et post Lutherum a tot aliis in religione innovata sunt δὶς διὰ πασῶν seiuncta esse, et vel ἐκ διαμέτρου distare, faciliusque flammam et aquam, tenebras et lucem inter se coniungi et coaptari posse, quam solos Puritanos, ut reliquos taceam, cum orthodoxis tuis, id est latrones, ut tu appellas, cum viris bonis, iisdem ritibus religionis et articudlis uniri et constringi. Nam quid opus anabaptistas, libertinos, Swencfeldianos, Valentinianos, Arrianos novos, semiarrianos, tritheitas, et Socinianos, blue quos ego praefatione ad Exercitationes meas pessimos memoriae nostrae haereticos nominavi, componere? Scripsi etiam, ad primos tumultus propter ecclesiae reformationem excitatos, examina scelestissimorum haereticorum repente emersisse, qui piorum quietem sollictarent, et eorum existimationem apud τοὺς ἔξωθεν macularent. Quorum omnium etiam doctrinam, perditissimorum hominum deliria appellavi. Sed error hic meus, ane ingens ac propemodum intolerabilis, sapientiam et intelligentiam tuam, rex doctorissime, magis illustrat: quam quas ego trabes et moles existimabam, tu deprehenderis festucas tantum et paleas esse. Quae una maxime res et me (quod gaudeo) e latronum numero eximit, et firmius ecclesiae tuae coniungit, vere potius quam pure reformatae.
37. Quantum igitur ingenium tuum est, tantum ego beneficium accepi: tuque plus mihi theologica doctrina tua conferre potuisti, quam ego acumine litterarum mearum tibi reddere. Nimirum plus tu e Luthero quem sciptorem tuum appellas et cum S. Ioanne Baptista confers, quam ego ex omnibus grammaticis et tota antiquorum πολuμαθέα didici.

* * *

38. Nolo verecundiam oris tui caeterarum commemoratione laudum onerare. Nam de corporis dotibus, deque vita sive privata sive publica, et moribus qui untramque consequuntur, si dicere aggredior,

Τί πρῶτον, τί δ᾿ ἔπειτα, τί δ᾿ ὑστάτιον καταλέξω;

Soles tu quidem, rex delicatissime, multum quoque et temporis et studii, idque sapientissimo consilio, illi maiestatis tuae parti dare qua mortalis es, et morbis quoque obnoxius, quum intelligas non toto coelo Epicuri scholam errare, quae tantum in unoquoque nostrum statuebat felicitatis, quantum esset voluptatis. Tam nobile decretum, quia suavissima imitatione tu confirmas, amplius iam regibus quam caeteris hominibus censeo tribundum esse, ac inter tot numina Bacchum praecipue Veneremque sceptris sociandos. Quod si intellexissent veteres plerique, minori infamia tot olim diademata laborarent. Melior esset Sardanapalus, acceptior Heliogabalus, illustriora illa tot regum et Augustorum turba, cui ascribi et nomen tuum velut clarissimum posset. Ac sane eiusmodi corporis tui constitutio est, ut omnino digna deliciis atque voluptate videatur: eiusmodi membrorum omnium εὐφυία ut (si una crura excipiantur) videaris studio potius quam casu, docte potius quam regie procreatus esse. Ergo qui te erectum vident, plus in tibiis esse animadverturunt, quam supplere femora, clunes, venter, pectus, collum, caput possit: et tanquam longioribus columnis non magna aedificii moles sustentetur, praecipua in fulcris corporis maiestas consumitur. Hoc propterea dico, ut videant Scoti tui, qui per manum, pedem, nomenve ducis antiqua consuetudine in contractibus iurare consueverunt, crura tua tam solemni religione digna esse: imo vero ut hunc discant pictores omnes quid praecipue in imagine tua exprimendum sit, ut fateantur a naturae regulis corpus quidem abire, sed laudem non amittere. Nam ad usum quod attinet, nihil commodius est. Sic conformatus, auges staturam, gressuque grandiores ac generosius quamcumque in partem libet, corpusculum blue bene habitum, adeoque nascentem aqualiculum, transfers. Utantur alii grallis, tu idem cruribus facies, et tanquam terram spernas, sublimis ambulabis. Id vero novum non esse, aut a natura regum non alienum, Eduardus I Angliae rex ostendet, qui a tibiarum longitudine, ut Hector Boethius scribit, blue Langscanzius fuit appellatus. Sed nimium ego quidem in pedibus tuis cruribusque contemplandis haereo. Si formosus esses ac similitudinem cum pavone haberes, ad caudam me transferrem; sed quia seorsim mihi cauda tua antica laudanda est, a vultu potius ordiar, in quo qui peregrinitatem nescio quam ac deformitatem, tanquam depravatum formae genium accusant. Nae illi nimis delicati sunt, ac certe ignorant hanc viri et praecipue regis pulchritudinem esse, si aut turpis, aut turpi proximus videatur, nec aliter Euripidis illud intelligendum, εἴδος ἄξιον τυραννίδος. Et tamen contrahe faciem, torque lineamenta, prode his larvis animum. Pulcher esse potes, quoties opus est; quotiescumque extra tuum hortum poma legis, formam in te lacisvientes * inveniunt, pulchrumque putant quicquid rex opere non communi facit; sanctum, quicquid pontifex perficit.

* *

39. Namque ego fortassis nimis iam secreta penetro, tuque mavis harum rerum laudem in conscientia tua quam rumore publico positam esse. Satis etiam erat publice dicere eos affectus et blanditias Veneris tuae, quas omnium non potes oculis subtrahere, aut negligis. Cuiusmodi sunt: in epulis ebria voluptate oculos pascere, verborum petulantia cupidinem concitare, contrectare malas, suavium pangere, et velut a fumo flammam ordiri, quam in secessu extinguas. Haec, inquam, dicere satis erat, atque haec ornamenta quaedam vitae tuae sunt, quibus consequeris, ut nemo te tristem, nemo matutinum, nemo durum appellet, sed suavem, hilarem, solutum omnes celebrent, quasi tu nobis et sapientem sine supercilio, et doctum sine pallore, et principem sine cura raepreasentes. Agis regem, et rigorem exuis, agis pontificem, et suavitates assumis. Quid multis? Misceri Venerem cum Minerva posse, voluptatem cum religione, admirabili sapientia et inusitata hactenus sanctitate ostendis. * * Christi vox erat sinite parvulos venire ad me: tu pueros, eosque formosissimos vocas, et in his naturae beneficia et miracula aestimas. Perge vero, lperge, rex dulcissime, hoc quod agis agere, perge in stuporem mortales omnes rapere. Nam si hactenus incredibile visum est, inveniri regem, qui scriptioni vacaret, et quotannis libros in publicum ederet, hoc iam prope divinum est, posse eundum amoribus pene religiosis operam continuam dare. Alcibiades habes, et philosophari potes; rex es, et Socratem agis, amas et pius es.

* *

40. Quia ad corpus pertinet, <id> praeteriri non debet. Aiunt enim pectus tum genitiva quadam nota insignitum esse, quam quum ad leonem imperiti adulatores referre conati sunt, non intellexerunt plus ferociae tibi quam roboris, plus irae et furoris quam animi acriptum asscriptum esse; imo penitus ignorasse indolem tuam videntur, illam ad otium et quietem compositam, vitae sedentariae idoneam, et lucubrationibus dedicatam. Quia tamen Actaeonem nobis repraesentas, et venatione quamplurimum delectaris, hoc signo fortassis admoneris, quas potissimum feras consectari debeas, ut strenuus et similis Alexandro videaras: leones, inquam, si tamen, qui in Europa esse desierunt, nunc in sola Britannia reperiantur. Tu igitur, quoties cornua sonant, et Dianam invocas, alias venaris et alias, etiam dum quiescis atque delitescis, capis feras sub dio, an sub tecto dicam? Feras amabiles, feras venustas, et quas non opus est indagare. Sic et alio venabulo uteris, alium saltum excutis, alias voluptates capis. Sed et sic venari potes, ac nihilominus fortis esse. Nam et hoc robur leonis figura volunt designari. Mihi in mentem Philippi Macedonum regis somnium venit, qui uxoris Olympiadis ventrem sibi annulo consignare, atque eiusmodo annulo, in quo imago leonis scalpta esset. Post aliorum interpretationes Aristander vates uterum reginam ait ferre (nihil enim quod inane sit signari) ac concepisse eam παῖδα θυμοειδῆ καὶ λεοντώδη τὴν φύσιν. Dicemus igitur pectus tuum cum Olympiadis ventre habere similitudinem: obsignatum esse, ac latere ingenii tui foetum prorsus animosum et leoninum, qui ubi prodierit, euangelico rugitu pontificem Romanum duosque eius atheletas indefessos Bellarminum et Perronium cardinales blue invadet, atque penitus consternabit.
41. Putant vero alii non leonis signum sed bufonis sive ranae esse, et tali nota maculatum pectus tuum, ut seciremus quantum ecclesiae Dei praestes. Quemadmodum enim hoc animal, etsi veneno noxium, ea tamen praecipue herba, quae a salute salviae nomen habet, delectatur, et circa radices eius haeret, ita omnino Christianae religionis dogmata, unica aeternae salutis instrumenta et velut pharmaca, e te amari unice, contrectari continuo , atque a sapientia tua bufonica vim suam omnem accipere, nemo est qui nesciat. Quae quidem interpretatio, quum et docta et magnifica sit, cessare aliorum acumen poterit, qui ut praepostera ac penitus intempestiva potentiae cupidine animum tuum inflent, Galliae illud regnum tuum vetusto notari symbolo contendunt, quasi hoc titulis quos usurpas debeatur, armis quibus vales promittatur; ac facile, si modo bello agere incipias, possit vindicari. Horum ego ingenium quidem laudo, ac consilium reprehendo, quum sciam nullo modo reiectum lilia iri, ut bufones recipiantur.
42. Expectas igitur fortassis, rex lepidissime, ut quoniam tibi in hoc characterismo vehementer places, depromam, quaenam de eo sententia mea sit. Ne suspensum tibi diutius teneam, aut etiam erudita subtilitate torqueam, animadvertendum est, vel a rebus ipsis, vel ab earum imaginibus sive φαντασία, huiusmodi signa esse. Si a rebus, examina quaeso faciliusne in Scotia bufonem an leonem mater tua viderit, quum praegnans esset; si a φαντασία, expende tecum quid quum utero conclusum adhuc onus esses, sive de leone sive de bufone gravida cogitabat. Sed absit ut quicquam auribus tuis ingratum a me proficiscatur. Tu si leonem esse dixeris, dico leonem esse; bufonem autem esse, si permiseris, praesertim cum generose olim bufonem devoraveris, aut si tantum libertatis homini iam tibi in omnibus obstricto concedis, informem modo maculam naturae vitio esse, et hoc solum notare quod habet. Sic de Nerone Suetonius scribit, corpore eum fuisse maculoso et foedo. An vero in Augusti pectore alvoque notae in modum et ordinem ac numerum stellarum coelestis ursae dispersae fuerint, dubium est. Ut caeteros omittam, Seleucum et simul vim naturae admiror. Nam quod ille nativum in femore signum anchorae habuit, liberi et nepotes acceperunt. Verum concedamus perfectam hanc fuisse anchoram, atque in aliis nunc lanceam, nunc gladium, nunc sceptrum fuisse figuratum. Tibi doctrinae sive scholae aliquam debebat natura notam, qua omnes admoniti reges tuo calamo sceptra sua submitterent, teque unum esse divinitus designatum agnoscerent, qui scribendo docendoque non tantum fortunam suam vinceret, sed inter magistros ipsos aliquod sperare nomen posset. Minus enim difficile erat scribere regem, quam inter scriptores regnum obtinere.

* * *

43. Nemo tam inficetus est, qui elegantiis non capitur. Ad me quod attinet, admirari malo omnia, quam singula persequi. Sed prout mores tui sunt, in victu, vestitu, cultu non tam consuetudinem quam sapientiam dilaudo. Videris enim alibi amplius ingenio quam mori dare, nec sequi exempla vitae, sed formare, quod sicuti magnum est, ita nisi a maximis viris fieri non potest. Hae igitur, quae in alio homine turpitudines essent, in te elegantiae sunt (tantum interest a quo unumquodque fiat), et quae a te uno usurpantur, accusari sive reprehendi non debent. Quia vita convivio constat, hic ostendis maxime, quid maxime regis amores commendet. Hilaris es, et de rebus fidei agis; hoc regium est. Genio indulgis, et salutis mysteria ordinas: hor regium est. Non edis, sed glutis: hoc regium. Non bibis, sed cum strepitu sorbes vinum, et velut sugis: hoc regium est. Iam vero saepius quotidie manducare, et vix ori ferias dare, tam naturale est, ut ab omnibus animalibus usurpetur. Refundere cibum, quoties onus est, supernaturale puto. Quod menstruum esse posse Galenus praescribebat, rex capacissime, tu frequenter, et assidue facis, nec decumbis: tamque facile tibi est ex equo vomere quam in mensa onerari.

* * *

44. …nec in ullo hactenus observatum. Nam quum solus est est spatiaris, non recta profers et distinguis vestiga, sed in gyrum tollis gressum et circumis, sive Libero ductore, propitio tibi numine, sive alio naturae instinctu, tanquam incessu ipso aeternitatem formes ac coelesti testeris motu, ubi animum collocaris. Aut fallor, aut sic eundo philosopharis quoque, ostendisque in orbem agi omnia ac mutari, quaecumque in rebus humanis videmus, nisi potius hinc nobis discendum sit te unum inter reges esse qui divina ingenii doctrinaeque vi convertere statum Europae, miscere sacra profanis, extollere ima, deprimere summa possis. * * Etiam insecta quaedam noctu circa lychnum volitant, sed aduruntur ac lumini hostiae cadunt. Ita est, fateor: flammam nemo tangit et illaesus abit. * Volunt igitur, rex circularissime, pontificem Romanum flammam esse, et in noctem lucere, nos velut insecta esse, et circumvolitare.

* * *

45. Ut omna dicam, nihil pulchrius perfectius circulo est, nihil divinius, nihil rege dignius. Unde si περιφερῶς instituantur et agantur omnia, coelum in terra habere videamur. * Quam infamiam περιοδευταὶ sive ἀγύρται timeant? Περίφορος καὶ περοφόρητος, quum pulcherrima ac praeclarissima meditaris, tu ipse existis. Quomodo non curiae vectigal augeatur? In caussis controversiisque circuitu omnes malent quam iure agere. Quia tuam esse περιφορὰν ecclesiae filii animadvertunt, pari significatione aberrationes mentis et hallucinationes suas pro divina sapientia habent. Alii quia circumire sciunt regium esse, circumvenire et circumscribere suum arbitrantur. Agite, Britanni, confidite ministri, curva omnia, torta, turpia nemo reprehensurus est. Regis exemplo, recta, plana, honesta exulabunt.

* * *

46. Quicquid dixi, fortuna facit. Tam benigno et propitio numini asscribendumputo quod Iacobus, quod rex sis, quod Sexti cognomen in Primi commutaveris, quod, quum in manum calamo armasses, principes omnes, ecclesiae Romanae filios, obliquis calumniis laedere potueris, nec cuiusquam tamen hactenus iram timueris, senseris, exceperis. Libidines et illicitum matrimonium nonne Henrico Magno obiecisti?  At ille neglexit librum tuum, non ignorans quam multa ingeniis concedi debeant. Augustos Austriaecae stirpis principes, inclytum Polonae regem, serenissimos Bavariae, Sabaudiae, Lotharingiae duces nonne fatuos, parum Christianos, idololatras, adoratores bestiae sivi Antichristi insimulasti? Hi tamen omnes, tanquam a ministro, non rege theologica scriptio profecta esset, insuper habendam esse censuerunt. Tanta et tam manifesta haec felicitas est, ut clamare cum Oedipo Sophocleo non immerito possis,

ἐγὼ δ᾿ ἐμαυτὸν παῖδα τῆς τύχης νέμω.

Ergo sequire matrem tuam, rex εὐτυχέστατε, hanc inquam Fortunam, et maiora aude atque molire. A calamo nunc tandem ad arma veniendum est, hortante imprimis magno illo bellatore et Pyrgopolinice Mornaeo, ut pugnes etiam, qui scribere hactenus potuisti, et de te Homericum illud depraedicemus,

 ἀμφότερον, βασιλεὺς τ᾿ ἀγαθὸς κρατερός τ᾿ αἰχμητής.

Tuum enim est, tuum, martialissime monarcha, orbis negotium agere; liberare tyrannide mundum, superstitione ecclesiam, infamia saeculum: tuum est exequi, quod in salutem humani generis Deus optimus maximus ordinavit. Cadet Babylon, cadet Babylon, si tam modo fortis pugnando eris quam scribendo fuisti doctus: si quemadmodum belluam illam Romanam felici confixisti calamo, sic ultore quoque gladio feries. Bello et Marte res peragenda est: nam vinci Romanos posse tot iam barbari ostenderunt. Post Herulos et Gothos Britanni erunt, post Odoacrem et Theodosium Iacobus ostendet e septentrione omne malum esse.
47. Arma, viri, ferte arma. Quam facilis expeditio futura sit, Calchas ille Plessaeus, ille vir Dei, ille ecclesiae vates obstupendo iniquitatis suae mysterio explicuit. Etenim quum Italiae appropinquabis, admirabili Dei beneficio Alpes statim succollabunt, et exercitum tuum sine molestia ac mora recipient, Eridanus se diffindet, transitumque praebebit. Apenninus dissiliet. Quid etiam? Ad tubarum tuarum sonitum septem illi montes deprimentur, muri procumbent, et ipsa Hadriani moles concidet. Quid verbis opus est? Romam ibis, nec domesticas tuas Britannicasque voluptates deseres. Tota illa expeditio velut venatio erit, sed Romano ritu instituenda. Tu venabere, spectabit orbis. Bellua quae petetur, regia indagine digina est, regiis plagis, regio venabulo. Non est quod laborem aut periculum timeas: recreaberis magis quam fatigaberis; stragem magnam edes, nullam accipies; praedam ages, nec laederis. Neque interim a studiis aut consuetudine vitae recedes. Comitabitur, velut ad ludum, regina ipsa: et si haec satis non est, sequentur aliae Veneres, alii Cupidines velut itinerum deliciae. Quo pulcherrimo comitatu atque satellitio ostendes Italis nullam tibi formam, nullamque voluptatem in Britannia, ac ne fomenta quidem voluptatis deesse. Etenim Frontiniana tua vina in promptu erunt, ubicumque eris; poterisque mox praeda ditior, non octingentos, quod hactenus tibi solenne fuit, sed octies octingentos in singula vasa florenos expendere. Quia etiam non alio succo vivis, non alio quotidie liquore mades, genalissime rex, diviniorem quotidie mentem habes, et exurgis quo nemo hactenus regum potuit ascendere. Nimirum rerum omnium mortalium oblivisci debes, ut de Deo loquaris, ut religionem constituas, ut pontificem te testeris. Haec omnia eo suavius armatus facies, quo propius ad contemplationem tuarum fructuum et plenitudinem votorum accedes. Pocula vero non minus efficacia foris quam domi invenies, convivia non minus theologica in castris, quam Londini in regia agitabis. Bacchus ipse vigorem ac scientiam dabit, nec difficilem cum Marte mixturam faciet: Bacchus inquam pater, quem non tantum vini deum multi faciunt, sed et maximum fuisse bellatorem fatentur. Strenue bibes, ut acrius pugnare possis.
48. Sic Deo auspice, auctore, adiutore, impulsore, ut idem ille Calchas noster vaticantus est, potestatem iniquitatis extirpabis, et simul veneficia omnia, parricidia, totque humani genris mala desinent. Ubi victor et triumphator proculcaveris hostes tuos, deliberare quoque incipes, Romae an Londini pontificatum reformatum gesturus sis; Britanniae mores in Italiam, an Italiae thesauros in Britanniam laturus. Ac praestabit fortassis, quia Romanis nomen regis invisum est, Britanni autem pontificis auctoritatem satis adhuc non concoquunt, ut diviso munere imperioque, Romae pontificem, in Britannia regem agas. Ita enim aliquam libertatem Britannis dabis, nullam Romanis servitutem inseres: clarusque clementiae ac prudentiae laude apud omnem ecclesiae posteritatem eris.
49. Atqui praepostere fortassis victoriam ordino, qui de militia ad victoriam necessaria nihil adhuc dixi. Itaque quantum tu in librorum et doctrinae negotio sapere potuisti, tantum ego in belli ratione consultanda audebo. Censeo igitur, quod primum est, ut quia religionis et fidei caussa exercitus conscribi debet, eos potissimum in militiam assumas, qui a te proximi sunt, et religionis fideique caussam verbis agunt. Nam si ministrorum numero ordines instruas, magnum sumptum compendium fiet: non gladiis, hastis, clypeis opus erit, a se habebunt arma, et non mares tantum, sed maritos se ostendent. Cornibus pugnaturi, hircorum et taurorum vim in hostem effundent. Neque indecorum puto militare ministros euangelii, quum belli ducem pontifex agat. Nam quemadmodum qui rex est, pontifex esse potest, ita qui minister est, pari iure miles censebitur. Tum quoque si quae forte civitas oppugnanda, quod in bello fieri solet, si muri quatiendi, arietes habebis, qui omnium balistarum et catapultarum officium exequentur: copias vero ipsas, si praelio confligendum erit, in mediam aciem et duo cornua divides, quorum alteri tu ipse, alteri Mornaeus, fortissimus ille belli actor et suasor, praesit. Huius demum exemplo pugnare, hostem ferire, omnia ducis militisque munia obire poteris, hactenus solummodo scriptor, doctor, magister, nec armatus unquam, nisi quum thesaurum in aedibus Gowerianis quaereres, et a felici catastrophe amores invenires.

* *

49. Ista quidem hactenus: verum e dubia interdum scriptura tam religose collecta, ut secuti auctoris iudicium, assecuti mentem videamur. Frustula quaedam lituris obsita ac nullo sensu sparsa, omitti, etiam regis consensu, potuerunt. Caeterum si quae adhuc fragmenta curae secundae eruerunt, κοιτὸς ἑρμῆς erit.

bar

TRIPUS DELPHO-GALLICA

I.

Lepus leones vulneravit Galliae
Britannus, ore Gallico
Ludunt leones, vindicantque iniuriam,
Sed ore cur non Gallico?
Terrent Latino, ut mox suo desaeviant.
Discet lepus non laedere.

II.

Vulneris impatiens, istum effusura furorem,
Vindictam orditur Gallica nobilitas.

III.

Fit nulla stulte provocante iniuria: 8
Et qui lacessit, auctor est iniuriae.

Qui quae volit dicit, audiet quae non volt. — Plautus

Finis