Tessera rubicunda: nota textualis

SCHOLIA IN PSALMORUM GEORGII BUCHANANI LIBRUM PRIMUM

PSALMUS I

spacer1 De tramite] Trames proprie est semita transversa et acclinis, qua montes quasi transmeando conscenduntur. Ovid 10 Metamorph.. [X.53] Carpitur acclivis per muta silentia trames. Et Cicero in Philip. [XIII.xx.20] Egressus est non viis, sed tramitibus. Quocirca hic Buchananus epitheto addito propriam significationem quodammodo correxit, sicut etiam fecit Psal. XVIII [v. 55] Avertere meos recto de tramite gressus.

spacer3 Sessorve cathedrae] Pertinent huc elegantissii versus Naziazeni [Gregorius Naziazenus, Carmina de seipso 1243.6sq]:

Οὐ μὲν ἐγὼ κείνοισιν ὁμόθρονος, οὐχ ὁμοεργὸς,
Οὐδέ τι συμφράδμων, οὐ σύμπλοος, οὐ συνοδίτης.

spacer5 Rimatur] Rimari est diligenter et valde solicite scrutari, et tanquam per rimas aliquid inquirere, Graece ἐρευνᾶν. Virg. XI [Aeneid XI.748] Partes rimatur apertas. Et VII [ib. VII.507] Quod cuique repertum rimanti telum ira facit. Dicitur etiam de animantibus et volucribus, rostro terram vel eruentibus vel perquirentibus prata et stagna alimenti causa. Virg. 1 Georg. [v. 384] de avibus palustribus: Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri. Et 3 Georg. [v. 534] Ergo aegre rastris terram rimantur. Vide Nonium in voce Rimari.

spacer8 Sirius] Stella est primae, ut vocant, magnitudinis, tota fere hyeme in plaga meridionali sub Orione, in ore canis maioris conspicua, quam alii Caniculam dixere. Unde dies caniculares nomen acceperunt, quod hac stella cum sole oriente aetus vehementissime fere augeantur et canes quoque nonnunquam rabie corripiantur.

spacer18 Impietas] Abstractum pro concreto, seu impietas pro hominibus impiis. Orationis autem granditati servit haec figura, qua res per personis accipiuntur. Ita alibi vanitas pro hominibus vanis.

spacer22 Anfractus] Sunt obliqui et sinuosi flexus viarum, in quibus circuitione opus est, dicti ab ambitu et frangendo. Varro [Menippeae fr. 387.2 Bücheler] in neutro quoque genere usurpavit, irrigavit cavata aurium anfracta. Utitur eadem voce Psal. 25 [v. .14].

PSALMUS II

spacer11 Diadema] Vox Graeca a verbo διαδέω, id est circumligo aut corono. Olim fascia fuit linea, purpura intertexta et gemmis obsita, gestamen regibus tantum proprium. Unde et pro corona fere accipitur, ein stirnband.

spacer28 Callis] Proprie est via bene trita et quasi callo pedum durata.

PSALMUS IV

spacer21 Fibrae] In radicibus plantarum sunt tenuia quaedam et minuta filamenta, ipsaeque adeo radiculae extremae, quo modo utitur Psal. 80 [v.. 25]. In corporibus vero animantium sunt epatis et pulmonum extremitates prominentiores. Neque enim mihi cornea fibra est Persius [i.47], Hic pro ipsis visceribus accipiuntur.
spacerLitare] Inter sacrificare et litare hoc interest, inquit Nonius: sacrificare est veniam petere, litare est propitiare et votum impetrare.Virg. 4 Aen. [v. 50] Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis, id est impetratis. Plautus Poenulo [v.4 89] Si hercle istuc unquam factum est, tum me Iupiter faciat ut semper sacrificem neque unquam litem. Sic Suetonius in Nerone [lvi.1], Attendit et extispicio, nec unquam litavit. Hinc verbum perlitare, quo utitur Psalm 20, [v. 12] quod est perfecte litare, et sacrificio facto Deum placare, votique sui compotum fieri. Gel. [Aulus Gellius, Noctes Atticae] lib. 1 c .7, Si hae res divinae factae riteque perlitatae essent, aruspices dixerunt omnia ex sententia processura. Graecis est καλλιερέομαι, id est utor numine propitio, sacra facio foeliciter.

PSALMUS V

spacer4 Questus] Sine diphthongo querela est sive querimonia, a queror questus sum, unde conqueror. Quaestus cum diphthongo emolumentum et lucrum est, a quaero quaesivi, unde conquiro.

spacer11 Eous] Ἠὼς Graecis aurora est. Unde Eous apud poetas significat aliquid quod est matutinum aut versus orientem, ἠῶος ἀλέκτωρ. Variatur autem primae syllabae quantitas quandoquidem apud Graecos et ἠὼς ετ ἐὼς pro eodem fere accipiuntur. Verg. 1 Georg. [v. .221] ante tibi Eoae Atlandides abscondantur et XI. Aen. [XI.4], Vota deum primo victor solvebat Eoo. Ita Propert. [II.iii.43], sive illam Hesperiis, sive illam ostendet Eois. Quos noster est imitatus hic et Psal. 29 [mistake for LXXXIX.27], radiis Hermon tepefactus Eois.

spacer12 Ciebo] A cieo, civi, citum penult. brevi, ciere, id est movere, ut fontes se stagna ciered icuntur ranae apud Ciceronem de Divinat. [I.xv.5]. Hinc excito, concito, item percitus, excitus, concitus penult. brevi. Alterum eiusdem fere significationis est cio civi citum penult. longa, cire, id est vocare. Vade accitus, excitus. Penult. itidem longa pro advocato aut evocato.

spacer19 Audacem simulare] Id est, insimulando, sicut Horat. [Odes I.iii.25] dixit, audax omnia perpeti. Sufficiat autem semel indicasse hunc Graecismum qui, uta apud Horatium, ita in hoc quoque poemate creberrimus est. Eodem enim modo Graeci dicunt ἱκανὸς ποιεῖν ἀδίδακτος πάσχειν, quod Flacco [Horace, Odes I.i.18] est indocilis pati. Ad cuius imitationem Psalmo XV [v. 16] canit fidemque indocilis temerare pactam.

spacer32 Bustum] Proprie locus est ubi cadaver alicuius combustum et sepultum est. Unde Statius [Silvae V.i.226] dixit fumantia busta. Acciptur fere pro ipso sepulcro, Cic. 2 de Legibus [II.lxiv.11], bustum aut tymbon violare.

PSALMUS VII

spacer2 Servator orbis] Ita dominum Deum, conditorem et conservatorem rerum omnium nominat. Alias nomen hoc proprie tribuitur ἀνθρώπων σωτῆρι sive salvatori nostro Iesu Christo. Apud Propert. lib. 4 eleg. 6 [vv. .37 sq] eundem titulum Apollo tribuit Augusto imperatori hoc disticho:

Vox ait 'o Longa mundi servator ab Alba,
Auguste, Hectoreis cognite maior avis.

Gentibus quique celebris fuit Ζεὺς σωτὴρ, quae Herculi quoque idem nomen tribuere.

spacer5 sq. Leo crudus] Pro crudeli aut cruento. Crudum enim a cruore dictum volunt. Alias crudum dicitur quod incoctum est, unde medicis cruditas est, quam Graeci ἀπεψίαν vocant.

spacer8 Sitiens cruoris] Elegans metaphora, vehementem rei cuiuscunque aviditatem exprimens, unde Cicero dixit sitiens voluptas red [De Finibus Bonorum et Malorum II.ix.11], item sitiens virtutes [Pro Planco xiii.4]. Et apud Horat. [Epistulae I.xviii.23] est sitis argenti, apud Iuvenal [x.140] sitis famae, apud Claudianum [I do not find this phrase in Claudian’s poetry] sitis praedae.

spacer10 Crimina texuit] Id est, calumnias et mendacia concinnavit. More Graeco: Hom. Il. 3 [actually Iliad VI.187] δόλον ἄλλον ὑφαίνειν, id est πλέκειν. Ita Propert. [III.vii.29 misquoted] et causas texere lethi, Cic. [ad Quintum Fratrem III.vi.1, ad Familiares IX.xxi.1 ] texere opus, texere epistolam.

spacer13 sq. Me persequatur] Bellam hi versus gradationem (quod in Rhetoricis Aristotelis [p 1345a16 Βekker] est ἐποικοδομεῖν) seu κλίμακα contint, qui hoc modo soluta oratione expressus fiet conspectior: iudex persequens me capiat, captum sternat, stratum proterat, protritum conculcet, conculcatum sepulcro inferat. In heroico dixisset Me capiat, captumque nect, tumuletque necatum.

spacer39 Ferale] Prima longa est quicquid funestum, dirum, et cum exitio et abominatione coniunctum est.

spacer40 Lethiferas sagittas] Id est, mortiferas et veneno illitas. Lethum enim poetis mors est, ab oblivione, quam Graece vocant λήθην, quia mors omnium rerum oblivionem inducit. Alii sine aspiratione scribunt et deducunt a deleto, unde letum quasi deletum quod omnia deleat.

spacer42 Pariet] Indicat ἀπότευγμα, quod Germanis est ein fehl, sicut Esaias cap. 33, Concipietis foenum et parietis stipulam.

spacer45 Scrobem] Fossam. Scrobs proprie fovea in terra effossa ad arbores conserendas aut depangendas.

spacer49 Expeditus] Liberatus a pedibus animalium, qui cum stupa, aut lino, aut quocunque alio filamento implicantur dicuntur impediri. Id autem si inde tollatur et pedes liberi fiant dicuntur proprie expediri.

PSALMUS VIII

spacer1 Gentis humanae] Versus Horatii lib. I Od. 12 [v. .49].

spacer8 Lactens] A lacto, es, lactere, penultima longa, quod est lac sugere, let proprium est infantis aut catuli ab uberibus pedentis, saugen. Aliud lacto, as, are, quod est lac praebere, seugen, et proprium est matris. Psal. 103 [v. 41] dixit lactens pueri venustas.

spacer14 Pollentis] Validae, potentis. Auster fulmine pollens et pollens opibus est apud Lucretium [V.745, I.48], Hostis equo pollens apud Ovidium [Tristia III.x.54].

spacer25 Haustus aurae vitalis] Poetice accipitur pro ipsa vita, quae tamdiu inesse corpori creditur quamdiu vitali vescitur aura, seu quamdiu spiritum ducit.

spacer30 Ales] In auguriis vetrum aliae volucres vocabantur oscines, quae voce et cantu, aliae alites seu praepetes, quae volatu aliquid praenuntiare putabantur. Utrumque complexus et Virgiius [Aeneid III.361] de augure loquens, Qui volucrum linguas, qui praepetis omina red penna &c.

spacer31 Pinnarum] Pinna vocabulum est homonymum. Sunt enim etiam pinnae aedificiorum et murorum partes, ad modum fastigii acuminatae. Hic autem sunt πτέρυγες seu pennes piscium, fischfedern.

PSALMUS VIIII

spacer8 Aeternum aetheris arbitrum] Periphrasis Dei, cuius arbitrio caelum et terra condita sunt et conservantur.

spacer12 Pessum abit] Pessum adverbium idem significans quod Graecis κάτω, id est, deorsum et quai sub pedes depressum Lucret. 6 [v. 590], Pessum subsedere suis pariter cum civibus urbes, loquens de terraemotu. Columel. lib. 12 c. 6, est aliud muriae maturae experimentum. Nam ubi dulcem casaeum dimiseris in eam, si pessum ibit scies esse adhuc crudam; si innatabit, maturam. Hinc dare pessum et pessundare, item ire pessum, sicuti dare venum et venundare, item ire venum seu venire, id est, venalem esse.

spacer24 Condis nube silentii] Bella translatio. Sicut enim nubes splendorem radiorum solarium adspectui nostro aufert, ita silentium et hominis et rerum ab ipso gestarum memoriam abolet, earumque oblivionem inducit. Sicuti ex adverso multorum vox et celebratio nominis claritatem efficit et conservat. Hinc Pindarus alicubi [O. vii.45] de re eadem loquens λάθας νέφος, id est oblivionis nubem dixit.

spacer29 Vis foeta superbia] Foetus substantive, alias ξύνημα, est rerum tam animantarum quam inanimatarum. 4 Georg. [v.1 99] Nec foetus nixibus edunt. Ovid 4. Metam. [v. 125] Arborei foetus, et Virg. 1 Georg., foetus nemorum, [there is no such phrase] et [ib. II.390] largo pubescit vinea foetu. Hic adjective idem significat cum gravido aut pleno. Foetum enim dicitur animal praegnans ante et paulo post partum. Eleganti igitur translatione vim superbia foetam, id est, praegnantem et gravidam superbia dixit. Violentia enim plerunque cum superbia coniuncta est, quod vernaculo diceremus gewalt gehet mit hoffart schwanger. Virg. [Aen. I.51] Loca foeta furentibus Austris, et [ Eclogue i.49] Non insueta graves tentabunt pabula foetus. Horat. [there is no such phrase] vulpes foeta, et hic noster infra Psalmo 10 [he is thinking of CV.54 sq.], regia foeta ranis.

spacer31 Asyli arcem pandis] Σύλα Graecis praeda seu rapina est, inde συλάω, συλέω vel συλούω est spolio vel aufero. Hinc ἄσυλον arx, templum, statua principis, vel area sacra dicta est, in quam sontibus tutus erat receptus. Unde nefas esset quempiam extrahere vel abripere. Alias Graecis κρησφύγετον. Virg. Aen. 8 [v. 342] Hinc lucum red ingentem, quem Romulus acer asylum rettulit. Hinc ἀσυλία pro eo iure libertatis et veniae.

spacer38 Dominum pangite] Proprie pangi dicuntur plantae quae in scrobes defiguntur. Hinc versus quoque pangi, id est, stylo in tabellam ceream impresso quasi exarari videntur. Cicero Tironi [ad Familiares XVI.xviii.3], An pangis aliquid Sophocleum? Horat. {Ars Poetica 416], Ego mira poemata pango.

spacer54 sq. Plagis irretire] Plaga quoque verbum est homonymon quod prima brevi, ut hic, significat retia rariora ad capiendas feras, quod scilicet, ut nonnulli volunt, plagis, id est foraminibus, plenae sunt. red Unde Horat. [Epodes ii.32] Trudere apros in obstantes plagas., et per metaphoram plagae amoris apud Lucretium [IV.1146]. Eadem vox prima brevi significat spatia vel tractus caeli et terrae emplissimos. Hinc plaga orientalis aut occidentalis. Eadem denique prima longa significat verbera, Graecis πλήγας. Hic plagas adhibere, Phryx plagis fit melior [a proverb used by Cicero, Pro Flacco xxvii]. Unde plagosus Orbilius [Horace, Epistles II.i.70 sq.], qui plagis inferendis delectaretur.

spacer59 sq. O res pectoris altis condenda in penetralibus] Expressit paraphrastes his verbis vim vocis Hebraicae selah.

PSALMUS X

spacer5 Vergat in caput] Id est redidat, ut, quod sequitur, suis peteat artibus, iuxta illud Salomonis [Proverbs 12:20 sq.], Dlus recidit in cor fabricantium malum, in consiliaros autem pacis laelitia. Est autem vergere leniter inclinare, demittere, aut etiam se extendere. Hinc vergere in meridiem aut septentionem. Dies vergens in noctem. Invergere vero idem quod infundere est, Virg. [Aen. VI.244], Frontique invergit vina sacerdos.

spacer29 Compita] Loca ubi plures viae seu itinera competunt, ein kreuzweg. Ovid [Fasti I.142], In ternas compita secta vias.

spacer30 Involet innocentem] Quasi vola iniecta comprehendat et constringat. Non enim componitur a verbo volo, as, are, sed a nomine vola, quae proprie est cavum illud in media manu vel pede. Est igitur hic involare quasi in volam capere.

spacer34 Spelaea] Σπήλαιον vel σπήλυγξ, Latinis antrum, spelunca vel caverna. Unde spelaeum ferarum pro antro feris latibulum praebente. Virg. [Ec. x.52], in silvis inter spelaea ferarum.

spacer37 Multinodis] Πολυπλόκοις, ut penultima sit longa. A nexu multorum nodorum. Ita Lucretius dixit [IV.654] multangulus, Plin. [N. H. XXI.xciv.5] multicaulus, Ovid. [Met. XII.158] multiforus, Varro [Res Rusticae III.xvii.6] multinummus. red Ad quorum similitudinem eleganter vocabulum hoc πεποιημένον conformavit.

spacer38 Nassae] Nassa proprie textum vimineum in quod esca imposita pisces alliciuntur, ita ut ingressis non pateat exitus. Hic metaphorice accipitur pro dolis et machinationibus fraudulentis.

spacer48 Librata vulnera] Id est, tela iam pridem librata tandem eiaculari et hostem vulnerare. Librari enim de telis dicitur cum iis ictum alicui intentamus. Virgil. 9 Aen. [v. 417] Ecce aliud summa telum librabat ab aure. Quo exprimitur gestus hastile vibrantium.

spacer51 Pervicax] Quasi per vim perseverans, nulli cedens, Graece σκληροτράχηλος, ἰσχυρογνώμων. Vesania] παραφροσύνη seu potius μανία et vecordia crudelis et furiosa. Ita Catullus [xxv.13] vocat ventum vesanientem.

spacer64 Eliminetur] Quasi extra limen eiiciatur. Est enim eliminare extra limen efferet. Horat. [Epistulae I.v.14 sq.] ne fidos inter amicos sit qui dicta foras eliminet.

spacer66 Imperi] Pro imperii, apocope poetis usitata. Virg. [Ecl. i.68] Tuguri congestum cespite culmen. Et Psal. 13 [v. 23} dixit auxili pro auxilii, Psal. 55 [v. 43] consili pro consilii, et alibi [LXII.11] ingeni pro ingenii.

PSALMUS XI

spacer6 Nervo sagittas admovet] Quasi de arcu Scythico (flitschbogen) loquatur, cuius nervo crena seu incisura sagittae immittitur a sagittario priusquam arcum tendat.

spacer11 Speculatur] Quasi e specula caeli intuetur. Eodem paene verbo utitur Prudentius [Cathemerinon xi.105 sqq..] in versibus omnium piorum observatione dignissimis, et cum hoc quoque psalmi loco plane congruentibus:

Speculator adstat desuper,
Qui nos diebus omnibus
Actusque nostros prospicit
A luce prima in vesperum.
Hic restis, hic est arbiter,
Hic intuetur quicquid est
Humana quos mens concipit.
Hunc nemo fallit iudicem.

spacer22 Remisto] Pro misto. Compositum pro simplici. Horatius, Arte Poet. [v. 151] sic veris falsa remiscet pro miscet.

PSALMUS XII

spacer15 Repagula] Repagulum proprie in circo illud quasi obstaculum erat, quo demisso equi cursores ab excurrendi libertate cohibebatur, eodemque sublato ad cursum emittebantur, ein furworf / schlagbaum. Accipitur etiam pro obioe seu pessulo quo fores muniuntur, ein rigel oder grindel. Utrumque Plautus Cistellaria red [v. 649] coniungit: Occludite aedes pessulis, repagulis. Nonnullis etiam idem significat quod Graecis καλύπτηρ seu operculum.

spacer17 Planctus] Proprie eiulatus cum pectoris percussione.

spacer18 Aure trahens] Poetice, pro exaudiens.

spacer27 Toxica] Toxicum pro veneno accipitur, teste Plinio [N. H. XVI.li.4], dictum a taxo arbore venenata, vel quod τοῖς τόξοις, id est sagittis, illineretur. Dioscorides enim lib. 6 [Ps.-Dioscorides, Alexipharmaca vol. XXVI.2 2.2 Sprengel] scribit toxicum dici: δὲ τοξικὸν δοκεῖ μὲν ὠνομάσθαι ἐκ τοῦ τὰ τόξα τῶν βαρβάρων ὑπ' αὐτοῦ χρίεσθαι. Alii a τοξοτάω, id est iaculor, deducunt, quod venenum in imas corporis partes penetret. Utuntur eo Plautus, Horatius, Propertius et alii. Vide Plin. lib. 16 cap. 10.

PSALMUS XIII

spacer20 Meo dolore gaudeant] Significat ἐπιχαιρέκακον, qui Germanis est ein schaden fro, vitium proprium diabolo et hominibus prorsus malis.

PSALMUS XVI

spacer18 Affatim] Abundanter, ἀδεῶς. Cic. [there is no such statement in Cicero’s works] Puto me Dichaearcho affatim satisfecisse.

spacer19 Agricolatio] Pro agricultura, vox Columellae.

spacer24 Stimulor pectora] Graecismus pro pectus mihi stimulatur. Ita Horatius [Ars Poetica 302] dixit Purgor bilam, id est bilis mihi expurgatur. Eurip. Hecuba [v. 1035], τυφλοῦμαι φέγγος ὀμμάτων.

spacer31 Tartari] Pro inferno. Vergil:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTum Tartarus ipse
Bis patet in praeceps tantum tenditque profundum
Quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.

PSALM XVII

spacer6 Cognitorem] Quis proprie dicatur cognitor optime patet ex commentatione Asconii in illud Ciceronis prima Verrina [I actio ii.13.7]. Sic enim ibi Asconius [Ps.-Asconius, in Divin. xi], In Q. Caecilium]: Qui defendit alterum in iudicio, si aut ius suggerit aut praesentiam suam commodat amico, aut procurator, si negotium suscipit, aut cognitor, si praesentis causam novit et sic tuetur ut suam. Ergo cognitorem dixit modo familiarissimum defensorem.

spacer10 Cogitatus arcanos] Pro arcanis cogitationibus dixit.

spacer22 Orbitam legum] Elegans metaphora. Alias orbita proprie est ἁρματροχία seu vestigium rotae in via decurrentis, ein wagenspür. Georg. [III.293] Castaliam molli divertitur orbita clivo Unde verbum exorbitare. Utitur eadem voce Psal. 32 [v. 34].

spacer53 Impotentem] Impotens hic non significat invalidum, sed eum qui irae aut aliis suis cupiditatibus moderari non potest. Homo impotens Germanice est ein ungehaltener mensch, quales fere sunt divites fastuosi.

spacer58sq. Sufficis ventri] Id es, suppeditas.

spacer59 Hilaras] Ab hilaro, quod est exhilaro seu iucunditatem affero. Ovid. [Epistulae ex Ponto IV.iv.37], Hos ubi facundo tua vox hilaravit ore. Verbum a Cicerone [e. g. De Oratore III.ccxix.7, Brutus xix.1] quoque usurpatum.

spacer61 Tueri] Pro intueri. Sicut Ovidius [Met. I.85], Os homini sublime dedit, coelumque tueri iussit.

PSALMUS XVIII

spacer10 Torrentibus aquis] Torrens alias substantive fluvium significat, non viva aqua sed pluviis crescentem, qui Graecis est χαραδρεὼν ἢ πόταμος χαραδραῖος. Hic tanquam participio usus est ad imitationem Virgilia, cuius Eclog. 7 [vv. 51 sq.] hi sunt versus:

Hic tantum Boreae curamus frigora quantum
Cut numerum lupus aut torrentia flumina ripas.

Et Georg. 2 [v. 451], Torrentem undam levis innatat alnus.

spacer15 Olympi] Olympus dictus est, Theone interprete, Arato teste, quasi ὁλόλαμπος quod totus luceat, quamvis Caesar Scaliger putet dictum quasi ὀλύοντα ποδὰς ut esset montis nomen ob altitudinem, quem cum ascenderent, interrogati quo irent dicebant in caelum, unde caelo communicata vox. Aristoteles tamen aut quisquis est auctor libri De Mundo [p. 400a7 Bekker] usitatum etymon ipse quoque probat his verbis, interprete Budaeo: Deus in excelso situs est, purus ipse, in puro loco. Quem locum tum οὐρανὸν ab origine vocis dicumus, quasi terminum extimum supremorum corporum (ut dictus sit quasi ὅρος τοῦ ἄνω) tum etiam Olympum, ut usquequaque lucidum, ab omni caligine secretum motuque omni incondito, cuiusmodi sunt qui apud nos venti fiunt et tempestates. Id quod his verbis significant Homerus [Od. VI.42 sqq.]:

Esse solum divis subnixum semper Olympum.
Fama est haud ventis tremefactum, haud imbribus udum,
Ac procul a nivibus subductum. Nubibus illinc
Splendida summotis candensque expanditur aethra.

Huius autem rei elogium est mortalium consensus regionem mundi summam non dubie Deo tribuentium. Quam ob causam ipsi manus tollimus sursum inter vota concipienda. Haec ibi Aristoteles. Locum audem Homeri quem citat respexisse videtur et Solinus cap. 14, cum ait: Olympum ab Homero non per audaciam celebratum, docent quae in eo visuntur. Primum excellenti vertice tantus attollitur ut summa eius caelum accolae vocent. Ara est in cacumine Iovi dicata, cuius altaribus si qua de extis inferuntur, nec difflantur ventosis spiritibus nec pluviis diluuntur, sed volvente altero anno cuiusmodi relicta fuerint eiusmodi reperiuntur. Et omnibus tempestatibus a corruptelis aurarum vindicatur, quicquid sibi semel est Deo consecratum. Litterae in cinere scriptae usque ad alteram anni caerimoniam permanent. Haec Polyhistor. Olympi altitudinem Xenagoram invenisse scribit Plutarch in Vita Aemilii [xvi.9], atque ideo erecto in montis vertice monimento et addito carmine rem posteritati red testatum esse. Diodorus quoque Siculus lib. 5 [V.xlii] in descriptione Panchaeae seu Arabiae felicis de Olympo scribit quod sit mons excelsus, dicatus diis, et caeli quoque sedes dictus, Olympus Triphylius. In fabulis enim esse antiquum illum caelum terrae imperantem familiariter in hoc loco versatum, et ex eius altitudine caelum eiusque sidera esse contemplatum. Homerus quidem primo Iliadis [actually XVIII.186] Olympum ἀγάννιφον appellat, quod designat red valde nivibus conspersum. Sed interpres [schol. vet. ad loc.] hoc refert ad partes Olympi quae sunt ὑπὸ τοῖς νέφεσι. τὰ γὰρ ἄκρα τοῦ Ὀλύμπου ὡς ὑπερνεφῆ οὔτε νίφεται οὔτε κατομβρεῖται, ubi etiam adducit versus quos paulo ante a Budaeo Latinitate donatos ex Aristotele adducebamus:

Οὔλυμπόν θ', ὂν φασὶ θεῶν ἕδος ἀσφαλὲς αἰεί
ἔμμεναι· οὔτ' ἀνέμοισι τινάσσεται οὔτε ποτ' ὄμβρῳ
δεύεται, οὔτε χιὼν ἐπιπίλναται, ἀλλὰ μάλ' αἴθρη
πέπταται ἀνέφελος, λευκὴ δ' ἐπιδέδρομεν αἴγλη.

spacer21 De naribus] Cum enim scriptura Deo adscribit os, oculos, aures, manus, pedes et similia, non propterea Deum corporeum debemus imaginari, quod olim fecerunt anthropomorphitae. Tales enim loquendi formae non tam exprimunt qais sit Deus quam eius notitiam incomprehensibilem tenuitati nostrae accommodant. Iis enim, veluti nutrices cum infantibus solent, balbutire nobiscum dominus voluit, ut cum naturam eius intelligere nequeamus, quasdam suas proprietates membrorum nomine nobis adumbraret et providentiam oculis, fortitudinem brachio, iram naribus atque ita de reliquis.

spacer23 Favilla] Cinis est calidus, sub quo ignis abstrusus latitat et fovetur, de quo Horatius [Odes II.i.8], incedis per ignes suppositos cineri doloso. Saxones vocat amer.

spacer26 Fuscae] Color fuscus subniger est, ex rubro in nigrum degenerans. Braun.

spacer28 Adremigat] Quid sit remex et remigium in re nautica notum est. Quia autem volantibus eundem usum in aere praebent alae quem naviculariis in aqua remi, eleganti metaphora id quod de navigio proprie dicitur, transfertur ad volatum. Ita Virgilius [Aen. VI.19] remigium alarum dixit.

spacer29 Furvo] Color furvus est idem cum atro seu anthracino, id est, carbonis instar nigro.

spacer31 Ex oculis vibratae spicula flammae] Talis enim est vultus iratorum. Ita Virgilius [Aen. XII.102] de Turno irato:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacertotoque ardentis ab ore
Scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis.

spacer34 Sinuosa] Sinus in corpore humano ea pars dicitur quae est intra pectoris brachiorumque complexum, ad ipsa praecordia. Terent. [Adelphoe 709] Hiccine non gestandus in sinu est? Hinc sinus vestium appellarunt plicas seu plicaturas vulgo dictas. Virg. [Aen. I.320] Nodoque sinus collecta fluentes. Item sinus maris seu partes littorum propter excursus maris incurvas, qui si maiores sint nostris nautis nominantur ein wick, Graecis κόλπος. Hinc quicquid incurvum est et multos sinus habet dicitur sinuosum, ut mare, vela, cauda serpenties, vestes et alia.

spacer39 Inane] More Lucretii, pro vacuo vel ipso aere, quod Horatio [Odes I.xxxiv.33 sq.] est τὸ purum: Plerunque per purum tonantis red Egit equos volucremque currum. Per purum, id est aera, quoid Graeci dicunt δι ᾿αἵθρας, per aethram.

spacer40 Laticum] Latex Lucretio est omnis humor aut liquor qui in re aliqua latet, ut latex absinthii pro succo de absinthio expresso. Item liquoris vitigeni laticem [Lucret. V.15] nominavit vinum. Ovid [Met. VIII.275], Palladios latices pro oleo. Hic simpliciter accipitur pro aqua.

spacer41 Hians tellus] His et sequentibus terraemotus indicatur, quo terra aut egeritur aut complanatur, aut in voragines dehiscit.

spacer43 Chaos] Vox Graecis et Latinis poetis usurpata significat rudem indigestamque molem seu confusionem et congeriem rerum omnium informem, ex qua mundum et reliqua in mundo creata esse poetae fabulantur. Ovid. Metam. [I.5 sqq. &c.].

spacer49 Caeca fraus arte] Caecum hic est occultum, clandestinum, sive ἀόρατον, quod sub aspectum non cadit. Ita Psalm 27 [v. 4], Fraus caeca sit formidini.

spacer69 Celebri me in luce] Ita Cicero ad Q. Frat. [I.i.9] inquit: Eius virtutem non latere sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae esse positam.

spacer71 Florentes aere phalanages] Id est, splendentes. Arma enim exercitus, praesertim sole lucente, late micant et e longinquo conspicua sunt. Respexit autem hic paraphrastes ad vetus illud, florentes aere catervas. Poetae vero epico, Servio [in Aen. VII.804] etiam teste, verbo florendi variis omnino in rebus passim usi sunt, ut apud Lucretium [IV.450] sunt florentia lumina flammis, id est, splendentia et late lucentia. Eidem mare navibus, urbes pueris florent. M. Manilius quoque nomen floris elegantissime ad stellas transtulit., sicuti Columella non minus eleganter nomen stellarum et siderum ad flores transtulit terrestes. Quod enim in caelo sunt stellae, in terra sunt flores, et e contrario. Versus Manilii libro 5 Astron. [V.729sqq.] hi sunt, paene in extremo:

Tunc conferta licet caeli fulgentia templa
Cernere seminibus densis, totisque micare
Floribus, ut siccae currunt per littus arenae.

Sic ἀνθεῖν quoque usurpant poetae Graeci. Sic Aeschylus [P. V. 7] ἄνθος, Homerus [Od. V.633] σπέρματα πυρὸς dixit, et Virg. [actually Ovid, Met. XV.347, also Seneca, Medea 834] semina flammae, alii florem ignis dixere, ut ad locum illum Manilii monet incomparabili patri similis filius Iosephus Scaliger.
spacerPhalanges] Phalanx proprie acies Macedonum quadrata, octonis peditum millibus constans, in qua pes pedi, clypeus clypeo, vir viro consertus erat, qua nihil apud Macedonas validius, ut libr. 3 Q. Curtius [III.ix] scribit.

spacer95 Obsessa viarium] Pro viis insidiose obsessis, forma loquendi poetas non infrequens, ut ardua terrarum, opaca locorum, angusta viarum, abdita littorum, cava saxorum, devia sylvarum, summa vel invia montium, lata camporum &c. Ita Psal. 69. [actually LXVIII.116] dixit prospera bellorum, sicut Horatius [Odes IV.4, although most modern editors read per acuta], quae Graece diceres τὰ τοῦ πολέμου δεινά.

spacer99 Armis reparare ruinas] Hoc Graecis est ἀναμάχεσθαι, quod in extremis periculis propter desperationem saepe saluti fuit, cum aut vincere aut mori pugnantibus est propositum. Ita autem affecti maxime sunt formidabiles. Huc illud Vergilianum [Aen. II.354], Una salus victus, nullam sperare salutem.

spacer106 Borea violentia] Pro ipso Borea violento, poetice. Ita Horat. [Sermones II.i.72] Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli pro ipso Scipione et Laelio. Vide. Psal. 1 [v. 18] impietas.

spacer119 Parere volentes] Ἑκουσίους ἢ ἑκόντι νόῳ, ut Pindar loquitur [P. 43 sq.]. Obedientia enim voluntaria regibus maxime optanda est, ut enim apud Sallustium [Bell. Iurg. cii.7] loquitur Sylla, Tutius est volentibus quam coactis imperitare. Ita Virg. de suo Augusto: Iura volenti dat populo. Invitus enim imperare admodum grave et periculosum set. Apud. Pindar est ἐθέλοντα προσέλκειν, Olymp Od. 6 [v. 144c].

PSALMUS XVIIII

spacer1 Insanientis sapientiae] Ita Horat. Od. 34 lib. .1 [v. 2] vocat philosophiam Epicuri, speciem quidem sapientiae habentem, sed quae penitius introspecta mera esset insania. Figura quam rhetores vocant ὀξύμωρον, quod dicitur acutifatuum. Est enim, ut Quintilianus [X.i] ait, sententia ex periculo petita, seu ita affectate et acute enuntiata ut primo intuitu fatua videatur, sed tamen postea peculiari cum acumine coniuncta deprehenditur. Ita Cic. [in Qu. Caecilium xxi.1] si tacent, satis dicunt. Et alibi Horatius [Epist. I.xi.28], strenua nos exercet inertia. Item concordia discors, fides periura, ebrietas sobria. Talia Graecis sunt σοφία ἄσοφος, βίος ἀβίοτος, ὕπνος ἄυπνος, γάμος ἄγαμος &c.

spacer6 Fornice flammeo] Quid fornix in aedificiis sit notum est. Hic accipitur pro concavitate caeli stellis exornati et distincti.

spacer8 Pelagi arcum] Indicat maris quasi globum. Mare enim cum terra integrum globum constituit.

spacer11 Fortuito] Penultima longa ad imitationem illius Horatiani, Nec fortuitum spernere cespitem leges sinebant, Od. 15, lib. 2 [v. 17]. Et ita etiam τὸ gratuitum et similia pronuntianda see confirmat genere et doctina clarissimus ille Ianus Dousa lib. 11 Praecedan. ad Petron. Arbitrum.

spacer34 Sidera obliqua] Intelligit duodecim signa Zodiaci, quae sol motu proprio quotannis semel peragrat.

spacer54 Iugiter] Iuge est quod perpetuum aut continuum est. Horatius [Epist. I.xv.16], fluvius perennis iugis aquae. Et Serm. 2 Sat. 6 [v. 2], Tecto vicinus iugis aquae fons, id est, perenni scaturigine fluens. Hinc iugiter.

spacer60 Sinuosus error] Simplex enim est veritatis oratio. Sed mendacia, perplexa et intricata cum sint, multis involucris indigent. Rationem metaphorae vide Psal. 18 [not. ad v. 34].

PSALMUS XX

spacer1 Adyto] Intelligit partem templi intimam et sanctissimam, quam phrasi Ebraea sanctum sancrorum appellabatur unde responsa et oracula olim reddebantur. 2 Aeneid. [v. 115] Isque adytis haec tristia dicta reportat. Δύω, id est ingredior. Hinc ἄδυτον locus inaccessus aut, si de templo Hierosolymitano loquamur, nemini patens praeterquam summo sacerdoti. Hinc Lucretius [I.737] per metaphoram eleganter dixit adytum cordis. Et ipse paraphrastes Psa. 57 [v. 11] hanc vocem ad caelum, quod adyto templi significabatur, transtulit.

spacer28 Axes asperare falcibus] Indicat currus δρεπανηφόρους seu falcatos, quorum in bellum veterum usus erat. E curribus enim veteres pugnasse vel ex Homero notum est. Idem in libro Iosuae [17:16] nominantur currus ferrei. Lucretius [III.642] vocat falciferos, Xenophon [Anab. I.vii.11] ἅρματα δρεπανηφόρα, Livius [XXXVI.xli.5] quadrigas fulcatas, qui etiam decad. 4 libr. 7 [i. e. loc. cit.] in descriptione pugnae qua Romani Antiochum superarunt quadrigas illas sic describit: Armatae, inquit, in hunc maxime modum erant. Cuspides circa temonem a iugo decem cubita extantes veluit cornua habebant, quibus quicquid obvium daretur transfigerent, et in extremis iugae binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa. Illa ut quicquid ab latere obiiceretur abscinderet, haec ut prolapsos subeuntesque contingeret. Item ab axibus rotarum utrinque vinae eodem modo diversae deligebantur falces &c. Earundem meminit Q. Curtius in pugna Alexandri et Darii.

spacer43 Hostica] Pro hostilia, more Horatiano [Odes III.ii.6}: Illum ex moenibus hosticis. Item [ib. III.xxiv.26] Caedes et rabiem tollere civicam pro civilem.

PSALMUS XXI

spacer21 Mensura voti] Accipitur pro quadam impletione et satietate rei alicuius perfecta, qua maius aut melius optari nihil possit.

spacer27 Perduelles] Qui Graecis sunt πολέμιοι, seu hostes quodammodo ἄσπονδοι et pervicaces.

spacer30 Sylvae brachiae] Ita vocat ramos arborum poetice

spacer33 Demetes] A demeto, demessui

spacer40 Inhonesta vulnera] Inhonestatis enim seu turpitudinis et fugae infamis signum est vulnus tergo aut poplitibus acceptum, corpore scilicet non adverso sed averso. Hinc apud Catullum sic laudatur Achilles [lxiv.339}:

Hostibus haud tergo, sed fronte et pectore notus.

PSALMUS XXII

spacer9 Civitatis incola] Graecis πολιοῦχος.

spacer22 Nictatque] Nictare est oculis signum dare aut cnnovere. Plautus Asinaria [784], Nec illa ulli homini nutat, nictet, annuat. Nictantia quoque sidera dixit Maro in Ciri [218]. Videntur enim connivere.

spacer39 Efferati] Efferre est aliquem irritando et molestando instar ferae ferocem et immanem efficere.

spacer45 Liquitur] Id est liquescit, ad imitationem Virgilii 1 Georg [vv. 43 sq.]:

Vere novo, gelidus canis cum montibus humor
Liquitur et Zephyro putris se gleba resolvit.

spacer48 Defecta viribus] Viribus destituta. Martialis [XIII.lxxvii.1 s2.]:

Dulcia defecta modulatur carmina lingua
spacerCantator cycnus funeris ipse sui.

spacer55 Tralucentia] Pellucida, a trans et luceo.

PSALMUS XXIII

spacer17 Trepidas tenebras] Quae horrorem et trepidationem concitant: metalepsis.

spacer19 Pedo] Pedum proprie est baculus pastoritius incurvus. Virg. [Ecl. v.88] At tu sume pedum.

PSALMUS XXV

spacer59 Mysteria] Μυέω, id est in sacris instituo et instruo, unde Germanicum weihen. Item μύω, unde μύειν, est in latibula se abdere instar muris, qui, ut volunt nonnulli μῦς propterea dictuest est. Μύω quoque vel μύζω idem est quod os comprimo seu mussito, quia oportebat, ut dicet Eustatius, τοὺς μύστας μύειν τὸ στόμα καὶ μὴ ἐκφαίνειν ἃ μεμύωται. Aristoteli est μεμυκὼς τῷ στόματι [i. e., τὸ τῷ στόματι μεμυκέναι, Problemata p. 899a7 Bekker], qui ore est compresso. Hinc mysterium acciptur pro re sacra et arcana et occultam significationem habente. Germ. ein geheimnus.

PSALMUS XXVII

spacer12 Intuor] Antique pro intueor. Plautus Mostellaria [836]: Nullam cornicem intuor. In praeterito intutus vel intuitus sum, in infinito intui.

spacer34 Vitam quam debet tibi] Bella phrasis, qua uti possumus cum alicuius erga nos beneficentiam volumus agnoscere et celebrare, et omnia nostra illi accepta referre. Ita dicimus, Salutem, incolumitatem, dignitatem et felicitatem suam alicui debere.

spacer49 Fatisceret] Fatisco, quasi fatim vel affatim hisco, id est aperior, χαίνω. Virg. 6 [actually Aen. I.123], Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt, id est, valde aperiuntur, sich von einander thun oder von einander springen. Alias idem quod deficere aut lacescere significat, ut hic et apud Lucretium [III.458 with fatiscit for fatisci], Animae natura fatisci t Fessa aevo. Item Psal. 104 [v. 68] Te vultum condente fatiscunt.

spacer54 Praestolor] Praestolari est quasi praesto esse et apparere, einem auf den dienst warten/aufwarten. A praesto, praestolus, unde praestolari. Hic simpliciter pro expectare accipitur.

PSALMUS XXVIII

spacer3 Suppliciis] Hac voce proprie utitur versu 16 red huius psalmi. In hoc autem tertio versu more Sallustiano pro supplicationibus eam usurpavit. Sic enim Sallustius, cum saepe alibi tum in Catalina [lii.29:] Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agundo, bene consulendo prospere omnia cedunt. ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: irati infestique sunt. Idem in Iugurtha [lv.2]: senatus ob ea feliciter acta dis inmortalibus supplicia decernere. Ita dixit Psal. 102 [v. 5]: Aures suppliciis nunc adhibe meis. Eodem modo obsidium pro red obsidione dixit Corn. Tacitus. [which of Tacitus’ many uses of this word Chytraeus had in mind is unclear].

spacer7 Caelum pervigil] τὸ pervigil in genere neutro posuit. Et de stellis, tanquam de caeli oculis, tota nocte excubias agentibus eleganter et poetice sic locutus est.

spacer15 Pro semente legant semina] Respexisse videtur poeta haec scribens ad apophthegma quoddam M. Pinarii recitatum a Cicerone in secundo de Oratore [cclxi.3] his verbis: ut olim Rusca cum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius “Dic mihi,” inquit “M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, ut ceteris fecisti?” “Ut sementem feceris, ita metes” inquit. Cui simile est illud 3 Rhet Aristotelis [p. 1406b10Bekker], σὺ δὲ ταῦτα αἰσχρῶς μὲν ἔσπειρας κακῶς δὲ ἐθέρισας.

spacer34 Heberi progenies] Heber pronepos Semi fuit, a quo posteros omnes dictos volunt Hebraeos, Gen. 11, Luc.13. Vixit annos 464. Aliis non ab Hebero certo aliquo viro dicti videntur Hebraei, sed potius ab Habrami nomine non proprio sed cognomine, quod apud Chananaeos habebat, cum tranator vel transvectus est dictus, eo quod vocante domino e Babylone et Mesopotamia esset egressus, et fluvium Euphratem tranmisisset, et perpetuo ex uno in alium commigraret. Ita Genes. 39 de Iosepho dicitur, Venit ad me servus Hebraeus ut illuderet mihi, non quod iam tum esset populus aut natio tali nomine insignis, sed quod Iosephus inter Aegyptios et servus et peregrinus esset, quorum utrumque maior modestia diceret. Hebraei vero ipso hoc nomine et conditionis suae in his terris et de meliori et certiori patria in caelis quaerenda monebantur.

PSALMUS XXVIIII

spacer2 Adorea] Vox usurpata ab Horatio, Od. 4 lib. 4 [v. 41], Qui primus alma risit adorea, quam vetus interpres laudem bellicam significare ait, quia victores faciat adorandos. Festus autem Pompeius [De Verborum Significatione III.xix] de eadem voce haec habet: Ador farris genus. Hinc adoream laudem sive gloriam dicebant quia gloriosum eum putabant esse qui farris copia abundaret. Adorea autem pro laude accipi coepta est postquam praemium militibus frumentum erat parta victoria. Hinc Plin. lib. 18 cap. 3 Gloriam inquit ipsam a farris honore adoream appellabant. Et Plaut. [Amphit. 193], Qui multa praeda atque adorea affecit populares suos. Unde adoriosus idem quod ἔνδοξος, Ios. Scaliger in Festum.

spacer14 Ad patrandum] Patrare idem est quod perficere aut ad perducere, Graece διαπράττειν. Cic. 1 de Legib. [II.xix.16] opera patrare., Ad Attic. [I.xiv.7] Promissa patrare, Sallust. Iugurtha [lxxv.2] spe patrandi belli omnes asperitates vincere.

spacer22 Tesqua] Vox antiqua Sabinorum significans loca deserta, inculta et aditu difficilia. Hor. Epist 14 [I.xiv.19]. His contraria sunt Tempe.

spacer24 Robora concidunt.] Robur species quercus durissimae est. Hor. [Odes I.iii.9] Illi robur et aes triplex &c.

spacer26 Tellus Daedala] Quicquid varium et artificiosum est, id poetae vocant daedalum. Lucret. 1 [v. 7] Tibi suaves daedala tellus submittit flores &c. De hac voce Festus: Daedalum a varietate rerum artificiorumque dictam esse apud Lucretium terram, apud Ennium Minevam, apud Virgilium Circen, facile est intelligere, cum Graece δαιδάλκλειν significet variare. Ita Psalm. 102 [v. 92] dicit, Mundi daedala machina. Hinc δαιδάλματα opera sunt artificiosa Pindaro [evidently an allusion to O. i.39 δεδαιδαλμένοι ψεύδεσι ποικίλοις].

PSALMUS XXX

spacer16 Plectro] Vox origine Graeca. Significat enim πλῆκτρον aculeum vel calcar. Unde Aristophan. [Aves 1365 sq.] πλῆκτρον ἀλεκτρυόνος, calcar est galli gallinacei. Significat etiam vox eadem radiolum, calamum aut paxillum quo fides seu chordae citharae pulsantur. Unde apud Clementem [Paedagogus II.iv.41] est πλήκτρῳ κρούεσθαι. Postea etiam nomen plectri datum est arculo illi setis equinis tenso qui resina illitus et chordis susque deque affricatus eas sonoras facit. Accipitur et pro ipsa lingua, quae in formanda voce articulata quasi plectri officio fungitur.

PSALMUS XXXI

spacer10 Ahenea] Pro aenea, sicuti Horatius, [Epist. I.i.61sq., but modern editions usually print aeneus — the difference is purely orthographical] Hic murus aheneus esto, Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

spacer46 Obliteror] Obliterare est literas tabulae cereae inscriptas inducere, vel chartae inscriptas eradere, et quasi e monumentis delere. Item obscura facere et in oblivionem deducere. Catullus [lxiv.232]

Haec vigeant mandata, nec ulla obliteret aetas.

spacer57 Fila vitae] Phrasis ad colum Parcarum accommodata. Significat autem totum suae vitae cursum sive tenorem divina providentia gubernari.

spacer85 Exspes] Ἀελπὴς, qui est sine spe. Horat. Arte Poet. [v. 21] si fractis red enatat exspes navibus.

PSALMUS XXXII

spacer9sq. Fovebam morbum sub tacito sinu] Congruunt cum his versus Seduli [Carmen Paschale IV.86sqq., vol. XIX p. 679 Migne]:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMagna est medicina fateri
Quod nocet abscondi, quoniam sua vulnera nutrit
Qui tegit, et plagam trepidat nudare medenti.

spacer20 Cancri per aestum] Sole ingrediente cancrum dies est longissimus, atque adeo solstitium aestivum, quo maxime fere calores sentiuntur.

spacer40 Lupatis] Lupatum est fraenum asperrimum, a dentibus lupinis, qui inaequales sunt, dictum. Virg. 3 Georg. [v. 208], Pressique negabant Verbera dura pati, et duris parere lupatis. Ovidius de equo domito dixit [Tristia IV.vi.4]:

Et placido duros accipit ore lupos.

PSALMUS XXXIII

spacer5 Chelys] Pro cithara seu testudine. Primam enim citharam e testudine factam volunt. Alii sic dici volunt asserem perforatum qui in testudine ponticulum sustinet et sonos repercussu reddit, vulgo rosa.

spacer6 Nablia] Nablium et naulium ab Ebraeo nebel deducunt, qua voce instrumentum musicum seu psalterium significatur, ad quod propheta regius hymnos suos decantabat. Meminit eiusdem Ovid. [Ars Amatoria 327sq.]:

Disce etiam duplici genialia verrere red palma
spacerNablia, conveniunt dulcibus illa modis.

Psal. 71 [vv. 59 sq.] dicit Te cithara canam Nabloque. Vide Nomenclatorem Hadriani Iunii.

spacer7 Bis quinis nervis] Indicat δεκάχορδον, instrumentum musicum, a decem chordis seu nervis sic dictum.

spacer17 Sinuavit orbem] In formam videlicet circularem.

spacer19 Renidet] Id est, fulget. Horatius [Odes II.xviii.1sq.]: Non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar. Apud Catullum [xxxix.4 &c.] est ore aperto et dentibus ostensis subridere.

spacer20 Campis aetheris igneis] Id est, in ipso caelo, stellis et sideribus lucente. Poetice. Ita Lucretius [V.488, VI.405 and 1142] campus natantes et Virgilius [Aen. VI.724] campos liquentes dixerunt pro mari. Sic etiam vice versa aequor campi dicitur de planitie terrae spatiosa.

spacer29sq. Cuius a nutu viget interitque, Quodcunque interet aut viget] Exemplum anadiploseos seu διλογίας, quale illud Ciceronis [Ps.-Cic., Rhetorica ad Herennium IV.xxxviii.27], Audes in horum conspectum venire, proditor patriae? Proditor, inquam, patriae venire audes in horum conspectum?

spacer53 Incassum] Dictum vult Servius [on Georg. I.387] quasi sine cassibus, sine quibus venatgio inanis est. Virg. [Aen. VII.421] Turne tot incassum fusos patiere labores? Item de igni [Georg. III.100], incassum furit.Alias cassum dicitur inane et vacuum et quasi re aliqua carens aut vacans. Lucret. [III.558] Anima cassum corpus pro cadavere. Virg. [Aen. XI.104] Nullum cum victis certamen et aethere cassis.

spacer59 Irretorto] Qui nunquam scilicet alio convertitur aut retorquetur. Ita Horat. Od. 2 lib. 2 [v. 23]:

PSALMUS XXXV

spacer50 Amiculi] Diminutivum, ab amico. Horatius [Epist. I.xvii.3}: Disce docendus adhuc quod censet amiculus. Amiculum alias genus vestis est.

spacer56 Faex populi] Metaph. pro infima plebe, quam Cic. [In Catilinam i.12, Ps. - Cicc. In Sallustium Crispum xvii.1] sentinum urbis nominat.

spacer59 Balatronibus] Balatro vaniloquum et futilem significat, qui Graecis est λαβραγόρης, σπερμολόγος. Idem fere significat balatro.

spacer60 Dentem dente acuunt] Id est, dentibus frendent, quoid signum est iratorum et vindictam expetentium. Psal. 112 [v. 49] dixit Dentem fatigans dente ringetur.

spacer89 Evax] Euge. Interiectio exsultantis, a Plauto [Bacchides 724, Casina 835, Curculio 98, Menaechmi 127] quoque usurpata.

PSALMUS XXXVI

spacer21 Nivosis montium fastigiis] Vertices enim altorum montium etiam media aestate nivibus albent.

spacer35 Vitae fonte] Deus enim fons vitae vocatur, quasi dicas plenitudinem inexhaustam et perennem scaturiginem vitae et omnium bonorum, quibus totum gens humanum perfunditur. Sic Ierem. 2, Duo mala fecit populus meus, me dereliquerunt scaturiginem aquarum viventium, ut effoderent sibi cisternas, cisternas fractas quae non capiunt aquas.

spacer56 Exigat tectis] Id est expellat, eiiciat. Ita dicimus exigere aliquem foras. Aliud est exigere aetatem, pecuniam mercedem, poenam, opus &c.

PSALMUS XXXVII

spacer48 Ira ringitur] Id est, stomachatur et indignatur. Ringi proprium est canum cum sunt latraturi.

spacer62 Recula] Diminutivum a re.

spacer64 Fastidiosa copia] Quae parit fastidium. Ex copia enim et abundantia nascitur satietas, ex satietate nausea et fastidium. cum interim αὐτάρκεια vili quidem καὶ εὐπορίστῳ saed tamen mundo apparatu summa cum voluptate et sincera oblectatione fruatur.

spacer81 Foenerat] Susurris suis alios deglubit et exsugit, quod divitum epulonum red proprium est.

spacer127 Laureae] Pro lauro. Vorgil. [Ecl. vii.62], Semper sua laurea Phoebo.

PSALMUS XXXVIII

spacer18 Luridam] Color luridus est, qualem in vibicibus videmus a similitudine coloris lurae, id est, utris coriacei, ut Iunius putat.

spacer20 Situque squalidus] Est enim situs αὐχμὸς ille seu squalor qui capite, vultu, vestitu et toto lugentium habitu conspicitur. Virgil [error for Lucan, Ballum Civile VI.516], Foeda situ macies. Alias proprie lanugo est, ex rebus putridis in locis sole carentibus enata, der schimmel.

spacer52sq. Vibice] Vibex vibicis, pentultima longa, vestigium verberis aut plagae est in carne remanens, striemen.
spacerArea cruenta corporis exarati] Metaphora poetica audacior, quam tamen epitheta mitigant. Sicuti enim subiectum vomeris est area aliqua, ita subiectum flagelli est corpus hominis, et sicuti per arationem fiunt sulci, ita post flagra remanent vibices.

spacer54 Sulcis flagrorum] Poetice pro vibicibus.

spacer59 Vivunt] Vivere hic est non tantum vita frui, sed etiam suaviter et genialiter vivere et voluptati indulgere. Catul. [v.1], Vicamus mea Lesbia. Cic. [Ad Quintum Fratrem III.i.12], sed quando vivemus?

PSALMUS XXXVIIII

spacer31 Peccata fontem meae miseriae] Elegans metaphora. Peccata enim vere sunt initium et causa et quasi scaturigo omnium nostrarum miseriarum, sicuti alius quispiam [Johannes Honterus, Rudimenta Cosmographica cum Vocabulis Rerum 976] stomachum quoque corporis morborem fontem esse dixit.

PSALMUS XL

spacer4 Lenibat Pro leniebat. Ita Terent. Phorm. [not in modern editions, but cf. Servius on Aen. VI.468] scibam pro sciebam, insanibat pro insaniebat.

spacer5 Voragine] Vorago a vorando est hautus eu barathrum praeceps et omnia absorbens, ein grundlose tiefe.

spacer11 Dulce loquacibus] Tὸ dulce usurpat ἐπιῤῥηματικῶς more Graeco. Ita Horatius [Odes I.xxii.23sq.], Dulce ridentem Lalagen amabo, Dulce loquentem. Ita Graeci ὀξὺ βλέπειν, ἡδὺ φωνεῖν.

spacer25 Aurem vellis] Olim gentili quadam superstitione singulae corporis humani partis tutelae dei seu potius deastri alicuius peculiaris consecratae credebantur. Ita caput sacrum erat Iovi, Neptuno pectus, cinctura Marti, frons Genio, supercilia Iunoni, oculi Minervae, aures Memoriae, dextra Fidei, genua Misericordiae, pedes Mercurio &c. Cum vero aures instrumenta sint auditus et ipsum audire signum sit obedientiae, qui aliquem monere eumque obedientiam praestare volebant aurem ipsi vellebant quasi aures eum expeditas habere et attendere iuberent. Eademque ex causa morem caput aperiendi originem habere credibile est. Sicut enim qui aures involvit et obtegit, eo gestu indicat se nolle audire, ita qui auribus velum demit eo ipso innuit se praesto et ad audiendum obsequendumque promtum esse. Virg. Ecl. 6 [vv. 3 sq. ] Cum canerem reges et praelia, Cynthius aurem vellit et admonuit. Imo Esaias quoque cap. 50 Dominus inquit aurem mihi vellicavit diluculo.

spacer68 Tergeminis honoribus] Versus Horati Od. 1 lib. 1 red [I.i.8]. Intelligit autem plaus ter geminatos, quod Romae in theatris fieri solitum patet ex illo Virg. 2 Georg.[vv. 508 sqq]:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerhunc plausus hiantem
Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque
Corripuit
&c.

PSALMUS XLI

spacer12f. Lectulum versabat] Versare est crebro vertere et evolvere. Horatius {Ars Poetica 268sq.]:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVos exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurna
.

spacer33 Missus caelitus vis mali] Quae Euripidi [Orestes 2] est σύμφορα θεήλατος.

spacer40 Recalcitrat] Metaph. a bobus contra stimulum cacitrantibus aut a pullis equarum lacte saturatis, de quibus scribit Aelianus Variae Historiae lib. 4 [IV.ix.22], πῶλος ὅταν κορεσθῇ τοῦ μητρῴου γάλακτος, λακτίζει τὴν μητέρα. Horatius [Satires II.i.20] de Caesare Augusto:

Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.

IN SECUNDUM LIBRUM PSALMORUM

PSALMUS XLII

spacer7 Reducem] Redux is dicitur qui ex peregrinatione, exsilio vel capitivate in patriam revertitur. Terent. Heaut. [v. 398], tu nunc sola reducem me in patriam facis.

spacer26 Iordanis] Fluvius Palaestinae, baptismo Christi et aliis mirandis operibus nobilissimus, nomen habens a duobus fontibus Ior et Dan, e quibus ad radices Libani erumpentibus, et postea coeuntibus, ipse Iordanis profluit, sicuti ex Alpibus nostris Rhenus.

spacer33 Tu si me placido] Sic Horat. lib. 4 od. 3 [vv. 1 sq.], Quem tu, Melpomene, semel Nascentem placido lumine videris.

PSALMUS XLIIII

spacer39sq. Vaenum dedisti] Id est, vaenum exposuisti tanquam vendendos. Ita dicimus pessum dare, quasi pedibus subiicere. Vide Psal. 9 [not. ad v. 12.].
spacerNec auctio te ditiorem reddidit] Quasi dicitur adeo viles fuimus ut venum expositi emtorem non inveniremus. Est enim auctio venditio publica quae sub hasta ad vocem praeconis merces sigillatim proclamantis fiebat, in qua is qui precium rei vendendae maxime auxisset, hoc est, qui prae aliis maxime care eam emere voluisset, mercem auferebat. Hinc auctionari, auctionem facere, haestae subiicere, in propatulo vendere, et similia idem significant.

spacer58 Umbram ergastuli] Ergastulum proprie locus erat ubi ergastuli, id est servi conclusi in vinculis et compedibus, opus faciebant, sicu ti iam ii faciunt qui ad triremes sunt condemnati. Unde vox ea etiam pro carcere et custodia usurpatur, cuius squalor et tenebrae nomen umbrae hoc loco indicantur. Hinc Columellae [I.viii.17] ergastularius est qui praeest ergastulis.

PSALMUS XLV

spacer1 Cor micat] Micare est subito et quasi per brevia intervalla resplendere aut exsilire, aut subito aliquid extendere. Hinc est digitis micare lusionis genus quo digitis utrinque extentis alter alterius numerum divinatione assequi studet. Virg. [Georg. III.84] de quo generoso Micat auribus et tremit artus. Ovid. 3 Fast [v. 36]:

Terreor admonitis corque timore micat.

spacer21 Leges mollis] A mollio, mollire.

spacer25 Loculis eburnis] Pro cistis eburneis.

spacer26 Myrrhae lacrimae] Myrrha proprie nomen arbusculae Arabicae est, e qua amarus ille liquor myrrhae instar lachrymae destillat ad prohibendas putrefactiones olim tantopere expetitus.
spacerStactaeque] Στάκτη, ut volunt, est flos seu succus, sive oleum a cinnamomo vel myrrha incisa sudans.

spacer27 Casiae odores] Quae aliis est canella.

spacer32 Ophyre] Insula navigationibus et auro Salomonis celebrata. Sic dicta, ut volunt, ab Ophir nepote Heberi, cuius mentio fit Genes. 10. Hanc Iosephus [Antiq.VIII.vi.4] in India ponit, et sua aetate terram auream vocatam confirmat. Ab hac dictum volunt aurum obrisum, quasi dictat ophyrisum.

spacer42 Undarum regina Tyrus] Tyrus primo colonia Sidonis, postea metropolis Phoeniciae. Talis feri olim situ, opibus et potentia in mari Syriaco qualis nostro tempore est urbs Veneta in aestuaris sinus Adriatici. Quam audem splendidae et opulentiae fuerint hae urbes patet ex 27 et 28 cap. Ezechielis.
spacerMurice
] Murex nomen piscis marini ex genere concharum, ex quo color purpureus conficiebatur. Unde fere murex pro ipsa purpura accipitur. Psal. CIII [v. 45] floris Tyrio comantis murice.

spacer44 Gazis potentes] Gaza vocabulum origine Persicum et Germanico schatz cognatum. Sicut inter ipsas harum duarum gentium linguas magnam cognationem esse perhibent. De voce sic scribit Pomponius Mela lib. 1 [I.lxiv.2] in descriptione Syriae: Caeterum in Palaestina est ingens et munita admodum Gaza (sic Persae aerarium vocant), et inde nomen est, quod cum Cambyses armis Aegyptum peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat. Unde adhuc thesauros magnos et regios gazas dicimus. Q. Curtius lib. 3 [III.xiii.5], Ante solis ortum pecuniam regiam quam Gazam Persae vocant, cum preciosissimis rerum efferri iubet.

spacer50 Pictaî] Dialysis dipthongi, pro pictae. Ut Virgil., Pictaï vestis et auri [Aen. IX.26], Allaï in medio [not in Vergil] &c. Et est hoc creberrimum apud Lucretium, apud Virgilium non item. Lucretius [I.112] Ignoratur enim quae sit natura animaï &c. Item Lucilius terraï frugiferaï pro terrae frugiferae. Ob quod a Chrestillo quodam, antiquitatis admiratore praepostero, recitatum ridet alicubi Martialis [XI.xc.5].

PSALMUS XLVI

spacer39 Repostas] Syncope, pro repositas. Virg. [Aen. I.26] Manet alta mente repostum, Placida compostus pace quiescit pro compositus [ib. I.249].

PSALMUS XLVII

spacer18 Classico] Classicum accipitur pro tuba aut buccina. Classis est multitudo hominum ordine certe adunita, ut in exercitu. Eius tuba vel buccina vocabatur classicum, qui signum praelii dabatur, is qui inflabat Varroni est classicen. Servius etam Tullus in quinque classes distribuit populum Romanum pro modo census, seu ut quisque dives esset, ut sic eui eiusdem census seu πήματος essent, eadem quoque onera ferrent, unde quintae classis homines pro infimis et pauperrimis habebantur.

spacer27 Docti modorum] Pro periti modorum. Ita Cic., Offic. [I.i.11], Literarum Graecarum doctus.

spacer32 Praetorio siderum] Metaphora qua caelum seu caeli regia aut palatium indicatur.

PSALMUS XLVIII

spacer3 Sion] Mons urbs Hierosolymae, arduus et praeruptus, arce Davidis et sepultura regum nobilitatus.

spacer5 Ad Arcton] Ἄρκτος ursa est. Quia autem in plaga septentrionali circa polum ursa maior et minor conspiciuntur, a quibus etiam polus et circulus articus nomen habent. Inde fit ut eo ipso nomine plaga borealis a poetis dicetur. Sunt autem qui scribant non in septentrionali, sed potius in meridionali parte Hierosolymae montem istum eique impositam arcem sitam fuisse.

PSALMUS XLVIIII

spacer2 Quo dies torret medio axe] Periphrasis plagae meridionalis in qua, sole in meridiano existente, dies omnium sunt calidissimi.

spacer3 sq. Qui finditis solum vitreum ponti orbita nivali] Circumlocutio plagae septentrionalis seu zonae frigidae, ubi solum vitreum ponti, id est maris glacies, saepe eius crassistiei est, ut plaustra et rotas sibi impressas possit sustinere.

spacer8 Gazis incubas] Quod proprium est avari, possidere scilicet sed non uti, seu κτῆσις sine χρήσει. Unde de eodem Virg. [Georg. II.507] Defossoque incubat auro.

spacer23 Flectet retexere] Id est movebit ut retexat aut immutet.

spacer55 Barathri] Barathrum est locus praeceps et profundus unde emergi non potest, aut hiatus naves aut etiam flumina absorbens, idem fere quod vorago. Hic pro sepulcro accipitur.

spacer60 Fulgere] Penultima brevi per systolen, more antiquo, quasi a fulgo, fulgis. Tum enim multa secundae coniugationis verba in tertia usurpabant. Virg. 4 Georg. [v. 556] Stridere apes utero et ruptis effervere costis. Ita Horatius alicubi [Odes III.xii.2] dixit lavere, penult breevi, pro lavare. Ita Psalmo quoque 84 [v. 38], Tu das conspicua fulgere gloria.

spacer61 Mors illacrymabilis] Quae nec lacrymat nec lacrymis movetur.

PSALMUS L

spacer14 Ignes lumine conscio &c.] Τὰ ἄψυχα faciens ἔμψυχα. Intelligit solem, lunam et reliquas stellas, quas alibi nominat pervigiles.

spacer16 Omniparae terrae] Id est omnia parientis vel parantis. Ovid. [Met. II.275] vocavit omniferam, et apud Virg. [Aen. VI.595] est terrae omniparentis alumnis.

spacer32 Holocausta] Vox Graeca significans victimam quae tota accensa igni consumebatur, ab ὅλος et καίω, unde κέκαυσται &c.

spacer40 Genialis] Iucundus et voluptatem genio congruentem afferens.

spacer54 Qua fronte] Integrane an perfricta? Sic ut Terentius dixit [there is no such line in Terence, but see Heauton Timorumenos 700 and Phormio 1042], Quo ore ad eam accedam? Os enim et frons in Latina lingua pro pudore aut etiam pro impudentia nonnunquam accipiuntur, unde homo frontis integrae pro eo cuius pudor et verecundia illaesa est accipitur, cui contrarius est homo frontis perfrictae, qui frontem perfricuit seu impudens est.

spacer57 Impatiens regi] Significat hominem μηδ᾿ ἄρχειν μηδ᾿ ἄρχεσθαι πεφυκότα.

PSALMUS LI

spacer5 Lave] Veteri inflexione. Lavere enim antiqui dicebant penultima correptae. Horat. libr. 3 Od. 12 [vv. 1 sq.], Neque dulci mala vino lavere. Vide Psal. 49 [ not. ad v. 60].
spacerUsque et usque] Διανεκῶς, id est continue et quasi absque intermissione. Ter. [Adelph. 215] Qui hodie usque os praebui.

spacer51.57 Sospitator] Servator. Nam sospitare est servare incolumem, σωτὴρ. Utitur Apuleius in Apologia [lxiv.19].

PSALMUS LV

spacer43 Consili] Vide Psalmum X [not. ad v. .66]

spacer60 Intumet] Pro intumescit, quod frequentius est.

spacer67 Balsamo; Nomen arbusculae et ex ea emanantis unguenti nobilissimi, uni Iudaeae olim concessi, de quo multa Plinius lib. 12 cap. 25, et Cornel. Tacit. lib. 21, [actually Historiae V.vi.6, also Germania xlv.7], item Iustinus lib. 36 [XXXVI.iii.1]. Eius fructus vocatur καρποβάλσαμονi, lignum ξυλοβάλσαμον, liquor sive oleum ὀποβάλσαμον, quod Plinio est oleum balsaminum.

PSALMUS LVI

spacer12 Superas] Superare crebro pro superesse seu superstitem esse usurpatur apud Virg. [Aen. III.325]:

Quid puer Ascanius? Superatne et vescitur aura? red

spacerspacerspacer22 Qua fraude, qua vi] Ad imitationem illius Terentiani [Andria 214]: quo iure, quaque iniuria?

PSALMUS LVII

spacer4 Deferveat] Metaphora a musto, quod oportet ἀποξέσαι, id est defervescere antequam mitescat. Similis ratio est affectuum irae et indignationis.

spacer11 Adyto Olympo] Vide Psal. 18 [not. ad v. 16] et 20 [not. ad v. 1].

spacer23 Invicta] In nonnullis legitur infracta pro non fracta, cum tamen infringere sit valde frangere. Virgil . Aen. XII.1 sq.] Turnus ut infractos red adverso Marte Latinos Defecisse videt. Infractos, id est valde fractos et debilitatos.

spacer26 Barbitosw] Et barbiton instrumentum lyricum est, plectro solitum pulsari, inventum Terpandri vel, ut alii volunt, Anacreontis. Hinc verbum βαρβιτίζειν, id est barbito canere.

spacer27 Lucifer excitet ignes aurorae, et aurora cantus volucrum recsuscitet] Indicatio temporis matutini sive dilucili. In qua utrobique τὸ ἄψυχον facit ἔμψυχον, ornamento bonis poetis admodum familiari, tale illud [Verg., Georg. IV.138]:

Increpat aestatem seram Zephyrosque morantes.

PSALMUS LVIII

spacer15 Aspis] Genus serpentis, de qua vide Plin. lib. 8, cap. 23 et libr. 29 c. 4. Aristotles quoque de Animalibus lib. 5, cap. 29 in Africa eam gigni affirmat, eiusque ictui nullum esse remedium. Has Cleopatra, regina Aegypti, mori volens sibi scribitur admovisse. Torpore autem et somno saucios necabat. Cur autem vocaverit aspidem callidam patet ex Plinio, libro et capite primo indicat, ubi de aspidis ingenio sagaci haec quodammodo mira narrat. Unus, inquit, huic tam pestifero animali sensus, vel potius affectus est. Coniuga ferme vagantur, nec nisi cum compare vita est. Itaque alterutra interempta incredibilis alteri ultionis cura persequitur interfectorem, unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat. Perrumpit omnes difficultates, permeat spatia, nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga.

spacer25 Tardigradus] Sic Plautus in Amphytr. [v. 49] gradum testudineum dixit.

spacer26 Limax] Proprie cochlea nuda est seu domunculam suam non circumferen s, quamvis Columella [X.i.1] dixerit Implicitus conchae limax hirsutaque campe. Scribit autem Gesnerus [Conrad Gesner, Historia Animalium IV pp. 254 and 256] ex Alberto quod limax sale conspersus liquescat et in aquam viscosam convertatur.

spacer27 sq. More foetus ante ortum pereuntis] Periphrasis ἐκτρώματος, seu foetus abortivi.

PSALMUS LVIII

spacer15 Aspis] Genus serpentis, de qua vide Plin. lib. 8, cap. 23 et libr. 29 c. 4. Aristoteles quoque de Animalibus lib. 8 cap. 29 in Africa eam gigni affirmat eiusque ictui nullum esse remedium. Has Cleopatra, regina Aegypti, mori volens sibi scribitur admovisse. Torpore autem et solno saucios necabat. Cur autem vocaverit aspidem callidam patet ex Plinio, libro et capite primo indicato, ubi de aspidis ingenio sagaci haec quodammodo mira narrat. Unus, inquit, huic tam pestifero animali sensus vel potius affectus est. Coniuga ferme vagantur, nec nisi cum compare vita est. Itaque alterutra interempta, incredibilis alteri ultionis cura persequitur interfectorem, unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat. Perrumpit omnes difficultates, permeat spatia, nec nisi amnibus arcetur a ut praeceleri fuga.

spacer25 Tardigradus] Sic Plautus in Amphytri [v. 49 ] gradum testudineum dixit.

spacer26 Limax] Proprie cochlea nuda est seu domunculam suam non circumferens, quamvis Columella [X.1.1.] dixerit:

Implicitus conchae limax hirsutaque campe.

Scribit autem Gesnerus ex Alberto [Conrad Gesner, Historia Animalium IV, pp. 254 and 256] quod limax sale conspersus liquescat et in aquam viscosam convertatur.

spacer27 sq. More foetus ante ortum pereuntis] Periphrasis ἐκτρώματος, seu foetus abortivi.

PSALMUS LX

spacer5 Dehiscit] Dehiscere frequentativum ab hio est, quasi hiatu quodam se aperire. Virgilius [Aen. IV.24]: sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat.

spacer11 Oraclis] Per syncopem, pro oraculis.

spacer17 Sichima] Sichem oppidum Sichemitarum in Samaria, non procul a Gazer ad montem Garizim, prope quod Abraham aliquando habitavit, et ubi fuit fons Iacob.

spacer18 Sucothi] Sucoth oppidum trans Iordanem, non procul a torrente Iaboc, e regione Ephraim. Aliud in vicinia Hierosolymae prope Emauntem.

spacer21 Syriae] Syria regio est Asiae minoris, finitima Iudaeae inter orientem et septentrionem, cuius metropolis Damascus, olim Aram, hodie Soria.

spacer22 Moabum] Moabitae habitarunt in regione media inter Arabiam et mare mortuum, quae Moabitis dicta est a Moabo filio Lothi.
spacerIdumen] Idumaeam intelligit, finitimam Iudaeae inter meridiem et occidentem, sic dictam ab Edomo seu Esauo filio Esaaci. Lucanus 3 [v. 216] palmarum dives Idume.
spacerPalaestinas domos] Intelligit regionem Philistinorum, Idumaeae et mari Syriaco quasi inclusam, cuius oppida sunt Accaron, Ascalon et Gaza, sic dictam a Philisto filio Mizraïmi nepote Chami, a quo tota illa regio quam Israelitae post eiectos Cananaeos tenuerunt dicta est Palaestina.

PSALMUS LXIII

spacer21 Deperit] Deperire idem fere quod perire. Cic. [Ad Atticum I.xx.7], Scheda [modern editors read schida] ne qua depereat.

PSALMUS LXIIII

spacer22 Facies novas scelerum] Meditari novas facies scelerum est novos modos et vias et quasi formas scelerum et fraudum excogitare. Ut enim Gellius lib. 13 c. 28 inquit, Non solum in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum facies dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive dicatur, probe dicitur.

spacer32 Virosae linguae] Id est venenatae, a nomine virus. Nam alias virosa mulier Lucilio dicta est φίλανδρος seu appetens viri.

spacer36 Perspicientiae] Perspicientia, perspicacia, perspicacitas vocabula finitima. Ciceroni quoque usurpata pro quadam εὐσυνεσίᾳ seu ἀγχινοίᾳ, solertia, qui ipse 1 Offic. [xv.1 et seqq.] perspicientiam veri solertiamque coniunxit.

PSALMUS LXV

spacer2 Operata] Operare et facere in Latina lingua saepe idem significant, quod sacra facere. Virgil. [Ecl. iii.77] Cum faciam vitula. Item [Georg. I.339] Laetis operatus in herbis. Hinc Nonius [523.8]: Operari est religiose et cum summa veneratione sacrificiis litare &c.

spacer31 sq. Iuga tunsa procellis] Est periphrasis scopulorum marinorum qui a fluctibus tunduntur et verberantur. Verg. 3 Georg [v. 133]: Cum graviter tunsis gemit area frugibus. Item [ib. III.382] :Gens effrena virum Riophaeo tunditur Euro.

spacer35 sq. Tumultus mutare pace] Ita scilicet ut bellis et tumultibus pax succedat. Horat. [Epistulae I.i.100] Mutat quadrata rotundis.

spacer49 Alveus] Proprie est illa quae est inter utramque fluminis ripam depressa, unde fluvius dicitur alveum mutare quando alio derivatur.

spacer53 sq. Terrae contumacis] Eleganter et argute τὸ ἄψυχον facit ἔμψυχον. Sicuti enim puer aliquis petulans in parentem aut servulus indomitus in herum est contumax, ita terra quae tot ligonibus et aratris vix tandem subigitur ut mollescat et semini excipiundo fiat opportuna, eodem nomine contumax dicitur.
spacerMaceras] Macerare inter alia etiam significat idem quod mollificare aut aliquid tandiu aqua perfusum reponere donec molle et tenerum et nonnunquam salsuginis quoque expers fiat. Hinc in Adelphis Terenti [vv. 380 sq.] est macerare salsamenta. Eodemque modo hic terra dura rore et pluviis dicitur macerari. Alia significatione utitur hoc verbo Psal. 69 [v. 23], Si macero pectora curis. Est enim illic macerare, nimis curis seipsum attenuare et conficere.

spacer55 sq. Ebrios sulcos] Qui vino ad saturitatem usque madidus est ebrius proprie dicitur. Id scite hoc loco transtulit ad sulcos agrorum rore et pluvia imbutos et humectatos. Ita spongiam quoque aqua plenam ebriam possemus dicere. Eodem modo loquitur Esaias c. 55, Descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et germinare eam facit.
spacerAmictu messis] Sicuti enim collium et montium quasi vestes sunt arbores et virgulta, ita segetes quae hic sub misse intelliguntur sunt quasi amictus agrorum et sulcorum. Hinc Virgil. [Georg. II.38] Olea vestire Taburnum. Item [Ovid., Met. X.100] amictae vitibus ulmi.

PSALMUS LXVI

spacer51 Uber agri] Uber proprie mamma est. Hic pro ubertate et abundantia acciptur, ad imitationem illorum Virgilii [Georg. II.185], Et fertilis ubere campus. Item [Aen. I.531] Terra antiqua, potens armis atque ubere glebae. Apud Homerum [Il. IX.283, Hymn ii.450] quoque est οὖθαρ ἀρούρης.

spacer60 De Sabaeo stipite] Indicat thus, sic dictum ἀπὸ τοῦ θύειν, quod est sacrificare. Est enim thus quoque gummi seu liquor ex cortice certae cuiusdam arbusculae apud Sabaeos Arabiae populos destillans (Graeci λίβανον dicunt, forte a λείβω). Quem ipsum liquorem iidem Graeci vocant λιβανωτὸν, a quo etiam libandi verbum natum esse nonnulli volunt. Sine thure enim sacrificia non fiebant. Vide Plin. lib. 12 cap. 14.

PSALMUS LXVII

spacer14 Fremitu secundo] Id est favente et tua facta probante et amico. Ita Sallustius dixit in Iugurtha [lxv.3], Hominem oratione secunda extollit, ut fortuna secunda, ventus secundus.

PSALMUS LXVIII

spacer9 Paeana] Paeanes olim carmina dicebantur quibus diis suis pro victoria in praelii gratulabantur. Hic pro gratiarum actione et beneficiorum divinorum celebratione accipitur.

spacer18 Steriles hymenaeos] Poetice pro coniugio sterili. Graecis enim Hymenaeus, Latinis Talassio deus nuptiarum credebatur, quem passim in epithalamiis poetae invocant. Sicuti autem vulgo eum qui libros Platonis emit Platonem emere dicimus, ita veteres ille nomina deorum liberaliter donis atque operibus deorum tribuerunt ob utilitatem ea honorantes atque exornantes. Sic Bacchus pro vino Ceres pro frugibus, Hymenaeus pro nuptiis passim accipiuntur.

spacer21 Nilo relicto] Nilus fluvius Aegypti est, per que ipsa regio more poetico indicatur, sicuti etiam Psal. LXXVIII [v. 21], et Lucanus [VIII.446] de Aegypto sic scribit:

Terra suis contenta bonis, non indiga mercis
Aut Iouis, in solo tanta est fiducia Nilo.

spacer26 Sinae] Sina mons Arabiae Petraeae in quo Decalogus pronuntiatus et sancitus est.

spacer50 Salmonis] Nomen montis, cuius cacumen nive candidissima fuit conspicuum.

spacer51 Basan] Regio Basanitis inter fluvium Iordanem, montem Libanum, vallem Hermonem et Iteraeam, feracissima et amoenissima, quam, Ogo rege interfecto Moses dimidiae tribui Manassae assignavit, ab ipsa pinguedine nomen habens.

spacer70 Irremeabilis Orci] Orcus poetice pro inferno accipitur, in quem qui semel descendit, ei inde regredi aut remeare non licet.

spacer79 Ogo] Ogus rex Basanitidis interfectus a Mose, Num. 21.

spacer85 Cymbala] Cymbalum, instrumentum musicum, aereum, concavum, et tinnitum edens, olim sacris Cybeles cum tympanis adhibitum. Meminit Cicero in Pisonem [22.6] et Virg. 4 Georg. [v. 64], Tinnitus cie, et matris quate cymbala circum.

PSALMUS LXVIIII

spacer27 Portae statione] Ebraei in portis conveniebant ad iudicia exercenda et quasi forum agendum. Latinis autem statio inter alia quoque locum publicum significat ubi ius dicitur, sic Gellius quoque lib. 13 c. 13 nominat stationes ius docentium. Forte etiam respexit locum ante curiam Romanam substructum et conclavibus distinctum ubi nationum variarum legatri ad senatum Romanum missi antequam audirentur subsistebant. Unde apud Cicer. Epist ad Q. Fr. prima,l ib. 2, est Graecostasis, quasi dicas stationem Graecorum.

spacer49 Aconita] Aconitum herba venenata est, a cautibus, quas Graeci ἀκόνας vicant, sic dicta. Ovid. 7 Metamor. [v. 419] Quae, quia nascuntur dura vivacia caute, Agrestes aconita vocant. Et alibi [ib. I.147]: Lurida terribiles miscent aconita novercae.

spacer60 Acerbant] Acerbare est aliquid per se satis acerbum facere acerbius et atrocius. Virg. [Aen. XI.407] Formidine crimen acerbat. Simile apud Horatium [Odes IV.iii.4, ib. IV.xv.20, ib. IV.xiv.5] clarare, inimicare, aetenare, pro clarum inimicum, aeternum facere.

spacer70 Coniscans] Arietans, seu cornua cum impetu commitens, quod hoedorum et agnorum lascivientium proprium est. Lucret. lib. 2 [v. 32o], Et satiati agni ludunt, blandaeque coniscant, id quod etiam Virgil 2 Georg. [vv. 525 sq.] indicare voluit his verbis: Pingues in gramine laeto Inter se adversis luctantur cornibus hoedi.

PSALMUS LXXI

spacer17 Continenter] Pro continuo. Caesar [B. G. I.i.4, who actually wrote fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt], Belgae cum Germanis continenter bellum gerunt. Id est sine intermissione, συνεχῶς.

spacer45 Puertiae] Syncope antiqua pro pueritiae. Utitur ea Horatius quoque Oda 36 lib. 1 [7 sq,], memor actae non alio rege puertiae. Ita idem dixit valdius pro validius, lamna pro lamina [Epist. I.xi.6 et Ars Poet. 321, Epist. I.xv.36].

spacer46 sq. Praeisti mihi carmina] Verba aut carmina alicui praeire est ea prior recitare, ita ut all eadem denuo repetant et pronuntient. Significat ergo propheta se non nisi a Deo prius sibi suggesta cecinisse, et quasi ex illius ore excepta repetivisse, quo quidem ipso nomine maagis ἀξιόπιστος est censendus quam alii spermologi qui pro divinis tradunt et inculcant quae a Deo non acceperunt.

spacer52 Convexa mundi] Id est, mundum convexum. Qualia sunt avia silvarum, ardua montium &c. Est autem convexum oppositum concavo, id est globi seu orbis alicuius superficies exterior.

PSALMUS LXXII

spacer70 Amphitrite] Uxor Neptuni, poetice pro mari. Ne vero quis arbitretur paraphrasten mentione deae huius profanae et fictitiae carmen hoc divinum et sacrum polluere voluisse, sciendum est ipsum Amphitrites etymon per se naturam maris seu ipsum mare exprimere. Est enim ἀμφὶ cirum et τρεῖν terere. Mare enim circum quae terram atterit. Unde Ovid. 1 Metamorph. [vv. 13 sq.]

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacernec bracchia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.

IN TERTIUM LIBRUM PSALMORUM

PSALMUS LXXIII

spacer17 sq. Invida, infida] Constructio eius loci est sors seu fortuna (haec tamen homini Christiano ad divinam providentiam omnia referenti nihil est) quae alias cunctis est invida, mobilis et infida seu infidelis. Istis scilicet impiis et tamen fortunatis servat eundem quasi genorem perpetua fide, quasi dicat “fortuna omnibus aliis invida mobilis et infida, unis hisce fidelis et constans est.”

spacer75 Opes suppeditant] Neutrum absolutum pro suppetunt, sufficiunt, abunde satis sunt. Cic. 1 Offic. [I.xii.7] Suppeditant haec ad victum, id est sufficiunt. Idem ad Trebatium [Ad Familiares VII.xviii.2], Ne chartam quidem tibi suppeditare pro suppetere.

PSALMUS LXXIIII

spacer45 sq. Vitreo muro] Intelligit aquas maris rubri divisas et utrinque instar murorum vitreorum seu pellucidorum assurgentes donec Israelitae transirent incolumes. Psal. CIIII [v. 63] mare nominat marmor vitreum. Vide Psal. 77 [not. ad v. .73].

spacer54 Cote dura] Intelligit petram a Mose percussam, ut inde sitientibus eliceret aquam.

PSALMUS LXXV

spacer11 Vinculis adamantinus] Id est, a nullo unquam frangendis aut dissolvendis. Dicitur enim adamas quasi ἀδάναστος. Horat. [Odes I.vi.13]:

Quis Martem tunica tectum adamantina &c.

spacer29 Cratera] Accusativus Graecus, sicut paulo post aethera.

PSALMUS LXXVI

spacer9 Clypea] Dicitur Latini hic clypeus et hoc clypeum. Virg. Aen. 9 [v. 709] Et clypeum superintonat ingens. Varro quoque lib. 1 c. 48 partes culmi et spicae explicans nomen gladii in genere usurpavit neutro. Herba ea, inquit, vocatur vagina, uti qua latet conditum gladium. Ita dicimus hic baculus et hoc baculum, hic cubitus et hoc cubitum, quo etiam Livius utitur loco citato Psal. 20.

spacer16 Ferreo somno] Pro morte, quae Homero [Il. XI.241] quoque est χάλκεος ὕπνος.

PSALMUS LXXVII

spacer24 Avarum auxilii] Avarus alias dicitur quasi avidus aeris, hic autem avarus auxilii est qui aut negat aut iusto diutius differt auxilium, sicuti divites avari aegre admodum et difficulter pecuniam exponunt. Talem autem non esse Deum hic locus docet.

spacer41 sq. Dentibus temporis invidis] Respexit forte haec scribens ad illa Ovidii [Met. XV.234 sqq.]:

Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
Omnia dep;rimitis vitiataque dentibus aevi
Paulatim lenta consumitis omnia morte.

spacer47 sq. Saecla ferarum] More Lucretiano hoc voce utitur pro genere, multitudine, sobole aut progenie. Nam et apud Lucretium sunt saecla animantium, hominum, scriptorum. Sic enim lib. 2 [v. 78] Inque brevi spatio mutantur saecla animantum. Qui forte Graecum γενεὰν hoc Latino voluit exprimere. Sunt igitur hic tot saecla pecudum et ferarum, idem quod tot genera et tanta multitudo diversorum animantium et ferarum. Ita Psal. 89 [v. 12]:

Te iure piorum saecla hominum celebrant.

spacer60 Pharii tyranni] Pharos insula est maris Aegyptii e regione Alexandriae, a qua et pare illud Pharium et tota Aegyptus a poetis regio Pharia appellatur. Significatur autem his verbis Pharao rex Aegypti. Fuit enim hoc commune cognomen omnium illorum veterum reggum Aegypti, sicuti iam omnes imperatores Romani Caesares aut Augusti appellantur. Celebratur a Plinio lib. 36 cap. 12 magnifica et altissima eius insulae turris, cuius usus fuerit nocturno navium cursui ignes ostendere ad praenuntianda vada portusque introitum. Unde huiusmodi turres maritimae in altis quoque locis extructae nominantur Phari, quales ad ostia quoque Travi ni apud nos videmus.

spacer69 Vastificus fragor] Omnia vastans aut vasta efficiens, qualis effectus est tonitruum et fulminum. Ex veteri poeta usus est etiam Cic. 2 Tuscul. [II.xxii.6, the line in question was Cicero’s own fr. 34.39 Büchner].

spacer73 Sali rubentis] Id est maris rubri. Mare autem salum dicitur a sale seu aqua salsugine imbuta. Ptolemaeus vocat sinum Arabicum. Alii mare Erythraeum ab Erythra rege, iuxta habitante vel in eo submerso, dictum volunt. Nam alias hoc mare nihil colore a caeteris differre constat. Est autem sinus i lle satis amplus, ita ut latitudo eius nonnullis in locis sit duodecim aut etiam plurium milliarium Germanicorum. Vero igitur simile est dies complures in transitu huius maris consumsisse Israelitas, in tanta scilicet hominum multitudine. Quocirca etiam aquas huius maris tamdiu stantes non immerito murum vitreum nominavit Psal. 74 [v. 45].

PSALMUS LXXVIII

spacer20 Soboles Efraemi] Intelligit Ephraimitas seu posteritatem Ephraimi, filii Iosephi, penes quam cum amplissima e populosissima eset, aliquandiu praecipuum robur et munimentum populi Israelitici fuit, sicuti hic quoque pro peritis sagittariis celebrantur.

spacer45 Dapibus dedit esse petitis] Esse, id est edere ab edo. Sic. Virg. [Aen. IV.66], est mollis flamma medullas, Horat. [Epist. I.ii.38 sq.] Si quid est animum, id est edit, consumit. Note: This note glosses a variant line found in some editions.

spacer78 Viduas cultoris arenas] Id est, arenas cultore destitutas seu cultorem non habentes. Quid autem proprie sit viduus et vidua notum, notum est. Horat. [Odes I.x.11 sq.], Viduus pharetra risit Apollo, id est, pharetra sua spoliatus.

spacer86 Miracula pluirima] Decem plagas Aegyptiorum memoriae causa quidam his versiculis rhythmicis non plane illepidis est complexus [Hildebertus Cenomannensis episcopus Carmina Minora nr. 34 Scott -- vide hanc paginam]:

Prima rubens unda, ranarum plaga secunda,
Inde culex tristis, post musca nocentior istis,
Quinta pecus stravit, vesicas sexta creavit.
Post sequitur grando, mox bruchus dente nefando.
Nona tegit solem, primam necat ultima prolem.

spacer92 Bruchus] Idem cum eruca seu campe, nimirum vermis olera hortensia erodens, ein raup.

spacer99 Eumenidum] More poetico terribilem illam Dei iram penitus in populum Israeliticum effusam mentione furiarum ardentibus taedis et facibus impios insectantium voluit experimere, quas per εὐφημισμὸν seu ἀντίφρασιν dixerunt quasi minime εὐμενεῖς seu benevolas. An vero carmen tam sacrum et divinum figmentis huiusmodi poeticis adspergere recte potuerit aut debuerit alii iudicent.

spacer113 Iugera] Iugerum Varroni ruris modus est quem uno die iuncti boves exarare uno iugo possunt. Germ. ein juchert.

spacer127 Silonis] Silo nomen montis et oppidi distantis ab Herosolymis versus occasum solstitialem uno milliari Germanico, ubi antiquitus sedes tabernaculi et arcae foederis fuit usque ad tempora Samuelis. Situm fuit in finibus tribus Iudae, Beniaminis et Ephraimi.

PSALMUS LXXX

spacer9 Tu nos si placido lumine videris] Vide Psal. 102 [v. 42].

spacer28 Euphratem] Euphrates nobilissimus fluvius Asiae est, tempore Salomonis limes terrae sanctae versus orientem. Perfluit idem Babylonem metropolim Chaldaeae. Vocat eundem Psal. 89 [v. 53] palmiferum, quod eae regiones palm is abundarent.

PSALMUS LXXXI

spacerspacer1 Bona dicite verba] Quod Graecis est εὐφημεῖν. Ovid. 1 Fast. [vv. 71 sq.]:

Prospera lux oritur: linguis animisque favete;
spacerNunc dicenda bona sunt bona verba die.

spacer13 Pelusiacis] Pelusium Ptolemaeo [Geography VIII.xv.11] Aegypti urbs ultima versus Arabiam maritima, sita videlicet ad ostium fluminis Nili, quod ab ea Pelusiacum dicitur. Suidas [s. v.] clavem Aegypti nominat. Nunc Damiatam dici aliqui asserunt. Hic poetice pro tota Aegypto accipitur.

spacer23 Meribam Massa et Meriba locus in deserto ubi Israelitae sitis impatientia in rixas, murmura et tentationes contra Deum et Mosen erumpunt. Sic dictus a tentatione et contentionibus, ubi postea petra percussa largissime aquas effudit. Exod. 17. Meminit eiusdem Psal. 106 [v. 83].

spacer31 Compede Nili] Sub compede captivitatem, sub Nilo poetice Aegyptum intelligit, quae irrigatur a Nilo, de quo multa Herod. lib. 1.

PSALMUS LXXXII

spacer1 Regum timendorum] Idem fere initium est odae Horatii primae libri tertii.

spacer4 Trutina] Pro statera seu libra, Graecis τρυτάνη παρὰ τοῦ τρύεσθαι τῷ βαρήματι, id est quod pondere atteratur. Horatius [Odes I.iii.72], Trutina pensatur eadem [Satires I.iii.72, where modern editors often read ponetur].

PSALMUS LXXXIII

spacer11 Nabathaeus] Nabaiothus fuit filius Ismaelis, nepos Abrahami, a quo regio seu pars Arabiae, terrae sanctae finitima versus orientem, Nabathaea dicitur. Unde et reliqui orientales a poetis dicuntur Nabathaei. Ovid. 1 Metamorph. [v. 61], Eurus ad auroram Nbathaeaque regna recessit.

spacer12 Agareni] Ismaelitae, incolae Arabiae, sic dicti ab Agare ancilla et concubina Abrahami, qui post natum Christum Saraceni a Sara libera dici maluerunt.
spacer
Gabala] Ebraeos Gebal, regiuncula Arabiae, finitima Iudaeae, sedes Gebalitarum.

spacer13 Amalecus] Filius Heliphazi, nepos Esaui, a quo orti sunt Amalecitae in Idumaea, vicini Iudaeae versus meridiem.
spacerAmmon] Filius Lothi, a quo orti sunt Ammonitae, finitimi Palaestinae versus orientem.

spacer14 Lothi posteris] Intelligit Moabitas et Ammonitas.

spacer15 Madiana iuventus] Madiam filius Abrahami ex Cethura, a quo Madianitae vel Midianitae, qui Arabiae partem Moabitis vicinam tenuerunt et memorabili clade victi sunt a Gedeone. Iud. 6, 7, 8.

spacer17 Sisara] Dux Iabini regis Asori, victus a Baracho et Debora, et a Iahele uxore Heberis dormiens clavo per cerebrum adacto interfectus, Iud. 4.spacer

spacer18 Cisontis] Cison fluviolus seu torrens nobiis Galilaeae inferioris, scaturiens prope Endor, ad montem Thabor non procul a monte Carmelo (ubi Baalitas mactavit propheta Elias) influens in mare Syriacum, ad quem Sisar et Iabinus cum exercitu caesi sunt a Baracho et Debora, Iud. 5.

spacer20 Laetamen] Pro fimo aut stercore quo agricolae faciunt laetas segetes et quasi agros exhilarant. Utitur ea voce Plinius [N. H. XVIII.cxliii.6].

spacer21 Orebum] Fuit is princeps Midianitarum, a Gedeone subactus et interfectus. Iudic. 7.
spacerZebum] Alias Zeebus, ipse quoque princeps Midianitarum, ab Ephraitis casesus. Iudic. 7.

spacer22 Zebaeumque] Alias Zebaho, rex Midianiticus, a Gedeone captus et occisus. Iud. 8.
spacerSalmanam] Alias Salmuna, regulus Midianitarum, a Gedeone superatus et caesus.

spacer36 Axis ignifer] Significat poetice caelum stellis distinctum et ardens.

PSALMUS LXXXIIII

spacerspacer1 Armipotens] Exprimit Ebraicum Zeboath, sicuti paulo post eundem vocat bellipotentem, et Psal. 89 [v. xxx] utrumque coniungit, armorum bellique potens.
spacerCreperos
] Creperum dubium et anceps est. Lucret. [V.1296] Creperi certamina belli et Accius, Phoeniss. de auxiliis amicorum [v. 601 Ribbeck] : Quae ego cuncta esse fluxa in mea re crepera. Idem [v. 628 R.]: Nunc tu in re crepera tua quid capias consilii vide. Hinc crepusculum dicitur lux dubia, et senes decrepiti quasi in dubio vitae constituti. Vide Non. Marcellum [De Prisco Sermone s. v.].

spacer6 Mens ebria nimis bonis] Summam hac metaphora saturitatem et abundantiam bonorum voluit indicare. Significat autem ebrietatem sobriam, de qua poeta Christianus [Ambrose, Hymn III.23 sq., p. 38 Walpole] Laeti bibamus sobriam ebrietatem spiritus. Horatius quoque, od. 37 lib. 1 [vv. 11 sq.] Cleopatram reginam Aegypti vocat fortuna dulci ebriam, metaphora itidem insigni.

spacer10 Avis nuntia veris] Intelligit hirundinem aut etiam ciconiam, de qua Virg. [Georg. II.320] Candida venit avis longis invisa colubris.

spacer22 Agmen aquae] Pro aquae copia seu eiusdem fluxu et ductu. Hinc Virg. dixit [Georg. I.381 sqq.] e pastu decedens agmine magno Cruorum increpuit densis exercitus alis. Item [Aen. II.782] leni fluit agmine Tibris. Et ipse Buchananus Psalm. 88 [v. 38], Agmen ut hybernae quod sata mergit aquae.

spacer28 Indulsti] Syncope, pro indulsisti.

PSALMUS LXXXV

spacer3 Ponunt venti] Pro desinunt, quiescunt. Virgilius [Aen. VII.27 sq.]:

Cum uenti posuere omnisque repente resedit
Flatus.

spacer29 Astraeae] Poetice pro iustitia divina. Ovid. [Met. I.150]:

Ultima caelestum terras Astraea reliquit.

PSALMUS LXXXVI

spacer34 Emancipatus] Emancipare est e mancipio seu dominio aliquid emittere et alteri possidendum tradere, et volunt proprie dici de liberis, sicuti manumittere de servis. Est igitur hic spiritus contagio corporis emancipatus idem quod anima per mortem a corpore segregata.

spacer47 Vernaculum] Verna servulus est domi nostrae natus et nobis proprius. Inde vernaculum dicitur vel quod nobis est proprium, ut hic, vel nobis domesticum aut quotidianum est, ut lingua vernacula seu materna, quam quasi inter vernas et domesticos addiscimus. Horat. Positosque vernas ditis examen domis, Epod. 2 [v. 65].

spacer50 Pudor decolor] Pudor enim nativum colorem faciei in reborem mutat. Ita Virgilio [Aen. VIII.326] decolor aetas senectus est.

PSALMUS LXXXVII

spacer6 Mater urbium] Alias metropolis, e qua in alia loca ἀποικίας seu coloniae tanquam filiae deducuntur. Ita etiam Psalm. 122 red [v. 21] Mater nobilis urbium. Pindaro [P. iv.15] est ἀστέων ῥίζα, id est urbium radix, metaphora admodum insigni. Plinio in Epistolis [I find no such statement in Pliny the Younger] est civitas mater. Dum, inquit, civitatis non sint alienae, sed suarum quisque matrum civitatum, id est metropoleon. Alias metropolis quoque vocatur urbs in republica aut regno aliquo praecipui nominis et auctoritatis, ubi sedes et religionis et iustitiae et maiestatis regiae est. Quae quidem tria urbem aut locum aliquem maxime efficiunt amabilem et augustum. Talia apud Iudaeos fuit Ierosolyma, apud Latinos Roma.

spacer7 Babylon] Alias Babel, metropolis Chaldaeae, toto olim orbis clarissima et prima monarchia nobilitata, amplitudine genti quam civitate similior. Scribit enim Arist. 3 Polit. [p. 1276a28 Bekker] ab hostibus capta existitisse partem eius urbis quae post tertium diem id factum esse nondum senserit.

spacer8 Memphis] Aegypti urbs, ad Nilum sita, magnitudine Babyloni non dissimilis, nunc Cairo vulgo appellata.

PSALMOS LXXXVIIII

spacer19 Maris irati furias] Eleganter τὸ ἄψυχον faciens ἔμψυχον designat fluctus, tumultus et procellas tempestuosi maris.

spacer26 Thabor] Mons Galilaeae inter mare Tiberiadis et oppidum Nazarethum in finibus tribus Zabulonis, in quo torrens Cison suam habet originem. Abrahamo Ortellio cosmographo ad miraculum usque politissimo et laboriosissimo [Synonymia Geographica, Antwerp 1578, p. 205] existimatur esse Mastois Polybii, qui quindecim stadiorum adscensum habeat et in vertice oppidum Ἀταβύριον. Egesippus lib. 4 cap. 4 De Excid. Hierosol. in extremo etiam meminit montis Galilaeae Thabiriιi, cuius altiduo triginta sit stadiorum, vertex autem ipse campestris stadiorum viginti trium, et qui ipse quoque cum tota Galilaea in potestatem Romanorum tum devenerit.

spacer27 Hermon] Pars est montis Libani quae versus orientem porrigitur et regnum Basanitidis a Coelesyria dirimit, stingens Galilaeam a septentrione et ortu.

spacer52 Sidonio murice] De murice seu purpura Ps. 45 [not. ad v. 42] diximus. Hic autem purpura Sidoniam vocat, quod mare Syriacum, Tyrum et Sidonem alluens, purpurae admodum ferax et foecundum esset. Est autem Sidon urbs Phoeniciae antiquissima, in littore maris Syriaci inter Berithum et Sareptam in finibus Palaestinae versus septentrionem sita, sic dicta a conditore Sidone, qui fuit filius Canaani et patruelis Nimrodi, Genes. 10, quamvis a piscum uberitate sic dictum velit Iustinis lib. 18 [XVIII.xiii]. Nam pisces, inquit, Phoenices sidon vocant.

spacer102 Mors illacrimabilis] Utpote quae est ἄδακρυς, immisericors et, ut Plautina voce utamur [Pseudolus 77], siccocula ert simul ἀμείλιχος, id est nullis lacrymis movetur. Tribuit hoc epitheton Horatius Plutoni, Od. 14 lib. 2 [v. 6].

spacer109 Christi] Christus Graecis idem est quod Ebraeis Messias et Latinis unctus, quod Iesus Christus ab aeterno patre plenitudine spiritus sancti unctus fit summus propheta, doctor, pontfex et rex ecclesiae suae. Isti enim omnes oleo certo ungi et inaugurari solebant.

IN QUARTUM LIBRUM PSALMORUM

PSALMUS XC

spacer1 Ab usque] Ὕστερον πρότερον pro usque a primis saeculis

spacer27 Comis arefactis] Poetae herbarum folia et frondes metaphorice comas nominant. Sicuti enim calvities hominis caput deformat et contra capillitium seu caesaries eiusdem est ornamentum, ita in foliis et frondibus plantarum quasi decus et pulcritudo earum constitit, quibus hyberno tempore spoliatae quasi calvitiem quandam prae se ferunt, ut denique capillitium tondere dicitur cum crines resecantur, ita arbores quibus frondes et folia amputantur dicuntur tonderi. Horat. [Odes IV.iv.57] duris ut ilex tonsa bipennibus.

spacer30 Vitiant amaro] Videntur haec scribens Lucretiana illa respexisse [IV.1133 sq.] medio de fonte leporum Surgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat. Inest enim voluptati quiddem γλυκύπικρον seu dulcacidum quod dulcem curis miscet amaritiem.

spacer39 sq. Citatis alis] Pro concitatis et vehementissime agitatis.

spacer46 Ver iuventae] Pulcherrima metaphora. Sicuti enim in anno, qui totus pulcer est, pars amoenissima et pulcherrima est ver, ita in vita hominis pars optima et florentissima est aetas iuvenilis. Et sicut tempus vernum quotannis celerrime effluit, ita vigore quoque iuvenili nihil est velocius aut fugacius Hinc anni iuveniles etiam vernantes a poetis appellantur.

spacer47 Inquies] Genere neutro pro inquietum Sallust. [Historiae I fr. 7.2] Humanum genus inquies et indomitum.

spacer58 Desine irarum] Pro desine aut desiste ab ira, more Graeco, apud quos verba desinendi et abstinendi adsciscunt genitum. Isocrat. [Orat. I.xiv.5] λῆγε τῶν πόνων ἔτι πονεῖν δυναμενος. Hinc Horat. quoque Oda 9 lib. 2 [vv. 17] dxit Desine mollium querelarum, et Oda 27 lib. 3 [vv. 26 sq.], Abstine irarum calidaeque rixae.

spacer65 Cedat et laetis] Huius et trium sequentium versuum haec est constructio: Et luctus vicissim fugiens cedat laetis et modus voluptatis par labori exacto, id est sinito, subiens, mitiget amarum aevvm. Petivit etiam ut tempus subsequentis laetitiae et prosperitatis duratione praeteritae moestitiae et aerumnarum par sit.

PSALMUS XCI

spacer8 Duelli] Pro belli more antiquo, ut Horat. [Odes III.v.38] pacem duello miscuit. Alias pro singulari quoque duorum certamine, quod Graecis μονομαχία est, accipitur, ut in hymno ecclesiastico [the start of the third stanza of the sequence Victimae paschali laudes], Mors et vita duello conflixere mirando &c. Homero bellum χάρμη dicitur per antiphrasin quod nihil habeat gaudii, ut Latinis bellum quod nihil in eo sit belli.

spacer23 Exsors] Quasi sine sorte, expers, immunis, ἄκληρος. Horat. de cote [Ars Poetica 305], exsors ipsa secandi. Sinc Psal. 143 [v. 11], Et red lucis exsors dego.

spacer40 Libycae leaenae] Libya Ptolemaeo, Virgilio et aliis pro tota Africa accipitur, in qua leones generari etiam Horatius innuit [Odes I.xxii.15 sq.], sic de Mauritania canens: Nec Iubae tellus generat leonem arida nutrix. Est enim Iubae tellus, seu regnum Mauritaniae, pars Africae.

spacer50 Serae senectae tempora suavitur] Pollicetur nimirum Deus serio se colentibuss εὐγηρίαν, id est commodam et morbis non ita obnoxiam senectutem.

PSALMUS XCII

spacer26 Crudo robore] Ita Virg. 6 Aen. [v. 304] de Charonte, Sed cruda deo viridisque senectus.

spacer33 Ceu palma] Quomodo palma oneri imposito renitatur patet ex Plinio lib. 16 cap. 42 ubi de materiis architecti earumque firmitate agit. Verba haec sunt: Et palmae arbor invalida. In diversum enim curvatur, et populus contra omnia inferiora pandatur, palma e contrario fornicator. Quod etiam testatur Xenophon, Paed. Cyri. lib. 7 [VII.v.11], καὶ γὰρ δὴ πιεζόμενοι οἱ φοίνικες ὑπὸ βάρους ἄνω κυρτοῦνται, ὥσπερ οἱ ὄνοι οἱ κανθήλιοι. Propterea palma symbolum victoriae habetur, cuius etiam hoc proprium est, ut folia eius nunquam decidant.

spacer34 Cedrus] Arbor perpetuo virens, odorata, speciosa, quam scribunt non curvari sed suum retinere rigorem, teredines et tineas non gignere ex se, neque aliunde allatas alrre, parietes denique nimio pondere non onerare. Under patet cur Salomo, Dei instinctu, ex hoc potissimum genere ligni templum domini aedificare voluerit. Imo Vitruvius [II.xiii, cf. also Pliny, N. H. XVI.ccxiii] et alii referunt etiam templi Dianae Ephesiae et simulacri ipsius deae materiam cedrinum fuisse. Aiunt quoque e cedro et similibus arboribus ultro quandoque humorem guttarum instar excerni, quo fit ut huiusmodi statuae indoctis et superstitiosis non sine miraculo sudare videantur, cum tamen secundum naturam idipsum fiat. Ex eadem cedro resina seu liquor quidam provenit, quae cedria et κερδέλαιον dicitur, cuius ea vis est ut defuncta corpora conservet et viventia corrumpat, teste Dioscoride lib. 1 c. 89. Materiae vero ipsi aeternitas, ut Plin. Itaque et simulacra deorum ex ea factitarunt. Et cedro digna dicuntur tabulae, libri et alia quae immortalitatem promerentur, et talia esse censentur quae posteritati debeant consecrari. Cedri enim succo illita a vermibus et carle erant immunia. Hinc Horatio [Ars Poetica 332] sunt carmina linenda cedro, et apud Persium [i.42] est cedro digna locutus, sicuti apud Vergilium in <Aeneidos>} 6 [v. 662] quoque poetae egregii sunt Phoebo digna locuti.
spacerLibano iugo] Tota illa regio montosa quae est inter mare Syriacum et urbem Demascum, Palaestinae fitimi versus orientem et septentrionem nominatur Libanus, cedris et aliis arboribus altissimis olim nobilis. Eius pars est mons Hermon, de quo Psal. 89 [not. ad v. 27] Nomen habet a candore nivium, quibus vertices altorum montium perpetuo teguntur. Laban enim Ebraeis idem est quod nobis candidum, unde et Alpes ab albeldine dictas volunt.

PSALMUS XCIIII

spacer12 Parente cassos] Quos alias dicimus orphanos aut parentibus orbos. Est enim cassum inane aut vacuum, aut re aliqua carens. Virg. [Aen. XI.104]:

Nullum cum victis certamen et aethere cassis.

spacer17 Veternum] Morbus qui Plauto [Menaechmi 891] est veternus. Celso [III.30] lethargus est, marcor scilicet, et inexpugnabilis prope dormiendi necessitas, die Schlaffsucht. Alias accipitur pro incuria et negligentia supina.

PSALMUS XCVII

spacer2 Continens] Continens Plinio terra est quae absque marina navigatione commeatum patitur in tres mundi partes, alias terram firmam dicimus,. Graeci ἤπειρος.

spacer4 Caeli cardini] Cardo proprie sustentaculum illud est, a quo ianua dependens movetur. Virgil. [Aen. I.449 ] Foribus cardo stridebat ahenis. Hinc vocabulum transfertur ad duos vertices seu polos caeli immobiles circa quos caelum revolvitur, alterum arcticum seu septentrionalem, alterum antarcticum seu meridionalem, quorum prior Ovidio [Epist. ex Ponto II.x.46] est cardo mundi qui semper liquidis altior extat aquis. Et de utroque Virg. [Georg. I.2242 sq.]:

Hic vertex nobis semper sublimis, at illum
Sub pedibus Styx atra videt.

spacer20 sq. Inanes mentis stipites et picti ludibria trunci] Periphrases elegantissimae idolorum.

PSALMUS XCIX

spacer3 Terrificet] Terrorem pectoribus incutiat. Verbum a Lucretio et Virgilio usurpatum. Virg. 4 Aen., [vv. 209 sq.] Caecique in nubibus ignes Terrificant animos.

spacer25 Pila tereti nubis] Pila proprie columna, non teres sed quadrata, quae Saxonibus quoque est ein piler. Hic significat columnam nubis quae patribus in deserto dux itineris fuit, et e quam responsa accipiebant.

PSALMUS CII

spacer21 Cuculus] Aliis est onocrotalus seu truo per deserta mugiens. Dictus est onocrotalus e strepitu red asini. Avis est palmipes, magnitudine et colore simiis cygno, cuius rostrum magnum, praelongum ac validum, ex cuius inferiori parte ingluvies, ut guttosis, latioris sacculi instar ante pectus prpendit. Pedes coloris cinerei dura pelle contecti. Plin. lib. 10 cap. 47. Olorum similitudinem onocrotali habent, nec distare existimarentur omnino nisi faucibus ipsis inesset alterius uteri genus. Huc omnia inexplebile animal congerit, mira ut sit capacitas. Mox perfecta rapina, sensim inde in os reddita, in veram alvum ruminantis modo refert.

spacer34 Deproperant] Id est, valde et festinanter properant. Verbum a Plauto [Casina 321, Poenulus 321] et Horatio [Odes II.vii.24] usurpatum.

spacer51 Trifidum solum] Antiquitus enim totum orbem terrarum in tres partes primarias dividebant, nimirum in Asiam, Africam et Europam. Quibus patrum aetate accessit quartour, America, ab Americo Vesputio, primo eius inventore, sic dicta. Est autem trifidum quod in tres partes vel fissum est vel findi aut dividi potest.

PSALMUS CIII

spacer31 Gaditano cubile] Gades, insulam et urbem sitam inter sinum Gaditanum et oceanum Atlanticum extremum versus occasum noti orbis terminum credidit antiquitas, inque ea columnae Herculis celebrantur. Sicuti et poetae fabulantur hic solem diurno labore fessum Oceano se immergere atque requiescere. Unde Solisque cubilia Gades dixit Statius [Silvae III.i.183] quem hic Buchananus videtur imitatus. Nautae etiam hodie extremum huius insulae promontorium Finem Terrae nominant. Celebratur inscriptio non elegans quam eo in loco repertam ferunt:
HELIODORUS INSANUS CARTHAGINIENSIS AD EXTREMUM ORBIS SARCOPHAGO TESTAMENTO AE HOC IUSSIT CONDIER UT VIDEREM SI ME QUISQUAM INSANIOR AD ME VISENDUM USQUE AD HAEC LOCUM PENETRARET.

Hispani adhuc vocant Cadiz vel Caliz. Eius insignem descriptionem dedit Abramus Ortelius in tertio Theatri Orbis additamento, unde haec fere desumpta sunt.

spacer65 Meretis] Merere sub imperatore stipendia est expeditionis alicuius socium esse et militiam exercere, quod alias est stipendia facere. Unde Sallustius [Bell. Iug. lxxxv.10] rei bellicae ignarum vocat hominem nullius stopendii. Hic de angelis Deo quasi militantibus usurpavit.

PSALMUS CIIII

spacer6 Tentoria caeli] Tentoria sub quibus miles contra iniurias caeli se occultabat antiquitus aut e velis erant extensis, quae alii papiliones vocarunt, aut e tabulis consertis, quae Caesari sunt tabernacula, aut etiam e pellibus, quae tentoria scortea dixerunt. Unde est sub pellibus hybernare. Scortea etiam apud Martialem [xxx] significat pallium pelliceum contra pluvias. Sic enim ille [XIV.cxxx.1 sq.]:

Ingrediare viam caelo licet usque sereno,
spacerAd subitas numquam scortea desit aquas.

Hic autem vocabulum tentorii eleganter ad caeli firmamentum latissime expansum transfertur.

spacer7 Lymphas] Lympha poetice pro aqua.

spacer25 Onager] Asinus sylvestris est, cursu equos facile superans, cuius carnes, nisi quod molliores sint, nihil a cervina differunt. Abundat gretibus onagrorum Arabia, ut scribit Xenophon de Cyri minoris expeditione lib. 1 [Anabasis I.v.1]. Meminit eorundem Plin. lib. 8 cap. 4 ubi Phygiae et Lycaoniae praecipui onagri adscribuntur. Petrus quoque Angelius Bargaeus in Cynegeticis lib. 3 versibus his elegantissimis describit onagros:

At sonitu ingenti putrem quatit ungula campum
Cornea, venantem quoties fugere, suisque
Temporibus stant longa aures. Tum corpore cervos
Exsuperant, nec lana nitet non alba colore
Mixta nigro, ceu cum nubes densentur opacae
Et totum eripiunt oculis caelumque diemque.
Nigraque per medios decurrit taenia lumbos,
Linea quam clunes tractim comitatur ab imos,
Utraque distinguens niveio sua tergora ductu.

Idem onagros Indicos, qui nobis sunt unicornes, describit Cyneget. lib. 2:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerquos India pascit onagros,
Iam primum niveo corpus candore teguntur
Infecti, Assyrio circum caput omne colore,
Caeruleis oculis, unoque in fronte superbi
Cornu quod reges Indorum protinus aureis
Orbibus includunt et vina liquentia potant.
Acatum nec morbos tuti sentire feruntur,
Nec quae inter mensas occulta hausere venena.

Quos ipsos versus cum scriberet respexit proculdubio locum Ctesiae qui est in Indicis [fr. 25]. Asinos, inqujit, sylvestres habet India, equis pares, quosdam et maiores, quibus caput purpureum, ocuki caerulei, reliquum corpus est album. Cornu illis in fronte cubitalis magnitudinis, cuius inferior versus frontem pars duorum palmorum spatio est candidissima, at superior, quae in acutum rendit, punicea sit, summum ruborem adiunctum habens. Pars autem media sit nigra. Ex his pocula conficiuntur ex quibus qui bibunt nec spasmo nec sacro morbo corripiuntur, sed nec venena ullam in eos vim habent, si modo vel antequam illa hauriant vel postquam pauserint aquam aut vinum aut aliud quidpiam ex illis poculis bibant.

spacer26 Trananat] Traiiciunt, pervolant, ut super Psal. VIII [vv. 29 sq.], Quique pennarum celeri volatu / Metitur ales aera, id est tranat.

spacer34 Cerealia munera] Pro frugibus, poetice. Ceres enim dea frugum a poetis fingitur, quam tamen David prorsus ignoravit.

spacer37 Genitabilis humor] Pro genitali, e quo aliquid gignitiur. Cic. in Arato [v. 1835]: Solers natura et rerum genitabilis ordo.

spacer39 Alitibus] Vide ales, Psal. VIII [vv. 29 sq.].

spacer42 Echinus] Alias erinaceus, quorum duae sunt species: all enim rostro porcum, alii canem ferunt: quarum utraque tergus Undique, quam magnum, spinis vallantur acutis [source unidentified, modeled on Ovid, Heroides iv.159, sol radiis frontem vallatus acutis]. Et ubi periculum imminet quasi in orbem se colligit ut globum quasi hispidum repraesentare videatur, sicuti eleganter de iis quoque Angelius, Cynege. 4 ubi etiam naturam et furta huius animalculi graphice pingit versibus hisce lepidissimis:

Ergo ubi lapsa iacent sua quaeque sub arbore poma
Accedunt laeti, seque in sua terga volutant
Donec fixa rubis haerentia mala supremis
Exportant, implentque penum liventibus uvis,
Quarum acinis quoties sentes onerantur acutae.
Periucunda sui praebent spectacula nobis,
Quippe humeros tecti sic ingrediuntur ut ipsa
Ire putes totos avulso vite racemos.
Ah, tibi ne cupidos sensus tum tangat habendi
Tantus amor, furem ut tentes arcere iocosum,
Atque oculos durus iucundo avertere ludo,
Eripere et natis dulcem expectantibus escam.

spacer55 Didis] Didere, verbum poeticum elegans, pro distribuere, digere. Lucret. lib. 2 [v. 1136, also III.287, III.703 &c.], Horat. [Sat. II.ii.67] Albuti red senis exemplo dum munia didit. Componitur vel a dis et do, vel est contractum a divido.

spacer62 Grandia cete] Τὸ κῆτος Graecis balaena seu bellua marina est. Hinc κήτη in numero plurali, a quo Latinum cete, eadem significatione, pluralis numeri tantum. Hinc Virg. [Aen. V.822] Et monstra immania cete. Eodem modo mele et pelage pluraliter usurpavit Lucret. 5, Propter Atlanteum littus pelageque severa [V.35]. Item lib. 2, E t cycnea mele [v. 35, cf. also II.412]. Eodem pertinent frigida tempe Virgilii [Georg. II.469].

spacer63 Vitreo marmore] Pro mari, sicuti et Virgil. 2 Georg. [actually I.254], infidum remis impellere marmor.

PSALMUS CV

spacer18 Chananaea arva] Regio haec posteris Abrahami divinitus promissa sic, vel etiam Chananitis dicta est a Chanaano filio Chami, nepote Nohae. Eius enim progenies hanc terram incoluit primo quam postea, Chanaeis eiectis duce Iosua, occuparunt Israelitae. Regio eadem cum Palaestina, quae longa fuit xl milliaria Germanica, lata xii teste Hieronymo.

spacer30 Filium Rachelis] Periphrasis Iosephi filii patriarchae Iacobi, quem ille ex Rachele filia Labanis procreavit.
spacerMango] Mango hic idem est qui Callistrato iurisconsultus plagiarius, qui homines vivos aut emit aut furatur. Tales erant Ismaelitae Iosephum a fratribus ementes xx siclis argenteis.

spacer42 Inquilinus incolas] Inquilinus hic opponitur indigenae seu civi aut patritio, qui Graecis est αὐτόχθων seu ἐγχώριος sive etiam πολίτης, quem hoc loco vocat incolam, qualis tum erant Aegyptii. Significat enim vox inquilinus advenam seu peregrinum, licet etiam habitet in emto et proprio. Aristoteli in principio 3 Politic. est μέτοικος, quales in Aegypto tum erant Israelitae, eodem nomine alias dicti Ebraei, ut docuimus Psal. 28 [not. ad v. 34]. Patet hoc ex Sallustio [Cat. xxxi.8], ubi Catilina in senatu se excusans inter alia, Ne, inquit, existimate mihi homini patritio perdita republica opus esse, cum eam servet M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. Alias inquilinos quoque Appianus, lib. 2 [Bell. Civ. II.i.2] ἐμφύλους καλοῦσιν, inquit, τοὺς ἐνοικοῦντας ἐν ἀλλοτρίαις οἰκίαις, sicuti quoque aliquando inquilinus Ciceroni est qui alieno privatim habitat, Graecis ἔνοικος. Unde Ciceroni in quadam ad Atticum epistola [IV.ii.4] ἐνοίκιον est locarium seu pretium conductae domus.

spacer61 Bruchus] Vide Psal. LXXVIII [not. ad v. .92].

spacer77 Imber alitum] Coturnicum maxima copia, instar imbris in terram decidens.

spacer84 Pelusii] Vide. Psal. LΧΧΧΙ [not. ad v. 13].

PSALMUS CVI

spacer6 Iugiter] Vide Psal. XIX [not. ad v. 54].

spacer26 Sali] Vide. Psal. LXXVII [not. ad v. 773].

spacer31 Vorticoso] Vox a Livio quoque usurpata [neither vorticosus nor verticosus appear in Livy], descendens a vortice seu vertice, qui est aqua in se contorta et in orbem acta, qua in parte maria et flumina fere sunt profundissima, ein wirbel.
spacerGurgite
] Gurges quoque profundus in mari vel flumine locus est ubi aqua in gyrum agitur et iniecta attrahit et absorbet. Nostris nautis ein kolck.

spacer52 Horebi] Horebus vel Orebus pars vel appendix est montis Sinai in quo leges decalogi latae et sancitae sunt.

spacer57 Niloticis] Urbes Niloticae sunt urbes Aegypti, sic dictae a Nilo, de quo supra Psal. LXVIII [not. ad v. .21].

spacer61 Moses carum caput Deo] Pro homine deo carissimo. In Latina enim et Graeca lingua caput tanquam primarium corporis membrum nonnunquam pro toto homine usurpatur, ut Horat. [Odes I.xxiv.1] Quis desiderio set pudor aut modus Tam cari capitis? et Propert. lib. 4 [IV.xi.55], Nec te dulce caput mater Scribonia laesi. Ita apud Homerum [Il. VIII.281] Tεῦκρε φίλη κεφαλή, Et Plato in Phaedro [p. 374A Stephanus], “Φαῖδρε, φίλη κεφαλή, sicuti etiam Euripides [Hippolytus 651] de malo homine dixit ὦ κακὸν κάρα.

spacer77 Phineas] Filius Eleazari, nepos Aaronis, qui indignatione commotus Israelitam cum scorto Madianitide interficit, eoque strenuo facto iram domini iam effervescentem reprimit. Qua de causa sacerdotium perpetuum ei posterisque eius promittitur. Num. 25.

spacer83 Meribae] Vide Psal. LXXXI [not. ad v. .23].

spacer116 Sortis flebilis vel hostibus] Insignis amplificatio miseriarum quas valde magnas, luctuosas et intolerabiles esse necesse est, si hostibus, ultionis et vindictae potius quam commiserationis cupidis, lacrymas debeant elicere. Eadem amplificatione usus est Virgilius cum diceret [Aen. XI.259], Vel Priamo miseranda manus. Item Claudianus [De Bello Gildonico I.37 sq.]: lugenda Getis et flenda Suevis Hausimus, ipsa meos horreret Parthia casus. Vide Psal. CXXIX [ad quid hoc spectet valde nescio].

IN QUINTUM LIBRUM PSALMORUM

PSALMUS CVII

spacer8 Phoebus] Poetice pro sole. Est enim sol φῶς βίου, id est lux vitae. Unde aliqui nomen Phoebi deductum volunt.
spacerArctoae campis glacialibus ursae] Intelligit partes terrae septentrionales, ursae maiori et minori subiectas, ubi maius et penetrantius quam in reliquis mundi partibus frigus est.

spacer46 Mare sulcat] Poetice pro navigat. Sicuti enim per campos aratro ducto relinquitur sulcus linea rectissima, ita in mari quoque navis, acta ventis secundis, rectissimo cursu procedit, et quod aratori est stiva, id dnautae est gubernaculum.
spacerCarinis] Pro navibus, pars pro toto. Ita Ovidius [Ars Amatoria II.230] rotam pro curru dixit:

Si rota defuerit, tu pede carpe viam.

spacer58 Venti ponunt] Vide Psal. LXXXV [not. ad v. .2].

spacer66 Bullantibus] Bullare est bullas facere. Verbum a Plinio [N. H. V.xxii.7, XVIII.ccclix.5 &c.] usurpatum, qui aquas et urinas dixit bullantes, id est bullis intumescentes.

PSALMUS CVIII

spacer18 Decempeda] Pertica δεκάπους seu decem pedum, cuius usus erat in dimensione agrorum, ein messruht. Cicero pro Milone [lxxiv.8]: qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat. Unde etiam Ciceroni decempedator idem est in Graecis γεωμέτρης.

spacer29 Arva tondet pecore] Pro depascit.
spacerArva secat vomere] Pro arat.

PSALMUS CVIIII

spacer16 Aspris] Pro asperis, more Horatiano, ubi etiam legas valdius pro validius, [Epist. I.ix.6], Ars Poet. 321] puertia pro pueritia [Odes I.xxxvi.8], surpite pro surripite [Satire II.iii.283], quod etiam attigimus Psal. 71 [not. ad LXXI.45].

spacer55 Exspes] Vide Psal. 31 [not. ad v. 85].

spacer60 Tectis frondeis] Pro arboribus, quae avibus nidos et latebras praebent, sicut tecta aedificiorum hominibus.

PSALMUS CX

spacer13 sq. Argenteis gemmulis] Allegoria, pulcherrimis metaphoris et formam et colorem et pulchritudinem roris matutini venustissime repraesentans. Non dissimilia habet Psal. 133 [v. 7].

spacer28 Sacramento] Pro iuramento. Est autem sacramentum proprie solenne iuramentum militare quo milites fidem suam imperatori adstringebant. Quod quale fuerit patet ex his verbis Vegetii, quae extant lib. De Re Militari secundo, cap. 6: Milites scripti et matriculis inserti iurare solent. Et ideo militiae sacramenta dicuntur. Iurant autem per Deum et Christum et Spiritum Sanctum, et per maiestatem imperatoris &c. omnia se strenue facturos quae praeceperit imperator, nunquam deserturos militiam, nec mortem recusaturos pro Romana republica &c. Hinc Caesar lib. 1 Bell. Civil. [I.xxiii.5], milites Domitianos red sacramentum apud se dicere iubet. Miles autem hoc sacramento obstrictus auctoratus, eodem liberatus exauctoratus vocabatur. Horat, Od. 17, lib. 2 [vv. 10 sq.], Non ego perfidum dixi sacramentum. Dictum est autem sacramentum a sacrando seu consecrando, quod eo iuramento quis consecratur et quasi addicatur huic uni imperatori, non alii, ad serviendum.

spacer29 Melchisedecis] Quasi dicas regis iustitiae. Volunt autem hoc cognomen fuisse Semi filii Nohae, qui habitaverit in Salem (quae postea fuit Hierosolyma), et praecipuus doctor et gubernator ecclesiae sui temporis fuerit. Ex hoc autem psalmo et ex septimo capite Epist. ad Ebraeos patet, magnum hunc Melchisedecum typum fuisse Christi, sacerdotis aeterni. Dicitur enim sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens manere sacerdos in perpetum, sicuti etiam filius Dei non tantum sine patre ex virgine, sed etiam sine matre ex Deo natus, sine dierum initio exstitit antequam ex matre virgine carnem assumeret, neque illum vitae finem est habiturus. Et hic vere est aeternus ille sacerdos qui p u rissima victima (nimirum seipso) semel patri oblata sujos in aeternum Deo reconciliavit.

spacer30 Sacrorum antistitem] Id est, summum aut primarium sacerdotum. Sic dictum quod ceteris antestet aut antecellat. Cicero quoque antistites caeremoniarum et sacrorum nominat in oratione Pro Domo Sua. [civ.5, cf. also ib. ii.8 and In Verrem II.iv.111]. Ab hoc deductum foemininum antistita pro primaria saecerdote, usurpatur a Plauto [Rudens 624, cf. also Accius, fr. 157 Ribbeck] at Cicerone [In Verrem II.iv.99]. Alias antistes in genere quoque dicitur is qui in re aliqua excellit aut primas tenet. Ita Servius Sulpitius appellatus est antistes iuris [Quintilian II.xxvi.2] Plato antistes sapientiae [Pliny, N. H. VII.cx.1].

PSALMUS CXI

spacer27 Interlita fuco] Ab interlino, ich schmier dazeichen, compositum a lino, levi, litum. Alias fucus proprie insectum est, simile api sed maius, seu apis potius imperfecta carens aculeo, non mellificans sed mel aliarum strenue devorans. Immunisque sedens aliena ad pabula fucus, ut de eo Virgilius [Georg. IV.244]. Unde etiam Varro [Res Rustic. III.xvi.19] vocat. Et per metaphoram fuci dicuntur otiosi et ignavi ventres, aliorum tantum fruges consumere nati. Alias etiam accipitur pro colore, quo lanae et panni inficiuntur ut praeter naturalem alium colorem nanciscantur. Item pro medicamento seu lenocinio, quo facies pingitur ut speciosior videatur quam revera est. Graecis φῦκος, καλλόπτισμα, καλλιβλέφαρον, qua significatione hic usurpatur.

PSALMUS CXII

spacer49 Dentem fatigans dente] Frendens, Periphrasis. Vide Psal. XXXV [not. ad v , 60].

PSALMUS CXV

spacer118 Massae sequaci bracteas] Quae scilicet ictu malleorum diduci et dilatari potest et quae, dum movetur aut plicatur, crepitat. Huiusmodi enim laminae seu lamellae potius tenuissimae Latinis bracteae appellantur. Virg. 7 Aen. [actually VI.209], Leni crepitabat bractea vento.

PSALMUS CXVI

spacer39 Polliciti tenax] Servans promissorum. Sicuti Horatius [Odes III.iii.1] Iustum et tenacem propositi virum vocat integrum et constantem.

spacer52 Damnatus voti] Quod postea dicit reus voti. Qui enim foto facto aliquid se praestiturum promisit, ille tamdiu obligatus et quasi damnatus atque obstructus est donec voto soluto seipsum liberet. Virg. [Ec. v.80] Damnabis tu quoque votis. Pro quo iurisconsulti veter3es dicebant damnas, ut damnas esto, id est obligatus ad hoc vel illud faceindum.

PSALMUS CXVIII

spacer21 Licebit] Pro licet aut quamvis. Ita Martialis lib. 7 [actually VIII.xxi.11 sq. with stent for sint] Sint astra licebit, Non deerit populo te veniente dies.Imo Horat, Epod. xv [v.19], Sis pecore et multa dives tellure licebit.

PSALMUS CXIX

spacer99 Doctior doctoribus] Insignis aliquid re ipsa amplificandi modus per comparationem. Qui enim praestantibus in re aliqua praestantior est, eius praestantiam verosimile est minime esse vulgarem. Talia sunt illa Virgiliana et Horatiana [Ec. v.33, Odes I.xvi.1), Formosi pecoris custos formosior ipse. O matre pulcra filia pulcrior.

PSALMUS CXX

spacer11 Scythae] Scythia complectitur regiones et gentes amplissimas et populosissimas tam in Europa quam in Asia versus septentrionem habitantes, in quibus etiam sunt Mesechitae, quorum psalmus meminit, sic dicti a Mesech filio Iapethi, a quo gens illa propagata red est. Mesech, id est, tendens arcum quo etiam nomine Scythae hoc loco celebrantur. Vox autem Kedaraeorum, quae in Ebraeo est, deducitur a Kedar filio Ismaelis, a quo dicti sunt Kedaraei vel Kedareni populi Arabiae quos posteri Saracenos appellavere. Nomen habent a nigedine, ut quodammodo simul doleat David quod sibi conversandum sit cum nigris, id est improbis et sceleratis.

spacer14 Quum silva flagrat] In fontibus Hebraeis lingua haec virulenta et dolosa nominatim comparatur carbonibus iuniperorum. Scribunt autem de materia iuniperi accensa quod mirum in modum adurat et ignem vel ad integrum annum foveat, modo cinere cooperiatur. De eadem Plinius [N. H. XXIV.xix.5] scribit quod serpentes ipsam fugiant, ideoque etiam homines eo tutius sub ea quiescere possent, quod de propheta Elia perhibetur 1 Reg. 19:17.

spacer18 Mapalia et magalia] Proprie sunt tuguria Maurorum et Numidarum agrestium, oblonga, incurvis lateribus tecta quasi navium carinae, ut Sallustius ea describit in Iugurtha [xviii.8].

PSALMUS CXXV

spacer7 Si fractus] Desumpsit haec ed oda 3 lib. 3 Horatii [v. 7].

spacer10 Moenia montium] Sunt enim montes urbem aliquam circumdantes, eius quasi munimenta et moenia. Ita Pindarys Olymp. 8 [v. 25] regionem mari septam vel insulam vocat ἁλιερκέα χώραν.

spacer12 Praesidio viduos] Praesidio destitutos. Vide Psal. 78 [not. ad v.. 78].

PSALMUS CXXVI

spacer4 Metum librantes] Varie affecti, alternis iam spe, iam metu animum subeuntibus.

PSALMUS CXXVIII

spacer13 Plantaria] Plantarium Virgilio [Georg. II.27] planta aut stirps est quaelibet quae in terram depangitur. Plinio [xxx] seminarium est novellis arbusculis cositum, unde plantae novellae alio transferuntur.

spacer14 Pubescunt] red Germinant, adolescunt. Virgil. 2 Georg. [v. 390], Largo pubescit vinea foetu.

PSALMUS CXXVIIII

spacer6 Sulcis] Vide Psal. XXXVIII [not. ad v. 56].
spacerHostis ad fastidium] Insignis amplificatio supplicii, cuius etiam hostem, alias infestum et crudelem, capiat fastidium. Id enim grave et diuturnum esse necesse est. Vide Psal. CV [nescio ad quid hoc spectet].

spacer8 Nervo servitutis] Vinculis, carcere. Terent. [Phormio 696] In nervum potius ibit, id est in vincujla.

PSALMUS CXXX

spacer13 Non furiis tristis es asperis] Non fuerenter irasceris.

spacer32 Noxis eximet] Liberabit a peccato et omni malo.

PSALMUS CXXXI

spacer8 Sublime vectus] red Pro sublimiter. Adiectivum neutrum pro adverbio, more Graeco. Virgil. [Aen. VII.510], rapta spirans immune securi, id est immainiter. Talia sunt longum laetari, acerba fremere, inexpletum lacrymari, indomitum furere, torvum videre. Vide similia Psalmo XL [not. ad v. 11].

PSALMUS CXXXIII

spacer9 Inebrians uligine] Insignis metaphora. Sicuti enim haustu vini largiore corpus humectatur et homo inebriatur, ita imbrium humore terra irrigatur et foecundatur. Est autem uligo proprie naturalis terrae humor, ex ea nunquam recedens.

spacer10 Hermonis intonsi] Cuius virgulta vere novo frondentia nondum sunt amputata. Hoc enim est montes et arbores, quarum folia et frondes poetis comae sunt, tondere. Horat. [Odes IV.iv.57] Duris ut ilex tonsa bipennibus. E converso dixit Virg. [Aen. V.77 4, cf. Georg. III.21] Ipse caput tonsae foliis evinctus olivae. Vide Psal. XC. [not. ad v. 7].

PSALMUS CXXXV

spacer7 Privam] Privum est quod uniuscuiusque proprium et peculiare est. Horat. [Epistolae I.i.92] Conducto navigio aeque red Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.

spacer19 Septemfua flumina Nili] Quia Nilus septem ostiis celeberrimis in mare Aegyptium influet. Quorum nomina vide apud Melam [Pomponius Mela II.cv.3 sqq.].

spacer23 Amorrhaeum] Qui sic dicti sunt ab Amorrhaeo filio Chanaan, et ultra et cis Iordanem longe lateque habitarunt antequam ab Israelitis eiicerentur.
spacerSeon] Rex Amorrhaeorum quem cum Israelitis iter intercluderet interfecit Moses et regionem eius occupatam Rubenitis et Gaditis assignavit.

PSALMUS CXXXVII

spacer27 Evertite fundamentis] Versus spondaeicus habens in quinta regione spondaeum.

PSALMUS CXXXVIII

spacer25 Quod superest, si quid superest] Elegans ἐπανόρθωσις. Qualis illa Ciceronia [Epistulae ad Atticum IV.viii(a).3, where modern editors read removerit], Quid sit quod a me removit, si modo removit, ignoro, aut etiam illa Horatiana [Odes IV.iii.24]:

Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

PSALMUS CXXXVIIII

spacer1 Momenta] Momentum a moveo est minimum temporis spatium, a nictu oculi, Germanis dictum ein augenblick. Vult enim dicere nullam vel minimam vitae suae partem Deo incompertam esse. Momentum quoque in lancibus librae, iam in hanc iam in allam partem vergentium, notum est, Graecis ῥοπή.

PSALMUS CXL

spacer25 Linguae loquacis perfida vanitas] Pro hominibus garrulis, perfidis et vanis. Sic Psalmo I [v. 1] impietas pro hominibus impiis.

PSALMUS CXLI

spacer5 sq. Odore thureo] Qui ex thure exhalat. Virg. [Georg. II.116] sola est thurea virga Sabaeis.

spacer7 Libamine] Pro libatione religiosa, quam Graeci σπονδή vocant.

spacer16 Palpet] Palpo palpas, vel palpor palparis palpari, deponens, i. e. blande, leniter et quasi tentando prensare, demulcere vel tangere. Acciptfur vere pro adulari. Nam is assentatorum gestus est. Hinc apud Plautum et alios sunt nomina palpo, palponis, palpator et palpatio pro adulatore et adulatione. Iuvenal. [i.35] quem munere palpat.

spacer21 Salubriter] Adverbium a Livio usurpatum [III.lix.1, III.lxii.3] a quo salubrius et saluberrime.

PSALMUS CXLII

spacer18 Dum sedes hominum colo] Id est dum vivo et habito inter homines.

PSALMUS CLXIII

spacer11 Lucis exsors] Tenebricosus aut tenebris inclusus. Vide Psal. 91 [not ad v. 4].

spacer20 Cane torrido] Sirio, de quo plura vide Psal. 1 [not. ad v. 8],

PSALMUS CLXIIII

spacer22 Iaculis sequacibus] Τὸ ἄψυχον more poetico eleganter facit ἔμψυχον. Sequax dicitur quod strenue et cupide insequitur. Tribuitur hoc epitheto a poetis passim capreis, oculis, flucitibus, item curis, quae nullis profectonibus, navigationibus aut armis arceri possunt quin insequantur. Lucr. 2 [vv. 48 sq.]:

Re veraque metus hominum curaeque sequaces
Nec metuunt sonitus armorum nec fera tela.

Ita hic iaculum sequax est quod sequi non desinit antequam vulneret, quasi siti quadam sanguinis humani et cupiditate nocendi teneatur, ut Ho meus quoque de huiusmodi sagittis loqui solet.

spacer39 Laquearibus] Laquearia et lacunaria partes sunt aedium seu conclavium, oppositae pavimento, quod pedibus teritur. Quia autem partes illae conclavium superiores studiose exornari a magnificis solent, tecta laqueata sunt Horatio [Odes II.xvi.11 sq.] domus principum et magnatum splendidae quas circum curas et solicitudines volitare aserit. Eodemque modo Cicero [De Domo Sua cxvi.5] vocat porticum pavimentatam. Sicuti enim pavimentum decus est eius partis cubiculi quod pedibus teritur, ita lacunar ornat eam quae supra caput est partem, quam vocem etiam nonnulli ad caelum stellis distinctum eleganter transtulerunt, pro caelo dicentes laquearia caeli.

spacer44 Tholus] Proprie concamerationis aut fornicis medium seu umbilicus in quem laterum aut trabium capita coeunt, cui antiquitus voventium anathemata seu donaria votiva affigebantur. Virg. 9 [vv. 407 sq.}:

spacersi qua ipse meis uenatibus auxi
Suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi.

spacerAureis] Id est pulcris, pretiosis. Quae enim prae aliis pulcra et pretiosa sunt poetis aurea dicuntur, ut Venus aurea, lumen aureum, liber aureus, auro magis aurea virtus.

PSALMUS CXLV

spacer25 Contagium] Contagium ii, contagio, onis, et contages, is accipiuntur pro morbo aut re aliqua vitiosa quae contactu nocet et veneno suo alios inficit. Lucret. [IV.311]:

spacer Quae contage sua palloribus omnia pingunt.

spacer37 Ferarum saecula] Vide Psal. 77 [not. ad v. 47].

spacer45 Opisque compotes] Ope videlicet impetrata aut cum votorum suorum facti sunt compotes.

spacer46 Qui pectore cunque] Pro quicunque pectore per tmesin.

PSALMUS CXLVI

spacer22 Esurie] Pro fame. Apud Catullum [xxi.1, xxiii.14] est esuritio, apud Varronem [Menippeae fr. 521.2 Bücheler] esurigo eadem significatione, ab edo.

PSALMUS CXLVII

spacer5 Fractos animi] Id est animo fractos seu pusillanimes. Poetice. Eodem modo egregius, praestans, lapsus, victus et alia similia cum voce animi passim a poetis coniunguntur. Et paulo post ipso psalmo [v. 21] dicit simplex animi.

spacer25 Ahenis] Vocabulum poeticum diversimode pro ratione carminis usurpatum. In soluta oratione dicimus aeneus. Hinc poetae, diphthongo per dialysin et aspirationis epenthe7sin divisa, dixerunt aheneus. Horat [Epist. I.i.60 sq.]:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHic murus aheneus esto:
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

spacer34 Et glacie fraenat] I signis metaphora. Glacies enim cursum fluminum sistit, eaque ripis suis quasi alligat et adstringit ut fraeno equi cursus sistitur, quod hoc loco est fraenare lapsus aquarum. Glacie vero liquefacta et soluta mox decrescentia ripas Flumina praetereunt, ut canit Horat. 4 Od. 3 [vv. 3 sq.].

PSALMUS CXLVIII

spacer18 Rotatiles] Vox a poeta, ut videtur, novata. Est autem rotatile quod rotae instar in orbem potest circumagi, quales sunt circuli illi caelestes de quibus hic loquitur.

spacer27 Vasta cete] Vide Psal. 104 [not. ad v. 62].

spacer28 Repostos] Pro repositos. Virg. [Aen. I.26] Manet alta mente respostum. Et impostor quasi impositor, qui fradulenter aliis imponet. Vide Psal. 46 [not. ad v. 39].

PSALMUS CXLVIIII

spacer7 sq. Filiae Sionis] Id est, virgines et matronae Hierosolymitani, sicuti Horat. Od. 3 lib. 4 [vv. 13 sqq.]:

Romae, principis urbium,
spacerDignatur suboles inter amabilis
Vatum ponere me choros,

ubi per sobolem Romae intelligit adolescentes et cives Romanos ex urbe Roma, tanquam ex matre, oriundos.

spacer12 Pectine] Pecten hoc loco idem est cum plectro, de quo supra Psal. 30 [not. ad v. 16]. Virgil. [Aen. VI.647] iam pectine pulsat eburno.

PSALMUS CL startme

spacer11 Nabliis] Vide Psal. 33 [not. ad v. 6].

spacer16 Sonore] Pro sonitu, more Lucretii et Virgilii, quorum ille in primo [644]: lepido quae sunt fucata sonore. Idem canor pro cantu dixit in quarto [vv. 181 sq.]:

Parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
Clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.

Finis

 

 

 

 

 

spacer