Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS V, SCENA i
PROCRIS in venatrice habitu

O quanta facere, consuetudo, potes,
Natura merito audire quam potes altera!
Sic grata taedio afficere, dulcedine 1015
Miscere amas ingrata naturae aemula.
Quum primum asylum petiit hoc noster pudor,
Atque a perosis me abscondit viris,
Quam vita tristis! Sola quam cassa organis
Luxus prioris foeminis, illa comam 1020
Ornante, vestem hac, tertia parem ineptiis
Adhibente curam paribus. Ut longas nimis
Duro ex cubile fallerem noctes queri
Eccho accinente amorem, et insidias virum
Et corda ferrea mos fuit. Nunc immemor 1025
Horum malorum libera sylva fruor,
Castoque casta misceor Phoebes gregi.
Nos non superba dominii ambitio capit,
Non cura servitutis effringit gravis,
Dubiosve non distractat unius favor. 1030
Invidia vulgi, aut aura popularis levat
In praecipitia fulminisve ictum penes.
Fraus nos iniqua nescit, haud vario metu
Intexta vexat spes, at omnis nescium
Angoris animum libera voluptas fovet. 1035
Ergo aut fugaces urgeo innocuo cane
Lepores, vafrasque callida insidias feris
Tendo, aut sequaci pede vias longas legens
Timenda damis et famem et caenem peto.
Quam curiosa non nimis adornans coquo: 1040
Oxygala miscens mensa in ipsa orientia
Secura vescor, aquisque quas e fontibus
Natura proma-conda vicinis dabit
Sitim levabo. Nox ubi suadet, leves
Sensim elaborant garrulae somnos aves. 1050
Philomela dulci porrigens guttur sono
Lingua potitur Tereo invito nova note
Fideique formam geritur invitam suae,
Mecumque Athenas devovet, mecum viros.
Oblita amoris sic fruor aperto aethere 1055
Et rure vacuo, teste ago vitam polo.
Hic vitia nulla, nulla suspicio dolit.
Vicina nobis turba satyrorum fide
Coniuncta firma est foedere involabili,
Veriti Dianae numen ut nemorum deae. 1060
Adeoque nostris semper immixiti choris
Mansueti ut essent, saepe colloquiis vacent
Dulcique longas contrahant cantu dies.
Sed en Diana diva sylvarum venit.

ACTUS V, SCENA ii

Intrant Diana cum nymphis.

DIA. Ubi nostra Procris? Procri, ut agrestis placet 1065
Tibi vita? Iura quomodo arrident mea?
Non rigida nimium? Dulcia (ut es ipsa) omnia.
Effare quae Venerea nosti praemia.
Atque illa casta (sola haec dum frueris placent,
Spreta reliqua), colere nunc sylvas potes? 1070
PROC. Possum. Probasti spero Iove maior dea.
DIA. O duplice amore merita! Nam reliquae meum
Petiere regimen foeda fugientes stupra,
Incestum amorem, turpem adulterii torum.
Sed te a pudicis noster Hymeneis amor 1075
Et nuptiarum adhuc novarum gaudiis
Ad sola misit loca, ut ames lucos facit.
Aliquo favore digna speciali, mihi
Amore, honore proxima es. Ponas tuum
Vulgaris arcum gratiae signum, tuam 1080
Depone pharetram, ceteris nymphis parem
Hoc sume iaculum, certius nullum tuo
Phoebive pharetrem habere vel Amoris scias.
Mille instar unum est, citius exhaustum geret
Apollo pharetram, Iupiter inermem manum 1085
Quam tu querere. Cuspide hac fatum sedet.
Fortuna iuris nil habet, gravitas nihil
Levitasve, nil vel brachium. Quamquam feram
Notabis oculis, et manu excutiens petis
Assequitur, atque a caede cito victrix redit. 1090
Canem hunc habeto, nobilis cursu cito est,
Meritoque Laelaps audit, ita socios suos
Praevertit omnem turbo seu ventum ocyor.
Venationi accingere, hodiernus iocus
Quanta ista, Procri, munera probabit tibi. Exeunt. 1095

ACTUS V, SCENA iii

Intrant Cephalus, alumna, Damalis, Charinda.

CEPH. Suadere vos potuistis.
AL.En visas fugit.
Nunquam timidior hirculus matrem tener
Sequitur pavore vano et a sylvis tremens.
CEPH. Lateamus istic, dummodo huc vertat pedes
Feras secuta. Dii quibus curae est amor, 1100
Ita me iuvate, ut non novas ignes peto
Libidinisve agitatus inhonestae aestubus,
Vetitos amores ambio, illicitos toros,
Sed quaero proprium castus Hymenaeum procus,
Quem fictus assecutus in re perdidi. 1105

ACTUS V, SCENA iv
PROCRIS in venatione, EUMETIS

EU. Audito pauca, nympha, et antiquo tuo
Pateas amico.
PROC.Dea carebit mea.
EU. Mihi crede, gratior abes. An nondum vides
Pharetram abstulisse arcumque? Quantum dedecus!
Tot in puellis unica pharetra cares. 1110
Hoc castitatis symbolum dea dat suis,
Et miror ipse audere virgineo choro
Miscere temet consciam admissi stupri.
Diana solas in gynecaeo suo
Feret manere virgines, lucos suos 1115
Quos castitatis templa syncerae erigit,
Vitii asylum renuit urbanis fore.
PROC. Me miseram! Et ipse lucus indignam expuet,
Ipsasque sylvas atra suspicio colit?
EU. Frustrane volucres lumina ac linguas habent? 1120
Hic garrula habitat pica, facunda est avis,
Corvusque, dignas det licet poenas, loquax.
PROC. Quae reliqua spes est? Quo meum cum me tegam
Antro pudorem?
EU. Deseras sylvam cito,
Pete civitatem, aulamque confugias tuam. 1125
Simulare disce, et vive vel specie bona.
PROC. Simulare simplex nescio aut fuco tegi.
Leget in pudore vitia me quisquis videt.
EU. Memor suorum quisquis est, parcet tuis.
Dat ille veniam facile, qui venia indiget. 1130
Austera sylvam castitas rigidam facit.
Queis ipsa pura est, saevior punit mala.
PROC. Potestne sceleris esse vir tanti immemor?
EU. Propria dolebit culpa, cum meminit tuae.

Erumpunt e latebris Cephalus et faeminae. Procris visos fugitura ab Eumete et aliis detinetur.

AN. Atque iste veste amor? Eae ardentes preces, 1135
Queis virgo Cephalum a Venere petiisti virum?
Iugalia haec promissa, cum dextras sacra
Iunxere gratas iure? Pollicita es viro
Bimestrem amorem? Et ante festa iugalia
Mala desiturum in odia?
PROC. Digna ego coniuge? 1140
Cephaloque? Mitte, alumna.
AL. Crudelis viro es,
Quod facilis aliis fueris?
DAM Aut veniam negas
Tibi ipsa?
CHAR. Dante, quem venia solum petis?
DAM. Oramus, aliqua cura si nostri tibi est.
CHAR. Lacrymas per istas exue hanc mentem feram. 1145
AL. Per matris oro cinerem et id quicquid manet
In me parentis, coniugis, nostri, tui.
PROC. Pudor, marite, coniugis. Veteres meos
Rogo per amores, sume quas poenas placet.
Nam poena venia est, quam decet Procrini dare. 1150
CEPH. Imo ipse veniam invitus offendens peto.
PROC. Infida thalamos temere peccavi in tuos.
CEPH. Merui, pudori temere diffisus tuo.
PROC. Admisi amores pectore alienos meo.
CEPH. Vicitque amorem insana suspicio meum. 1155
PROC. Quam nostra iustam culpa declarat nimis
CEPH. Tua quam probavit impiam constantia.
Murus minori cessit impetui aeneus.
Diana tanto muneri succumberet,
Nisi quod pudoris forma sit custos mala. 1160
PROC. Sed adeo amantem laedere maritum impium.
CEPH. Cessissem et ipse credo, si tanta et mihi
Munera darentur. Aderat et cani senis
Malesuada lingua. Lingua senis oraculum
Morum bonorum vitia virtutes facit. 1165
EU. Agnosco, Cephale, quod ut et abluerem scelus
Factum retenens, studui ut et reddam tibi.
Da, Procri, veniam. Obscoenus ego fueram senex.
Veram volebam adulteram, ignarus doli.
CEPH. Oblivionis osculum hoc pignus meae. 1170
PROC. Amor futurus utrumque delebet malum,
Tuum improbabit, reddet infectum meum.
Te praeter heros nullus ipseve Iupiter
Mihi placebit, esto rivalis tuus.
CEPH. Prae Venere Procin eligam, caelebs siem. 1175
PROC. Sylvae, valete, aliquando deliciae meae.
Severa nimium nemora, successus rudes,
Rigida, atque amori pectora aliena, ut loci.
Et tu, Diana magna, cum sylvis tuis,
Donec vocabo gravida Lucinam, vale. 1180
Phoebeiae ista signa militiae tibi,
Coniux, dicabo, iaculum hoc ac illum canem.
Virtute sunt hac maxima, nunquam domum
Redeunt inanes, fata sic missas regunt.
CEPH. Sunt dona abunde grata, sed propere loca
Linquemus ista, proprios petimus lares. 1185
Lux ista quoties annuo cursu redit
Ut nuptialis melior habeatur volo.
Dedit illa tantum, reddit haec Procrin mihi.
Vestras, puellae, cernere choreas, iocos, 1190
Speramus, unde haec gaudio afflueret dies.
Dii dent quod unum mutuae curae petunt
Fomenta amoris, odia amatorum fore. Exeunt omnes.

Finis