Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio   

MDLXV.

Darlius Scotiam adit. | A Scota adamtur. | Quae Anglae adsensum ad nuptias petit. | De his deliberatio. | Throcmortonus ad impediendum mittetur. | Illi respondetur. | Lenoxius et Darlius e Scotia revocantur. | Se excusant. | Scotia Darlio nubit. | Moravius et alii hinc fremunt. | Angla moderate fert.| Scoti nonnulli arma sumunt. | Fugantur. | In Anglia foventur. | Angla ut nubat suadetur. | Imperator fratrem commendat. | Hinc simultates in aula. | Quas Elizabetha componit. | Anglicus legatus in Scotia neglectus. | Scripto respondet. | Cecilia Suecia in Angliam venit. | Glencariae comes creatus. | Res Hiberniae. | Proreges et iustitarii Hiberniae. | Discordiae inter Desmonium et Ormondium. | Primus Momoniae praeses. | Thomae Chaloneri obitus.

ARLIUS interea, matre sedulo et suppliciter apud Elizabetham intercedente, veniam adeundi Scotiam, et ibi tres menses maniendi aegre impetravit, quaesito colore, ut particeps esset paternae restitutionis. Hyemeque illa acerrima, qua Tamisis ita gelu constrictus, ut pervius esset, Edenburgum venit mense Februario. Iuvenis forma imperio dignissima, aptissima membrorum compositione, ingenio mitissimo, et moribus suavissimis. Scotorum regina ut vidit, statim adamare coepit, utque amorem occultaret, cum Randolpho Anglo in Scotia legato de nuptiis cum Leicestrio subinde colloquia miscet, simulque Roma dispensationem quaerit, cum Darlius et illa eo gradu se attingerent, ut ex iure pontificio dispensatione opus esset. Cum haec diluxissent, Lindingtonium ad Elizabetham mittit, ut ipsa consentiente nuptiae cum Darlio contraherentur, nec diutius vana expectatione a nuptiis detineretur.
2. Illa intimis consiliariis rem proponit, qui ex occultis Moravii suggestionibus facile crediderunt reginae Scotorum consilium, per has nuptias ad titulum et ius suum in regnum Angliae suffulciendum, et denuo asserendum; simulque ad religionem Romanam reducendam spectare, alios ex certitudine successionis per liberos ex his nuptiis, aliosque ex studio Romanae religionis illi adhaesuros, quandoquidem longe plures per Angliam eirenarchas Romanae religioni devotos esse certo comperissent. Ad haec praevertenda, maxime necessarium censuerunt, primum ut reginam exorarent aliquem in matrimonium sibi quamprimum assumere, ut ex certitudine successionis per eam et eius sobolem, et non aliunde res et spes Anglorum dependerent. (Timuerunt enim si Scotorum regina prius nuberet, et prolem susciperet, ne plures in illam propenderent ob successionis certitudinem et securitatem.) Secundo, ut professio Romanae religionis, quantum poterat, per Angliam infringeretur, reformatae autem sedulo promoveretur et constabiliretur: hoc moderatius agendo cum praefervidis quibusdam protestantibus de adiaphoris, illud revocando episcopos pontificios abdicatos ad custodias, qui peste grassante per rura dispersi erant, deferendo episcopis ampliorem authoritatem leges ecclesiasticas exercendi contra terriculamentum illud praemunire (quod iurisperiti obiectarunt) supprimendo libros e Belgio in Angliam ab Hardingo et theologis profugis emissos, submovendo quosdam Scotos sacerdotes per Angliam latitantes, privando profugos Anglos beneficiis ecclesiasticis quibus hactenus fruebantur, et adigendo iudices regni, qui plerique omnes erant pontificii ad supremam regiam authoritatem iureiurando agnoscendam. Ad nuptias autem cum Darlio disturbandas visum est, ut in terrorem delectus militum per limites Scotiam versus haberentur, et Berwicus maiori praesidio firmaretur. Comitissa Lenoxiae Darlii mater, Carolusque filius e Scotia sub poena amissionis bonorum in Angliam revocarentur, priusquam aliquod foedus cum Gallo aut Hispano iniretur. Scoti nuptiis adversantes sustentarentur, et Catharina Greia cum Herefordiae comite in aliquam gratiam reciperetur, a qua sola ut ab aemula in regni successione Scotorum regina anxie timuisse credebatur. Nec aliud videbatur quod maiorem moram et impedimentum istis nuptiis inferre poterat.
3. Hinc ad Scotorum reginam mittitur Nicholas Throcmortonus, qui diu deliberandum quod semel statuendum moneret, nuptias praecipitatas poenitentiam comitem subsequi, et nuptias cum Leicestrio iterum atque iterum commendaret; illas cum amitae filio iuri pontificio omnino adversari. Percupiit enim Elizabetha ut per illam aliquis Anglici generis in utroque regno succederet, etsi non defuerint qui in rem religionis, et utriusque regni fore existimarunt, si sine prole obiret. Illa respondit, rem iam revocari non posse, nec esse cur Elizabetha succenderet, cum ex eius consilio non extrernum, sed Anglum elegisset; eumque regio utriusque regni sanguine prognatum, et totius Britanniae longe nobilissimum. Lidingtonius inter haec in Anglia agens, subinde reginae Scotorum matrimonium simulate Leicestrio proposuerat, necnon Norfolciae duci ut regiis nuptiis longe digniori, qui tunc temporis modesta recusatione declinavit.
4. Regina Angliae, ut aliquod impedimentum his festinatis nuptiis interponeret, Lenoxium et Darlium filium tanquam subditos iuxta formulam licentiae concessae revocat. Pater modestissime literis se excusat, filius ne suo honori adversetur orat; innuit fieri posse ut Angliae patriae charissimae usui esse possit, atque se Scotorum reginae amatorem et cultorem prae caeteris omnibus esse devotissimum palam profitetur. Quae ut amori responderet, eum mox equitis aurati dignitate, titulis baronis Ardmanock, comitis Rossiae, et ducis Rothesiae exornat. Et quinto postquam in Scotiam venerat mense, in maritum cum plurimorum procerum assensu assumit, regemque declarat, Moravio, qui suae seorsim ambitioni incubababit, et sub specioso religionis praetextu ducem Castri-Heraldi, hominem minime malum in partes traxerat, fremente, et aliis tumultuantibus quaestionesque agitantibus, An pontificius in regem admittendus? An Scotiae regina maritum pro suo arbitrio sibi eligeret? An regni proceres ex sua authoritate non imponerent?
5. Regina Angliae, quae mollissimum Darlii ingenium, probumque et apertum patris animum noverat, miserta iuvenis cognati, et reginae adolescentulae, quibus res erat cum turbulentissimis hominibus, qui regio imperio annos iam amplius viginti soluti, reges ferre nescierunt, placatius tulit. Nec ab iis metuit, cum aemulae reginae potentiam tam mediocri conditione minime adauctam videret, Darlii matrem in sua potestate haberet, et turbas in Scotia hinc orituras praevideret, quae statim concitatae. Nonnulli enim Scotiae proceres, Hamiltonius inprimis et Moravius, nuptiis indignantes, hic quod contractae essent Angliae regina non consentiente, ille ex aemulatione in familiam Lenoxiam, sed uterque religionis conservandae obtentu, ad disturbandas nuptias signa extulerunt, ut regina necessario copias conscriberet ad nuptias secure celebrandas. Adeoque acriter ope regis mariti rebelles persecuta est, ut in Angliam fugaret, priusquam cohortes Anglorum in eorum auxilium promissae advenerint. Regina vero Angliae Moravio, qui Anglis erat addictissimus, conniventer latebras concessit, et clam per Bedfordiam pecuniam suppeditavit, donec postridie quam David Rizius trucidaretur in Scotiam (ut suo loco dicemus) redierit. Causae cur Moravium et Scotos rebelles in Angliam admisit huiusmodi erant, quod regina Scotiae Yaxleium, Standonum et Walshum, Anglos profugos in Scotiam, et O-Nealum Hibernicum in patrocinium receperat, consilia cum pontifice contra Anglos agitaverat, et iustitiam in praedones et piratas non exercuerat.
6. His nuptiis confectis, nihil consultius visum illis qui euangelicae religioni et Angliae saluti maxime studuerunt, quam ut ad Scotorum reginae spem de Angliae regno labefactandam Elizabetha iam serio animum ad nuptias applicaret. Commodumque iisdem diebus Maximilianus II imperator per Adamum Smircoritum legatum honorificas proposuit conditiones de nuptiis cum Carolo fratre contrahendis. Quo tempore, nescio quibus de causis, nisi hisce de nuptiis, simultates in aula exortae sunt gravissimae inter Sussexium, qui nuptiis impense favit, et Leicestrium, qui in spem suam clam obstitit. (Spes sane maximas et improbas amplectuntur, qui insperata sunt consecuti.) Sane Sussexius illum ut hominem novum iniurose contempsit, qui duos tantum, ut ille detrahendo dicere solebat, ciere poterat maiores, patrem scilicet et avum, eosque patriae hostes et perduelles. Universa hinc aula in partium studia abiit, et comites si quando prodirent, agmina asseclarum cum machaeris et parmis ferratis prominentibus ex umbone cuspidibus, quae tunc in usu, quasi ultima experturi, secum traxerunt. Sed post pauculos dies in gratiam pristinam regina reduxit, odiumque sepelivit, potius quam sustulit. Ut omnino tamen tolleret nihil non egit. Dissensiones enim procerum, et illud diverbium divide et impera a nonnullis inculcatum damnavit, vim imperii in obedientium consensu esse rata. Muliecularum autem aemultatione, et simultatibus subinde, nec inutiliter quidem se oblectavit.
7. Inter haec, illa rerum Scoticarum non immemor, post unum et alterum mensem a nuptiis in Scotia celebratis, Tamworthum e privato cubiculo nobilem ad Scotorum reginam misit, ut de pace non violanda admoneret, de praecipitato cum nativo Angliae subdito matrimonio sine suo consensu expostularet; simulque Lenoxium et Darlium filium in Angliam remitti ex foederis formula, et Moravium in gratiam recipi postularet. Illa rem subodorata hominem non admisit, sed articulis scripto traditis, verbo principis pollicetur, nec se, nec maritum quicquam molituros, quod fraudi sit reginae Angliae, aut legitimis ex eius corpore liberis, aut regni tranquillitati, vel profugos admittendo, vel foedus cum exteris sanciendo, vel quavis alia ratione; imo libentissime eiusmodi foedus cum regina et regno Angliae contracturos, quod usui sit et honori regno utrique, nec quicquam in religione, legibus, et libertatibus Angliae innovaturos, si quando Angliae regno potirentur. Hac tamen lege, ut Elizabetha eadem vicissim erga se et maritum plene praestaret, et successionem coronae Angliae in sua persona et legitima sua sobole, eaque deficiente, in Margareta comitissa Lenoxiae, matre mariti, et ipsius liberis legitimis parlamentaria authoritate constabiliret. Quod ad caetera, se de nuptiis cum Darlio (quamprimum nubere certo statuissete) reginam certiorem fecisse, responsum autem tulisse nullum. Se reginae postulatis satisfecisse, quandoquidem non alienigenae, sed Angligenae nupsisset, quo non alium genere nobiliorem, nec se digniorem, in universa Brittania noverat. Illud autem novum videri, ut Darlium apud se non detineret, quem sibi maritum sacro matrimonii foedere iunxerat, aut Lenoxium in Scotia non retineret, qui sit nativus Scotiae comes. Quod ad Moravium, quem experta est hostem infestissimum, blande rogat ut suos subditos suo ipsius iudicio relinqueret, cum ipsa in causis subditorum Angliae se minime intermisceat. Hoc responso rediit Tamworthus parum pro dignitate, ut ipse putavit, acceptus, utique ille homo procax reginae Scotorum existimationem obloquio nescio quo laeserat, et maritum regis titulo non dignatus.
8. Eodem tempore haec honori Elizabethae accesserunt, quod ex consentiente omnium de virtute eius fama, Cecilia soror Errici regis Sueciae, uxor Christopheri marchionis Badensis iam gravida, ex ultimo septentrione longo per Germaniam itinere ad eam invisendam venerit, quam cum marito magnifice excepit, pensione annua assignata, filioque ex sacro fonte suscepto, cui Edwardi Fortunati nomen indidit; et Donaldus Mac Carty More, praepotens Hiberniae dynasta, supplex territoria amplissima in manus tradiderit, ut ab ea recepta, iure feudali sibi et haeredibus masculis legitime natis teneret. Deficientibus autem illis, coronae Angliae addixit. Illa eum pro humanitate benignissime complexa (princeps ad benevolentiam hominum alliciendam nata), ex prudentia honore comitis Glencar, et Tegum filium titulo baronis Valentiae solemni ritu investivit, muneribus affecit, itineris expensas persolvit, ut instrumenta contra Desmonium rerum novandarum iam suspectum haberet.
9. Praefuit Hiberniae hoc anno iustitiarii titulo Nicholaus Arnoldus, vir ordinis equestris e comitatu Glocestrensi, nec plures quam MDXC milites in praesidiis habuit; sed ille brevi revocatus, provinciam tradidit Henrico Sidneio, qui regnante Maria aliquandiu Hiberniae fuerat iustitarius et thesaurarius, et iam Walliae praeses. Primi Hiberniae praesides, quos proreges hodie Latine dicimus, ut obiter adnotem, a primo Anglorum sub Henrico II ingressu usque ad Edwardi III tempora, dicti erant iustitarii Hiberniae, et iustitiarii atque custodes terrae Hiberniae; deinde locum-tenentes, et eorum vicarii deputati. Postea pro principis arbitrio, nunc deputati, nunc iustitiarii, nunc locum-tenentes (qui titulus honoris plenissimus), sed plerumque una eademque authoritate. Et proculdubio primi illi Hiberniae iustitiarii (ut iustitiarius Anglicae, qui etiam iustitia in abstracto illo aevo dictus) constituti erant ad pacem conservandam et iustitiam universis et singulis exhibentam, ut propraetores et proconsules olim apud Romanos summo cum imperio in provinciam missi.
10. Sidneius provincia suscepta Momoniam australem Hiberniae partem confusissimam invenit, Giraldo comite Desmoniae, qui omnia officia fidelis subditi sancte promiserat, et Thoma comite Ormondiae, aliisque atrociter inter se tumultuantibus et intestina bella prorumpentibus, adeo ut regina Desmonium in Angliam ad lites dirimendas acciverit, et praesidem ad iustitiam administrandam per provinciam illam constituerit cum adsessore, duobus iurisconsultibus et scriba, primumque praesidem nominavit Warhamum a Sancto Leodegario, sive St. Leger, virum in rebus Hibernicis longo usu versatissimum.
11. Medio Octobri hoc anno animam Deo reddidit Thomas Chalonerus, ex Hispanica legatione iampridem reversus, vir clarissimus, patria Londinensis, educatione Cantabrigiensis, qui tam Musis quam Marti se devoverat. Iuvenis sub Carolo V in expeditione Algeriana meruit, ubi naufragus cum natasset donec vires et brachia deficerent, tandem rudente mordicus apprehensa, non sine dentium aliquot iactura evasit. Regnante Edwardo VI, in praelio Musselburgensi adeo strenue pugnavit, ut dux Somersettensis equestri dignitate ornaverit. Sub Elizabetha honorifica legatione ad Ferdinandum imperatorem, et ordinaria in Hispania toto fere quadriennio perfunctus, ubi de republica Anglorum instaurando terso et erudito carmine quinque liberos composuit, dum, ut ille dixit, hieme in fumo, aestate in horreo degeret. Elatus est ad Sancti Pauli Londini, insigni, pro dignitate, funere, cui primario inter atratos loco interfuit Cecilius, cum filius eius Thomas, qui postea Henrici Walliae principis pueritiae admotus, nondum adolevisset. 

 

MDLXVI.

Norfolcius et Leicestrieus ordine Gallico donati. | Rei frumerntaria prospectum. | Arundelius peregre profectus. | Et Angli in Hungariam. | Iacobus rex Scotorum natus. | Angla congratulatur. | Oxoniensem academiam invisit. | Parlamentum habetur. | Ordines reginam de nuptiis vel successore urgent. | Proceres moderate. | Plebeii accerime. | Regina aegre fert. | A successore designato pericula. | Et etiam designatis. | Blande mitigat. | Subsidii partem remittit. | Ordines oratione perstringit. | Scotae in successionis iure aperte favet. | Episcoporum ordinatio confirmatur. | Promotores cohibentur. | Bedfordii in Scotiam legatio ad principis baptismum. | Scotiae princeps Anglae fidei commendatur. | Ioannis Masoni et Richardi Sackvili obitus.

NNO auspicante, Carolus IX rex Galliae Rambouletum cum insignibus ordinis conchiliati Sancti Michaelis in Angliam ad reginam misit, ut duobus pro suo arbitrio Angliae proceribus donaret. Selegit illa ducem Norfolciae et comitem Leicestriae, hunc ut charissimum, illum ut longe nobilissimum; quos Rambouletus, postquam pro rege suo inter Sancti Georgii equites auratos honorifice Windsorae collocatus esset, rite in regia Westmonasterii investivit. Quod instar magni honoris tunc habuit, quae meminerat nullos ex Anglis praeter patrem Henricum VIII, fratrem Edwardum VI, et Carolum Brandonum ducem Suffolciae in illum ordinem fuisse adscitos; quem illa, omnium quae ad honorem spectant observantissima, postea eviluisse indoluit, cum cuilibet sine discrimine quasi prostitui vidisset. Nec honorariis rebus tantum vacavit, sed ante omnia civium saluti studiosissime. Cum enim ex coeli intemperie annonae difficultatem rerum periti timerent, non solum rem frumentarium ex Anglia evehi vetuit, sed magnam vim invehi provide curavit.
2. Dum haec aguntur, Henricus comes Arundeliae inter proceres regni praepotens, postquam vana spe matrimonii cum regina magnas opes profudisset, spesque illa, Leicestrio iam apud reginam potentissimo, et amicis in aula fidem fallentibus, omnino infracta esset, impetrata venia specie valetudinis recuperandae, revera doloris minuendi causa solum sponte mutavit. At alii ex Anglorum gente, qui pro innata fortitudine se ad arma non ad otia natos existimarunt, cum nobiles ex omnibus Europae partibus ad famam belli in Turcas essent excitati, in Pannoniam prefecti sunt. Inter quos melioris notae erant Ioannes Smithus regis Edwardi VI consobrinus, scilicet ex sorore Ianae Seimorae regis matre natus, Henricus Champernounus, Phillipus Bushidus, Richardus Greenvillus, Guilielmus Gorgeus, Thomas Cottonus, et alii.
3. Iunio subsequente Scotorum regina faustis auspiicis ad perennem Britanniae foelicitatem, filium Iacobum (qui iam Britanniae monarcha) peperit, quod mox per Iacobum Melvinum Elizabethae significavit. Illa etsi matris honorem ab aemula praereptum indoleret, Henricum Killegraeum statim misit, qui partu levatae et filio nato congratularetur, eamque moneret, ne Shano O-Neal in Hibernia tunc rebellanti amplius faveret, aut Christophorum Rokesbeium ex Anglia profugum foveret, utque in praedones quosdam limitaneos animadverteret.
4. Elizabetha in agros iam expatiata animi relaxandi causa, ut se non minius propitiam Musis Oxoniensibus quam Cantabrigiensibus candide inter se aemulis praeberet, ad academiam Oxoniam deflectit, ubi magnifice excepta septem dies substitit loci amaenitate, collegiorum pulchritudine, studiosorum ingeniis, et doctrina exquisitissima inprimis oblecta, qui noctem ludis theatralibus, dies eruditis dissertationibus protruserunt, de quibus singulari orationis suavitate Latine gratias cumulate egit, et benignissime valedixit.
5. Quamprimum Londinum rediit, ordines regni ad Calendas Novembri diem scilicet indictum frequentes convenerunt, et postquam unam et alteram legem rogassent, de successione acriter agitare coeperunt, cum iam toto octennio regina quasi virginitati devota de marito nihil serio cogitaret, et hinc pontificii Scotorum reginam quae modo filium peperat, illinc protestantes divisis studiis alii alios sibi proponerent, et singuli suae securitati et religioni seorsim consulentes, tempestates formidolosissimi temporis, si illa sine certo successore diem obiret, ominarentur. Ergo eo usque acria et fervida ingenia proruperunt, ut reginam quasi patriae et posteritati deesset, incusarent, Cecilium ut pravum hac in re consultorem convitiis et libellis famosis proscinderent, et Huicium reginae medicum, ut matrimonii disuasorem ob nescio quam muliebram impotentiam, diris devoverent. Penbrochiae etiam et Leicestriae comites aliique palam, et Norfolcius occultissime censuerunt reginae maritum imponendum, aut successorem publice parlamentaria authoritate, vel regina invita, designandum. Unde illi camera praesentiali, quam vocant, exclusi, et reginam accedere prohibiti; sed culpam cum submissione statim deprecati, veniam exorarunt.
6. Illi tamen caeterique in superiori consessu de successore soliciti, per Baconum magni sigilli custodem ipsorum oratorem pro officio, quod Deo, fide quam principi, et charitate quam patriae debent, omni animorum contentione reginam obsecrarunt, ut (quandoquidem per eam omnibus pacis, iustitiae, et clementiae beneficiis iam placide gaudeant) iisdem et ipsi et posteri secure et semper per eandem fruerentur. Frui autem non posse ostendunt, nisi ipsa nubat, et simul successorem designet. Itaque primis votis optant et orant, ut cuicunque, ubicunque, et quamprimum libuerit, se sacro connubii vinculo coniungeret, quo liberos regni adminicula haberet; et simul certum successorem, si ipsa, vel liberi ex ipsa suscepti (quod absit) sine sobole obirent, cum regni ordinibus constitueret. Ut hoc tantopere quod summe necessarium efflagitarent, innuunt plures causas subesse: scilicet, timorem recentem, qui omnes invasit, cum nuperiime valetudo eius tentaretur, temporis opportunitatem, cum ordines regni iam convenissent, qui de rebus tantis mature deliberarent, terrorem quem inde adversariis incuteret, et immortalem laetitiam, qua universos subditos perfunderet. Exempla maiorum qui in huiusmodi rebus posterorum securitati provide consuluerunt, laudant, damnata illa Pyrrhi voce qui dixit, se regnum ille relicturum qui gladium habuerit acutiorem. Praeterea proponunt quanta malorum tempestas Angliae impendeat, si illa successore certo non designato mortalitatem exueret, seditiones et intestina bella, in quibus ipsa victoria est miserrima, proruptura; religionem eliminandam, iustitiam obruendam, leges proculcandas, cum non fuerit princeps certus qui legis est anima, regnum in praedam exteris cessurum. Et alias id genus calamitates enumerando exaggerant, quae, illa sine sobole defuncta, omnes omnium penates penitus involverent. Ex sacris etiam literis praecepta, consilia, et exempla modeste adiungunt.
7. Tumultuosius autem nonnulli in inferiori consessu haec egerunt, Bellus et Monsonus magni nominis iurisconsulti, Duttonus, Paulus Wentworthius, atque alii qui nimio plus regiae maiestatis authoritatem convellerunt, et inter alia disseruerunt, reges ad successorem designandum teneri, subditorum amorem esse validissimum, imo inexpugnabile principium propugnaculum, unicum fulcrum et firmamentum. Principes autem amorem illum conciliare non posse, nisi efficiant ut cum subditis bene agaturr, non solum dum ipsi principes vivunt, sed etiam post obitum. Hoc autem nullo modo fieri posse, nisi de successore liquido constet. Reginam successorem non designando et iram numinis provocare, et animos civium abalienare. Ut vero numen propitium habeat, et cives amantissimos et obstrictissimos, statuasque sibi in animis hominum nunquam perituras erigat, successorem designet. Sin minus, non nutrix, non patriae parens, sed noverca, imo patriae parricida audiat, quae Angliam eius spiritu iam spirantem simul cum ea expirare mavult, quam superesse. Principes nullos nisi ignavos, suis exosos, et meticulosas mulierculas a successoribus unquam timuisse, et pericula a successore designato, illi principi, qui civium charitate circumseptus erit, minime esse formidanda.
8. Haec illa auribus iniquissimis audivit, aliquandiu tamen aut sprevit, aut occulte tulit. Norat enim usu edocta quantum immineat a successore designato periculum, quandoquidem Maria regnante plures e nobilitate et plebe oculos animosque in eam successuram coniecerant, quaecunque in sanctiori reginae penetrali, aut intimo consilio dicta et facta, mox ei enuntiaverunt, et Wiatus aliique sua sorte minus contenti, et rerum novandarum avidi, contra Mariam coniurarant, ut eam ne cogitantem quidem in solio collocarent. Norat competitorum spes melius cohiberi, eosque officio contineri, dum singulos expectatione suspensos teneret, et nullum declararet. Norat liberos ex praepropera regnandi cupiditate arma in parentes sumpsisse, nec mitiora a consanguineis posse expectari. Observarat inter legendum, et hac de re disserendo subinde memorabat, successores in linea collaterali raro fuisse declaratos: Lodovicum Aurelianensem Carolo VIII, et Lodovico Franciscum Angolismensem successores in regno Gallico nunquam fuisse declaratos, successisse tamen sine strepitu. Designationem etiam in Anglia designatis semper fuisse exitiosam. Rogerum enim de Mortuomari comitem Marchiae, regni haeredem a regi Richardo II designatum, brevi fuisse extenctum, eius filium Edmundum non alia de causa in Hibernico carcere conditum totos viginti annos contabuisse; Ioannem De la Pole Lincolniae comitem a Richardo III, cum filius obiisset, successorem designatum ab Henrico VII semper fuisse suspectum, et demum nova molientem praelio occisum; fratremque eius Edmundum capite sub Henrico VIII obtruncatum. Sed haec extra rem videantur.
9. Verum cum ista quae dixi, et magis aculeata, nonnulli animis incitatis et acri contentione indes magis magisque declamitare non destiterunt, illa XXX e superiori consessu, et totidem ex inferiori seligi iussit, et coram comparare, quos leni obiurgatione demulsit, et sua maiestate cui plurimum inerat authoritatis, ab incoepto deflexit, prolixe pollicita non modo principis solicitudinem, set et matris affectum. Cumque subsidiarum pecuniam multo maiorem quam solebant ea conditione ordines obtulerint, ut certum successorem designaret, oblatam illam supernumerariam omnino respuit, ordinarium, laudato illorum studio, accepit, quartamque subsidii concessi solutionem omnino remisit, dictitans pecuniam in subditorum arculis esse perinde ac in suis.
10. Postremo horum comitiorum die ordines in hanc sententiam paucis affata est, quae paucioribus perstringam: Cum principum verba in aures et animos hominum saepe altius penetrent, haec ex me audite. Ego simplicis veritatis cultrix, vos etiam ingenuos eiusdem cultores itidem fuisse semper existimavi. At frustra fui. Dissimulationem enim sub libertatis et successionis larvis in his comitiis obambulasse deprehendi. Ex vestro numero sunt, qui libertatem de successione disputandi, eandemque constabiliendi protinus vel concedendam vel negandam censuerunt. Si concessissem, hi votis potiti de me triumpharant. Sin negassem, meorum in me odium, quod hostes infestissimi hactenus non poterant, concitare cogitarunt. Verum intempestiva horum fuit prudentia, consilia praepropera, nec exitum prospexerunt. Hinc tamen qui mihi aequiores, qui iniquiores, ego facile perspexii, et universum consessum vestrum quadrifariam dividi posse video. Alii enim fuerunt architecti et authores, alii actores, qui verborum lenociniis suaserunt, alii qui lenociniis seducti annuerunt, alii qui huiusmodi audaciam demirati siluerunt, et hi sane sunt excusatiores. An existimatis me vestram salutem et securitatem per successionem negligere, aut liberatem velle infringere? Absit. Ne cogitavi quidem. Verumenimvero mihi visum vos in foveam ruentes revocare. Suae cuique rei inest tempestivitas. Fortean principem post me prudentiorem habeatis, sed nunquam vestri amantiorem. An huiusmodi comitia iterum videam nescio; vos autem cavete ne principis patientiam laedatis. Nihilominus hoc vobis ad veritatem persuadete, me de plerisque vestrum praeclare sentire, et singulos pristina benevolentia ex animo complecti.
11. Ita mulieris prudentia hos motus cohibuit, quos dies adeo lenivit, quae semper serenior illuxit, ut praeter seditiosos aut meticulosos, admodum pauci de successore angerentur. Nec certe homines plerique omnes, quicquid prae se ferunt, plus in publicis sentiunt, quam quantum ad res privatas pertineat. Ut tamen certius constaret de successore quem illa ex iure minime ambiguo cogitavit, Thorntonum iuris in collegio Lincolniensi Londini hoc tempore praelectorem, de quo Scotorum regina conquesta est, quod inter legendum ius suum in disceptationem vocaverit, in carcerem coniecit.
12. In hoc ordinum conventu (praeter alia in usum reipublicae) declaratum est unanimi omnium consensu, archiepiscoporum et episcoporum Angliae electionem, consecrationem, confirmationem, et investituram (quae nonnulli calumniando in quaestionem vocarant) legitima esse, eosdem rite, et ex actis statutisque regni, electos et consecratos fuisse. Sancitum etiam, et eos, et iam inde itidem consecrandos, recte et rite esse et fore consecratos, quacunque lege et canone non obstante. Pontificii enim illis tanquam pseudoepiscopos obtrectarunt, forsan eo quod unctio, annulus, pedum pastorale, cum benedictionibus non adhibita; et quasi e tribus episcopis non essent rite ordinati, qui suam ascendendo ordinationem ad apostolicam authoritatem a Christo acceptam referre possent. Quod tamen, ut ex regestis patet, verissime poterant piis precationibus, devota spiritus sancti invocatione, manuum trium eiusmodi episcoporum impositione, concione habita, et eucharista celebrata, consecrati.
13. Sub hoc tempus, cum salutari severitate insolentia quorundam pravorum, qui passim delatoribus illis (quos promotores vulgus vocat) vim inferebant, caedebant, et vociferationibus per plateas exagitabant, compressa esset, dies baptismo principis Scotiae constitutus advenit, ad quem e sacro fonte suscipiendum regina rogata comitem Bedfordiae cum baptisterio ex solido auro in donum honorarium misit, iussitque expresse, ut nec ille, nec Angli illum comitati, Darlium regio titulo dignaretur.
14. Caeremonia peracta, Bedfordiae comes quae in mandatis habuit cum Scotorum regina agit, scilicet ut domesticae inter eam et maritum lites componerentur (iucundissimam enim inter ipsos vitae et amoris societatem malevoli quidam iurati utrique hostes subdole diremerant), et tractatus Edenburgensis ratus haberetur. Hoc illa pernegavit, causata in tractatu nonnihil inesse, quod suo ipsius et liberorum iuri ad corona Angliae derogaret. Promisit tamen se delegatos in Angliam missuram, qui de confirmando, quibusdam immutatis, agerent, scilicet, ut titulo et insignibus Angliae abstineret dum Elizabetha superesset, et qui ex illa nascerentur, quasi in tractatu conciperetur, ut omnino abstineret; necnon edoceret, quam insigni iniuria fuerit affecta pessimis eorum artibus qui ingenua marti credulitate nimio plus abutebatur. Iamque illa afflicta valetudine filiolum Elizabethae fidei et tutelae per literas commendavit, in quibus (etiamsi noverit, literarum verbis utor, se indubitati iuris esse haeredem Angliae post reginam, et multos multa contra ius illud comminisci) promisit se nolle aliquam iuris sui declarationem amplius urgere, sed summo cum studio contra omnes ipsi adfuturam et semper adhaesuram.
15. Hoc anno, uno eodemque die, vitam cum morte commutarunt duo a sanctiori consilio, Ioannes Masonus regiae camerae quaestor, vir gravis atque eruditus, ecclesiasticorum beneficiorum incubator maximus; et Richardus Sackvillus aerarii proquaestor, vir provide prudens, ex patre Bolenia reginae cognatus. Huic suffectus Walterus Mildmaius, vir integer et constultissimus; illi Franciscus Knolles, qui Catharinam Cariam reginae ex Maria Bolenia consobrinam duxerat.

Perge ad 1567