Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio   

MDCIII

Se absolute sumittit. | Rebellio Hibernica confecta. | Regina male se habet.

TATIM ac ille haec intellexisset, imploravit sedulo et assidue per Arthurum Mac-Baron fratrem suum et alios; saepiusque reiectus, tandem pollicitus se absolute vitam et fortunas principis arbitrio submissurum. Prorex, qui de dubia reginae iam grandaevae valetudine ab intimis clam audierat, permisit ut Millifontem accederet, quo illico cum uno et altero ille advolavit. Admissus in conclave (ubi prorex magna militarium virorum multitudine circumfusus in solio sedit), in ipso limine squallore sordidus et deiectu vultu in genua procubuit. Cum aliquantisper procubuisset, innuit prorex ut propius accederet. Surrexit, et pauculis progressus passibus iterum in genua provolutus se supplicem prosternit, et inquit, Peccatum in Deum, culpam in benignissimam perincipem, dominam meam, agnoscendo deprecor; ad regiam clementiam tanquam sacram anchoram confugio, ut de vita et fortunis meis pro arbitrio statuat. Cuius quondam beneficentiam, et modo potentiam, sensi, nunc ut lenitatem experiar, et aeterum sim regiae clementiae exemplare quam demississime obsecro. Nec mihi vel aetas adeo est affecta, vel corpus effaetum, vel animus infractus, quin forti et fideli operae rebellion hanc expiare potuero. In orationis progressu, cum iniquius secum actum esse ex invidia quorundam conqueri caeperit, prorex interrumpit, excusationem nullam tanto crimini praetexandum et pauca alia, sed multa cum authoritate, fatus (quae viro militari pro facundia) secedere imperavit, postridieque secum Dubliniam adduxit, inde in Angliam ad reginam adducturus, ut pro arbitrio de illo statueret.
2. Ita Tir-Oenii rebellio, ex privatis simultatibus ambitione intermixtis coepta, contemptu et parsimonia ex Anglia fota, praetextu Romanae religionis restaurandae, spe effrenatae licentiae et impunitatis, per universam Hiberniam diffusa; levi nonnullorum credulitate, et aliorum, qui authoritate valebant, occulto favore uno et altero eventu prospero, Hispanico stipendio, Hispano milite, et papalibus indulgentiis confirmata; pravis Anglorum aemulationibus, bipartito imperio, veteranorum avaritia, subdolis Tir-Oenii artibus, simulatis induciis atque submissionibus, protectionibus maleficorum pecunia emptis, impeditissima locorum difficultate, desperato hominum genere, magis pernicitate quam armis tuto, protracta, octavo postquam eruperat anno, reginae auspiciis, ductu proregis baronis Montioii (quem postea rex Iacobus comitis Devoniae titulo honoravit) faelicissime confecta est.
3. Regina, quae hactenus valetudine integra ex vini abstinentia et temperatissima victus ratione, quam nobilissimam esse medicinae partem dictitavit, annum agens climactericum, scilicet septuagesimum, et valetudinis et senectutis nonnulla imbecillitate tentari caeperat; quam inclementia coeli auxerat cum extremo Ianuario, die ventis et pluvia faedissimo, Westmonastero Richmodiam secederet, ut otio bellissimo senectutis subsidio frueretur et Deo vacaret. Quo die, quasi aliud agens (nescio an mortem meditans et praesaga futuri) admirallo, quem semper charissimum habuit, dixit Thronus meus fuit thronus regum, nec alius quam haeres mihi proximus
succedere debet. Nec sane antea magis precibus et sacris assiduam fuisse observarunt aulici; qui etiam referunt tunc iussisse annulum illum, quo regno inauguratione quasi connubio coniuncta fuerat, et iam inde nunquam exuerat, e digito excindi, cum ita carni increvisset ut detrahi non posset. Quod in triste omen arreptum, quasi connubium illud cum regno per annulum contractum dissolvendum portenderit. Principio morbi faucium amygdalae intumuerunt, et cito detumuerunt, inde orexis sensim elanguit, simul tristitiae se totam tradidit, et praecipuo quodam doloris sensu angi videbatur, sive ex vi morbi, sive ex Essexii desiderio (quod Essexii admiratores crediderunt), sive quod post tot belli impendia Tir-Oenio rebelli ignoscere persuasa fuerit, sive quod a susurronibus et a Gallo inaudierat plures e nobilitate occultis literis et nuntiis gratiam apud Scotorum regem colligere, hunc ut orientem solem adorare, illam quasi iamiam occasuram negligere; quod (ut muliebris sexus et senectus suspicax est) facile credidit, nec falso quidem. Nonnulli enim e proceribus aulicis (ut mulierculas taceam), qui minime debuerunt, ingrate desciscendo quodammodo deseruerunt, dum illa non se, sed illi opinionem mutarent, vel quod extrema iam aetate viderint, vel diuturni imperii taederet (diuturna enim, quantumvis bona, sunt taedio), vel credula novitatis aviditate meliora sperarent, praesentia despicerent, praeteritaque beneficia, quorum memoria ingratis est oneri, obliviscerentur, temporibus obtrectantes, forsan mysterio aulico, ut gratiam apud successorem inirent, dum falso crederent, decessoris vituperium successoribus acroama esse iucundissimum; adeoque propalam ut alii aliis invicem hoc nomine obtrectaverint, et alii de successore accercendo dum ambiguae adhuc esse valetudinis proposuerint, ut animo transfugae viderentur licet domi manserint. Hinc pro misera derelicta se habuit, et aegritudo indignans huiusmodi voces extorsit: Collum mihi obligarunt. Non habeo cui confido. Rerum mearum facta est conversio, Et isti ad hanc aegritudinem augendam suggesserunt, quasi eius authoritas sensim apud plebem labaret, cum plebs, cui semper inest querula in imperantes malignitas, nihil magis quiritaretur quam quorundam potentiam, si non supra, iuxta principem nimil plus invaluisse, atque aliorum manus esse festinantes et avaras (ut assolet) sub sene principe.
4. Cum autem rumor increbuisset morbum ingravescere, illamque omnem opem medicam, ut antea semper vegeta aetate, nunc maxime aspernari, incredibile est quanta et quam expedita celeritati zeloti, Pontificii, et ex quovis hominum genere amibitiosuli, adulatores, et alii, singuli in suam spem praecipites, in Scotiam nocte dieque terra marique convolarint, regem orientem adoraturi, eius gratiam aucupaturi. Cuius iuri in successione illa, licet pro prudentia minus aperte, semper tamen ex aequitate vere ex animo favit; uti etiam omnes omnium ordinum homines qui in illum haeredem indubitatum summa cum tranquillitate et securitate animos oculosque coniecerant, etsi de nuptiis Arbellae ex eius patruo natae rumores falsi dispersi, et legatus Gallicus res movere studeret ne duo divisa Britanniae regna, Angliae et Scotiae, in unum coalescerent. Mense Martio ineunte torpor quidam cum morositate senectuti familiari eam invadere caepit, adeo ut tacita sederet, cibo abstineret, et meditationibus tota defixa, colloquii impatiens nisi cum archiepiscopo Cantuariensi, quocum una frequenter et devotissime oravit donec sermo sensim deficeret, et postea orantem lubentissime audivit. Quo tempore admirallo consiliariis caeteris memorante quod illa Westomonsterio discedens sibi obiter de successore dixerat, visum est ut ipse cum sigilli custode et secretario adiret, eadem in animum revocaret, et advenisse reliquorum consiliariorum nomine significaret, ut de successore sententiam intelligerent. Illa anhelans respondit, Dixi, thronum meum fuisse thronum regum, nilum ut vilis mihi succedat. Secretario quid velit per illa verba rogante, Rex, inquit, mihi succedat volo, et quis nisi qui cognatus proximus, rex Scotorum? Monita deinde ab archiepiscopo ut Deum cogitaret, Hoc, inquit, ago, nec ab eo mens divagatur. Cumque lingua orare non posset, oculis manibusque piam cordis ad Deum elevationem direxit, et in hoc oravit, quod indoluerit se orare non posse, quod ex signis aperte colligere erat. Die vero Martii XXIV vigiliia Annuntiationis beatae virginis, illa (quae nativitatis eiusdem vigilia in lucem edita) e corporis custodiis in aeternam patriam evocata, placidissima euthanasia illa quam Augustus optavit, emigravit; anno regni XLIIII aetatis septuagesimo, ad quem nullus rex Angliae antea pertigerat. Tristissimum desiderium quod Anglis reliquit lenivit spes optima de regis Iacobi successoris virtutibus concepta; qui post paucula horas faustissimis omnium acclamationibus rex declaratus. Gloriam nulla unquam obruet oblivio. Vivit enim vivetque in animis hominum apud omnium seculorum posteritatem memoria faelicissima, quippe quae (ut non aliis quam successoris verbis utar) prudentia et faelicitate imperandi omnes inde usque ab Augusto principes (absit verbo invidia) superavit.

Finis