7Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i
PROCRIS lyram pulsans, ALUMNA

AL. Apage, molestos organa doloris sonos.
Unus ne vixit Cephalus ad amores tuos
Mittendus? Unus amavit? Et fidus suae 560
(Suppone fidum) coniugi solus manet?
PROC. Sed nemo Cephalo par et in eodem die
Vocandus ulli, dignus in eodem Iove
Spirare, respirare. Quosquae alios iners
Formasse Titan, viliorique e luto 565
Videtur. Eius gratior facies mihi
Caperata quamvis atque praeproperi senis
Obducta rugis quam sit alieni lepor
Adblandientis oris. AL. Ita te affectio
Haec caeca fallit. Quae fores audacia 570
Apparuit istas?

Intrat Cephalus et Eumetis.

CEPH. Quae non Acheruntia claustra
Quae circum horrentes picea caligine taxi
Crassas expandunt umbras intrare, Iovisque
Iura timet Stygii fatalis iura paludis
His manibus violare. AL. Adyta sed muliebria 575
Audacia ipsa veretur, ac aliquos pudor
Gignit timores, ut queat Stygiae domus
Abolere virtus placita, et abeunti canem
Habere mitem;. At ipsi et heroes luunt
Violata Veneris sacra. EU. Parcetis deae580
Si peccet amor incautus. At nimium graves
Nimium severae quas dabit leges pudor.

Cephalus inter haec Procrin admiratur.

Si quem nec omnes tristis oceani minae Inter varias […]
Opposita nec terrere monstrorum seges […] Procrin adorans […]
A te videnda potuit, hae valeant fores 585
Modestiaeque rusticiae insipiens amor
AL. Odii penates, auxilia pereuntibus
Praestate subita. Debiles firma pedes,
O dive timor, hi non manus vitam dabunt. Exit.
CEPH. Diva, fugis? Nostra arma fugis? Non mitius isto 590
Ense Cupidineum iaculum est, aurum illud amantis
Quod grato terebrat cor vulnere, quando pusillum
Tendit Amor vindex materni numinis arcum.
Ah siccato mei dubios candoris ocellos
Ne fugiat timor innocuas iniurius ulnas. 595
Ne crede indignas divini sanguinis iras
In muliebre genus saevas iecur urere nostrum.
Monstrorum domitor dici mihi gloria. Si quid
Exosum et terris nocuum natura senescens
Ediderit, nostri est orbem purgare lacerti. 600
Vix homines nisi qui vita, non morte virorum
Diminuunt numerum generum laniens suorum,
Istum tinxerunt gladium. Non iure timebas
Quicquid habet saevi, quicquid formidinis. Hostes
Natum crede tuos contra: tuus, optima diva, est. 605
Hoc offensa timere, et nec mihi parce merenti.
PROC. Non te timebam, posse nec tali tegi
Mala odia fronte, posse durietiem sinu
Fovere forti heroa (nam heroem gradus
Testata, et oris illa maiestas tui) 610
Sed sponte dubiam quam dolor mentem occupet
Quae non arundo territat? Quam non pavor
Occasionem captat? Inopinum satis
Non apprehendens gaudium exposuit male
Dolor sinistrum ad omen. Ut longa fame 615
Semesa ferme corpora, alimento dato,
Per id necantur, quo carere est mors, cibum,
Absente domino nostra sic vidua domus
Dominaque. Parces maesta si nimium statim
Non app[ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .] hospite 620
CEPH. Quid viduam loqueris domino dominamque domumque?
Quid vanos terrere metus? Haec brachia faxint
(Praesidio secura meo es) non fecerit ulla
Hanc iactura domum viduam dominamve putari
Et (dempto tituli fastu) praesente fruaris 625
Ut domino faciam talis tibi serviet heros.
PROC. Non sic superba servum ut heroem feram.
CEPH. Dispereat quisquis dominus dicetur amicus.
PROC. Te gloriabor, hospite. CEPH. Alienus heroes
Nomen. PROC. Rudem me! Vota non capio tua. 630
CEPH. Sed satis hospes erit, si — PROC. Quid heros si tuum?
Effare aperte. CEPH. Dii boni! Quam blanda! Quam
Me praevenire studet! Manet tantum ut petam.
Sed sic pudicos linguae consuerit sonos
Sic haec pudicas semper auriculas mihi 635
Habere visa est. Ora titubant cum velim
Inhonestia fari. Veniam in me milite portet
Rusticitas, neque enim meus est amor aulicus, oris
Est minor, at mutus sedet imo in pectore maior
Noster amor. Melius qui noscis, Hegio, dices. 640
EU. Sufficiet hospes esse, nisi quales ego.
Servique socii, queis honos datur hospitum
Vis esse dominum. PROC. Comedet in mensa mea
Mecumque eodem poculo etiam hospes bibet.
EU. Post te osculatus poculum, faelix erit 645
Timeoque alumno ne nimius amor istius
Pocli bibonem faciat. PROC. Inque triclinio
Discumbet ille sponsi in absentis loco.
EU. Triclinii? Κλίνης, dea, volebas, age.
PROC. Perfricte frontem, vetule! Et usque adeo rubor 650
Liquit pudore comite flaccentes genas?
Illustris heros, scandalum hoc generis tui
Non casta voluit. Virginum vindex latus
Si teneat ensis, quique monstrorum cupit
Audire domitor, cur tuo adolevit sinu, 655
Senuitque canos usque tam faedum scelus?
Abscinde, si quam quaeris heroi fidem.
CEPH. Tentata satis. Eumeti, quid nunc est spei?
EU. Quid non? CEPH. Ut acri castitas ira calet!
EU. Scias calentes pertinaci eiusmodi 660
Indole puellas omnium ingenio optimas.
CEPH. Ah nimias, dea, pone iras, nolito severis
Vocibus heroem ad toti deflebile mundo
Funus, et ante diem venientia busta vocare.
Mene putas (seu cum humanos insana titillat 665
Diva salax animos) optare libidinis a te
Solamen? Temnunt heroica pectora, vestri
Non habui nascendus opus sine matre creatus.
PROC. Aliqua Minerva mascula. His habeam fidem?
CEPH. Succensens iam terra Iovi, et Titanos ab ausis 670
Flens cecidisse suis, reparabat praelia caelo.
Immensis gravida est iris, et tempore iusto
Enixa ingentem est (dixere Typhoea) molem.
Ille deos (neque enim tanti mens corporis impar)
Horribili nunc voce tonans, et iurgia vibrans 675
Impia nunc terret multos iaculatus Olympos.
Haec puer, inque trochi vice. Quum crescentibus annis
Velantur prima hirsuta lanugine malae
Divos ipsa sequi pavidos ad sydera, inani
Stat regnare polo, tanta ecce audacia monstri. 680
Congerit innumeros erecta ad sydera montes
Quos super elatus mons ipse altissimus, arci
Imminet aethereae novus hospes, territa viso
Turba deum, fronte in torva sua fata legentes.
Confugere Iovem, seu cum mors languida corpus 685
Obsidet, et victa erexit vexilla Suburra
Arcem vita suum cor confugit atque tueri
Seu petere auxilium, narrant ea cuncta Tonanti.
Ille timetque, doletque, indignatusque timores
Sceptra manu prensavit eburnea, “pectora” dixit 690
“Per mea (percussitque gravi sua pectora pugno)
Ultor ero,” excussus ferme ast hac voce Typhoeus.
Tum subito ante sedes vagiisse infantia nostra
Dicitur, et fecisse Iovem sine prole parentem.
Vim sentit periisse deus, graviterque gemiscens 695
“Me cor habere tuum,” dixit, “cerebrumque Minervam.”
EU. †De corde Iovis, ut dextra percussit Iovis
Tenens sceptrum regios animos puta,
Et robur ortum per, ut expectasset hunc
Gigas adultum, non tegat Nilus deos.† 700
CEPH. Tolle moras. Festino parem mihi gignere natum
Qui cum me astra ferant promissa, manebit in orbe.
EU. Unius aevi tanta sit virtus sinas?
PROC. O si vacaret dive, ut amplexus tuos
Eligere possum libera! At nunc desponsa sum. 705
EU. Nimium te inique castus Hymenaeus premit.
PROC. Sero recusem ferre iam affixum iugum.
CEPH. Quis foret Amphitruo? Quo pignore nobilis esset,
Dimidium nisi cum Iove divisisset amorem?
EU. Male ferre sponsus nequit, ut Alcmenes, tuus. 710
PROC. Sed nescia ista offendit. EU. Hunc Cephalum tuum
Finge. CEPH. Unus tanta haec carpet tua gaudia, Procri?
PROC. Uni parantur. EU. Potius anni dum sinunt,
Quot potes amores congere, et dum es amabilis
Ut amere ama, raras ligurito dapes 715
Dum proferuntur vir familiaris cibus
Quo implere ventrem potes anus et edentula.
PROC. Iuvenili amore dignus est, habeat sibi.
CEPH. Aulicus est. Forsan me dedignare, rudemque
Ducis, at horrendis non sic nutritus in armis 720
Quin tractare levi resonantes pollice chordas
Et saltare queam, dominamque ambire poeta.
Et roseas laudare genas, et pectus eburnum
Mirari. Audito —
PROC. Frustra laboras, fixus est animus mihi. 725
CEPH. Sic Cephalus, sic ambit amans? EU. Respectu tui
Merus colonus. Laedit oscula barbatus.
PROC. Sit vestro in ore rusticus, gratus meo est,
Solusque. CEPH. Satis est? EU. Unicum philtrum manet.
Zelotypus autem Cephalus. CEPH. Quamque ipse meretur. 730
(Namque Aurora dea est, roseo spectabilis ore)
Suspicione premit sponsam. EU. Eas vestes tibi,
Sordentem amictum, dat, pudicitiae tuae
Custodem, et umbras speciem operientes tuam.
CEPH. Unio quam decet hic frontem! Frustraque decorem 735
Nititur exuperare tuum tanti aemulus oris!
PROC. Pretium quod est? CEPH. Esto tui precium unio nostra.
PROC. Non licet. EU. Inepte, non licet quicquid latet?
PROC. Non me latebit ipsam, et amissam Fidem.
EU. Quid vana iactas nomina? Pudorem? Fidem? 740
CEPH. Ne crede hoc totum, deerit modus omnis honori.
Servus adest (verum ista tuis concedo puellis)
Gemmis, quasque alias fert nugas India, onustus
Sed tibi sulcata hoc gladio sua viscera tellus
Aurea prodet, te dominam captiva vocabit. 745
PROC. Melius Athenas cum meo Cephalo aestimo.
CEPH. Evomet ante pedes fundo tenebrisque latentes
Neptunus gemmas. PROC. Dextra non patitur data.
CEPH. Cum repeto patriam caelos, comitaberis et tu
Stella nitens, ursasque super, Semelamque deasque. 750
EU. Vicisti, habeto. Sterne te supinam tibi, et
Non puto latere militem officium suum
Cum sola soli est. CEPH. Sine oscula pignus amoris Exit Eumetis.
Sumam, ne renuas. PROC. Este, dii, testes mihi
Per vim coegit. CEPH. Agedum, locus aptus amori est — 755
Sed quid? Si videat Cephalus? PROC. At ponas viri
Memoriam, eris tu paullulum Cephalus mihi.
CEPH. Atque loco falsam culpabo. PROC. Impediet ioca
Meliora tempus breve. CEPH. Brevius est quam putas.
Monstrum mulierum, faeda me vide adultera. 760
Adeo libido nescit infraenis modum
Paucosque terra dat viros ut cum tuo
Adulterari coniuge effrons audies?
Tandem coacta castitas linguae, frequens
Modestia oris, quaeque virtutes deam 765
Te iactitabant, decidunt, larvae tuae.
Quid verum amicum posse si fictus procus?
O si vacaret inquit. Haec auris nisi
Audiisset, esset patula blanditiis tuis.
Delere speras oscula? Afflatus tuus 770
A turpiloquio faetet, has lacrymas putas
Testes ocellos fallere? Recondas tibi.
Per has placebis blanda simplicibus tuis
Commenta narrans, quaeque mihi quondam. Vale.Exeunt diversi.

Perge ad Actum IV