Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

 

ORNATISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO
GULIELMO IUXON LEGIS DOCTORI ET
COLLEGII DIVAE
IOANNIS BAPTISTI PRAESIDI
ALMAEQUE ACADEMIAE
OXONIENSIS
PROCANCELLARIO DIGNISSIMO

PRAEMATURAM hanc gratulandi tibi occasionem (praeses colendissime) gravius accusarem nisi tantum hoc saltem prae levaminis, quod in colendissimi patroni et animi isti devinctissimi ita et promptissimi testimonium vires transcendenti oneri hume- [...] utcunque impares subiicere non recusasse videbor. Si enim non te magis quam meipsum respexissem, non renuissem praeter meam academicam infantiam, praeter temporis angustiam aliquid in meipso defectus patefacere, ut apparuisset quale re vera fuit impositum mihi esse non tam honorem quam supplicium. Sed durum hoc fatum ut non recusandum ita ferendum est ea spe ut quodcunque ab aliis expectandum est, quorum palato ut non studui, ita forte me arrisi: tu tamen ieiunas dapes quasque nec offerentis voluntas (quae alienissima est) commendare potest, eius consulas, ut qua ex non penu dico sed penuria eius, qui vix ad recondendum paratus est, nedum ad promendum, eliciat brevius fere apparandi tempus quam apponendi. Vale.

Tuae dignitatis observantissimus,
IOSEPH CROWTHER

DRAMATIS PERSONAE

AURORA
CEPHALUS
PROCRIS
ALUMNA PROCRIDIS
CHARINDA, DAMALIS ancillae
EUMETIS senex
PHOTUS servus
DIANA

VENATORES 3
NYMPHAE 2

ACTUS I, SCENA i
AURORA

Eamne forma tanta duritiem fovet,
Blandusque vultus pectus ita rigidum tegit?
Quemcumque lapidem misera crudelem movet
Capiat puella ut iuvenem amore perdita
Movet labore Sisyphus nunquam pari. 5
Vivet relabens in suos saxum sinus
Nisu revolvens irrito. Si quid fidem
Iurata veram verba blanditiis sale
Condita, grato ut verberant aures sono.
Miseras amantes adiuvant, Siren fui, 10
At ille nostras respuit surdus preces.
Promitto amantis deserens collum senis
Aurora Cephali fieri, et soli procis
Multis petitas grata delicias tori
Tradere sinusque plusque, sed levibus levis 15
Do verba ventis. Nuda monstravi sinum,
A qua pudica noluit vestis loca,
Vix non coacta foemina ut raperem virum.
Sed durus ille, ceu lacessentes aquas
Cautes repellit dura fluctus undique 20
Immota capiens. Editus credo fera
Parente vulpe ferior, Hircanae dedit
Lactenda agri guttura. Sed istaec parum.
Annon amore mutuo flagrans suum
Et tigris urit masculum? Cedit tuis, 25
Cupido, telis saucium quicquid fero
Intacta Marti cutis, et horrenti gravis
Testudo dorso imposta securum facit.
Horrore cinctus, horridi custos Stygis
Canis triformis palluit numen dei, 30
Veritusque Amoris tela succubuit libens.
Styga vincis, uris Nerea in mediis aquis.
Quicquid habet aer, quicquid et rerum sagax
Oculus deorum penetrat exuperas, Amor.
Sed quod severum genuerit Cephalum scelus, 35
Cuius Medusae stupeat aspectu silex,
Rabies doloris eloqui nostri nequit.
Extingue monstrum, Aurora, deleto nefas
Nec pudeat orbem Cephali — at heu nimis dedi
Libera furori fraena in insontem furens. 40
Non Cephali, Amoris reddidit miseram scelus.
Aurora, temet cinge, age luant impii,
Veneris petulcus Venere cum socia puer.
Implicita grato Martis amplexu Venus
Brevi iacebis, prompta vindicta est mihi 45
Citumque prodeat mane Vulcani plagis.
Luet et sagittis impotens levibus deus.
Ille, ille nostrum temere transfixit iecur
Aurum ferente calamo, et e contra ferus
Cephalaea plumbo sauciavit pector,50
Oderit ut ille amatus, ipsa exosa amem.
Sed nec superbi saeve, crudelis puer
Divinitate elatus a stultis data.
Veniet (per istas iuro rubicundas genas
Quae luce splendentem aperiunt mundum nova 55
Per ista spreta labia) veniet nec pigra,
Sed aucta modica saeviet Nemesis mora,
Franget sagittas— Sed quod o caecum mea
Subitum molestat viscera? Nefandus puer
Iaculatus iterum est, currit ignavos furens 60
Ignis per artus. Sentio vires, deus.
O Cephale, Cephale, corda qui Aurorae latens
Invadis, uris, saevus, ignarus modi,
Velis adesse, iam licet nimium prope.
Tua sum, iuventae decus, et aequam saucia 65
Nosco ultionem numen offendens dei.
Discurrit ignis corde inextincti furor,
Nec fons perennis iste lachrymarum valet
Obruere: magis accendit. O quis erit mihi
Finis malorum? Niveus in Cephali sinu 70
Est campus, aestus o meos illic levem!
Fugis? Sequemur impium furiis minax,
Nec ulla Cephalum teneat absentem plaga.
Summe nocebunt quas genuit iras Amor.

ACTUS I, SCENA ii
CEPHALUS, VENATORES

Properate, socii, pedibus alas addite. 75
Non citius Eurus volitet, aut solis (quibus
Velociores linquimus lectos) equi
Perniciores auream promant diem
Abdantur agri retibus, multo cane
Resonanto saltus, pinguis et Hymetti iuga. 80
Cursum fugaci tardet hic damae citum
Metuendus arcu, trudat hic venabulo
Spuma feroces in plagas tensas apros,
Alter fideles voce consueta canes
Hortetur alacer, ipsa venatrix dea 85
Aspicere nostros aemula ut possit iocos.
Ne timeat hyemen, aut humidum quisquam Iovem,
Intentus esto praedae, ut a nostris cadat.
Siquis sagittis aper, ut has onerat nitens
Si dama scapulis, extruant sicco focum 90
Ligno oppidanae, qui sub adventum virum
Dapes inemptas apparet, pingues cibos.
Depromet ista sedula vinum manu
Ipsa, ipsa bimum Procris, ipsaque probibet.
Iucunda plena pocula, reficiet pater95
Lassata membra Liber. Age, cornu sonet.
Pergatis acres, ego mora dempta sequar. Exeunt venatores.

ACTUS I, SCENA iii
CEPHALUS, AURORA

Sed hic ocellos quid mali laedit meos?
Basiliscus aliquis dirus aspectu necat.
Aurora visa est, pereat ac tota ruat 100
Convulsa stirpe sylva. Sit nocuis nemus
Habitaculum avibus, atque bubones alat,
Ad quod seu asylum dum fugio, prodor miser.
AUR. Incendere, o ira, Cephalum, Cephalum pete.
Fastidiosum devovet iuvenem furor. 105
Captusque ocellis ille iaculator sciat
Nos non Amoris— Rursus? iterum percutis?
CEPH. Et castitatis fronte decipiens viros
Nimium Diana credulos, nemoris dea
Tu virgo? Lena potius, huius conscia 110
Sceleris, salacem blanda prostituis deam.
Exosa pereas. AUR. Cedo tibi, tua sum, Venus,
Et tu Cupido iustus. Auspicio tuo
Conatus iste pergat. Inspira precor
Blanda loquela blandus ancillam tuam. 115
O ista pectus flamma quae torret meum
Et ora tangat! Sed, quid heu supplex viro
Ego diva frustra blandior? Fugias Amor.
Iam nunc virile pectus et quae faeminam
Fecere spretam, sint procul querimoniae. 120
Vos o timendae maxime Stygii Iovis
Adeste famulae, tuque luctifica face
Tremenda Erinnis, vince quem infaelix Amor
Accendit ignem. Posside totam tuam.
Me dira Nemesis, quaque neglectum soles 125
Armare amorem, cinge me rabie feram.
CEPH. Ah diva, noli, desine amplexus dea
Amare nostros, desinas iam non meum
Cupiisse pectus. Debitus amor numini
Timor est modestus. Oro si vitam furor 130
Minime nocentis postulat, iaceo libens
Vestras ad aras hostia, ut mitis neces.
Sed Procris ut me — AUR. Desinas castas eas
Resonare in aures Procrin. I, dementia
Fruaris ista. Fruere serpentem sinu 135
Avide fovente. Perge festinus domum
Absente domino laetam, et uxoris genis
Inorata figens oscula, ac repetens tuae
Faelicitatis somnia. CEPH. Et dulci manu
Hebam afferentem nectar, et nostra aureo 140
Avide immorari labra crateri putans
Potus deorum particeps, summas Iovi
Habebo grates, atque tum primum mihi
Caelos placentes petere non renuam nece.
AUR. Sed cum (quod ipsos fata nisi lateant deos, 145
Et fallat oculos cuncta penetrantes meas
Imago rerum falsa) venturum scio.
Sed cum propensam plus satis quam nunc habes
Tuo (vidente temet) alienam sitim
Levabit Hebe nectare, et spretum minus 150
Te proferentem videris (tetrum scelus
Nostrique sexus dedecus, quae te manet
Sic peieratorum ira cunctorum deum!)
Tunc, stulte, nostri memor es, et amoris mei.
CEPH. Quam, diva, loqueris Hebam? AUR. Eam ipsam tuam 155
Preciosa cuius basia ita te nunc beant.
Cuius coacti tibi arrisus placent.
CEPH. Mihi Procris una dulcis. AUR. Unam hanc satis
Habuisse nosces quando dubitabis magis
Miseramne feceris, malamve innocens. 160
CEPH. Egone miseram Procrin? Et Procrin malam?
AUR. Nescis ab auro facta Amoris spicula?
CEPH. Fixere nos haec spicula Amoris aurea.
AUR. Auro Cupido gravior alienus tuae
Acceptus aderit coniugi. CEPH. Nescit mea 165
Aliena fieri. Sic mei cupiens tori,
Sic nostra labra deperit. AUR. Frustra miser
Hac gloriaris quae nisi posthac procul
A te fuisse optarveris, non sum dea.
Nimii cavere sero constiterit, vale. 170
Probasse nullos paenitet, multos fide. Exit Aurora

ACTUS I, SCENA iv
<CEPHALUS solus>

Sed o maneto, diva. Sed pergta. Mea
Proculque fiat paena. Iam praesens nimis
Sentire nostro in pectore est lentas faces
Vibrare furias, atria diffidentia 175
Toto potita est corde. Suspicio sua
Huc lumina atque huc missitat, culpa vias
Indagat omnes, atque malesuadae deae
Eccho probasse poenitet nullos sonat.
Sed quid probarem scilicet? Notam fidem? 180
Citius salacem turturem expectem fore
Desinere viduum flere dilecti necem
Quam ut falsa Procris. Pone tam stultos metus.
Iniuria illa magna, sed maior tibi.
Sed forma castitatis inimica est nimis 185
Sedet in ocellis lena. Muliebrem fidem
Dubitabo, dubiam Aurora divinam facit.
Ratum est, probabo. Ut aurum uti verum levi
Probatione niteat, igneque prodeat
Fulgens metallum nobile, et si non minus 190
Dubitanda, saltem notior sit castitas.
Stat rem probare. Falsa suspicio, tua
Obstruere constat ora dum de te geret
Examinata grandius spolium fides. Exit.

ACTUS I, SCENA v
PROCRIS, ALUMNA

PROC. Parata cuncta, alumna, vidisti, prout 195
Mea destinavit cura?
AL
. Quasi non pareo!
Toti culinae sim, sed ubi vixit parens
Et avia (terra queis levis cineres tegat!)
Mea ista cura. Tu nihil scis omnia.
Disponis —
PROC. Istud tantum ego ut lautas dapes 200
Apponere aeque cuilibet velles.
AL
. Ea
Cautela vestra est. Ista parsimonia.
Ego vero domino digna, qua par est, paro.
Sed turba comitum rustica est, et ni dapes
Suas parabit, eligat per me famem. 205
PROC. Sed te putaram cum scias quid sit labor
Melius fovere nosse defessos viros.
AL. Labor? Otientur. Si labor venatio
Semetque aratris applicent, iungant bovis
Et non catellos, si famem praeter nihil 210
Domum solebit ferre sedulitas iners.
PROC. Venatio ergo displicet? AL. Quidnam boni?
Heroi semper dignus est risus, iocus,
Meritoque. Sed qua prisca laetari fuit
Solita iuventus (aureos illos dies!) 215
Nullus vagari poterat in sylvis iis,
Segetis ruina. Lanius armentorum aper
Qui non (eorum fama modo ad aures eat)
Aprugna fieret. Hos uti meritum iubet
Remuneravit larga mea factis manus. 220
PROC. Insigne sane praemium. At quid habet novi Ingreditur Charinda.
Charinda nostra? Gaudium vultus refert,
Linguam antevertens. Age refer quid sit rei.
Spatiata summo forte tecti culmine
CHAR. Versus propinquum qua patent campi nemus 230
Prospectus amplus. AL. Sed quid in tecto tibi
Fuerat negotii? PROC. Defer alio iurgia.
Progredere. AL. Verum mihi satisfacias prius.
Cui otiata in culmine? PROC. At culpam hanc mihi,
Alumna, condonato si quid de meo 235
Cephalo refertur, culpa quam faelix erit!
AL. Tibi merita ferat. Culpa mihi paenas dabit.
Sed perge. CHAR. Ad aures subitus ancipites sonus
Pervenit, esse cornuum tandem liquet.
Ad quam frequenter musicam visi canes 240
Vocem applicasse, diceres unum chorum
Virum canumque. Tandem ut accessit sonus
Dominum esse duxi. Postea haud longe viros
Videre fuerat, atque saltantes, eos
Inter ferebat unus occisi caput 245
Insigne cervi, fusa quem circum virum
Agmina canumque spolia iactabant sua.
Adesse Cephalum noveram, ac istud tibi
Narrare visum. PROC. Grata, tuumque nuncium
Faustosque nostros Iupiter amores beat. 250
Votiva cadito victima at domini prius
Fames levetur, quem deos supra colo. Strepitus et co[mmotio.]
Aures beatae. Grata non turbae magis
Agresti hirundo transit etiam ὧρας καλὰς
Ἅγουσα,
nulli gratus Auroram magis 255
Cristatus alis excubanti nunciat
Quam clangor iste nunciat reditum viri.

ACTUS I, SCENA vi

Intrant 4 venatores saltantes.

PROC. Adsunt. Redisti, Cephale, ad amplexus meos
Iterum? Quid? Ubinam? Cephalus ubi? Vita o mea!
Evanuit? Quis casus eripuit citus? 260
AL. Dominus ubi? Audis, Demipho? Ubi Cephalus refer.
PROC. Quid hos, alumna? Sed tu ubi Cephalus refer.
Cur me reliquit nupere et tantummodo
Intuitus? AL. Amens nupere, quem nunc die
Abesse quinta novimus? PROC. Deliri anum265
Fallunt ocelli. Nonne et ingressus modo
Stetit hic? Meumque pronus in collum ruens
Properabat oscularier? AL. Nugas agit
Poeticus amor. Nondum enim intravit, comes
Vobis abivit. Cur minus rediit, comes? 270
VEN. 1 Rediit, videbat domina. PROC. Vidi, ac nunc ubi
Quis subitus oculis abstulit patre ab Aeolo
Emissus Eurus, vitam et eripuit meam?
Moriendum, alumna, est, anima surrepta est mihi.
Exangue corpus, inanime cadaver sine, 275
Molesta turba, tumulum ut obtineat. AL. Cadit.
Opem puellae, periit. Ah miseram! Periit.
O Procri, Procri, ferte veloces opem.

Exportant Procrin. Manent venatores.

VEN. 2 O triste fatum! VEN. 1 Nulla spes vitae manet?
VEN. 4 Manet; timoris aliqua muliebris. VEN. 1 Sed haec 280
Mala unde veniunt? VEN. 4 Caussa domini absentia.
Sine quo rediisse nos videt. VEN. 2 Sed nos domi
Fuisse duximus. VEN. 4 Nimis false patet
Duxisse. VEN. 3 Sed te domina vidisse autumat.
VEN. 1 Nimii hoc amoris opus, et ego qui quod loquar 285
†Canli† annuebam. VEN. 3 Sed itane Aeolides erit
Amissus heros? Agite, quaerendus est herus.
Venator indagandus ipse, sequamini. Exeunt.

Perge ad Actum Alterum