Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS IV, SCENA i
DAMALIS, CHARINDA, PHORUS merces ostentans

PHO. Illud? Smaragdus Cyprius. DAM. Ut radiat! PHO. Nihil 775
Illustrius. Fuisse me memini Cypro
Cum magna vis piscantium in cetariis
Pansis parati retibus stabant diu
Thynnos petentes. Territi pisces loca
Consueta linquunt: causa, marmoreus leo 780
Stabat propinquus, et ita vive oculos lapis
Iste simularat. Hos ut adigantur viri
Effodere inanes ne suam redeat domum.
CHAR. Res mira. PHO. Nobis ne quidem rarum. DAM. Quis hic
Lapis est? PHO. Iaspis. CHAR. Dignus hoc lapide annulus? 785
PHO. Dignus? Cupido olim officina in Lemnia
Iners sedebat. Iacula fracta aurea
A matris ita habebat, in gyrum omnia
Excudit artes patris imitatus sui.
Numero ex eorum hic annulus, quem si induas 790
Dicito annulari, tanta per venas eas
Virtus feretur ad cor, ut sit saxeum
Amore mollietur. CHAR. O dones mihi.
Damalis, caveto, nunc tuis hortor procis.
DAM. Servato proprio, ne sit alienus nimis 795
Illud priusquam absolvetis sudarium.
CHAR. Egone? DAM. Frustra nuper ita calles acum?
Matrona pol haec sciet. Ego statim deferam.
PHO. Sed ecce speculum. DAM. Per deas rarum! CHAR. Quis est
Usus? PHO. Puella poterit hic faciem suam 800
Sine prole pariende aspicere. DAM. Videam precor.
Charinda, te dedignor: o faciem meam!
Dii quam venusta! Venerem ut in templo refert!
Toties videbas, socia, nec dixti mihi? CHAR. Sed et ego videam meam.
DAM. Cave. CHAR. Quid cavebo? DAM. Ne tuam faciem videns 805
Amens timore vel dolore evaderes.
CHAR. Non forma curae. Dii boni! Num sum bifrons?
Et post et ante video. DAM. Ego experiar sive
Per Venerem ita est. En angulo orantem abditam
Matronam. CHAR. Ubi? DAM. Coram lare, subauscultes. 810
CHAR. Pro coniuge orat horiolor, ita ardent preces.
AL. O dii penates! Rite si vestris placent
Oblata statuis serta, violatam hospitem
Defendite. CHAR. O matrona, quam loquere hospitem?
AL. Ensem profani militis strixit manus. 815
DAM. Ut iactitet manubrium forte aureum.
CHAR. Sed et recondidit. AL. Timeo alumnae in sinu.
DAM. Bona ominare, mitis est iuvenis magis.
Adest amice. CHAR. Pignore a domina dato
Obtinuit aditum. DAM. Xenia quanta habeat vide. 820
CHAR. Totum ecce noctem muneribus insumpsimus
Tantum videndis, et tibi superest tamen.
DAM. Amabis, et anus sis licet, nugas eas.
PHO. Crinalis istic acus ad ornandas comas.
Umbella cum qua si puellares genas 825
Velare nosses non hiaret chasmatis
Facies, adustus ut ager aestivo cane.
AL. O dii! Quid hic? PHO. Pavonia est muscaria
Iunonis ales caudae in loco †ortugium†
Gestavit, ex quo iurgia novercae suae 830
Est dominus ultus, spoliaque has plumas tulit.
AL. Iunonis iras non emam. PHO. Auriscalpiam
Habeto, dentiscalpium. DAM. Cede hoc mihi,
Matrona, dum quas scalperes dentes habes.

ACTUS IV, SCENA ii

Intrat Cephalus.

CEPH. Nunc pone larvam, Cephale. Posita est Procridi 835
Sua castitatis umbra. At Aurorae cadat
Hostia patronae fraudis. Inhonestos dolos
Bono retexi. Nunc meum vultum induam.
Matrona, faustum mane frugi faeminis
Ac antelucanis. CHAR. Rediit a longa herus 840
Venatione. Prima ego dominae feram.

Matrona clam dimittit Phorum ne videat Cephalus. Exit ipsa.

DAM. Imo ego. CHAR. Sed ipsa. DAM. Maneto. CHAR. Dimittas.
DAM. A me secunda. CHAR. En exiit certantibus
Leaena et ursa. Prima seu vulpes anus.
DAM. Cur tu sinebas, ursa? CHAR. Tua culpa, aedipol 845
Lues. DAM. Libenter istud experiar, sequar. Exeunt ancillae.

ACTUS IV, SCENA iii

CEPH. Quid video? Certant quae prior gratum ferat
Nuncium. Et an ergo gratus adventus viri?
Vel ficta fallit castitas? Vix has dolus
Suadere potuit, se lateat aeque ac eas. 850
Num falsa potuit esse matronam latens,
Qua non propinquum pectus est proprium magis?
Quid ergo? Casta est. Dii boni, quies sunt iocus
Humana, si non dicere et castam queam.
Occurrit aegro pectore. Quos rivulos 855
Casti doloris fudit, ut viduam domum
Viduamque semet questa! Eas potui miser
Amare lacrymas, desinere caeptos dolos.
Et utinam! At urget usque veteranum scelus
Canumque vitium Eumetis. Attollit genus 860
Muneraque adauget nec meae (absentem ratus)
Famae pepercit. Nulla zelotypo viso
Mulier maneret fida, vel fieri abnuat
Quod visa, et ipse ego in meum prudens malum.
Meos timores facere conabar ratos. 865

ACTUS IV, SCENA iv

Intrant mulieres maestae.

Sed en mulieres. Faminae, ut Procris valet?
DAM. Matrona loquere. CHAR. Loquere. AL. Vos effamini.
Levior loquatur luctus, at noster stupet.
DAM. Dixti decere virgines parce loqui. 870
AL. Nisi quod rogavit. CHAR. Egone responso necem?
CEPH. Quid est, mulieres? AT. Fata quae domui imminent!
Modo te carebat domina, nunc illi cares.
CEPH. Quis casus aufert? DAM Miles insulsus. CHAR. Ferus.
AL. Cruentus. CEPH. Ille quid? DAM. Mihi nunquam nigri 875
Placuere crines. CHAR. Nil boni asportant saga
Haec militaria. CEPH. Rapuit sponsam meam.
Ea prae pudore latitat. AL. In lethe latet.
CEPH. Infamiae lethe obruta. AL. At metuo necis.
CEPH. Utinam! Superstes ne siet honori suo: 880
Procride potitus miles est, abdit caput
Pudibunda. DAM. Deceat te magis caput abdere.
AL. Sycophanta mendax quisquis ita dicit. CEPH. Meus
Accusat oculus, non ita accusans placet
Sycophanta ut esset. Imo tunc mendax fuit 885
Sycophanta, tunc cum missus est a me illius
Speculator oris, detulitque animae meae
Candorem in ore referre et internum parem
Modestiae esse, qui fuit fuci rubor.
AL. Nondum licebit credere. CEPH. Ego miles fui 890
(Vel idea magis herois aliqua poetici.)
Dans larga, largiora promittens levem
Movi, osculata est perfida et thalamum obtulit.
AL. Cui? CEPH. Mihi. AL. Tua est sponsa. CEPH. Personae datum
Quodcumque simulanti. AL. Iste simulatus quis est? 895
CEPH. Polemoceraunus. AL. Unde is? Ubi? Quonam patre
Patriaque? CEPH. Fictum est nomen. AL. En aliquid nihil!
Adulteram, inquis. Cur? Quia alieno vides
Cedentem amori. Cuio amori? Militis.
Quis iste? Nemo. Nemo praefertur tibi. 900
Quid merita? CEPH. Tam sit corpore ac animo procul.
AL. Sed nimium amavit potius. O stultos viros!
Tot inter oculos caeca suspicio anxios
Ut ludit animos! Posse tam immensos putes
Latere amores, atque vicinos ita 905
Esse absque signo coniuges? Parvum tui
Rear esse amorem in Procride, instinctu nisi
Praemonita quodam amarat, ignotum licet.
Coactus amor est quem viri nomen facit,
Verusque amor atque liber animaram magis 910
Quam iuravit manuum insitus nec tam Iovis
Iurata curat numina quam amorem suum.
Te Procris, et nec coniugem reputans amat.
Tua illa amavit oscula, amplexus tuos
Ipsum te amavit libera, et nondum fidem 915
Meditata pactam, scito non sponsalibus
Urgeri amorem invitum, at ex animo suo
Te firme amare Procrin, et voto sine.
Hinc exulabit? Odium amore merebitur
Nimio, quod in te prona nimis? CEPH. Aliis putem 920
Posse abstinere qui me in ignotum ruit?
AL. Aliusne basia tua, tuas alius genas
(Hac illa amavit) feret? Age ferum animum exue.
CHAR., DAM. Revocato dominam. CEPH. Sponte decessit trucem
Cultura sylvam, exosa cum insidiis meis 925
Virile nomen omne, venantis deae
Operata studiis. CHAR. Nonne nos famulae sumus?
Dominam sequamur, degere in sylvis queam.
DAM. Ego virgo paterer vivere. AL. En calidus salit
Per membra sanguis pristinus, ea emarcida. 930
Venationi crura sufficerent puto,
Dominam sequamur. CEPH. Me relinquetis? Magis,
Hera revocetur. Ardet in nobis amor
Furibundus, assueto acrior. Si non silex,
Et vestro duret corda, reddito coniugem. 935
Consulite, si vel thure placare queat. Exeunt.

ACTUS V, SCENA v
EUMETIS solus

Vixdum iugavit lutea rubentes equos
Aurora, prima luce per rimas means
Sponsis pudorem ingrata suffundit novis,
Quam gnaviter nunc vegetus adolescens meus 940
Novum elaborans Herculem (nocte unica
Gignendum ut exuperet Iovem) operi se applicat
Citum execratus mane. Riseret nunc iocos
Turbare amatos cuncta dum arrident bene
Vigiles familiae, claudit aut oculos sopor, 945
Potentius vel lumen argentum tenet.
Sed est timendus Cephalus, expedietque ego
Ut sim molestus: ille quam immineat reo
Vulcanus alter, prodet inopinum dies!
Ut cedat ille bene, mea multum interest. 950
Esse ipse potero proximus, lenonibus
Faelicitatem hanc gratulor. Iuvenes ubi
Nobis puellis larga dantes praemia
Iactura honoris maxime atque pecuniae
Preciosam amicam possident, pulchellulis 955
Horum puellis fruimur absque molestiis
Sumptuque, quanto emisse parasitus solet
Quae regis apponenda mensa tangere
Aeque ac cicutas audet, illa tepentia
Semesa valide devorat, nec regii 960
Paenis colorem timet, ita et Procrin mihi
Nunc imparem nimis atque delicias heri
Sperare nondum fas, sed ubi paucos dies
Polemocerauno serviit, carnario
Praeponar ipse, tangereque heriles dapes 965
Audebo. Salacia osa sunt bellaria.
Amo, senecta ignava deposita est, nova
Ardet iuventus. artificialis Venus
Prurit per artus, caecaque libido furit.
Cor mihi liquescit, quasi solem inspergas aquae. 970

ACTUS IV, SCENA vi

Intrat Cephalus.

Sed ecce miles. Dii boni, ut maestos suos
Defigit oculos, tristi ut incedit gradu!
Serpere coitu sic ab hesterno solent.
Polemoceraune, mane tibi faustum siet
Noctique simile. CEPH. Vota te cingant tua, 975
Eumeti. EU. Qualis nunc tibi Procris placet?
CEPH. Formosa nimium, dulcis, et facilis nimis.
EU. Dixi futuram. CEPH. Num probata unquam prius?
EU. Non mihi, sed esse faeminam et forma bona
Mage quam pudica noveram. Blandum senem 980
Quid non valere? Nec minor spe res erat.
Sedulus amoris excito cineres mali,
Te tollo ad astra, aspergo dilectum virum
Damno pudendis sordibus. Pavidum male
Te ac haesitantem armavi et audaci manu 985
Lasciva ad opera: si supra humanam nihil
Naturam haberes, impar his meritis fores.
CEPH. Non si adsit ensis diceres. Labes senum,
Numerare gaudes scelera? Lentos vindices
Recitando facta provocas? Laesos duos 990
Castissimum par coniugum, et amicos tuos
Meminisse gestis. EU. Sustines scenam probe,
Si fixa fervas ora, si vultus gravem
Iovem. Quis hic est? Cephalus? Heu perii miser.
CEPH. Est Cephalus, atque hunc eram quando tuum 995
Fallens amicum libere (absentem putans)
Lusisti amaris scommatis, saevis iocis.
Merus colonus. Laedit oscula barbatus
Praedulcia. Impie vetule, aetatis pudor,
Homicida quovis peior, in famam ferox, 1000
Nostraeque testes exteros infamiae
Adhibes? Abito dum lates famulos meos,
Proculque nobis vivito ut vivas, abi.
Aliqua in eremo odiosus ignota late. Exit.

ACTUS IV, SCENA vii
EUMETIS solus

Eumeti, quid nunc restat? In quam rem malam 1005
Abibo? Merces ista lenoni datur?
Quem nunc salaces ederam in finem dapes?
Nunc saniora meditor: ineam gratiam
Cum vetero amico, et odia tam merita exuam.
Desertus uxore caret. Hanc si quo queam 1010
Modo invenire, reddereque amicam viro,
Redimere abunde potero quod laesum est prius.

Perge ad Actum V