Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

I. IN DOCTISSIMI VIRI ROGERI ASCHAMI LAUDEM SYLVA

Marmore de Pario statuas si ponere possem,
Pingere, uti vultus, vivoque polire colore,
Ducere si possem referentes aere figuras,
Carmine vel dignos memori committere famae,
Sive viros meritos coelo stellisque beare, 5
Aschamam statuae, color, aes, carmenque referrent,
Staret et in coelo radiantibus inclytus astris
Qua Draco Iunonis sublimes dividit Arctos,
Autt ubi cum Iovio lyra volvitur Orphica cygno.
Sola sed in coelum divina potentia tollit, 10
Et mea non docilis manus est, heu scribere docte
Nulla potest, caelare nequit, depingere nescit.
Invidet ingenium Cyllenius, invidet artes,
Sola valet, quae cuncta velit, propensa voluntas.
Haec cupit Aschamum fama celebrare perenni, 15
Cumque nequit, luget, stupet, admiratur, et ecce
Non bene deductun parit admiratio carmen.
Carmen at in tanti laudes timet ire magistri,
Qui solus veteres aequat, superatque futuros,
Solus et eripuit laudem praesentibus omnem. 20
De patria laus nulla sibi, de stemmate nulla
Quaeritur, et patria est regio celebrata Brigantum,
Et genus antiquo proavorum stemmate ducit.
Ille sed ingenio nomen quaesivit et arte,
Quo genus et patriam celebrat, celebratur ut ille. 25
Auspicibus diis natus erat, Iunone favente,
Ingeniique dator supera Cyllenius arce
Nascenti affulsit, dedit ingeniumque facetum,
Quod dii suspiciunt, homines mirantur, et unde
Ni Iove nata foret, velit ipsa Minerva renasci. 30
Nec levis ingenium varias coluisse per artes
Cura fuit, studiis melioribus abdidit ipsum,
Evolvit veteres, doctum Ciceronis in aevum
Se retulit, secum placide Romana venustas
Cecropiusque lepor secum sunt saepe loquuta, 35
Iura deum, moresque virum percalluit omnes,
Spectaris terras, tenuit terrestria quaeque,
Spectaris coelum, coelestia singula novit,
Omnia sic novit, recteque est omnibus usus.
Praestitit eloquii facundi divite vena, 40
Larga sibi fandi, scribendi gratia larga:
Invidiam superat scriptis, hoc nemo repertus
Materiem vel nosse prior, vel scribere maior.
Perlege quae scripsit monimenta, revise libellos,
Quam bene rem sermo digesserit ordine verbis, 45
Hic facilis, simplex, et illa faceta, diserta.
Quique suos laudant, et laudent, non ego dignis
Laudibus invideo, sed non viburna cupressum,
Non cedrum coryli, non aequat Cynthia solem;
Attollit magnum Batavus vicinus Erasmum, 50
Belgica Longolium loquitur, deplorat ademptum,
Sturmius est doctis Germanis Tullius alter,
Deliciae Venetum Venetos Manutius ornat.
Praesulis Osorii vim Lusitania laudat,
Roma Sadoletum iactat, Bemboque triumphat, 55
Gallia clara suum praetendit ubique Bunellum,
Aschamum iactet celebretque Britannia nostrum.
Hic est Mercurius, suadaeque medulla Britannis.
Hos superet dicam? Dubio mens fluctuat aestu,
Quod ratio proferre velit, reverentia celat. 60
Hoc saltem dicam, si non supereminet omnes
Viribus eloquii, tamen omnes unus adaequat,
Dumque sit eloquii Ciceroni laurea prima,
Fas erit Aschamo palmam deferre secundam.
Sedulitas solers, solertia sedula mentis 65
Hoc coeunt, iunctimque viget prudentia docta.
Reddidit hunc aptum natura, scientia certum,
Usus et expertum, referensque imitatio summum.
Maiori sunt digna tuba plectroque sonanda,
Haec cantant alii Musis et Apolloni pleni. 70
Et quod te minime celebrarim carmine digno,
Ignoscas, Aschame, precor, voluisse probetur.
Non mihi Musa pedes fundit, non avia Cirrhae
Novi, non hederae virides mihi tempora lambunt.
Ut Plato Cecropius tantum laudandus honestis, 75
Sic laus Aschami tantum cantanda peritis.
Sed verbis metrisque modus, modus omnibus insit,
Aschami longum maneat per secula nomen.
Florescat, vivat, vigeat, non excidat aevo.
Vindicis et Grantae studium celebretur, ametur. 80
Consulit is nobis, Aschamo consulit, illum
Consuluisse iuvet, studium modo consulis aequi.

GULIELMUS CAMDENUS WESTMONASTERIENSIS

II. HIBERNIA

"Aut me candenti Cocyti merge barathro,
Aut nimis infestus mihi Caurus condat in undis,
Aut mea iam tandem lecti genialis honores
Elisabetha ferat, maternaque nomina noscat,
Solatura meas curas, trepidaeque sororis. 5
Hac nobis domina, nobis hac auspice diva,
Aurea primaevi mundi mihi nascitur aestas.
Exuo sylvestres, non amplius effera, mores.
Undique securis plaudit Lagenia villis,
Submititque suos Conacchia legibus enses: 10
Curvat et in falces Momonia laeta secures,
Criniger Ultonius tandem mitescere discit.
Luxuriat passim frugibus mihi Media laetis.
Haec tu provehito, non retro lapsa ferantur,
Haec non invideas crescentia gaudia nobis. 15
At nimis invideas, nimis indigneris utrique,
Illi si thalamos prohibes, si pignora nobis.
Eheu funestis quam debacchabitur armis
Ira fremens, odiis passim flammata superbis!
Eheu quot iugalis mersos civilibus enses 20
Aspiciam! Celsis fumabunt oppida muris.
In cumulos crescent trunci, tum Sena rubebit
Sanguine, quaeque vehet mirabitur ipse Boandus
Funera, sanguineis incedens auctior undis.
Perpetiar lugenda Getis, ploranda Gelonis. 25
Ah redeat potius corrupto sidere morbi
Tabida vis, qualis quondam per viscera serpsit,
Arboribus frugibusque lues, quae civibus urbes,
Quae mare navigiis viduet, quae rura colonis.
Sive securigeri redeant in damna furentes 30
Oustmanni potius, nos hosticus hauriat ensis:
Non Mars civilis. Semper civilibus armis
Ut vinci miserum, sic est vixisse nefandum."
Necdum finierat, solio cum Iuppiter alto
Infit, ubique tenent taciturna silentia coelo. 35
"Solvite conceptos trepidanti mente timores,
Sistite nunc lachrymas, ac expectate secundos
In pia vota deo. Vobis nam deferet ultro
Quae petitis volvenda dies et laetior hora."
Dixit, et excipiens inscripsit marmore Clotho. 40
Anglia iam rosea surgens cervice refulsit,
Quam pallor proscripsit, adest, redivivaque lucet
Maiestas oris, grato suffusa rubore.
Purpureo rursus laetatur Hibernia vultu.
Altera et alterius miratur frontis honores. 45
Credula sollicito ludit spes mixta timore
Alterno vultu; iuvat et sperare timentes.
Tunc sensim vasti laxatur machina mundi,
Coniunctaeque manus linquunt suprema sorores,
Saturni placidique Iovis confinia primum 50
Permensae, rutuli transcendunt regna Gradivi,
Et collucentis gemmata palatia Phoebi.
Inde tholos Veneris superant, et Arcadis orbem,
Lunaremque globum, liquidum tunc aera tranant,
Amplexaeque statim secedunt. Anglia tandem 55
Constitit, herbosos qua clara Britannia campos
Explicat, et stellis turritas conserit urbes
Adversus rigidos Gallos ac ostia Rheni,
Qua sua sicca piger resupinat plaustra Bootes.
Altera ad occiduos divertit Hibernia tractus, 60
Qua Titan currum mergit devexior undis,
Vergivium pelagus qua rauco murmure latrat.
Utraque nunc gaudet, nunc utraque ridet, utrique
Continuant superi cursu meliora secundo,
Successusque bonos semper melioribus augent. 65

III. IN EXIMIUM OPUS RICHARDI HAKLUYTI DE ANGLORUM AD DISIUNCTISSIMAS REGIONES NAVIGATIONIBUS GULIELMI CAMDENI HEXASTICHON

Anglia, quae penitus toto discluditur orbe,
Angulus orbis erat, parvus et orbis erat.
Nunc cum sepositos alios detexerit orbes,
Maximus orbis honos, orbis et orbis erit.
At quid, Haklute, tibi monstranti haec debeat orbis? 5
Laus tua, crede mihi, non erit orbe minor. 

IV. IN CLEMENTIS EDMUNDI DE RE MILITARI AD IULII CAESARIS COMMENTARIOS OBSERVATIONES

Cur creperos motus et aperto praelia Marte
Edmondus nobis pace vigente refert?
Cur sensus mentesque ducum rimatur et effert,
Diserteque Anglos bellica multa docet?
Scilicet ut media meditetur praelia pace 5
Anglia bellipotens, nec moriatur honos.
Providus haec certe patriae depromit in usus,
Ut patriae pacem qui cupit arma parat.

GULIELMUS CAMDEMUS CLARENTIUS

V.

Naturae genius se mirabitur, in uno
Sidnaeo Ars et Mars se mirabantur eodem.
Mors etiam mirans haec vidit, et abstulit illum,
Ne terris tantum mirentur numina numen. 

VI.

Nuper ut intonuit Zutpheni ad maenia Mavors,
Insonuit coelum, luxque recepta nova.
Ecce novum subito mirantur sydera sydus,
Sidnaeus noster sydus at illud erat. 

VII.

Num quaeris tumulos? Sidnaei quaerere noli.
Pro tumulo Europam, qua tumuletur, habet. 

VIII.

O decus Aonidum, te vivo, vivere Musae
Sperarunt; metuunt, te moriente, mori.
At fallor. Video per te nunc vivere Musas,
Et tu per Musas, ne moriaris, habes. 

IX.

Sidnaeo numeris sacrasset Musa sephulcrum,
Ni cum Sidnaeo Musa sepulta foret. 

X.

Sidnaeum defles aetatis flore peremptum,
At frustra, flendi causa nec ulla subest.
Illius ingenio, virtuti, laudibus aetas
Addere nil potuit, nil potuere dies.
Ipse fuit quicquid poterat Natura, nec unquam 5
Tantus erat tanta mente repostus honos. 

XI.

Sidnaeus sydus nostrum, cumulata bonorum
Congeries, globulo praereptus adivit Olympum.
Huius num potero laudes aequare canendo?
Eia age, Maeonides, exsurge, resumito plectrum,
Non te nunc magica Democritus evocat arte. 5
Evocat illa tui Sidnaei vivida virtus.
Ecce tuo genio dignum, ingensque argumentum,
Sidnaeus noster magno qui maior Achille. 

XII.

Dum fera consereret collata praelia dextra
Sidnaeus, nobis Mars erat ille novus.
Dum sensus vivis animaret vocibus idem,
Carmina vel magno digna Marone dedit.
Vidit ut immitis mors haec, invidit, et inquit, 5
"Unus erit tantum Mars, Maro nullus erit." 

XIII.

Terrarum decus est et gemma Britannia nostra,
At Sidnaeus erat gemma Britanniae <una>.  

XIV. CONNUBIUM TAMAE ET ISIS

1.

Poeticam vero fontis descriptionem ex Tamae et Isis Connubio subiunxi, quam sive admittas sive omittas minime refert:

Lanigeros qua lata greges Cotswaldia pascit,
Crescit et in colles faciles, visura Dobunos,
Haud procul a Fossa longo spelunca recessu
Cernitur, abrupti surgente crepidine clivi,
Cuius inauratis resplendent limina tophis, 5
Atria tegit ebur, tectumque gagate Britanno
Emicat, alterno solidantur pumice postes.
Materiam sed vincit opus, ceduntque labori
Artifici tophus, pumex, ebor, atque gagates.
Pingitur hinc vitrei moderatrix Cynthea regni 10
Passibus obliquis volventia sydera lustrans,
Oceano tellus coniuncta marita marito
Illinc celatur, fraternaque flumina Ganges,
Nilus, Amazonius, tractusque binominis Istri,
Vicini et Rheni. Sed et his intermicat auro 15
Vellere Phrixaeo dives, redimataque spicis
Clara triumphatis erecta Britannia Gallis &c.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Undoso hic solio residet regnator aquarum
Isis, fluminea qui maiestate verendus
Caeruleo gremio resupinat prodigus urnam, 20
Intonsos crines ulvis et arundine cinctus,
Cornua cana liquent, fluitantia lumina lymphis
Dispergunt lucem, prospexa in pectore barba
Tota madet, toto distillant corpore guttae,
Et salientis aquae prorumpunt undique venae. 25
Pisciculi liquidis pentralibus undique ludunt,
Plurimus et cygnus niveis argenteus alis
Pervolitat circum &c.

2.

Isis cum Wiltonienses perstrinxerit, statim atque Oxonienses adit Rodcottano ponte coercitus Bablac praeterfluit, ubi Robertus Verus ille potentissimus Oxoniae comes, Dubiniae marchio et dux Hiberniae, qui in summa fuit potentia apud regem Richardum Secendum, ita summa invidia inter proceres, nullam potentiam, ut inquit ille, potentem esse nos docuit. Ibi enim levi praelio a proceribus devictus in flumen se coniicere et tranare coactus suae fortunae catastrophen exhibuit. Solum enim statim vertit et extorris obiit. De quo in Connubio Tamisis et Isis:

Hic Verus notissimus apro
Dum dare terga negat virtus, et tendere contra
Non sinit invictae rectrix prudentia mentis,
Undique dum resonat repetitis ictibus umbo,
Tinnituque strepit circum sua tempora cassis, 5
Se dedit in fluvium. Fluvius laetatus et illo
Hospite suscepit salvum, salvumque remisit.

3.

De Isis connubio hoc in loco en carmina ex poemate eodem titulo, quae, si placet, vel legas vel negligas.

Hic vestit Zephyrus florentes gramine ripas,
Floraque nectareis redimit caput Isidis herbis,
Seligit ambrosios pulcherrima Gratia flores,
Contexit geminas Concordia laeta corollas,
Extollitque suas taedas Hymenaeus in altum. 5
Naiades aedificant thalamumque thorumque profundo,
Stamine gemmato textum, pictisque columnis
Undique fulgentem. Qualem nec Lydia regi
Extruxit Pelopi, nec tu, Cleopatra, marito.
Illic manubias cumulant, quas Brutus Achivis, 10
Quas Brennus Graecis, rigidus Gurmundus Hibernis,
Bunduica Romanis, claris Arthurius Anglis
Eripuit, quicquid Scotis victricibus armis
Abstulit Edwardus, virtusque Britannica Gallis.
Hauserat interea sperati coniugis ignes 15
Tama Catechlanum delabens montibus, illa
Impatiens nescire thorum, nupturaque gressus
Accelerat, longique dies sibi stare videntur,
Ambitiosa suam donec praeponere nomen
Possit amatori. Quid non mortalia cogit 20
Ambitio? Notamque suo iam nomine villam
Linquit, Norrisiis geminans salvete, valete.
Cernitur et tandem Dorcestria prisca petiti
Augurium latura thori, nunc Tama resurgit
Nexa comam spicis, trabea succincta virenti, 25
Aurorae superans digitos, vultumque Diones,
Pestanae non labra rosae, non lumina gemmae,
Lilia non aequant crines, non colla pruinae,
Utque fluit crines madidos in terga repellit,
Reddit et undanti legem formamque capillo. 30
En subito frontem placidis e fluctibus Isis
Effert, et totis radios spargentia campis
Aurea stillanti resplendent lumina vultu.
Iungit et optatae nunc oscula plurima Tamae,
Mutuaque explicitis innectunt colla lacertis, 35
Oscula mille sonant, connexu brachia pallent,
Labra ligant animos. Tandem descenditur una
In thalamum, quo iuncta Fide Concordia sancta
Splendida conceptis sancit connubia verbis.
Undique multifori strepitat nunc tibia buxi, 40
Flucticolae Nymphae, Dryades, Satyrique petulci
In numeros circum ludunt ducuntque choreas
Dum pede concutiunt alterno gramina laeti.
Permulcent volucres sylvas modulamine passim,
Certatimque sonat laetum reparabilis Echo. 45
Omnia nunc rident, campi laetantur, Amores
Fraenatis plaudunt avibus per inania vecti.
Personat et cythara quicquid videre priores
Pronuba victura lauro velata Britona.
Haec canit ut toto diducta Britannia mundo 50
Cum victor rupes divulserit aequore Nereus,
Et cur Neptuni lapidosa grandine natum
Albionem vicit nostras delatus in oras
Hercules illimes libatus Thamisis undas,
Quas huc adveniens aras sacravit Ulysses, 55
Utque Corinaeo Brutus comitatus Achate
Occiduos adiit tractus, ut Caesar anhelus
Territa quaesitis ostendit terga Britanis, &c.

Paucisque interiectis versiculis:

Dixerat, unito consurgit et unus amore
Laetior exultans nunc nomine Tamisis uno, 60
Oceanumque patrem quaerens iactantior undas
Promovet.

*4.

Sed hoc de loco audi etiam poetam describentem Thamisim hic praeterlabentem:

Hinc videt exiguam Chawsey, properatque videre
Redingum nitidum, texendis nobile panis.
Hoc docet Aelfredi nostri victricia signa,
Begscegi caedem, calcata cadavera Dani,
Utque superfuso maduerunt sanguine campi. 5
Principis hic Zephiro Cauroque parentibus orti
Cornipedes crebris implent hinnitibus auras,
Et gyros ducunt, gressus glomerantque superbos,
Dum cupiunt nostri Martis servire lupatis.
Haeccine sed pietas? Heu dira piacula, primus 10
Neustrius Henricus situs hic, inglorius urna
Nunc iacet eiectus, tumulum novus advena quaerit
Frustra. Nam regi tenues invidit arenas
Auri sacra fames, regum metuenda sepulchris.

5.

Nec pigeat percurre hos de Windesora versiculos ex Tamae et Isis Connubio ante aliquot annos conscripto, in quibus pater Tamisis cum loci dignitatem, tum incolae reginae Elizabethae maiestatem celebrare conatu:

Iam Windesorae surgunt in culmina ripae
Turrigerae, celso lambentes vertice coelum,
Quas ubi conspexit doctae gratatus Etonae
Quae fuit Orbiliis nimium subiecta plagosis,
Caeruleum caput ille levans, ita farier infit. 5
“Aerias moles, gradibus surgentia templa
Ferratos postes, pinnas, vivaria, vere
Perpetuo laetos campos, Zephiroque colono
Florentes hortos, regum cunabula, regum
Auratos thalamos, regum praeclara sepulchra, 10
Et quaecunque refers, nunc, Windesora, referre
Desine, Cappadocis quanquam sis clara Georgi
Militia, procerumque cohors chlamydata nitenti
Cincta periscelidi suras, te lumine tanto
Illustret, tantis radiis perstringit et orbem, 15
Ut iam Phryxaeum spernat Burgundia vellus,
Contemnat cochleis variatos Gallia torques,
Et cruce conspicuas pallas Rhodius, Alcala, et Elba,
Solaque militiae sit splendida gloria vestrae,
Desine mirari, laetari desine tandem. 20
Omnia concedunt uni, superatur in uno
Quicquid habes, tibi maior honos, tibi gloria maior,
Accola quod nostrae ripae siet incola vobis
Elizabetha.” Simulque suo quasi poplite flexo,
Tamisis en placide subsidet, et inde profatur: 25
“Elizabetha suis diva et dea sola Britannis,
Cuius inexhaustas laudes si carmine nostro
Complecti cuperem Melibocco promptius Alpes
Imponam, numeremque meas numerosus arenas.
Si quasdam tacuisse velim, quamcunque tacebo, 30
Maior erit. Primos actus, veteresque labores
Prosequar? Ad sese revocant praesentia mentem.
Iustitiam dicam? Magis at clementia splendet.
Victrices referam vires? Plus vicit inermis.
Quod pietas floret, quod non timet Anglia Martem, 35
Quod legi nemo, quod lex dominatur et omni,
Quod vicina truci non servit Scotia Gallo,
Exuit atque suos silvestris Hibernia mores,
Criniger Ultonius quod iam mitescere discit,
Laus sibi sola cadit, nil non debetur et illi. 40
Crimina quae pellunt, tanta quae principe dignae
Omnes templa suo posuerunt pectore divae:
Religio superos sancte monet esse colendos,
Iustitia utilibus semper praeponere iustum
Edocet. Ut praeceps nil sit, Prudentia suadet, 45
Temperies ut casta velit cupiatque pudica
Instruit, immotam mentem Constantia firmat.
Hinc eadem semper recte sibi vendicat illa.
Proferat undoso quis tantas carmine laudes?
Sola tenet laudum quicquid numerabitis omnes. 50
Sit foelix, valeat, vivat, laudetur, ametur,
Dum mihi sunt fluctus, dum cursus, dum mihi ripae,
Angligenum foelix princeps moderetur habenas,
Finiat una dies mihi cursus, et sibi vitam.”

6.

Paucula tamen his de locis et hac de re carmina ex Tamae et Isis Connubio, si palato faciant, habe:

A dextra nobis Richmondia, Shena vetustis,
Celsa nitet, sapiens namque hanc Richmondia dici
Henricus voluit, sibi quod retulisset honorem
Et titulos comitis Richmondia iure paterno.
Hectoris Edwardi sed deflet funera nostri. 5
Proh dolor, hic illi regi mens libera cessit
Corpore contempto, sedes habitura supernas.
Quem si non subito rapuissent ferrea fata,
Aut te Valesiis rapuisset, Gallia, victor,
Aut tibi Valesios. 10

Et paucis interpositis versibus,

Tamisis alternum sentit reditumque fugamque
Huc reflui pelagi. Quoties vaga Cynthia pronos
Octavi librat coeli statione iugales,
Aut tenet oppositam varianti lumine plagam,
Plenior increscit celeremque recurrit in aestum, 15
Atque superbus ait, “Concedant flumina nobis.”
Nulla per Europae dotatas nomine terras
Flumina tam longe sic certis legibus undas
Alternas renovant, nisi fratres Scaldis et Albis.”

7.

Iuxta hoc saxum pratum est celeberrimum Runingmead, vulgo Runimed, in quo proceres Angliae convenerunt frequentes anno MCCXIV ad exigendas libertates a rege Ioanne. De quo in Connubio Tamae et Isis de Tamisi praeterfluente:

Subluit hic pratum quod dixit Runimed Anglus,
Quo sedere duces armis animisque verendi,
Regis Ioannis cuperent qui vertere sceptrum,
Edwardi sancti dum leges iuraque vellent
Principe contempto tenebroso e carcere duci. 5
Hinc sonuere tubae plusquam civilia bella,
Venit et hinc refugus nostras Lodovicus in oras.

8.

At in Tamae Isisque Connubio:

Alluit Hamptonam celebrem quae laxior urbis
Mentitur formam spaciis. Hanc condidit aulam
Purpureus pater ille gravis, gravis ille sacerdos
Wolsaeus, fortuna favos cui felle repletos
Obtulit heu tandem fortuna dona dolores. 5

*9.

Hanc poeta quidem Leucaeum ab albedine dixit:

Regale subintrant
Leucaeum reges (dederant memorabile quondam
Atria, quae niveo candebant marmore, nomen),
Quod Tamisis prima est cui gloria pascere cygnos
Laedaeos, rauco pronus subterluit aestu. 5

*10.

Alius hos quoque de Londino procudit versiculos, si legere non dedigneris:

Londinum gemino procurrit littore longe
Aemula maternae tollens sua lumina Troiae,
Clementer surgente iugo dum tendit in ortum.
Urbs peramoena situ, coeloque soloque beata,
Urbs pietate potens, numeroso cive superba, 5
Urbsque Britannorum quae digna Britannia dici.
Haec nova doctrinis Lutetia, mercibus Ormus,
Altera Roma viris, Chrysaea secunda metallis.

XV. BRITANNIA

Si iactare licet magnorum munera divum,
Sibique veris fas placere dotibus,
Cur mihi non videar fortunatissima tellus?
Digna est malis, bona quae parum novit sua.
Ultima lanigeris animosa est India lucis, 5
Suis superbus est Arabs odoribus.
Thuriferis gaudet Panchaia dives arenis,
Ibera flumen terra iactat aureum.
Aegypto faciunt animos septem ostia Nili,
Laudata Rheni vina tollunt accolas, 10
Laeta nec uberibus sibi displicet Africa glebis.
Haec portubus superbit, illa mercibus.
At mihi nec fontes, nec ditia flumina desunt,
Sulcive pingues, prata nec ridentia.
Foeta viris, foecunda feris, foecunda metallis. 15
Ne glorier, quod ambiens largas opes
Porrigit Oceanus, neu quod nec amicius ulla
Coelum, nec aura dulcius spirat plaga.
Serus in occiduas mihi Phoebus conditur undas,
Sororque noctes blanda ducit lucidas. 20
Possem ego laudati contemnere vellera Baetis?
Ubi villus albis mollior bidentibus?
Et tua non nequeam miracula temnere, Memphi.
Verum illa maior, iustior gloria,
Quod Latiis, quod sum celebrata Britannia Graiis, 25
Orbem vetustas quod vocarit alterum.

XVI. IN THOMAE WATSONI ANTIGONEM blue

Anne Sophocleo genio fas laude litare?
spacerFas est thure deo, laude litare viro.
Tum, Watsone, tibi victura laude litandum:
spacerLaus tua sitque tibi quod sua thura Iovi.
Namque Sophoclaeus genius tibi mente receptus spacer5
spacerInsidet, Ausonium seque subinde stupet.
Antigonem quicunque legit, sic iudicat. Illam
spacerQui leget, relegit, quique relegit amat.
Unius in alterutro genius sic eminet, uno
spacerAlterutro, tragis unus uterque modis. spacer10
Perculit ille suis numeris orchestra Pelasgum,
spacerTu pompis Latiis nostra theatra quatis.
Verba illi Graeco, vernant tibi flore Latino,
spacerVenaque dicendi dives utrique fluit.
Sed tibi quid laudes vena de paupere promo? spacer15
spacerSic solem furnis irradiare paro.
En victura comas Phaebi tibi laurus obumbret,
spacerEt decus hoc minus est, quam meruisse decus.

 

EPITAPHIA A GULIELMO CAMDENO COMPOSITA 

1. MEMORIAE SACRUM
Guilielmo Hewyt armigero,
Roberti Hewyt
A Killamarch in agro Darbiensi
Filio secundo genito,
Qui, mortuo fratre natu maiore
Paternam crevit haereditatem,
Posterisque transmisit.
Nobilem mercaturum exercuit.
Vita integerrima et moribus suavissimis,
Bonarum literarum studia promovit,
Egenorum proventus largiter auxit.
Liberalitate, charitate insignis
Nec minor pietate,
Religionem cum ministris sacris et coluit et fovit.
Ita per omnia se ubique gessit,
Ut probitatis, comitatis, candoris vivum exemplar,
Christum redemptorem cogitans,
Vitam ante mortem consummaverit.
Filios genuit quatuor,
Ioannem, Solomonem, Thomam, Guilielmim,
Et filias duas, Mariam, Elizabetham:
Annum LXXVII agens
XII Iunii MDXCIC ad patriam coelestem evocatus,
Magnum sui desiderum
Reliquit posteris.
Qui hoc pie ac moerentes
P. P. 

2.

Maria Scotorum Regina, et Galliae dotaria, Iacobi Quinti regis Scotorum filia, Iacobi quarti neptis, Henrici VII regis Anglorum proneptis, Francisci II Galliae regis coniux, fratris nothi perfida ambitione regno exturbata, in Angliam promissis evocata, eiusdem artibus detenta, et suspicionibus onerata; postea insidiis subinde petita, iniuriis indignis affecta, et diuturnae captivitatis taedio afflicta; demum factionum studiis, dum alii saluti, alii exitio subdole incumberent, in perniciem praecipitata, inauditoque exemplo regis maiestatis fraudi vita spolata VI Eidus Februarii MDLXXXVI aetatis XLVI captivitatis XVIII hic requiescit.

Deo optimo maximo sacrum et optimae charissimaeque parentis memoriae aeternae, charitati maternae,innocentiae exagitatae, constantiae invictae, caeterisque regiis virtutibus: Iacobus filius, magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae rex, moerens moestusque supremum hoc pietatis persolvit officium.

 

 3.

Guilielmo Pyriam viro equestri dignitate, summa virtute, et plurimum rerum usu, qui publice in communium placitorum tribunali annos * * * * et in fisco regio primarius baro annos * * * * iustitiam deliberate et aequalibiter, et in capitalibus clementissime administravit. Privatim vero summa benignitate, placidissimis moribus, et modestia omnibus gratus, ubique Christianae veritatis acerrimus propugnator, et divini numinis cultor assiduus, Deo optimo maximo plenus dierum, plenus honorum, spe certa resurgendi, supremum vitae spiritum die ix Octobris 1604 reddidit.

J<ane> filia, uxor * * * * * Pate, et * * * * optimo patri filiae moestissimae
devotissime observantiae ergo posuerunt. 

4

MEMORIAE SACRUM

Ioanni Young, episcopo Rossensi, sacrae theologiae doctor, Londini nato, Cantabrigiae bonis literis innutrito, non minus varia doctrina et prudentia quam sanctimonia claro, qui cum Domino diu vigilasset, senex in Domino pie placideque obdormivit, die x Aprilis 1605, cum annos XXVII sedisset episcopus. 

5.

MEMORIAE SACRUM

Ioanni Still episcopo Bathoniensi et Wellensi, sacrae theologiae doctori, acerrimo Christianae veritatis propugnatori, non minus vitae integritate quam varia doctrina claro, qui cum Domino diu vigilasset, in Christo spe certa resurgendi obdormivit. Vixit annos * * * * sedit episcopus * * * * obiit die xxvi Februarii M.DC.VII. Nathaniel filius primogenitus optimo patri pietatis ergo moerens posuit. 

6.

Thomas Ravis clara et antiqua familia Maldonae in Suthreia natus, regius alumnus in schola Westmonasteriensi educatus, in academiam Oxoniensem adscitus, omnes academicos honores consequutus, et magistratibus perfunctus, decanus ecclesiae Christi Oxoniensis constitutus, et bis academiae procancellarius: unde ob gravitatem, doctrinam, et spectatam prudentiam a rege Iacobo primum ad episcopatum Glocestrensem provectus, deinde ad Londinensem translatus: et dum ecclesiae, patriae, et principi vigilaret, a Christo in coelestem patriam evocatus, placide et pie emigravit, et quod mortale fuit hic deposuit die * * * * anno salutis M.DC.IX.

7.

Hugo Beeston eques auratus, Georgii Beeston etiam aurati filius, mortalitatis memor, et spe certa in Christo resurgendi, hoc sibi et Georgio Beeston unico filio, ordinis itidem equestris iuveni, immatura morte proh dolor prorepto, monumentum posuit. Obiit Hugo pater anno Christi * * * * Georgius filius 1611.

Mors transitus ad vitam. 

8.

MEMORIAE SACRUM
Richardo Carew de Antony
armigero,
Filio Thomae Carew ex Anna Edgcombia,
Nepoti Wimundi Carew militis ex Martha Dennia,
Pronepoti Ioannis Carew ex Thomasina
Hollandia:
Viro
Moribus modestis, mente generosa,
Eruditione varia,
Animo erga Deum devoto;
Qui inter medias de coelesti vita meditationes
Placide in Christo obdormivit,
Anno aetatis LXIII.
Et Arundelia uxor marito charissimo,
Coniugalis fidei ergo,
Et * * * * filius patri optimo,
Officiosi obsequii ergo,
Posuerunt.
Obiit * * * * 

9.

MEMORIAE SACRUM

Pietate, virtute, et doctrina insignis, Iacobus Montacutus, Edwardi de Boughton in comitatu Northamton. equitis aurati, a Sarum comitibus deducta propagine, filius quntogenitus, a sapientissimo Iacobe rege sacello regio decanus praepositus, ad episcopatum Bathoniensem promotus, deinde ad Wintoniensem: ob spectatam in maximis negotiis fidem, dexteritatem, et prudentiam in sanctius concilium adscitus, regique, cui charissimus erat, in aula assiduus; in medio vitae cursu, quam Deo, ecclesiae, et patriae devoverat, ad aeternam vitam evocatus, XX Iulii anno Domini MDCXVIII, aetatis LI

In altera parte.

Reverendissimus hic episcopus in hoc templo antiquissimo, quod, inter alia multa egregia pietatis monumenta, maximis expensis instauravit, corpus deponi iussit, donec Christo Redemptori videbitur eum cum iustis ad interminatam vitam, quam in terris semper anhelebat, excitare.

Carolus Montacutus testamenti curator, Edwardus Montacutus de Boughton, Henricus Montacutus capitalis in banco regio iustitiarius, et Sidneius Montacutus a supplicum libellis, equitis aurati, fratri optime merito cum lacrymis posuerunt.

 

10.

Serenissima Regina Anna, * * * * * Iacobi Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae regis coniux, Friderici secundi regis Daniae, Norwegiae, Vandalorum, et Gothorum filia, Christiani IV soror, hic deponitur. Obiit anno salutis MDCXVIII, VI nonas Martias, annos nata XLIV menses IV dies XVIII.

Finis