Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i
CEPHALUS […] militis […]

Amissus ergo Cephalus atque eius vice
Polemoceraunus adsum. Ita en vestes valent 290
Mutare vultum, quando concinnat novas
Ars cauta fraudes; posse †meae† larvis eis
Fallere meipsum reor, et ipsam Procridis
Latere amoris aciem, at aliena meum
Ambire thalamum fronte rivalis meus. 295
Sed caepta tu beabis, o Proteu, mea,
Et qui dedisti frontis alienae dolum
Gressus coactos adde divini pedis.
Da verba grandia atque quae fictam decent
Militiam, in ore Musa Calliope sedens 300
Heroa mentiatur Alcidae parem,
Herculea cudat verba sesquipedalia.
Tu vero veniam grata Simplicitas mihi
Synceraque dabis Veritas, si iura nunc
Violare vestra coner, ignarus doli 305
Et osor olim. Quosque iuratos Amor
Impune fallit caelites, veniam dateIntrat Eumelis.
Bene perieranti. Sed quis occurrit? Meus
Eumelis? Arte agendum ut auxilium meis
Caeptis peritus ferret ignarus senex. 310
EU. Quis tantus hospes applulit nobis novus?
Non iste nostros habitus, haud hominis decus
{ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ]
Me velle visus. CEPH. Omen occurris bonum,
Venerande vetule, primum in ignota pedem
Figenti arena, nomen (et sola puto) 315
Tacente nostrum, caeteris notum plagis.
Sed surge, senii tanta mihi reverentia est.
EU. Illustris hospes, debiti accipias libens
Hoc signum honoris. Cum licet nostris pares
Non loquitur annos vultus, at iuvenem super 320
Hominemque quiddam praeesse adorandum ferat.
CEPH. Mentitur aevum vultus hic, nunquam mala
Senii habiturus, flore perpetuo vigens.
EU. Deus ecquis? CEPH. Heros. EU. Nomen at liceat precor.
Mortalis auris digna modo si sit, doce. 325
CEPH. Polemoceraunos audio, cum gratia
Brevitatis omne mittitur epitheton volo.
EU. O terra faelix nostra te digna hospite!
CEPH. Me visa digna dixeris. Sed quas alit
Tellus puellas refer, ut heroe hospite 330
Videatur esse digna? EU. Te dignas ferunt
Sola astra formas. CEPH. Sed mihi terram placet
Beare vestram prole me digna patre.
Huc ergo classe vectus ingenti. Prope
Has veneram oras, nubibus quando polus 335
Obductus astris voluit aspectu a meo
Dilecta multum littora, et Procrin meam
Quam fecit omni forma famosam plagae
Habentia arcere. Aucta tempestas furit,
Aqueos gigantes petere dixisses polum, 340
Tanti elevantur fluctuum montes. Timor
Nautas tenebat anxius certae necis.
Immotus ipse rideo Neptuni minas,
Timore liber (degeneris animi timor)
In puppe residens, obrutas reliquas fero 345
Gurgite carinas. Subitus ut navim meam
Invadit imber, ipse securus necis
(Mors terror hominum) cumque iam caperet ratem
Vorago puppis in vice marinus leo
Dorsum offerebat forte quo fortis vehar. 345
His tradit oris, multo et obsequio sua
†Alcaea† adulans se mari immergit suo.
Amissus illic reliqua iactura est nihil.
Ductor iuventae qui mihi Minerva dedit,
[Natura Bellonae omnia, atque ipsam super,] 350
Mihi esto amicus, vetule. EU. Mancipium tuum.
CEPH. Imo (inquam) amicus. Nomen? EU. Eumetis vocor.
CEPH. Eumeti, noster, inquam, amicus eris. EU. Ero.
CEPH. Eumeti, Procrin adamo, depero. Furit
Heroum in animis fortibus crudelior 355
Puer insolens Cupido solitis, senex.
EU. Et pulcra vere Procris. CEPH. Hoc ipsum dolet.
Mallem trifaucis Cerberi vultus truces
Decidere territo astra saeviente polo
Orcoque quiquid horridum immani latet 360
Hanc quam videre faciem. EU. Amas ergo? CEPH. Sed et
Timeo videre; audita quae laedunt nimis.
EU. Linquenda nostra est ora. CEPH. Nolo, nec magis
Poterit nocere visa, quam torquet, malum,
Nunquam videre. Da mihi ut videam. EU. Dabo. 365
Maneto paullum dummodo ad templum sacra
Factura properet. CEPH. Hoc nihil, sed et alloqui.
EU. Morosa non est. CEPH. Facilis est? Sodesd, refer
Levitate modica blanda, ita ut deceat genus?
Saltat? Suoque absente laetatur viro? 370
Epulis, theatris assuescit? Vel domum
Austera servat, rebus apta domesticis?
Eumeti, spes est? Crura mihi gemmis tument,
Et lingua factis, non deerit pretium tibi.
Sperare tantum iube, animo et fieri bono. 375
EU. Spes est. At— CEPH. At quid? EU. Me mei officii pudet,
Nec tuto faciam. CEPH. Tuto? Ego si inermis siem
Oculis Medusam gesto, quin si non, potes,
Debes latere fronte sub alumni mei.
Meum Hegionem nomine et cultu refer.380
Scis fingere? EU. Seni honestum et haud ergo novum
Putes. CEPH. Hyperbolice decet, ita ut fabula
Aequare vitae possit, historiam meae.
EU. Ne metue, summe heros, ego effectum dabo
Quidcumque poscis. CEPH. Sed abeas, et cum probe 385
Mutaris, omnes fallere ut possis tuos,
Me convenito. EU. Te nisi lateam, nihil.
Polemoceraune, maxime o heros, vale. Eumenis exit.
CEPH. Eumeti valeas, optime, sagacissime.

ACTUS II, SCENA ii
CEPHALUS solus

Spes est? Dolore tristior spes est mea. 390
Non vana dat promissa, quae spretam fidem
Hoc conscio arguunt. Ego sapiens satis
Hic si fuissem, multa didicissem nimis.
Sed ista faelix scena quae ignotum prius
Prodidit amici pectu. Uxori meae 395
Praeficere tuto posse custodem ratus
Hunc saepe fueram, nimis ut officio meum
Abripuit animum blandus, arcano meo
Immixtus omni est, atque, libuisset nisi
Artem experiri fraudis, an vultus sciat400
Notos amicus, omne consilium meum
In coniugem quos molitur cautus dolor
Huic prodidissem. Nunc, quasi pellucidum
Cor habeat omnia video, quid agam scio.
Utar ministro scelere, possim ut apertius 405
Examinare cuncta, cumque huius ope
Propositum habebo, scelera pro merito luet. Exit.

ACTUS II, SCENA iii

Intrant Procis, alumna, Charinda.

PROC. Non ergo rediit Cephalus? O nostros lares!
AL. Non rediit. Ipsos ipsa venantes ita
Obmurmurantes audii. PROC. Quasnam feras 410
Pavisse referunt? Cuius illis vultibus
Immota rabies devorat amores meos?
AL. Illos priusquam ferveret iocus, avius
Reliquit, iterum nemine visus. PROC. Suos
Dominus catellos pascit. O male sedulum, 415
Quae me beata Cephalum adituram nece
Tenuisti ut istaec audiam, fecisti, anus,
Pietate miseram. Nonne ego recta viri
Umbras petebam? Ingressa Tartareas vias
Vidi beatos inter Elysii incolam 420
Am[]ns sedentem, mihique quam puppi Charon
Prohibebat, ora iungere, et patulas amans
Properabat ulnas. Noluit amarus senex.
Tibi ora similem squallida, ac annos tuos
Referre, rugas memini, et aspectu tuo, 425
Torvos ocellos. AL. Perge, nos ergo Charon
De Styge Charonti crede non vectus mea
Cephalus phasela. Crede non in littore
Vector petebat esse, sed superas adhuc
Depascit auras. Mortuus si sit, mala 430
Alata veniunt nuncia. PROC. At nullum iuvat
Tristes movere fabulas. AL. Quamvis novas.
PROC. Mens credula mali. AL. Credere id citius potes
Quod cupere visa es. Quis animi sani satis
Odisse dubitet, quem vel in propria nece 435
Conficere quaeris? Crede, nil aliud mori —
Sed pulsat aliquis. PROC. I, refer laeta ut soles, Exit Charinda.
Charinda, sed nunc certa Dii faxint magis.
AL. Bene, illibatum prosperit animum tuum.
Servato rebus, apage, maeroris mali 440
Atrata, et istis digna queis funus decens
Desideratur dolor. At hic nimius nimis
Non suggerente veste, iuvenilem decet
Levis decorem, et concolor amictus genis.
I, redime fletus gaudiis iniurias 445
Risuque lacrymas, inveniat aetas levem
Quam facere tristem, est nimis. At ancilla en redit. Redit Charinda.
CHAR. Illustris heros, iuvenis eximia nimis
Specie decorus, optimo egregius gradu,
Qualis venustam Cypriam visit deam 450
Summus Gradivus fronte blandus bellica
Ad ianuam astat, astat et cana senex
Barba verendus, ruga pallentes genas
Speciosa aravat, visus herois, rudem
Pueritiam studisse, teque ambo volunt. 455
PROC. Constat periisset Cephalum. Alumna, en iam proci.
AL. Nil hoc. PROC. Sed audet nemo rivalem meo
Semet fateri coniugi. AL. Dicas canes
Novisse mores potius inque modestia
Alterius abstinete ieiunes cibis. 460
I, vultus isthic hospites? Abeamus et
Reparemus ista quae intulit fletus mala.
Lacrymis ocellos non amat madidos amor.
PROC. Tu detinebis hospites. AL. Tristem domum
Non ita pateret hospitibus, ut laetae solent. 465
Secessum amare dicito dolores graves.
Et alia necte. CHAR. Satis, ero surda ad preces. Exeunt.

ACTUS II, SCENA iv

CEPH. Non est adire, Eumeti. Promissa hae tuae?
EU. Patentiora pectora his foribus putes
Modo patula tibi sit manus. Pulsa acriter. 470
CEPH. Nemon’? EU. Puella desuper quaedam, vide.

Apparent Charinda, Damalis […] venientes.

CHAR. Quid agis, ineptula? Domina videri abnuit.
DAM. Ancilla sed non abnuit. Metuam viros
Non edere possunt, credo, distantes ita.
CHAR. Sed te precabuntur aditum. DAM. Res regia 475
Precantem habere militem, gratus mihi
Iocus est, amantes milites blandissimi
Longe. Quis ista barbaro pulsat pede <Intrat Eumetis et Cephalus.>
Adyta? EU. Quis inquis? Ille qui totum — DAM. Tace.
Pruino-barbe, nonne dignatur suus 480
Mercurius esse dominus, et apud nos agens?
CEPH. Veniam referto quaeso, iuvenilis pudor
Audax ad arma fateor, et torvo minax
Aspicior ore, sed erubesco in amoribus.
DAM. Itane? Colore quo erubescis tu? Nigro? 485
CEPH. Apage immodesta, non pudet? DAM. Stultas pudet.
CEPH. Non (nympha) faciem, at pectus obsedit pudor.
DAM. Dixin’? Charinda, nympha iam appellor. CEPH. Tuam
Dominaeque formam mente dum verso mea
Indignitati comparans nostra. DAM. Male 490
Dominam aestimasti, quam vir indignus petis.
CEPH. Non merito amores illa curabit meos.
Quanquam (annuente gratia vestra) tuba
Laudum mearum ne siem (sordent suo
Elogia ab ore dicta), tu nostros refer, 495
Hegio, labores, par tibi os manibus meis.
DAM. Cave mentiaris, vetule. EU. Si possem velim.
Sed ora iuncta quibus Helicon suas
Instillat undas limpidus, cerebra omnia
Quot de bicipitis cunque Parnassi iugis 500
Vel somniarunt, paria vix mendacio
Habentur una gesta dum heroum canunt
Poeticorum, quicquid et honorem meret.
Dicas trecentes unico verbo viros
Missos in auras, ista viderunt (ea 505
Si tecta video) lumina. DAM. Mihi non placent
Hi graveolentes milites. EU. Quid si modo
Nec erat minantis animi in aspectu fero
Videre signa? Vultus ita placidus fuit.
Ita nil agentis grande vidisses modo 510
Uno repulsos mille centauros pede,
Fusos, necatos, atque more cadaveris
Septem dierum faetidos. Timeas domus
Laesum luentis numen excidio mori.
Loquantur homines Herculem, et visi tamen 515
Iactare magna, fabulam habeantur loqui.
Nos qui laborum istius oculati sumus
Testes loquemur ocium Atlanti datum
Humeros per istos? Spernimus nugas meras.
Aurem coma ista velata cuius polus 520
Pendebat apice levior ut inauris mihi
Tibive. DAM. Narras mira. EU. Levia haec omnia.
CEPH. Sed hunc Amoris tela ferierunt, nocent,
Vicere. Iusto gravior oppressit deus.
DAM. Opprimeris uno qui tulisti omnes deos 525
Ipsumque caelum? Nunc gravem sentis nimis
Levissimum omnium Cupidinem? CEPH. Amor deos
Ius habet in ipsos. DAM. Pallada immunem facit
Virtus. CEPH. Puerulum Gorgonis terret caput.
DAM. Tuoque Gorgon ore terribilis sedet. 530
CEPH. Cum fervet ira scilicet lapides nisi
Nil video. DAM. Cupio cernere irati decus.
EU. Quae colitis arva rite maiorum licet
Defensa cua adversus hostiles minas,
Finitima iungas regna tria vel quatuor. 535
Nostro furori imparia sunt, fastidio
Sunt tuta nostro. CEPH. Amore sed potius meo.
DAM. Sed te unde constat amare? Ea cicatricibus
Destricta facies amat? CEPH. Et hoc dubitas? Tibi
Experta credas. DAM. Nonne eae extinguunt aquae? 540

Damalis matulam vacuat in caput Cephali.

CEPH. Oleum est amori. Cuius impatiens nimis
Hoc annulo aditum quaero, erat dominae tuae,
Mihi pignus. Esto praemium posthaec tuum,
Charinda fida. Est tessera insculptum, lege
Dominae poesin.

Descendunt. Eumetis Phorum servum mercibus onustum introducit.

CLAR. Pateat introitus viris. 545
EU. Non nunc docendus ad quod officium, Phore,
Conductus es? PHOR. Docendus his annis putes?
Timeas tibi ipsi potius. Officio tuo
Par sis, profecto castitatem Procridis
Noscet Polemoceraunus. Haud tanti suas 550
Spes emere vellet, pertinax ut iam est anus.
Potes, Hegio, credo facere praegnantem magis
Quam flectere aliquid ad bonum. Ast en faeminae.

Intrant ancillae et exeunt Cephalus et Eumetis.

Pulchillulae auscultate pulcritudines,
Ego Polemocerauni aliquid et xenia illius 555
Paucula minuscula gratia hospitii fero.
DAM. Ingredere, pretium ferat asinus hospes bonus.

Perge ad Actum III